CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BONI_VER.euli-06.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI_VER.euli-06.xml.
Quid ne audire tue placet infortunia gentis? Mira audi breviter que notee discrimina Gripho. Dum tuus armipotens campo laxasset habenas Miles in adversas aquilas sevosque maniplos; Ac cursus deferre suos per plana putasset, Usque quod ad iras, alas venisset ad hostes, Ac via descensum, per quem properabat, haberet. Precipitavit ibi quam plurimus civis, et alta Gestans signa ducis. O si non illa fuisset Dux ibi, cessissent mala multa et multa nefanda. Suspitio commota gravi, pro tristia quanta. Versus eques, remeantque acies, et signa Leonum; Descensuque stetere suo, processibus ipsis Desiluit, retroque haberet; non omnia recta Esse putant, martisque sinunt incendia duri. Quos cum vidisset populus divertere campo, Ac equites cecidisse suos, vexillaque lapxa, Credidit invasos illos, et marte refusos. Ac equites alii, longe qui signa secuti, Crediderant, memorantque simul que dixerat illis Legatus, memorant visus, et sompnia narrant: Miranturque hostes solite probitatis eorum, Atque stupent multum quod sic sine marte recedunt, Ac illos simulare putant posuisse latentes Insidias: non ille minus nihilominus autem.- Quomodo nobilitas Tuscorum, ac ipsa corona Italie virtus, cessisset territa nostris Militibus, que causa foret nescitur ab ullis. Numquam precipites illo vallamine facti, Quod caute fieri iussit dux noster ibique? Suntque indignantis nature causa recessus? - Ista fuit, nisi fallamur, meditamine nostro: Decipiunt homines cure, falluntque frequenter. Tunc explorator, illis volventibus ista, Accidit, et propere referens: - Que ne otia tardant, Que vestre sunt ecce more? Iamque arva relinquunt. Longa patet series equitum, Spellinaque castra Transivere quasi. Si palmam queritis, ite. Veloci cursu lustravi en undique passus; Insidie nonnulle insunt; via quelibet arta, Angustusque omnis limes non congruus armis: Non ab illis locus est hosti. Vulgusque minatur Militibus simul atque duci; contentio magna Est in eis. Populusque animo pugnasse libenti Creditur; et dubium non est quod dentibus ille, Ut puta maniacus, frendet, qualisque superbus Intrepidusque intrat aper venabula. Transit Talis, et hic metuunt a tergo vertere: signa Nequaquam possunt, neque sese audire vicissim: Tanta iterum pressura, hominumque plurima turba Manorum pedibus ibi conculcata iacebat, Armaque per campos. Est hac sua lancea nota, Est suus hic clipeus. Heu! grandi Spelle stupore Afficitur, spectatque diu, murisque videre Actenti stant, atque armis mox tollite cuncta, Hoc caput expone iugulis, et carcere trudi, Dum reditus vester. - Sic finit, et vite furentes Theutonici per terga ruunt Perusina: secuntur Infesteque aties alie, quecumque fuere. Dumque armis potuit, ibi se Tiberina iuventus Defendit; postrema licet, tenuataque multum Esset, et exiguo mansisset milite campo. In fatiem hostilem vertit sua lumina torva Sepius, et tanto cogit remeare furore Theuthonicos, cunctosque hostes, et passibus arcet Flagrantes cursus, et martis caumata missa, Invenctaque pares nulli pugnantibus agris. Sed quum defessi bello, sudore diurno, Consuntisque armis, et erant rectore carentes, Captivantur, subeuntque ergastula multi. O quam turpe fuit hostilia terga ferire! Quam pudor immensus inmictere vulnera tergo! In fatiem se quisque probus speculatur et audax; Sed pavido cedit pavidus, metuitque furorem. Iam capctivi omnes clamant, et murmura mittunt: - Tempus adhuc fuerit vindicte talia dextre; Hec facient, si vita comes, quod regna stupescent Italia, quod si nomen ibit memoria nostrum, Si secus hoc geniti facient, nostrique nepotes, Concives etiam. Perusine gloria gentis Vivit adhuc, vivetque diu, dum secula stabunt, Submicteque hostes, et adhuc sua signa redibunt. Hic tibi passa iacent secus atque fluenta Tupini; Ponent castra, erigent muros, tentoria, turres, Infringent portas, tollent nova menia, facta Evertent solio: fient divinitus ista. Sic que prophetamus subito vos tanta videre Spectamus leti; nos hic letamur et esse. Ut nostri propere veniant et talia cernant, Ac peragant graviora satis quam forte loquamur. Non sunt hii soliti quicquam portare molesti, Nonne subesse ullis: semper voluere preesse: Sic pueri didicere suis a mollibus annis; Sic proavis et avis habuere prioribus urbis. Ergo, Fulgineum, spectes tua tela futura; Illa namque die poteris Fulligo vocari: In te luctus erit, ullulatus, plantus et orror; A te non ultra lamentum, cedet; et omne A te quod pulcrum fuerit, tolletur, et omnis Hornatus cessabit ibi: tua festa dolore Ac lacrimis permixta ibunt, ne qui vivet usque Consolator erit: sic conculcata iacebis, Quod merito vidua diceris et orphana mundo. Advertent cari facies, ac omnis amicus A te secedet tunc; et tua gloria cedet, Ac transibit honor, transibunt pinguia cuncta. Tu que non nosti dominum, dominamque negasti, Que regum regina sedet, que gentibus orbis Imperat, et celi claves tenet, atque profundum Arcet, et inferni penas, animasque nocentes. Nos pugiles eius fuimus, nos omnia passi Propter eam; tantisque malis speramus ob illam Surgere fine suo. - Dum sic plangendo querelis Ac instando suis, venit ploratus ad aures Cesaris, ac illi placuit dimittere captos. Dum Perusina suas vellet confinibus alas Gens transire suis, quibus est augustaque missa Pagina, cuius erat tenor ac intentio summa: Fedus amicitie semper durabile secum, Ut non illa foret divisio velle suorum. Hii cui compulsi faustu responsa dedere: - Non si omnes essent Federici carcere nati, Uxores nostreque simul, quod cedere cultu Vellemus fidei. Sic nos divina potestas Subiectos dedit esse sibi, quod nullus ab ullis Tractari posset discessus, et illius alma Ecclesia; sed in hoc nati, ut vivamus in ipsa, Ac moriamur. Ea sumus omnes. Ite ferentes Talia. Re simili reditur tempore nullo, Ni quam nulla pati licitum convitia nobis. Nuntius ex latis non pene subiacet ulli: Alta sequi potius qui nuntiat alta meretur. Ex ausis pena nobis debenda fuisset, Si scelerum motus avertissemus et iras. Festineris iter; domino quoque talia vestro Dicite. - Sic abeunt, referenda singula dicunt. Indignatus enim detentos illico Cesar Mittit in Apuliam. Perusinus at ardet in iram Acrius, ac vires exagerat atque superbit; Milite transuperat quotiens, et Tibridis haustus Flumineos. Metuens Rosianum iussa subintrat; Atque Bitona favet, et ei Mevania favet; Spellinasque arces aggressus, et obsidet illas Circuitu, biffasque feras, et quaslibet artes Machineas sursum montanis errigat altis- . Subsidium implora a Cesare, gentis et eius Agmina, si paveat Cesar, succurrere pressis, Afflictisque suis. Et iam finis in armis; Spellinas summasque arces, ac oppida reddunt. Planantur turres, et quicquid in arcibus illis Emitur, porteque patent, et transitus aptus Genti Eulistee: que, cum sub Virgine Titan Esset, castra movet ac Griphos inde minaces Fulgineum versus, devastans omnia circum. Vinea destruitur, olee ceduntur, et omnes Arboree plante, seu queque ferentia fructus. Non audent exire locos, latitantque paventes. Ut perdix, cum rura canis venaticus ambit Nare sagace sua, sylvasque molosus odorat; Asturis utque metu volucris non ausa volatum Spargere visa suum: sic miles, vulgus et omne Augusti stabat. Sed ut aspis que modo natos Amissos querit, tanquam Bellona per agros Desevire solet, conspectibus hostibus, urens; Utque Megera ferox, ac ut feralis Herinnis, Heumenides quales, omnes qualesque silentum Reges, cum mestas animas punire laborant, Aut cum torquet eas Eacus; qualesque tiranni Sicanii, quales Dyomedes, qualis et atrox Ecelinus erat, memorat quam Marchia mesti: Romulide tales in vencti voce tonantes:- Hunc cur non aquile, cur non Germania frendens, Saracy, Parthy, gens desperata, retardant? Eggressus ausi veniant, illosque videre Venimus, ut tergo non discant amplius illi Insultare hosti. Maior suus ordo Quiritum, Quam fuerit; proceres Regni de partibus adsunt; Vicinius venere novo prestare iuvamen. Accedant ergo, spectent ut prelia nostra, Quos funesta tulit huc infortuna remotos. Tempestiva nimis tunc est. -Germanus et omnis Attonitus miles scitari et civibus ista Cepit, et inde foret redeundi audatia tanta, Tantus et excessus. Cui civis et unus et alter:- Hec Heuliste tenent, bello qui magnus et acer Rex fuit, atque sue patrie fundator et urbis, Quamvis Persarum regem, Scireque fuisse Fabula multorum recitet, divulget et ista; Et regina lacus quam hanc struxisse feratur, Et quamvis veniens Troyano sanguine purus, Supponant alii, fuerit quod pinus Acthenis. Set restat quod maius adest, magis atque timendum: Et illis sanctus est, cuius ab Hercule forti Descendens, nomen qui venit origine tanti: Hic qui Telluris genitum matavit in ulnis, Qui Troiam primus sotio cum Iasone vertit, Cuius et auxilio tradiit Proserpina sede Tartarea, stigiisque umbris et manibus atris. Herculana iuvant hos numina, nomen et Hercu- Lis, quam vel quam habent quecum ad prelia cordi. Sunt motu moti tali: nos ista peremus. Sunt et enim soliti sevas prosternere gentes, Adversosque hostes, ac isto nomine vincunt, Viribus atque suis, proavis quas mente tulerunt. Propterea standum, ne in nos graviora remergant: Nam fuit hoc olim vates qui multa minatus, Qui post conflictus Aquile pervenit ad horas Has, bello profugus, qui prelia dixit et arma; Et nos dicta huius servamus, et illa veremur Quot memorate vacat, sed non hiis tempore prebet.- Sic fati, et maiore suas munimine portas Firmant, et vallo sese defendere muris Sufficit. Exanimes quasi visi, stantque plateis, Ac fusi palore omnes. Hos physica passos Diceret, ac egros, veluti lethea tulisset Passio, seu tristis, alienaque mente virorum, Extassis. Hii crebro lugebant, atque vacantes Ibant per vicos, distracti mentibus horum. Herculee vero letis Griphonibus ale Ibant victrices, et qua Raynaldica castra Perveniunt noctis medio, cum scanderet ortu Prima sua Cancri facies, que Apulla stabat Undique nobilitas, Calaber, Siculusque sub armis, Extensis campo tendis, sua sistra sonantes, Organa cum lituis, timpana queque iocosa Arte monendo sua. Sed ut hec Raynerius audit, Marsciani de gente ortus, sua lumina tollit In sotios, quorum rector, vocemque refundit:- Non semel est ullum sevos confundere vultus, Hostes atque suos, neque nocti ascribere turpe Invasus nostros: vos tergo turpius illis Invaxisse fuit. Vincendum est; cumque ministrant Fata, viris quocumque modo superare licebit Hostem: sed recoles inimico credere numquam. Nocte dieque studet inimicus ledere. Numquid Hectora sub reditu stravit sceleratus Achilles, Incautum dedit et leto velamine pacis? Motibus ergo suis cedant pia marte gerentes, Nec pius esse velit qui bellis provocat hostem. Nescit habere modum furor ipsius. Unde vagari Tela queant, nullum certum: sunt cognita tamquam Arte pluvie. Scio quod deposcitis ista Ardenti voto, nec adhuc ea talia vestris Suffitiunt armis, nisi sint gravior reperta: Et nisi Theotonicis alys ragonibus astas Convertatis eas, nostre quas undique dextre Extent fortesque agitant nunc inde lacerti. Nox huc ergo pari motu tendamus in hostes. Primus ibi noster vexilifer, armiger omnis Signa secutus eat, et sub Griphonibus extet Cautus, et unde locum ferendi exerceat ictus, Cogitet he omnis. -Finemque imponit. Omnis Expectant horam quam possint bella subire: Et sic quisque suis totis involvitur armis Ingestis, tacitusque venit cum postulat hora.