CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BONI.aust-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI.aust-01.xml.
Caesaris invicti Fernandi dicere laudes Aggredior, fasces veterum, partosque triumphos Et decus Austriadum, celsae et primordia gentis; Ac veluti nutu superum labentibus annis Maximilianus erit Caesar, quo vindice tandem Excutiens poenas coelo Iovis ales aperto Littore ab occiduo victor percurret ad Indos. Quae iuga Parnassi, quae Phocidis arva tenetis Cedite Pierides facilem mihi numinis auram, Et tu Phoebe pater coeptis illabere nostris, Grandia quo possim moliri pondera rerum. Lustra ubi tercentum sol, et bis quinque per orbem Et quoque septenos cursu compleverat annos, Quod Superum genitor mortales induit artus, Qui genus humanum Stygiis mortale tenebris Solvit, et aeterno Superum ditavit honore; Phoebus Echioniae victorem presserat Helles, Cum glacialis hyems velamine tecta nivali Diffugit, et cursus boreas compescit habenas, Fluminaque hyberno laxantur stricta boote. Fama venit trepido rerum praenuncia motu Per Latii terras, populos perque oppida passim, Ultima qua regio gelido porrecta sub axe Finibus Hesperiae tractu protenditur amplo: Quae retinet Iuli magnum, et memorabile nomen. Talia dicta refert, tristi geminatque susurro. Ecce iterum saevi genitrix discordia belli, Hesperias postquam penetravit Carolus arces, Perfurit, et late populos urbesque peragrat Europae, et procerum sedes, et limina Regum Obsidet, et cunctos studiis furialibus explet. Haec ait, his blandis populos hortatibus implet; Numina quisque roget votis precibusque Tonantis Qui velit Europae populis arcere furores. Inde ego prospiciens curarum vortice pressus Tot mala, tot clades, et tot discrimina rerum Affore, et ingenteis consertae caedis acervos, Ad coelum palmas tali cum voce tetendi. Omnipotens genitor, rerum suprema potestas, Cui mare, cui tellus, servit cui regia coeli, Iam satis exhaustos duro sub Marte labores Pertulit Europa, clades, tristesque ruinas Pondere pressa gravi, tot iam volventibus annis, Ne patiare duces studiis furialibus actos Christicolas rursus, collecto robore gentis In sua districtum convertere viscera ferrum, Ne ferus arctoo veniens Otomanus ab axe Proferat Imperii latissima regna triumpho, Atque suis totum submittat legibus orbem. Iam patet immensi quantum devicerit orbis. Ipse Mycenaeas urbes Pelopaeaque regna Traxit ad Imperium bello, Ciconesque Getasque, Occupat hic Asiam, Lybiae et sitientis arenas; Subiectique manent Syrii, Parthique fugaces Et septem gemino tellus circunflua Nilo. Nec contentus eo celeri rapit agmina cursu, Captivisque trahit gravidos pallentibus axes: Et premit hic vastis oneratos colla cathenis, Carcere et innumeros ferrato compede victos Detinet, et Christi totam subvertere gentem Quaerit, et immenso tum frena imponere mundo. O Pater alme tui populi miserere labantis, Ne ruat in peius, sed viva resurgat ad auras Alma fides Christi, totum diffusa per orbem, Praesidio firmata tuo, da numine dextro, Ut cuncti unanimes sociali foedere iuncti Magnanimi Reges, populi, terraeque potentes In Turcam rapido convertant praelia motu, Ut merito tandem poenas luat improbus hostis, Victus, et Imperii sublimi e sede revulsus Det sua colla iugo, et Mahometia dogmata linquat: Et Christi sacro laticis de fonte renatus Perpetuo observet cultu tua iussa fidemque. Haec ubi porrectis effudi ad sydera palmis, Phoebus ad Antipodas quatiebat lampada curru Pallida, et humenti terras complectitur umbra Frigida nox, atro coelumque involvit amictu. Protinus aethereis Somnus delapsus ab astris Me petit, et furtim tacitis subrepsit ocellis. Nec mora coelesti fulgor devenit ab axe, Emicat inde poli demissus ab arce Tonantis Nuncius alipotens, vultum faciemque notavi, Constitit, et taleis effudit pectore voces: Ipse ego Mercurius dictus, qui praepete cursu Coelicolum mandata fero, et Iovis aethere ab alto, Qui paribus iussit proscindere nubila pennis, Velocesque notos tenuemque per aera gressum Moliri, et patriae his demum consistere in oris, Teque vehi ad Superos altique sedilia coeli, Quo breviter possis facili conscribere versu Quae capiunt animae coelesti gaudia vita, Gentis et Austriacae titulos, memorandaque gesta, Et decus heroum, qui tot rexere per annos Imperii sceptrum, vitae quos laudibus actae Iuppiter evexit coeli melioris ad oras. Iam Patris aetherei laetus pia iussa capesse. Dux tibi fidus ero, donec pernicibus alis In patriam referam, solitaque in sede reponam. Talibus accensus dictis sic ora resolvi, Te sequar, en adsum summo parere Tonanti. Unicuique licet mandata capessere Diuum. Haec ubi dicta dedi, libratis aere pennis Aliger ipse Iovis celeres me tollit in auras: Carpit iter, bibulas scinditque per aera nubes. Ardua terrarum specto, camposque patenteis, Littora, et immensi Neptunia regna profundi, Ut Deus alternis sublimem sustulit alis, Nubila sub pedibus cerno, ventosque furenteis, Et vaga stellifero coelestia signa sub axe, Ipsa mihi incutiunt terrorem monstra ferarum, Aurea praecipue minitantis cornua tauri Vidimus, et claro fulgentem Oriona telo. Scorpius hic longo protendit brachia tractu. Aestifer inde leo coeli diverberat auras, Concutiens cervice iubas, et guttura pandens. Portitor ipse mihi trepidanti e corde timorem Excutit, et radiis monstrat qua Phoebus anhelos Alipedes hortatur equos, qua dispare flamma, Cynthia vecta polo currus molitur habenas, Ut latet, et crescit, faciem capit atque priorem, Alternatque vices, nec corpore perstat in uno. Post ubi convexi radiantia limina coeli Contigit, emoto patefecit cardine postes Qui sedet ante fores, pellitque ex arce nocentes, Atque pias animas aeterna in gaudia ducit. Protinus ipse mihi intranti sic ore profatur: Quo celerare paras? Aut haec cur regna petisti? Limina nostra patent nullis nisi funere raptis; Praecipue quis summa Dei mandata Tonantis Cura fuit servasse, tuum procul exime gressum. Talia tum breviter divino retulit ore Nuncius ipse Dei, non has sine numine sedes Omnipotentis adit, duce me est delatus ad auras: Nam Pater aethereas vectari iussit ad oras. Haec ubi dicta dedit, patuere ingentia coeli Limina et immensi coelestia regna Tonantis, Ingreditur, sic inde sequor per amabile regnum, Procedo, et gressus sua per vestigia servo. Per varios tractus coeli, et per amoena vireta Ducit, et immensi monstrat tecta aurea Olympi. Largior hic puro diffunditur aethere campus, Atque diem verno sol fundit ab axe micantem. Floret amoenus ager, Zephyrique tepentibus Permulcent variis depicta coloribus arva. Letiferi nec dira manent contagia morbi, Nec canis ardenti furit hic violentior astro, Sparsaque nec vitreis albescunt arva pruinis. Nullum dira fames, nullum sitis arida vexat. Non hic insidiae, caedes, nec avara cupido: At mera pax animi, requies et pura voluptas. Omnia laeta vigent, aeternaque gaudia servant Felices Animae, quibus est data copia coeli Aeternas habitare domos, sedesque beatas, Panditur inde Iovis medio bipatentis Olympi Regia tercentum nitidis fundata columnis; Quae patet, et semper portis celebratur apertis, Profulgent nitidis argentea limina valvis. Ardua et immensum consurgit in aethera turris Vertice sublimi, tot picta coloribus ardet, Quot variata nitet coelo Thaumantias Iris. Tum patet excelsi spectabilis aula Tonantis Concilio Divum residet qua Iupiter ipse; Aurea convexi pendent laquearia tecti, Quae caelata patent variis distincta figuris. Alliciunt oculos imitantes astra pyropi; Hinc atque inde micant; operi decus addit honorem. Non hic Pyrgotelis clari, Phidiaeque labores, Nec miranda Scopas fixit quae mollius aere: At Deus ignipotens tenui discreverat auro, Ut Superum rector prima sub origine mundi Et chaos immensum, res et caligine mersas Abscidit, et molem disiecta in membra redegit, Ut superas celso dimovit ab aethere sedes; Suspenditque igneis rorantia sydera coelo, Iussit et aeternum versari signa per orbem, Ingentemque globum terrae compage ligavit; Caerula et immensi diffudit brachia ponti, Iussit et insano bacchari turbine ventos, Flumina et obliquo prorumpere in aequora cursu. Utque feras coepit tellus, et piscibus unda Contigit, et volucres iussit per inania ferri. Post hominem rectum, cui subdita cuncta paterent, Consimilemque sibi divino e semine fecit; Et pariter vultus sublimia finxit et ora, Ut facie erecta coelum spectaret et astra. Tunc ego deflecto laeto vestigia gressu, Qua nitet, et claro consurgit vesper Olympo. Hic erat, ut genitor leviori haud concitus ira Terrigenas saeva prostravit caede Gigantes, Conatos vastis imponere molibus Ossae Pelion, et magnum frondenti vertice olympum: Et clarum aetherea depellere ab arce Tonantem. Et Superum veluti Pater ipse Typhoea sedes Sperantem vasto depressit pondere terrae. At parte ex alia tepidum quae vergit ad axem Hic erat, ut coelo quondam delapsus ab alto Iupiter humana lustravit imagine terras: Vidit et incisas leges, et iura, fidemque, Et regnare dolos, populosque innectere fraudes; Et velut ipse poli sublimia tecta revisit, Ac genus humanum vitiis et crimine mersum Obruit, et totum liquidis submersit in undis. Et velut in toto qui manserat orbe superstes Deucalion iactu lapidum cum coniuge Pyrrha Pristina tum vacuo reparavit secula mundo. Tum gelidam flecto vestigia laetus ad Arcton, Mulciber hic olim gemmis caelarat et auro, Ut patrii currus Phaeton male rexit habenas, Et Pater omnipotens coelo prospexit ab alto Undique terrarum contractos ignibus amnes: Atque videns aestu cuncta incaluisse furenti, Et pariter coelum summa nutare ruina, Aetherea fulmen subito vibravit ab arce, Praecipitemque illum patrio deiecit ab axe, Et Padus exanimum liquidis excepit in undis. Inde Iovis sedes nitidis ornata lapillis Emicat, excelsa resident in parte Pyropi; Chrysolito et puro convexa adamante refulgent: Beryllique tenent medium viridesque Smaragdi, Sardonyco splendet pars ima et iaspide fulva. Haec ego prospiciens oculis dum singula lustro, Iupiter ipse venit turba comitatus ovanti. Mille tubae, longique chori, totidemque canora Voce sonant litui, glomerataque signa sequuntur. Et superum postquam solio pater ipse resedit, Ipsa venit blando mitis clementia vultu, Ac gemitu incumbens sparsisque in colla capillis, Talia verba refert magni Iovis ante tribunal. Ecquis erit finis? Quae tandem meta laborum Iupiter Europae gessit quae bella tot annos? Non satis exhaustum saevi certamine Martis Supplicium est miserae? Quid nam committere tantum Haec potuit regio magnis depressa ruinis? En madefacta sinus atro fluidoque cruore Obvia Tisiphone stygiis emersa tenebris. Conicit abruptos mediis e crinibus angues: Haec furit, et medias errat vesana per urbes In furias, ignemque rapit, simul omnia versat. Saevit amor belli, caedisque insana cupido, Et fera per totum consurgunt bella per orbem. Europae genitor fas est tibi parcere genti, Et vultu spectare pio, me compulit ingens Clamor, et effusae lachrymae, populique gementes Ad solium tuum, conferre numenque precari, Ut genus eripias tristi de clade malorum. Eia age chare Pater gelidum te confer ad axem, Si dolor et pietas rerum te commovet ulla, Ut videas caedes, inhumataque corpora terris, Et toties fuso madefactos sanguine campos, Oppida et heroum magnis prostrata ruinis. Parce pio generi, nec tu feritatis habere Nomen in orbe velis, populis sed mitis adesto. Dixerat, et largo perfudit lumina fletu. Cui superum rector placido sic reddidit ore: Ipse equidem veniam, nec ego tua vota morabor, Quo procul aspectem summo in discrimine belli, An vitium quisquam scelus et malefacta relinquat, Et mihi rite preces et sacri thuris honores Deferat, et sancto celebret mea numina cultu. Iupiter his dictis solio consurgit ab alto, Corripit inde viam, donec pervenit ad axem, Qua patet Europae tellus, tot dissita regnis. Aspicit hic primo spatiosa in Teutonis ora, Rhenus ubi vasto perrumpit Nerea cursu Ingenteis equitum turmas, peditumque catervas, Et veluti hastatas effudit Iberia gentes, Gallia et undanteis diversa e parte cohortes, Mollia cornipedum flectunt ibi colla Britanni. Mars furit actus equis, acies atque agmina curru Proterit immisso, multa vi fervidus instat. Hinc videt Ausonidum terras populosque furenteis, Alta ubi septeno consurgit vertice Roma, Nec procul aeratas acies, armataque campis Agmina, et ingenteis motus, et proelia Martis, Turcarumque videt Thyrrheno in gurgite classem, Quae furit, ac praedas Latio vectare recenteis Incubat, et diro minitatur praelia caede. Inde aciem vertens ad quae colit Insuber arva Aspicit, ut flammae proceres dant semina dirae, Agmine et ingenti volitant, et spicula vibrant Lucida, et innumeris circumtonat ictibus aether. Hinc qua Pannoniae deflectit lumina ad oras, Aspicit hic Turcas duro sub Marte trahentes Christicolas captos, palmis post terga revinctis, Dum Pater Europae populos ardescere bello Vidit et ingenteis acies, bellique tumultus. Teutonicae supplex statim telluris imago Audita est placido tandem sic ore precari. Iupiter omnipotens, aeterni conditor aevi, Cui coeleste solum famulatur, sydera, et ingens Quod mare, quod tellus gremio complectitur alto, Europae in populos cur nunc tot pectoris iras Fundis et ingenti concurrunt agmina motu? Nunquid semper erit tantis exercita curis Hec regio infoelix quae tot perpessa labores? Nonne satis genitor madefactos caede penates Vidit, et obtritis albenteis ossibus agros? Sat letho mortique datum, sat Marte furenti In freta sanguineo penetrarunt flumina lapsu. Aspice Christicolas, et rite precantibus adsis, Perque tuum quaeso coeli inviolabile numen Iustitiae moderare tuae, fac protinus armis Inter se positis Regum discordia cesset, Ut pia gens sacras Panchaeis nubibus aras Repleat et tanto solvat pro munere grates. Te precor hoc etiam, sic et tua numina, posco, Ut mihi prospicias, rebus si flecteris ullis. Quis poterit clades et tristia damna referre, Quae graviora tuli tanto sub turbine rerum? Quo nam summe Pater nostri tibi cura recessit? Nonne vides Genitor, totis ut viribus ille Turca ferox nivei, qui colla ferocia habenis Versat equi, cristasque gerit cervice comantes, Et valido ingenteis convectat milites praedas, Effera bella movet, quaerens confinia nostro Imperio domitare suo atque excelsa Viennae Moenia et agresti campos nudare colono. Si Pater ulla meae tangit te cura salutis, Aspice me miseram, finemque impone labori, Divus ubi nostro decessit Carolus orbe, Applicuitque tibi mentem parere Tonanti. Da precor Imperii decus et fastigia sceptri, Alter ut excipiat studiis et fortibus ausis, Et premat infestas acies saevumque tyrannum, Qui furit exultans, geticoque excurrit ab axe Pannoniae, et victum latis expellat ah oris, Quo Patriae expulsi profugi confinibus hoste Barbarico, laeti repetant sua tecta laresque, Et tuus imperium foelix qui protegit ales Pervolet, auspiciis laetis, et numine dextro, Qua vagus oceano sol aureus exit et intrat. Audiit omnipotens, ac vota facessere pergit. Ut rediit tandem, seque in sua tecta recepit, Concilium summa Divorum convocat arce. Tecta Dei subeunt portis bipatentibus, ipse Iupiter excelsa residens sublimis in Arce Concilio fari roseo vix coeperat ore, Cum superae tremuere domus, cumque aethere toto Coelicolum siluere chori, mox talia fatur. Vidimus Europae clades, urbesque gementes, Sedibus eiectos populos, eversaque regna, Effuditque preces dives Germania luctu, Ut post tot clades, post tot discrimina rerum Gentibus Europae bellorum pondere pressis, Et sibi prospicerem, populisque vocatus adessem, Alter ut imperii rectas moderaret habenas, Qui daret optatam requiem, partamque quietem, Carolus imperii postquam decessit ab oris, Et patrias sedes, et bethyca regna revisit. Iam satis Alecto gemina comitata sorore Intulit Europae caedes et tristia terris Funera, et in populos sparsit furiale venenum. Tot decet aerumnis finemque imponere bello, Et placidae tandem deducere secula pacis. Haec ubi dicta dedit, Superis vox omnibus una; Deligere insignem multis e millibus unum, Europae qui ferret opem et medicamina pesti. Multa inter sese vario sermone volutant Coelicolae, imperii tantum qui munus obiret. Tum Pater omnipotens: Praesenti cedite curae, Sit labor iste meus, mea sint haec munia, dixit. Rex pius Austriacis residet Ferdnandus in oris, Romulidum qui sceptra gerit: quo maior in orbe Nemo fuit, Superi, studio pietate fideque: Quem colit et celebrat pulcherrima Teutonis ora, Fidaque Pannoniae gens, et Saturnia regna, Quaeque patet tellus gelidos Aquilonis ad axes, Hic coniuratas acies, inimicaque signa Pacabit, cupidos alterni sanguinis hostes Iunget amicitiae nodo, poteritque superbam In quaecunque volet deducere foedera gentem, Et dare supremo felicia tempora seclo. Dignus hic Imperio, summi et moderamine sceptri: Hunc ego decerno rerum ditione potiri, Ut pia Teutonidum gens et fidissima tellus Prospiciat tandem laeto sub tempore rerum Me fovisse preces, gemitusque audisse precantis. His breviter dictis superi assensere Tonanti, Qui tum Mercurio profudit talia voce. Eia age nate celer per inania labere pennis, Hesperias donec fueris delatus ad urbes, Caesar ubi placidam statuit deducere vitam, Haec mea dicta refer, postquam sanctissimus heros Nec decus imperii, fasces, nec curat honores, Ipse velit rerum summas concedere habenas Imperii ducibus, quibus est data summa potestas. Dixerat, hic summo cupiens parere Tonanti Aurea subnectit geminis talaria plantis, Hinc abit, et summo descendit ab aethere cursu. Praeterit Actaeos colles, et Phocidis arva, Oppida et Ausoniae terras, et Gallica regna, Donec Iberiacas cursu pervenit ad urbes, Laetus ubi Caesar residet, cui iussa parentis Et rerum series atque ordine singula pandit. Ipse Iovi postquam placidis haec auribus hausit, Laetus agit grates sublato ad sidera vultu, Quod Pater exolvat tantarum pondere rerum. Protinus insignem gemmis auroque coronam, Imperii decus, atque insignia cuncta remittit, Quae subito unanimes coelesti numine Divum Septeni proceres, studio et popularibus auris, Romano cedunt delecto ex ordine Regi. His propere exactis paribus Cyllenius alis Pervolat, et coeli sublimia tecta revisit. Detulit inde Iovi positis e corpore pennis, Ut Caesar facili mandata peregerat ore, Et fuerat plausu numero delectus ab omni Ferdnandum procerum, quibus est data cura legendi Ad decus Imperii, supremi et fascis honores, Et quod fama loquax totum compleverat orbem, Ultima qua Thule Nabathaeaque Memnonis ora, Et quod Christicolae plausu studioque secundo, Queis dedit omnipotens populos et iura tueri. Haec nova laetifico celebrabant gaudia plausu, Atque inter proceres Latii terrasque potentes, Quae sedet Adriaco virgo pulcherrima ponto Consiliis factisque potens, terraque marique Extulerat vultus laetos, faciemque serenam, Atque Panomphaeo grates et vota Tonanti Solverat, ingenti plausu summoque triumpho, Quod sacri imperii moderamina ad alta, fuisset Ferdnandus tandem merito sublatus honore: Qui pius, et clemens divini numinis instar Sedaret rabiem, caedes, et corda furentum, Et daret optatam populis per saecula pacem.