CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BONI_VER.anna-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI_VER.anna-02.xml.

Documentum BONI_VER.anna-02.xml in db pdill0


Inclita prosapies, cui vicinaque caelo Ac coniuncta deis et proxima facta supernis, Moribus ac prime omne spectacula spectans, Orta tribu Iuda productaque stemate David, Par cui non natura tulit visura nec unquam Huic equale fuit gessuraque machina nulla, Unde tibi tante prefulxit nominis omen? Unde tibi? Que causa datur? Quid? Gloria Proles Ex uno atque una tumet superadderis omni Esse rei quam mira tui iam fata fuere. Quis pean fuit? Ille gradus sic undique felix An famosus erat vel lucidus, an quis eorum? Quid? Tunc ascendens tam nobile qualis et ille? Illius en heros prod<i>ens orizonte corusco! Qui tunc aspectus et simplicitatis honores Et que iudicii sententia prodita divis! O placidi cursus et lete gratia sortis! Quam pulchre facies et terminus aptior illis Qui terre spirant et causis omnia condunt. Non hic defectus nullusque retrogradus ibat, Non hic mutus erat, conbustus sive sinister; Quisquis, ut arbitrii est, gaudebat in ede deorum Aut ve bonis coniunctus erat vel regna tenebat. Hinc sua queque mera statione vel ordine stabant Sidera cumque anima mundi vos illa vel unus Spiritus ille Dei, te teque elegit ubique Ac ex te nasci voluit clarissima pubes, Et rerum solidata basis, virtutis et heres, Iam Deitas ubi, facta caro, ventura quiescet. Principium cuius Ioachim conductor ovilis, Ingenuus totusque vacans armenta fovere, Multiplicare greges pecudesque bovesque iugales Addere, sicve bonis concrescere visus ut olli, Ne foret ebrayca quisquam de gente, subortis Cursibus annorum longeque implentibus astris, Lustratis domibusque poli versoque meatu, Et similis patiensque magis nec sanctior illo Nec miserator eo. Nam dispensator eorum Quos Deus huic dederat, sollers ille omnibus ibat, Omnibus inpendens pupillis, omnibus addens Solamen miseris divasque colentibus aras, Conservans famulis quicquid restabat et ipsi. Hec autem spatio quindeni temporis orsus; Qui, cum vicenis foret evolventibus annis, Annam, iudaica conceptam stirpe serena, Cepit in uxorem; quam maximus ille patronus Ysachar genuit. Cui non fecundior usus Conceptus sterilisque magis fuit alvus in illa Acfectu natura errans nudataque prorsus Quattuor elapsis lustris, unde omnis ob ipsam Affinis merens fuerat. Mestusque maritus Accessit templo, demisso lumine, munus Huic solito de more volens offerre. Sacerdos Increpet et templo propellens, talia fatur: "Hinc, maledicte Deo, properes exire. Quid immo Ausus et huc audax nimium delubra subisti? Te Deus et fatum deiecit sorte bonorum, Nec tecum fortuna fuit sub prole creanda; Factus es obprobrium populis, illusio genti. An miser ignoras quod, quem Deus expulit, orbis Non minus expellit? Gentes quoque fata secuntur Et mundum fortuna trait, variabilis usque Ac anceps ingesta ruit sub pondere vasto". Sic ait. Inde pudens excessit limina templi Mox Ioachim, languensque animo pastoribus ivit, Armentis secum motis, uxore relicta, Despectaque illa. Terras alienaque regna Poscit montanus, habitans agrestibus arvis Ignotisque locis; ubi noluit ille videri Ac nosci, quinis latitans ibi mensibus actis. Anna tamen, confisa Dei penetralibus almis, Ingreditur consueta sui pomeria campi Et fletu percussa gravi gemituque doloris, Extulit in celum lumen; nidumque volucris Passeri cumque genus vidit tremuitque videndo Applausitque Deo fuditque oramina summis Celicolis supplex et vocibus hiis fuit usa: "O Tu, summe Parens, cui parent omnia quique Intuitum prestare tuum non desinis ullis, Aereis equidem pennis avibusque polinis Producis natos (tibi nam benedictio presit), Inde tuum lasseque mihi que spreta colonis Nec cesset sterili fecisti velle benignum Civibus atque meis assum miserabilis ipsa, Ac, proprio deserta viro, sic clauditur alvus, Sic uter in fructum non redditur, immo refusus In nichilum meus ille redit neque prole tumescit; Nec peperit, nec visa fui gaudere puellis Usquam, set, foribus clausis aulaque reclusa, Interius latui talamo proiecta rubore, Sepius et karis cellata occultaque totis Vicinis, nullusque fuit qui credere penas Meroresque datos posset simul atque pudores". Hec dum fata foret, mox angelus astitit illi: "Ultra iam noli, noli veneranda timere Atque queri magis Anna queri: Deus annuit ipsi Audiit atque preces. Est -inquid- gratia tecum. Tuque tuo genuisse viro te crede relicto; Replevit fuditque tuum sub germine ventrem Humano. Tibi Nata aderit mirabilis evo Et populo laudata omni". Tum territa surgit, Tum lectum quasi fusca petit, quasi strata recumbit Et modicum turbata iacet famulamque vicissim Evocat; ast illi illa indignata ferebat: "Quid vult sermo huius? Sic virtus clausit olimpi Ecce uterum (quod non homini sit fas tibi fari), Ut neque sit facies facies tua recta sub orbe Celorum nec mundus eam queat ecce videre. Quid demissa ergo petis et vis improba voce Voce tua, sic?" Illa tacet nec verba resolvit; Ast audita silet secumque in pectore servat, Dum sperata sibi veniant et vota mariti. Ast hinc formosus Ioachim preluxit ephebus Elocutus: "Cur non remeas uxoris ad edem Atque tuos revidere lares?" Cui talia laxat: "Quisquis es, ignoras causas uxoris et actus; Ac ne verecundos templi tristesque recessus Ac sinodi risus ludibria visaque plebe Enormesque actus inhonestaque fata repensa, Absurdumque nephas et vulnera, qualia numquam Discedent animo nec nostro lumine qualis Despectus. Quid plura? Scies hec omnia: turme Atque senes referent". Sic retulit angelus autem: "Surge -inquid- properaque domum, tua gaudia tolle, Uxoremque tuam gravidam liquisse recordor". Pronior assurgit Ioachim vescique precatur Hunc, epulis et adesse suis insistit. At ille Sacrificare Deo iubet et que apponere mense Debuerat Domino tradi. Sic paruit. Hora A sexta in nonam iacuit prostratus et horans. Mirati veniunt famuli curruntque videre Prodigium terraque levant et brachia ponunt Submittuntque manus et querunt qualia versent: An fuerit morbi casus vel sincopis ulla, Aut quid inesse queat, quis missus celitus honor Aut stupor anve lues, lethes subrepserit ulla. Ille nichil. Rursus somnis apparuit illi Angelus: "Ecce tui bona que percepit egenus Ac pauper fructum reddent tibi tempore qualem Non reges ullique duces ullique prophete Viderunt nec secla hominum sensura ferentur, Nec ventura manent". Quem postquam sompnia linquunt, Exilarat certusque rei sic redditur atque Conscius efficitur veri. Pastoribus illud Enarrat; suadent reditum, spatioque dierum Viginti sua tecta petit coniunxque propinat Occurritque viro qua presidet aurea porta, Angelico monitu. Quem cernens, comminus egit: "En ego que vidua fueram sterilisque manebam! Non sum, non ultra dicar neque lusio fiam. Nam iam concepi; neque vir meus unicus ultra Incurret divis sacri convicia templi, Nec deiectus erit, nec fabula murmure vulgi, Nec patrios cultus exibit et exul in horas Externas tendet, set erit possessor Helie Et felix civis; sibi totaque pulchra placebit Ierusalem, sua nec coniux oblivia planget Illa viri neque vir castum relinquet amorem". Ulterius sic fata, redit, solisque sub ora Lucidiore gradu lucis parit Anna Mariam, Quoque poli recto currentibus ordine divis, Omnis ubi celi concordia facta sub ipsa. Et tunc virgineo scandebat cardine Febus (Sub quo reperimus Christi natale fuisse), Arte data numerisque Arabum superumque meatu, Equatisque astris et in hiis pronostica veri Iudicii dantes maturo tempore partus Mensibus expletis nonis, ubi ianua Christi Et Christi fecunda Parens dicetur et aula, Cuius semper erit nomen vulgataque fama Atque superstitio pulcerima lata per evum, Perque omnes zonas longe. Post tertia vero Tempora, post lactis data nutrimenta liquentis Hanc, iuxta votum, templi petiere parentes Tradere. Que propere cum pervenisset ad altos Ascensus templique gradus, velocior ulla Alite festinat, festinat ut omnis in ipsa Miretur presul, cursu conducta decenti; Inde scalas repetit. Tunc psalmum condidit Anna Atque prophetavit, laudes et cantica promens. Inde Maria operi sirico divisque vacabat, Odis proficiens quasi plena etate fuisset. Cuius splendebat facies ut quisque stuperet Ipsius intuitu, cuius perfectio nulla Maior erat. Nam lege Dei, virtute nitebat Ex aliis: pia quippe magis pietate refecta, Purior hec puris, humilis superaddita cunctis. Daviticis metris horis intenta diurnis Nocturnisque diu stetit, et tot sedula sedit Et sollers sapiensque fuit. Sibi risus in ore Non inventus erat, non visa in vultibus ira, Set Deus in lingua semper micat eius et ore, Cumque salutabant acties proneque cadebant Astabantque illi laudantes queque sub ipsa. "Gratia sit celi Factori" -talibus inquid. Et quid longa canam? Victu moderata manebat; Exclusis reliquis, partem quam ceperat ara Impendit lasis, victu contenta superno, Celesti nutrita cibo, quo corpore virtus Emanat, quasi manna fluens ex aere puro; Sic ut ea paciens egerque et languidus omnis Perciperet curam curamque salutis haberet. Abiathar vero, contemplans singula secum, Hec que fiebant et virtus qualis ab illa Exibat census et munera grandia templo Obtulit, ut genito talem concederet eius In sponsam dotemque suam sortemque dicatam. Instatur; negat at fieri, connubia rumpit, Talia commemorans: in celum raptus Elyas Virgo fuit, iustusque Habel conscendit ad astra Virgineum servans cultum. Lex obstat et ordo Pontificum certabat ibi sub lege mariti. Nuncius inde Dei sic dixerat: "Ecce: columba Ex cuius virga processerit, ille Mariam Accipiet. Iubeas ex omni gente cohortes Huc virgas afferre manu". Paretur et illi; Conveniunt templo, virgas manibusque tenebant Hinc ac inde viri, tante miracula sortis Ordine spectantes quodcumque habiturus venisset. Nec fuit augurus fortuna nec ipsa columba Egressa est virga. Unde almus ibique sacerdos More suo sacris indutus vestibus, aras Ambit et accinctus campanis circuit omnes, Invenit atque virum cui non sua virga manebat; Ecce Ioseph iustus magnaque etate dierum; Cui presul: "Quid agis latitans, Iosep? Accipe virgam". Cui Iosep: "Et ne seni dabitur sors apta puelle? An Deus illudet?" Virgam capit. Inde columba Egreditur. Stupet inde senex latitatque per edem. Conclamant alii: "Quo quo tua fata tulisti, Fortunate senex? Que gloria facta sub annis Antiquis? Fuit illa tuis melioribus usae Quam credant. Faciem converte videre decoram Ac mundi lucem divinaque munera celi. Oblitus esne Abiron, Dathanve Chereve, beate Sole Ioseph semperque memor, qui dum pia summi Affugerent precepta Dei periere sub illis". Cumque hec audisset, tremuit Iosep, anxius factus; Accipit in propriam sibi, virginitatis honore Servato. conservat eam; comitataque tendit In partes ususque domus qua virginis aula Reucha quidem, Sephora et Susanna, Habigea Rachelque, Lanificumque paratur opus sibi purpura, bissus Diversumque genus cocci linique, iacinti Miscendique offertur eis. Quibus undique partis, Queque suum cepit pannum, set sola Maria Purpureum tractare tulit; cui tota katerva: "Hec regina aderit mundi fortasse vocata Quod tractanda sibi debetur purpura soli, Quam fuit ausa suis manibus pretollere nobis. Illa sibi linquatur" agunt. Quibus angelus inquid: "Non erit incassum vestri sic sermo relictus, Nonve fatigatus frustra, set verior ulla Ecce prophetia fuerit dominabilis usque Atque super faciem terre pelagique profundi Diffundetur ibi populis et gentibus orbis, Sidereisque polis prelata et turribus ipsis Regnabit soliumque Dei sibi sola tenebit". Finit. At ipse pater, cuius virtute poema, Octaviane, tuli, gaude, cum nomen adores Ac te subscribas titulis illius et aris (Tempus erit quod forsan eris meritorius illis), Hoc solo contemptus eas quod Virginis acta Permissum recitare tuo sub nomine vati, Meonides numquam, grandeva nec Heneis usquam Nobilius finxit. Cessent a lege poete Hac yspana suo requiescat Cesare fama, Subticeant alie quecumque ex ordine, pice Sulmo recumbat; ibi dormitet thebays urens. Et iam nostra diu valeat Verona superstes, Noster Atax flubiusque placens et Arena iocosa; Que nam karuleos distinxit Marte triumphos Cesaridumque neces et horrida prelia regum. Et credant quia vera fuit recitata Talya, Historie celebrandus honos, ut visio vera Indicat, ac ultra cesabit apocriphus error, Inscius atque stilus, tu quem Florentia mundo Edidit, acceptum quem Roma beavit honore Cardineo, cui regna placent. Quid denique, queso? Hoc etiam contentus eas, dum laurea surget, Virginei ascensus edereque et nomen honoris Eterni, qua tu poteris cognoscere motus Ipse vaporosos, pluvias ventosque furentes Grandineosque imbres, rores gelidasque pruinas Atque vivos tonitru caudas flammasque cometum Illorumque genus novum tellure solutum Corporibusque Deum radiis et lumine sparsum Quorum scire licet gracili vestigia penna Materie quamvis nostre non illa recurrant Hec ut preco rogas dum lacius illa videbis Primus enim verum sat detestabile surgit Interimens fructus, reges et regna ferire Ausum, naturam signi quo splenduit audens; Inde ferox flammam rapidumque cenaculum et ignes Insequitur radios tropicivaque pertica magnos Emittit milles campos furialis apertos, Agreditur leges mutans caudaque nocivus Apparens dominusque ascone funeris auctor Cesaridis regnatque audax et flavus in alto Vespere quamquam extra zonam fera pertica primum Severit aurora potuit velut arte videri Hacve sitim duramque famem vastosque calores Matutina tibi parat ast aurora minatrix Prodit at argentum pingues tibi proferet annos, Hinc rosa mutabit melius data tempora vite Hac nigra fumificos protenderit ardua cursus Aspicies et ibi cum plenius ipsa canemus Vernales animas, lucentia lumina lune Ethereosque globos super ut monumenta potentium Steliferosque axes ac aurea pictaque tecta Ac fluxus alios et cause regna supreme Naturasque horum, virtutes atque vigores Et vitas fortesque actus stabilesque recursus Motoremque suum qui possidet omnia nutu Queve more tenera nobis in arundine parcens Dum tua gesta canent nostre perspecta camene Quicquid et imperii gessisti tempore sevi, Quicquid et armigeris ducibus bellisque peractis, Quicquid in atri odii turbis versantibus ira, Undique perfrendens fidei bellamine sacre, Ut leo cuncta premens furiis succensus et estu Bellorum, qui nulla pavet necis agmina cursu. Ergo potens equare tue dignabere mitre Hoc opus, hoc magnum, hoc incompensabile munus; Et tanto contentus eris. Nam quando liquescet Fama ducum regumque simul tua fama vigebit Et mecum gaudebis ibi sub lumine vero.