CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus BONI_VER.euli-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI_VER.euli-04.xml.

Documentum BONI_VER.euli-04.xml in db pdill0


Postquam facta lues hostis, spoliataque rura In proprias sedes remeat Perusinus et urbem; Ipsorumque ducem secum, qui tanta peregit, Assotiant equites, talis dum redditur horis. At non obliti que et quot Castellia turba Gessit apud Clasium, ne ab alto corde repellunt Incursus belli; sed mox misere per urbem Clasica, moxque iubent mavortia signa parari, Ac Griphos exire datos inimica per arva. Confestim, letisque animis exitur, et horam Hostilem acgressi flammis ac ignibus atris, Peride iussu, qui dux et rector in illis; Sic quibus affatur: -Mundo non gloria maior Quam superare hostem qui ledere sedulus ivit, Offenditque diu, nec ledere destitit usquam; Et quem non piguit insultus atque furoris, Aut scelerum que corde premit letaliter ille. Sic nos non pigeat sevis occurrere turbis, Hostibus et priscis, horumque invadere castra, Ac fragiles horum vires et inania signa. Gloria tanta hodie vobis est parta profecto: Huic Bonbarono vos civi credite vestro. Ipse aliquid novi, si non ego sydere fallor Inspecto: dedit Ille super qui cuncta coercet, Syderibus mostrare viam qua victa pateret. Nocte ac in sompnis exacta singula vidi; Audivi et vocem dum me sopor inde teneret, Arriperetque artus languentes undique nostros. Ex iussu tali, vidi quod Gripho volabat Orifer, expansis alis, urbemque ruebat, Et turres cunctasque domos, eiusque fluenta Sanguine fedabat. Hic pendent somnia nostra. Vos Gripho ille estis, urbs illi et menia versa. Maturetis iter, et, equis sua tradite lora Inter funestas aties, que rupe morantur Tibris, ubi campo nigro Castellica signa: Accellerate simul pedites, ut tradita palma Que debenda fuit, braviique feratis honorem, Ut nos perpetuo felices orbe vocemur.- Non tam finierat, cito, quam prius inde per hostes Irruerat. Perusina cohors, astilibus actis Intra viscereos armos, armataque castra, Ferrea per totum iuvenumque milia multa. O sua quam multum probitas temeraria nota! Audaces quandoque iuvat, quandoque relinquid Alea fatorum: fortuna volubilis extat, Ac incerta magis quam perflans ectheris aura, Quam sit et unda maris: nihil est incertius illa. Ergo qui regnat, videat ne decidat usus Fascibus et pompis: cito labitur, atque sub uno Momento linquit quecumque peregit in evo. Accidit id simile calidis puerilibus annis. Hos dedit in preceps; hos locto audatia traxit. Avulsa cervice labant, ac flumine versi Sunt alii: nullus cedit nisi sautius arvis. Quisque furens Perusinus adest qua maxima turba Ingentur, qua rector adest Castellius obstans; In populum populusque agitur, bacchatus ut esset; Martifer omnis ibi precurrit, et inde cruentat Vultus quisque sibi; miscentur et omnia campo. Hic furor, hicve fragor armorum, plagaque magna Castello invehitur; declinant agmina vasto Anfractu campis, fugiuntque ad menia fusi Vulneribus crebris, et claudunt undique portas. Strages et cedes usque ad vallamina lata Murorum, ac urbis et vir immissa ruine; Urbs et capcta die fuit isto, fusaque tota, Ni iam Romulidum pietas preclara fuisset: Illa miserta eius, misereque venit ad ima Acta hodie, que numquam aderit sine mente pudoris. Set post tantorum reditum, cladesque peractas, Insurgunt partes extemplo partibus urbis; Inque vicem currunt armatis vultibus omnes, Commiscentque manus manibus, sevaque phalange Atque bipenne fera, media venere platea. Parte una, congesta patet populosa corona; Ex alia desevit eques, clamorque levatur Istic inmensus, qualis furor esse solebat Romanus cum bella parat civilia civis. Talis et ecce furor: sed pars expellitur una, Miles in arma cadens, populo superante furore. Semper ubique potens populus dominabitur urbi, Dum non corruptus neque sit divisus ab ullo. Omne quod est unum, semper durabile constat, Ac stabili gaudere statu datur omnibus unum: Sed funesta solet divisio cuncta. Urbs omnis divisa ruet, dispersaque stabit: In se divisum regnum quodcumque peribit. Hoc ita scisma tulit, sed pax invencta sub illis Motibus insanis: reddunt in castra Quirites Eiecti patria, cum sceptra teneret in urbe Ugolinus. Ea postquam concordia facta, Unanimes factique omnes, nituntur in hostes Ire suos, qua dirus erat, tentoria fingens, Aretinus atrox, ubi Castilionica castra Obsidet, atque premit gladiis et agonibus arcet. Qui cum Fulginea ac Eugubina longe Agmina vidisset, simul et Castellia secum, Atque Tudertinos, sumpserunt arma minantes. Cursibus illorum sed ubi Grifonica cernunt Irradiare agris vexilla, spicula tersa, Sole repercussos clipeos, galeasque micantes, Nudatosque enses, faustu maiore frementes, Horribiles aties retro magis omnibus illis:- Hi non sunt primis similes venientibus hostes (Dicunt); et quanto ueniunt ardore furorum! Vere non metuunt; fert hos audacia Rome Sanguis; et insignis, antiquus, proditus Urbis Cesaribus claris, genitusque parentibus inde, Dux in eis: ideo sua tanta superbia crevit. Tescius hoc memorat prostratus, fusus et undis Ille suis, plangitque arces gens effera missas In planum; deplorat aquis torrentibus altis Hic Clasius, Tiber atque dolet supremus ab urbe. Quid miseri facimus? numquid moriemur ut illi? Que mora nos tenuit? Gazas linquamus et arva. Gaze habeunt veniuntque suis fatalibus horis: Est fortuna potens deperdita reddere cuncta: Vivere suffitiat nobis dum fata dederunt: Est donum celeste datum cognoscere uitam.- Vix hec dum referunt, cuncti tentoria linquunt: Omne quod ad victum spectat, toracis amictus, Loriceque sinunt; falleras, terreque iacentes Dispitiunt equites, ac arma gravantia vulgus Proiicit; et uestes remanent, diversaque vasa, Ornamenta sua, sua multa decentia campis. Magis vult ignosci quam nosci dives ibique; Divitiasque addit sylvis ac reicit illas. Nullus in angustiis raro cognoscitur illis: Felix ille fuit concius qui rura reliquid, Castriferosque locos, et ad urbis menia vertit. Insequitur quecumque hostem, profugasque choortes Romulides, mandatque neci quoscumque repertos. Ventum est ad sedes Ulmis, que nomine Sancte Emicuit Flore, plantaque fronduit arbor, Vix duo que distant per milia menibus urbis; Illius et cultu cuius solepnnia festo, Electaque die fiebant ludrica multa: Ad quam sepe aties externis venerat horis Pugnandi causa, sed nondum moveri hebat. Ulmus ibi post bella tamen que gesserat hostis, In quibus occubuit letali vulnere pulsus, Est primum gavisa arbor cognomine Flore. Hic, quam succidi iussit Perusinica turba, Despectu amici, non hac contempla remansit, Usque sed ad portas properavit bellica, pilum Infigens aste, frangensque astilia plura. Illic nullo potens, illic et filius eius, Cui fortis nomen, comitati nomina cursu Limphato per castra ruunt, et fracta relinquunt. Hiis, Tribalde, tuis sic es gavisus in hoste Expulso campis, et adhuc sudantibus armis, Illic atque putat graviora tulixe: sed aer Nubibus obtusus, nebuleque per arva cadentes Obtenebrant visus, atiesque lumina fuscant, Sic ut vix videant semet; uoluitque iuvare Oppressos fortuna suos nequaque perirent, Parte sua didicitque modum reperire salutis. Nec ubi dispectos ibi consolidare medelis Phas fuit, atque pium miseris labentibus evi Auxilio quocumque modo succurrere lapsis. Non Deus ex toto perdit mortalia culpis: Parcit et expectat, et consolamina mittit. Sic fortuna facit plerumque in casibus altis; Et sic victor agit, ac inquid: -Si deus hostis Aut fortuna iuvat hiis, quis contrarius ibit? Adiutor quorum Deus est hiis nemo nocebit. Ledere non obstis poterit quem fata iuvabunt: His quos ipse Deus inuit, fortuna pepercit. Sub iuga nostra hodie gens isset hostica tota: Hostibus est ergo parcendum. Vertite signa: Indomitis domitemus eos qui dampna tulerunt: Quas meruit penas importet quilibet hostis: Ut gessit, ceu culpa fuit, sic pena ferenda. Accedant equites primum, peditesque sequantur, Ut quicumque suam mercedem deferat equam. Sic et bellifero partitur quicquid in agro Invenctum est illis: sed qui maiora tulere, Hii maiora ferant; et quos cognovimus armis Prepugnasse aliis, nostra non mente recedunt. Iuditium rectum est cum quis deliberat actus: Libravi quicquid gesserunt agmina campis. Prevideant ergo populi, cum bella subintrant, Quid gesturi assint, et que sint prelia martis. Dedecus atque decus in cunctis esse notatur. Castellum noscat Perusinus debita iura Esse remissa sibi: scias, Eugubinus, et illa Facta sibi metitis compensis marte sub isto, Ut regnum teneant pro libertate, nec ultra Astricti nobis iurent, neque si qua potestas Liminibus Sancti Laurentii tendat ob ista.- Contenti grates solvunt, et debita spondent Ad maiora satis, ubi sors et tempora prestent. Dividit, ac aliis ac vultu novit agentes, Obstantesque sibi: novit quoque marte remissos, Expellitque illos indignos martis honore.