CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BONGIOV.anti-05.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONGIOV.anti-05.xml.
Ut Domino sepe persolvas carminis odas, Addam pauca loqui carmina grata tibi. Nos narrare decet Domini magnalia, magnus Laudes magnificas promeruisse patet. Nunc igitur damnum redimat devotio mentis, Quod nequit intuitus suppleat alma fides. Esto memor Domini: ius est ut amicus amico Odas munifico famine corde canat. Cum canit ecclesia septenas iugiter horas, Debita persolvit, crimine purgat oves; Hinc purgat mentem signumque viantibus offert Ut memorent semper dona crucemque Dei. Est natus, captus nocturno tempore Christus; Totus apud patrem, totus ubique Deus Infernum spoliat, consurgit discutietque. Expirat Pharao cum legione sua. In prima trahitur Christus, datur inde Pilato Ut sanctum damnet, ludibrioque datur; Utque suos doceat, templum conscendit ad ipsum, Conveniunt tibi femina masque simul. Tertia cum canitur, tunc est cruciamina passus, Vinclatus, sociis neuma suisque venit. Qua peccavit Adam, Iesus est crucifixus in hora Sexta; sol pallet discubuitque sacer. Redditus est nona divinus spiritus hora, Dira fenestravit militis hasta latus; Terra tremit, petre finduntur, corpora surgunt Orant discipuli, Christus ad astra volat. Vespere fit cena, corpus datur, inde lavantur Discipuli; tumba <membra> beata latent; Hincque iubet preses servari septa sepulcri; Cum surgit, binis ut peregrinus adest. Cum prece sanguineas fudit de corpore guttas Principio noctis cuncta creata regens. Pax et vita, Deus, postquam consurgit ab imo, Discipulis pacem nuntiat ille suis, Ergo, campana cum personat, exue vana Et plaudas Domino carmine dulcisono. Doctores, pueri, domini sociique, valete!; Sitis cristiferi, patrata piacula flete, Libri stelliferi discatis carmina lete Ne vos letiferi capiat sub gurgite rethe. Fautores operi sitis sub pectore mundi, Ut cursu celeri currat per climata mundi; Pulsetis precibus Christum de Virgine natum, Ut faciat fructus, pellens de corde reatum. Mantua mi patria est conflanti quem meliores Doctores mundi, fratres docuere Minores. Me Capriana tulit, dicor Bonus atque Iohannes Cui Pater eternus celestes conferat amnes. Sit tibi, celorum Rex inclite, culmen honorum A quo tantorum datur hic michi meta laborum. Ordine iustorum tu scis quia dego Minorum: Me, precor, ipsorum consortem fac meritorum.