CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BONI.aust-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI.aust-02.xml.

Documentum BONI.aust-02.xml in db pdill0


Pater omnipotens, Divumque hominumque creator Aethereos coeli tractus, terrasque iacenteis, Et genus humanum summa prospectat ab arce: Protinus exurgit Parcarum prima sororum, Quae fata assistens hominum Iovis ante tribunal Excipit, et blanda coepit sic voce profari: Summe Deum rector, qui cuncta creata gubernas, Iure tenet sceptrum, decus, et fastigia rerum Rex pius Austriacae Ferdnandus gloria gentis. Nec fuit Imperii tractandis ullus habenis Dignior, hoc toto Romano Principe in orbe, Nec dare Germanis poteras tu maius in oris Lumen, et Europae tanto in discrimine rerum; Ipse erit afflictis Caesar spes unica rebus. Sed quia fata volunt rerumque immobilis ordo, Unus ut Imperio toto dominetur in orbe, Et regat aeterna populos in pace quietos; Principis hoc tanti fas est tibi pandere nomen, Cum propior mundi Genitor sit terminus aevi, Ut queat Europae et ditissima Teutonis ora, Post tot exhaustas caedes ac horrida Martis Bella, tibi grates animo persolvere dignas. Dixerat. Omnipotens penetralia tecta subintrat, Conciliumque vocat, solito de more vocati. Conveniunt omnes, sceptroque innixus eburno Incipit in medio Divum sic ore profari: Haud latet o Superi mortalibus affore tempus, Quo reget imperio Caesar sanctissimus unus Innumeros late populos, quos maxima tellus Sustinet et gremio complectitur Amphitrite, Et quia supremi decurrit temporis aetas, Insidet haec animo Superi sententia nostro, Principis ut tanti notescat fama per orbem, Quo pia laetifico plaudat Germania vultu, Et populi Europe cuncti laetentur ovantes. Haec ubi coelicolum sententia mente resedit, Hoc iterum genitor sermone silentia rupit. Nulla quidem regio, nec gens mihi charior ulla Quam Germaniae fuit, nec erit mihi tempore in ullo. Me colit et celebrat, miserosque refulcit egenos, Et mea iussa tenet; memorique in pectore servat. Hic Germanus erit, mundi qui flectit habenas. Et quia nulla Divum, Regumque nec ulla propago Quam domus Austriadum toto magis emicat orbe; Ille erit ipsius claro de stemmate princeps. Et quia Fernandi summo de sanguine natus Maximilianus, honos veterum flos atque virorum Emicat in terris, populis nec gratior ullus Moribus, ingenio, fama, pietate, fideque; Hic erit, o Superi, postquam Ferdnandus in orbe Imperii rector Pylii compleverit annos Nestoris, et celsa hac fuerit super arce locatus. Id Superi postquam concordi voce probarunt, Me Pater omnipotens solio prospectat ab alto, Et iubet acciri statim, propioraque adire. Protinus accedo laetus, pedibusque Tonantis Advolvor supplex, subito mihi talia fatur: Te te cui semper fuit inviolabile votum, Curaque nostra pia venerari numina mente, Sydereum tandem iussi super aethera ferri, Quo tibi demonstret coeli per amoena vireta Felices animas, atque agmina laeta piorum. Ipse viae ductor, quo tu mortalibus aegris Laetio expromas aeternae gaudia vitae, Deinde humeris tollet, celerique per aethera cursu Te feret, Augustae donec concedet ad urbem, Laetus ubi cernes sublimi in sede Theatri Ferdnandum medio procerum, cui summa potestas Tradita, et Imperii moles cervice recumbit. Illic Aonides, citaraque insignis Apollo Caesaris insigni percurret carmine laudes, Veridicae et nati referent post fata Sibyllae, Qui inter magnanimos retinet sua sceptra Bohemos, Atque sibi in populos famam laudemque paravit, Et quaeque in media congesti mole theatri Prodita erunt, facili contexes carmine vates, Ut modo quisque sibi certam sperare salutem, Et valeat rebus melius confidere lapsis, Ac mea perpetua venerari numina mente; Numina conceptos tandem positura furores. Dixerat. Ipse sacro Cylleni vertice natus, Me vehit admonitu coeli rerumque parentis. Nec mora planicies campo protenditur amplo, Vernat humus passim stellantibus obsita gemmis, Et levis aura poli gratos diffundit odores, Cernimus hic animas laeta regione vagantes. Ipse oculos ductor mihi per loca cuncta ferenti, Sic ait: Hic animae potiuntur luce perenni, Aurea quae viridi decerpunt arbore poma, Munera servatae Cereris, seu dona Lyei Supplicibus quondam miseris alimenta dedere; Pro quo coelesti merito sunt axe potiti. Quae manus hic nitido dulces de fonte liquores Percipit, haec nudos proprio velavit amictu. Quae gerit hic vario florentia serta decore, Ipsa suos grata fovit pietate parentes. His resident animae coeli regionibus altis, Mandarunt tumulo quae mortis honore carentes, Et quae languentum tenues subiere penates. Hospitium miseros dedit haec manus, illa redemit Inclusos tenebris, et carcere compede vinctos, Quo capit hic merito summae pietatis honores. Ecce Sacerdotum chorus hic, qui castus in orbe Vixit, et aeterni servavit iussa Tonantis; Et pius erexit miseros in crimina lapsos, Aethereo tandem coelo convertere montem. Quae velata cohors Parnasside tempora lauro, Hic cytharae pulsat vocales pollice chordas, Et thyasos plaudit molli viridanti sub umbra, Digna suis quondam cecinit veneranda camoenis. Aspice et in medio laetanteis agmine longo, Pro Patria hi quondam pugnantes moenibus altis Occubuere pii, longo certamine victi. Qui quatunt leves clypeos, galeasque comantes, Hi sunt audentes animis, qui Marte tuendo Imperium vitam tenues sparsere per auras. Qui tyrio fulgent humeris splendentibus ostro Iustitiam toto semper coluere sub aevo; Et sua pro meritis capiunt hic praemia iustis: Hic sunt Diis similes pura sub luce nitentes Servarunt inopes qui iudicis ante tribunal, Et viduas olim, miseros et fraude pupillos, Sedibus eiectos patriis et paupere tecto. Ipse ego ductori placido sic ore locutus: Austriadum postquam titulos partosque triumphos Me velit Omnipotens facili percurrere versu, Eia age sublimes animas ostendere coram, Et numerare velis, si fert ita corde voluntas, Ut merito possim complecti carmine laudes, Et decus, et fasces, titulos, atque ampla trophaea. Vix ego desieram laeto Cyllenius ore Sic ait: Haec referam, atque ordine singula pandam. Inde iugum facili superamus tramite recto, Hic inter lucos virides collesque nitentes; Panditur immenso vallis pulcherrima tractu. Hic volucres pictae demulcent aethera cantu, Explicat auratas volucris Iunonia pennas, Psittacus humanas imitatur gutture voces, Athis et Ismarium dulci modulamine pellex Barbara plorat Ityn, nitidoque sub aetheris axe. Ingemit Alcione, veteres geminatque dolores. Hic nemus et colles stellata veste nitescunt, Nectareique fluunt latices hic ubere largo. Tunc ego sublimes animas laeta arva tenentes Aspicio, ductor roseo sic fundit ab ore: Optatae hic fructus capiunt et praemia palmae Austriaci Proceres, Divum genus atque propago, Qui intrepidi quondam bello et felicibus armis In sua magnanimos duxerunt regna triumphos. Qui sedet hic princeps nitidisque effulget in armis Impiger, et laetae frontis diffundit honorem, Vir fuit insignis clara de stirpe Rudolphus: Quem virtutis honos immensaque gloria rerum Extulit Imperii fastigia ad alta triumpho. Primus hic Austriacae subiecit moenia terrae, Danubius vasto rapidus quam circuit amne: Victor et hic Celtas felicibus extudit armis, Pugnacesque iugo submittere colla Bohemos Impulit, et bello populos sub marte secundo, Alsatiae invasit, signis ultricibus urbes Diruit, exitium tellus Thuringia sensit. Rebus, et imperii nec tempore defuit ullo. Claruit hic Caesar bello atque ingentibus ausis, Et retinet toto decus indelebile seclo. Qui gerit hic sceptrum, qui torta monilia collo Contextamque auro vestem gemmisque micantem, Dicitur Albertus iuvenilibus impiger annis, Qui valido ingentem prostravit milite Adolphum. Ipse etiam clarus Bellonae et Martis alumnus Colla Bohemorum traxit captiva triumpho: Atque Maguntinos populos ad frena rebelles Contudit, et variis instantem incursibus hostem Repulit, et victor patrio procul expulit orbe; Et post insigneis merita cum laude triumphos Hic viget, et clarum servat per secula nomen. Qui facie laeta sese venientibus offert, Vir fuit hic ingens Albertus in orbe secundus: Qui infestos olim sese furibundus in hostes Intulit, et victor spoliis remeavit opimis. Quo duce Sauromatae vultus posuere minaces, Pannoniam bello cum iam ferus omnia Mavors Verteret, explicuit, donec confinibus hostes Repulit, et magna commisit proelia caede, Signa per Emathios tulit hic victricia campos, Quem toties vidit bello spolia alta ferentem Teutoniae tellus, multas digesta per oras. Victor et hostiles acies gentemque subactam Imperii tandem vexilla subire coegit. Vir fuit intrepidus, felix cui gloria Martis Contigit, Europae gessit dum bella per orbem. Haec pia regna tenet superum sedesque beatas; Inclyta sic virtus meritos extollit ad astra. Qui solio residet gemmis auroque corrusco, Et medio Procerum splendet clarissimus heros, Vir fuit insignis toto Fridericus in orbe, Qui Latii quondam felix concessit ad oras: Cui sacro Imperii cinxit diademate frontem Nicolaus triplici redimitus tempora mitra, Estensique ducem Bursum de stemmate natum Extulit, insignem meritaque in sede locavit. Post Venetam mediis surgentem fluctibus urbem; Quae retinet clarum decus et memorabile nomen Hic petit, Heroum magna stipante caterva; Occurrit gaudens princeps sanctusque senatus, Innumeris toto comitantibus aequore cymbis. Tum pelagi rector placidis caput extulit undis! Ipseque cornipedum molles laxavit habenas Coeruleus Triton, tranquilla per aequora vectus, Atque tuba immenso diffudit nomina ponto Caesaris; et blandae mediis Nereides undis, Collectaeque sinus nodo fluidosque capillos Deduxere choros, iunctis per mutua palmis. Ut fuit Adriacam Caesar comitatus ad urbem, Regifico haec luxu tectis excepit apertis, Largius effudit toto plaudente senatu Munera laetitiae, tanto quo Caesar honore Fovit, et aeterno Venetos sibi foedere iunxit. Post ubi Germanas laetus remeavit ad oras Magnanimus Caesar, terras quas ceperat hostis Barbarus Imperii, felici marte redemit, Et placidos semper duxit. per secula cursus, Dum pater omnipotens fulgentibus intulit astris. Qui gerit imperii sceptrum, multaeque sequuntur Mirantes animae, laeto et clamore salutant, Maximilianus avum titulos et facta secutus, Cuius vera fides, et rerum bellica virtus, Teutonicis spectata viris per tela per hostes Latius effulsit dira inter praelia Martis. Percutit hic acies bello strictosque maniplos, Et toties victos Germanis expulit oris, Subdere colla iugo populos hic victor adegit, Qua furit, et vasto Rhenus perlabitur amne. Hic etiam fregit Batavos fera bella cientes, Et valido fortes compressit marte Bohemos. Hic quoque Pannoniae Caesar prostravit in oris Turcarum ingentem rabiem, saevumque furorem: Victor et effuso tepefecit sanguine cautes, Et belli sese casus sociavit in omnes. Providus hic Caesar bello praeclarus et armis Extitit, imperii rebus nec defuit unquam Cuius fama viget nulloque abolebitur aevo, Dum vagus aethereum percurret Cynthius orbem. Qui gerit insignem regali fronte coronam In medio procerum, velut inter Lucifer astra, Rex fuit immenso celebratus in orbe Philippus, Cui pietas, cui vera fides, cui regia virtus Insita perpetuum duxit super aethera nomen. Hic velut aethereo demissum numen Olympo Romani imperii merito rexisset habenas, Aurea et in toto revocasset saecula mundo, Si Superi cursus vitae, si fata dedissent. Sed mors ante diem regalia sceptra tenentem, Qua fluit amne Tagus, precioso et pinguis Iberus Abstulit, et primo mersit sub flore iuventae. Et licet hic fatis fuerit sublatus iniquis, Attamen ipsius virtus post funera vivit. Inclytus hic Caesar solio sublimis in alto, Aurea cui vestis gemmis ardescit eois, Carolus est ingens, toto memoratus in orbe: Austriacae hic splendor, Romanae et gloria gentis, Addidit imperio multum terraque marique. Contudit hic acies et Gallica signa triumpho, Cepit et infestum Regem in sua iura redegit. At pietas postquam vultu patefacta sereno Ipsa fuit tandem, stabili dedit ille sororem Connubio Regi, sociali et foedere iunxit. Qui comitatus abit patriae dum contigit oras. Caesaris inde potens validis exercitus armis, Irruit, et celsae concussit moenia Romae, Cui Clemens victum, dum flecteret orbis habenas Imperio sacro positis se tradidit armis. Post etiam valida sulcavit caerula classe, Tunetique caput Lybiae perrupit in urbem, Victor et expulso regali e sede tyranno, Finibus eiecto patriae solioque revulso Restituit Regi decus et moderamina sceptri; Et spoliis victor Lybicis remeavit ab oris. Hic quoque Ferdnando Geticum cum fratre tyrannum Repulit, et grandem populis minitantia cladem Agmina Turcarum discussit Pannonis ora: Ipse fuit semper felicibus impiger armis, Regis et infesti Galli penetravit ad oras, Et rediit praeda spoliisque oneratus opimis. Hic. quoque Saxonicos devicit Marte furentes, Magnanimumque Ducem belli sub turbine cepit, Qui post aeterna laetus cum pace recessit, Et fuit Heroum summo comitatus honore. Carmine nec vates facili comprehendere posset, Quot dederit fasces, titulos, partosque triumphos Carolus imperio, quoties fortuna per orbem Seviit Europae, belli flagrante tumultu. Hic fuit invictus, bello nec clarior ullus Extitit imperio, nec maior in orbe refulsit. Inde ego prospecto duo clara sedilia gemmis, Quae vacua immenso late fulgore corruscant. Tunc ego ductori sic vocibus ora resolvi, Dic quibus ista patent aeterna in secula ituris? Sic ait, hoc primus solio Ferdnanus in alto Consurget, tandem pyliae post dona senectae, Maximilianus ovans alia rex sede manebit, Gloria Fernandi, decus et generosa propago. Tunc alias animas laeto fulgore micantes Cernimus heroum, geniali in gramine campi, Dux ait, hic omnes alii proceresque ducesque Austriaci, toto celebrat quos gloria mundo. Ipse prius vasto referam quot turbine versat Alpinus Boreas hyemali tempore frondes, Vel liquidum plausis quicquid secat aethera pennis, Quam possim heroum tibi singula gesta referre. Nec procul hinc animas monstrat matrumque nurumque Austriacae gentis, coelo quas Iupiter ipse Extulit ardenti studio, pietate fideque. His demum exactis humeris me sublevat altis Ipse viae ductor, pennas vibrare per auras Incipit, et prono sese demittere cursu, Effugit obliqui sinuatos flexibus orbes Anguis, et octipedem curvantem brachia cancrum. Qua nitidus Ganges riguo perfunditur auro, Aspicitur Nisae tractus; Nabathaeaque regna, Inde Semiramiis Babylon celebrata trophaeis, Quae quondam Assyrii tellus caput extitit orbis, Dives opum, belloque potens, dum fata tulere. Deserit inde Syros, Arabas, mollesque Sabaeos, Fertilis hinc Asiae tractus, ditissima regna Vidimus, excidium Troiae, tristesque ruinas, Brachia et angustus qua porrigit Hellespontus. Praeterit Euxinum littus, Tanaimque nivalem, Panditur hinc longo tellus Mavortia tractu, Indomiti quam Thraces arant, gens effera bello, Thessalis inde patet regio, tum Pindus et Othris, Quos Lapithas coluisse ferunt. Hinc thessala Tempe, Ambraciaeque sinus, pelagoque Ceraunia saxa Proxima, et infames scopulos, fortesque Liburnos Deserit, Adriacas sursus deflectit ad undas, Ausoniae laeva populos urbesque reliquit. Mox abit hinc praeceps, liquidumque per aera lapsus Goritiae tandem celsa superastitit arce. Tum Iovis ipse refert laeto mihi nuncius ore, Has regit invicti Dorimbergus Caesaris arces Vitus, qui imperio vovit studiumque fidemque; Nam gerit ipse vices Comitis moderamine recto Francisci, antiquae nati de stemmate Turris. Hic foecundus ager, nec cultior ulla patescit Terra quidem Latii, biferi nec iugera Pesti. Bacchus et alma Ceres foetus hic ubere largo Sufficit et cultu genialia rura nitescunt, Aemula Campano certant hic vina falerno. His breviter dictis in aprico gramine campi, Laeta ubi planicies tractu diffunditur amplo, Prospiciens Nymphas ludenteis agmine longo, Ipse levis placido demittit ab aethere cursus, Ilicis argutae molli consedit in umbra. Hic erat alma Pales, arcu succincta Diana, Semideumque genus Fauni, Satyrique bicornes, Ducentesque choros per florida rura Napaeae; Turbaque pastorum late confluxerat omnis. Pan deus Arcadiae quae sunt sibi Maenala curae Liquerat, arguti colles atque arva Lyaei, Venerat huc laetus, viridique in graminis herba, Mollia pinigena praecinctus tempora fronde. Talia septenis modulatur carmina cannis. Ite gregis pueri vigiles, pecorumque magistri Spargite narcissos, violas, flavosque hyacinthos, Vestraque palladia praecingite tempora fronde, Floribus antra novis, latebrosaque tecta corollis Cingite, et unanimes attollite ad aethera voces, Vestraque Apollineos effundat tibia cantus: Nam Superum nutu solio Ferdnandus in alto Considet Imperii, felici numinis astro. Vos decet urgenteis animo deponere curas. Pax redit in populos et pleno copia cornu. Felices pueri, quibus haec sub Caesare tuta Arva iacent, colles virides, sylvaeque comantes, Nunc datur umbrosis habitare mapalia sylvis, Et placidos viridi captare sub arbore somnos, Auritosque sequi lepores, cervosque fugaces. Vos igitur graciles ad pascua laeta capellas Ducite securi tam laeto tempore rerum. Hoc etiam ipsa prius cunctis elementa videntur Praedixisse bonum, maiores area fructus Reddidit et multa crepuerunt horrea messe. Vitis inundavit Lenaei munere Bacchi; Principe quo terris Augusti nomen adepto, Pax redit in populos et pleno copia cornu. Laetantur sylvae, pecudes, armenta, gregesque, Nec fugit agna lupum, rapidos nec dama molossos, Terra dabit laetas segetes et gramine campis, Blandaque temperies coelo mittetur ab alto, Et placido molles spirabunt flamina venti, Brumaque iam tepido mitescet dura sereno. Nunc grandes pecudum foetus, nunc copia lactis, Ipse suos pastor secum meditetur amores, Et sub rupe cava viridi seu stratus in umbra Securus tenui moduletur carmen avena. Quisquis adest magno celebret nova gaudia plausu. Pax redit in populos et pleno copia cornu. Iam viridi in sylva pubes campoque patenti Cantibus alternis, aequantique astra profatu Caesaris attollat magnum super aethera nomen, Et conversa sonos vocis reflectat imago, Inscriptumque gerant rugoso in cortice trunci. Quisquis adest laetus solito de more choreas Ducat, et effuso testetur gaudia cantu. Hic aderit Caesar populis, quo vindice tandem Mollia securae traducent otia gentes. Gratia pro meritis referatur summa Tonanti, Pax redit in populos et pleno copia cornu. Haec effatus abit ductor pernicibus alis, Urbis et Attilicae sublimia tecta reliquit: Quae inter Iuliacas clarum caput extulit urbes. Protinus Emonae turres spectamus, et alta Moenia Tulmeti, positasque in collibus arces. Inde aequata solo Castri vestigia Iuli Cernimus antiqui, silvestribus obsita dumis; Apparent tumuli signataque carmine saxa. Praeterit hinc Alpes glacie nivibusque rigentes, Panditur immenso tellus Germanica tractu. Tunc ait istius merito regionis honores, Me proferre decet, rerumque exponere causas. Nobilis haec regio multas se fundit in oras, Dives opum, studiisque potens, ac ubere laeto. Haec adeo fruges alimentaque mitia reddit, Ut nullo dives contendere Mysia cultu Audeat his terris, sicca nec gargara messe, Haec fodit argenti venas aurique metalla. Plurima sunt laetis hic consita vitibus arva, Haec alit innumeras pecudes, armenta gregesque; Nec liquidi fontes desunt, nec stagna lacusque, Laetaque per virides adolescunt gramina campos. Non alit haec Tigres, rapidos nec terra Leones, Nec coluber tractu sinuosos explicat orbes: At furit acer equus medio in certamine campi. Haec habet insigneis urbes, atque oppida passim, Nec Latii cedit terris nec pinguis Iberi. Haec armis belloque potens; et milite forti Sauromatas victos immani turbine bello Compulit, aeterni complecti iussa Tonantis. Haec habet audentes Cimbros, fortesque Suevos, Et genus excelsum Batavos, flavosque Sicambros Vindelici hic fortes, hic Noricus acer in armis. Magnanimi hic adsunt proceres, Comitesque Ducesque, Inclyta quos coelo virtus et gloria tollit. Quid referam populos hic tot sua regna tenentes, Quos Aquila invictis semper complectitur alis? Explicat ingenteis regio haec ditissima merces, Nescia gens ulli tacitas innectere fraudes, Subvenit haec miseris, et dona refundit egenis, Quo Deus in toto nil gratius aspicit orbe. Regnat ubique fides, virtus, clementia, mores, Et pia religio, quae tot servata per annos Iustitia, et recta quae temperat omnia lance. Haec eadem regio cunctis caput extulit oris, Namque habet Imperium, quo nil praeclarius orbe, Austriacosque viros, fama super aethera notos: Quos cito prospiciet terra pelagoque ferentes Victrices Aquilas plausu summoque triumpho, Qua Boreus spirat, Zephyrus, Vulturnus, et Auster. Talia voce refert, donec delatus ad urbem Dux fuit Augustae, proscindens nubila pennis. Protinus ipse levis demittit ab aethere cursus, Ingreditur laetus, meque intra moenia ducit Innumeris discreta viis, atque ordine longo, Inclita terra patet, totum vulgata per orbem. Hic postes nitido profulgent marmore et auro, Et delubra Deum, fugiunt ad sydera turres. Hic via porticibus diffunditur alta vetustis, Tectaque diffulgent niveo pendentia saxo, Caesaris inde patent longo palatia tractu, Mole sub ingenti, bis centum innixa columnis: Atria regifico splendent immania luxu, Undique legati veniunt Regumque Ducumque Ingenti plausu laeti mandata ferentes. Haec ego dum laeto percurro singula visu, Nox venit, et coelum spargit fulgentibus astris.