CroALa, 2025-04-29+02:00. Nodus BONAVENT.rhyt-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONAVENT.rhyt-01.xml.
1. Philomena Philomena, praevia temporis amoeni, Quae recessum nuntias imbris atque coeni, Dum mulcescis animos tuo cantu leni, Ave, prudentissima; ad me, quaeso, veni. Veni, veni, mittam te, quo non possum ire, Ut amicum valeas cantu delinire, Tollens eius tristia voce dulcis lyrae, Quem heu! modo nescio verbis convenire. Ergo pia suppleas meum imperfectum, Salutando dulciter amicum dilectum, Eique denunties qualiter affectum Sit cor meum iugiter eius ad aspectum. Quod si quaeret aliquis, quare te elegi, Meum esse nuntium sciat, quia legi De te quaedam propria, quae divinae legi Et optato munere placent summo Regi. Igitur, carissime, audi nunc attente: Nam si cantus volueris huius serves mente, Eius imitatio, Spiritu docente, Te coelestem musicum faciet repente. De hac ave legitur, quod cum deprehendit Mortem sibi propriam, arborem ascendit, Summoque diluculo rostrum sursum tendit, Diversisque cantibus totam se impendit. Cantilenis dulcibus praeviat auroram; Sed cum dies rutilat circa primam horam, Elevat praedulcius vocem insonoram, In cantando nesciens pausam, sive moram. Circa vero tertiam quasi modum nescit, Quia semper gaudium cordis eius crescit: Vere guttur rumpitur, sic vox invalescit, Et quo cantat altius, plus et inardescit. Sed quum in meridie sol est in fervore, Tunc disrumpit viscera nimio clamore; Oci, oci clamitat illo suo more; Sicque sensu deficit cantus prae labore. Sic quassato organo huius Philomenae, Rostro tamen palpitans fit exsanguis paene: Sed ad Nonam veniens moritur iam plene, Quum totius corporis disrumpuntur venae. Ecce, dilectissime, breviter audisti, Factum huius volueris: sed, si meministi, Diximus iam primitus, quia cantus isti Mystice conveniunt legi Iesu Christi. Restat, ut intelligas esse Philomenam Animam virtutibus et amore plenam, Quae dum mente peragrat patriam amoenam, Satis delectabilem texit cantilenam. Ad augmentum etenim suae sanctae spei Quaedam dies mystica demonstratur ei: Porro beneficia, quae de manu Dei Homo consecutus est, sunt horae diei. Mane, vel diluculum, hominis est status, In quo mirabiliter homo, est creatus; Hora prima, quando est Deus incarnatus Tertiam die spatium sui incolatus; Sextam, quum a perfidis voluit ligari, Trahi, caedi, conspui, dire cruciari, Crucifigi, denique clavis terebrari, Caputque sanctissimum spinis coronari; Nonam die, quum moritur, quando consummatus, Cursus est certaminis, quando superatus Est omnino zabulus, et hinc conturbatus; Vesperas, cum Christus est sepulturae datus. Diem istum anima meditans in hortis, Suae facit terminum spiritalis mortis, Scandens Crucis arborem, in qua Leo fortis Vicit adversarium, fractis mortis portis. Statim cordis organa sursum elevando, Suum a diluculo cantum inchoando, Laudat et glorificat Deum, replicando Sibi quam mirificus fuit hanc creando. Pie (inquit) Conditor, quando me creasti, Quam sit tua pietas larga declarasti, Nam consortem gloriae tuae cogitasti Facere gratuito, gratis quam amasti. O quam mira dignitas mihi est concessa, Quum imago Domini mihi est impressa! Sed crevisset amplius dignitas possessa, Nisi iussum Domini fuisset transgressa. Nam tu, summa charitas, tibi cohaerere Me volebas iugiter, sursumque habere Dulce domicilium, tecumque manere, Et me, velut filiam, alere, docere. Ex tunc disposueras in id adunare Coelicis agminibus, teque mihi dare; Sed pro tanta gratia quid recompensare Possum? prorsus nescio, nisi te amare. Unica suavitas, unica dulcedo, Cordium amantium salutaris praedo, Totum quidquid habeo, vel sum, tibi dedo, Denique depositum meum tibi credo. Oci cantat tale cor gaudens in pressura, Dicens, quia dignum est, ut a creatura Diligatur opifex talis mente pura, Ei quum exstiterit de se tanta cura. Sic mens hoc diluculum transit meditando; Sed ad primam transferens vocem exaltando, Tempus acceptabile pie ruminando, In quo venit Dominus carne se velando. Tunc liquescit anima tota per amorem, Pavida considerans omnium Auctorem Vagientem puerum, iuxta nostrum morem, Et curare veterem velle se languorem. Plorans ergo clamitat: O fons pietatis, Quis te pannis induit dirae paupertatis? Tibi quis consuluit sic te dare gratis, Nisi zelus vehemens, ardor charitatis? Digne zelus vehemens est hic ardor dictus, Cuius et dominio Rex coelorum victus, Cuius sanctis vinculis captus et constrictus, Pauperis infantuli pannis est amictus. O praedulcis parvule, puer sine pari; Felix, cui datum est te nunc amplexari, Pedes, manus lambere, flentem consolari, Tuis in obsequiis iugiter morari! Heu me! cur non licuit mihi demulcere Vagientem parvulum, et cum flente flere, Illos artus teneros sive confovere, Eiusque cunabulis semper assidere? Puto, pius parvulus haec non abhorreret; Immo, more parvuli, forsan arrideret, Et flenti pauperculo fletu condoleret, Et peccanti facile venia faveret. Felix, qui tunc temporis Matri singulari Potuisset precibus ita famulari, Ut in die sineret semel osculari Suum dulcem parvulum, eique iocari! O quam libens balneum ei praeparassem! O quam libens humeris aquam apportassem! In hoc libens Virgini semper ministrassem, Pauperisque parvuli pannulos lavassem. Sic affecta pia mens sitit paupertatem, Cibi parsimoniam, vestis vilitatem: Labor ei vertitur in iucunditatem; Vilem esse saeculi dicit venustatem. Ergo sic infantiam Christi retexendo, Horae primae canticum strenue canendo, Transitum ad Tertiam facit recolendo Quantum Christus passus est homines docendo. Tunc cum fletu recitat illius labores, Sitim, famem, frigora, aestus et ardores, Quae dignanter pertulit propter peccatores, Dum illorum voluit innovare mores. Vox amoris flatibus tota concremata, Oci, oci clamitat avis haec beata, Mundo mori cupiens, cuius via lata, Cui foetet saeculum, sic est delicata. Clamat ergo: Domine, dulcis praedicator, Exulum refugium, pauperum amator, Qui es poenitentium pius consolator, Post te debent currere iustus et peccator: Iusti quippe regula, vitae es doctrina, Peccatorum speculum, mira disciplina, Fessis et debilibus efficax resina, Aegris et languentibus potens medicina. Primus in hoc saeculo charitatis scholam Instaurasti, quaerere docens Dei solam Gloriam, deponere gravem mundi molam, Et sic posse perditam rehabere stolam. Sed hanc scholam temere mundus irridebat, Spernens et annihilans quidquid promittebat; Tua vero, bonitas vices non reddebat, Immo poenitentibus totum ignoscebat; Quippe cui proprium erat misereri, Diligi desiderans magis quam timeri; Sed verba, non verbera proferens, austeri Praeceptoris noluit more revereri. Haec in adulterio novit deprehensa, Quam sit tua pietas, scilicet immensa; Magdalena sensit hoc, quum ei offensa Est dimissa, multiplex gratia impensa. Et quid multa dicerem? Quot sunt consecuti, Eius magisterium, a suis abluti Vitiis, sunt moribus optimis imbuti, Et ab hostis invidi fraude facti tuti. Felix, cui licuit sub hoc praeceptore Conversari iugiter, et ab eius ore Mel coeleste sugere, cuius prae dulcore Amarescunt caetera, plena sunt foetore! Haec et multa talia dum mens meditatur, Ad reddendas gratias tono praeparatur, Ad laudandum. Dominum magis inflammatur; Sicque, horae tertiae cantus terminatur. Oci, oci, anima clamat in hoc statu, Crebro fundens lacrymas sub hoc incolatu, Laudans et glorificans magno cum conatu Christum, qui tot pertulit suo pro reatu. In hac hora anima ebria videtur; Sed circa meridiem calor quum augetur, Ut amoris stimulis magis perforetur, Mox ab illa passio Christi recensetur. Plorans ergo respicit Agnum delicatum, Agnum sine macula, spinis coronatum, Lividum verberibus, clavis perforatum, Per tot loca lateris fossa cruentatum. Tunc exclamat pia mens Oci cum lamentis, Oci, oci; miseram! quia meae mentis Turbat statum pallidus vultus morientis, Et languentes oculi in Cruce pendentis. Siccine decuerat (inquit) te, benignum Agnum, mortis exitum pati tam indignum? Vel sic disposueras vincere malignum? Et hoc totum factum est ob amoris signum? Haec amoris signa sunt, et postrema primis Copulans associas, summa figens imis, Monstrans ut, sic moriens, nos animas nimis, Dum te totum funderes tot apertis rimis. Tu amicus novus es, tu es novum mustum; Sic te vocat Sapiens, et est satis iustum: Totus enim filius reddens dulcem gustum, Fundens carnis dolium, licet vas venustum. Tantis signis monitus poenitens iam credat, Quod praecordialiter Christus ei se dat: Ista signa recolam, ne me Satan laedat, Nam peccati rabiem nihil ita sedat. Ista signa recolens, Oci, oci clamo, Dulcis Iesu, querulor, quod te minus amo; Stringi tamen cupio disciplinae chamo, Sicut pro me captus es charitatis hamo. Quantum hamum charitas tibi praesentavit, Mori quum pro homine te sollicitavit! Sed et esca placita hamum occupavit, Quum lucrari animas te per hoc monstravit. Te quidem aculeus hami non latebat; Sed illius punctio te non deterrebat: Immo hunc impetere tibi complacebat, Quia desiderium escae attrahebat. Ergo pro me misera, quam tu dilexisti, Mortis in aculeum sciens impegisti, Quum te Patri victimam mundam obtulisti, Et in tuo sanguine sordidam abluisti. Quis miretur igitur, pro te si suspiro, Iuncta sine meritis tam zelanti viro? Nam affectum allicis meum modo miro, Pro me vitam finiens exitu tam diro. Vere iam non debeo tantum suspirare, Immo, iuxta verbum Iob, crines lacerare, In caverna lateris nidulum parare, Et extremum spiritum illic exhalare. Plane nisi moriar tecum, non quiescam; Oci, oci clamitans, nunquam conticescam; Ab hoc desiderio vere non tepescam, Quantumcumque saeculo propter hoc vilescam. Tunc, ut demens, clamitat: Veniant lanistae, Qui affigant miseram Cruci tuae, Christe: Erit enim exitus mihi dulcis iste, Sic amplectar moriens propriis ulnis te. Vere sic, non aliter, rabiens doloris, Qua cor meum singulis terebratur horis, Deliniri poterit; nisi tu dulcoris Fons abundans, medicus mei sis doloris. Plane dulcis medicus es, qui nunquam pungis, Sed a corde vitium leniter emungis: Nam quos tibi firmiter per amorem iungis, Tuis charismatibus semper eos ungis. Heu quam damnabiliter mundus est coecatus, Qui quum sit ab hostibus dire vulneratus, Hunc declinat medicum, quum adsit praeparatus, Languido aperiens suum dulce latus! Heu cur beneficia Christi passionis Penes te memoriter, homo, non reponis! Per hanc enim laquei rupti sunt praedonis, Per hanc Christus maximis te ditavit bonis. Suo quippe corpore languidum te pavit, Quem in suo sanguine gratis balneavit: Demum suum dulce cor tibi denudavit, Ut sic innotesceret quantum te amavit. O quam dulce balneum, esca quam suavis, Quae sumenti digne fit Paradisi clavis! Et ei, quem reficis, nullus labor gravis, Licet sis fastidio cordibus ignavis. Cor ignavi siquidem minime perpendit Ad quid Christus optimum suum cor ostendit Super alas positum crucis, nec attendit, Quod reclinatorii vices hoc praetendit. Hoc reclinatorium quoties monstratur Piae menti, toties ei glutinatur, Sicut et accipiter totus inescatur Super carnem rubeam, per quam revocatur. Post hoc clamat anima quasi dementata: O reclinatorium, caro cruentata Per tot loca propter me, cur non vulnerata Tecum sum? dum moreris, non sum colligata? Licet tamen miserae sit istud negatum, Mihi quidem eligam novum cruciatum, Gemitum videlicet, iugemque ploratum, Donec mundi deseram gravem incolatum. Post haec dulcis anima plus et plus fervescens, Sensu toto deficit, corpore tabescens; Iam vix loqui sufficit, sed affectu crescens Suo lecto decubat, utpote languescens. Ergo dulcis gutturis organo quassato, Lingua tantum palpitans, sonitu sublato, Sed pro verbis pia mens fletu compensato, Lamentatur Dominum, corde sauciato. Sic languenti siquidem nil nisi plorare Libet, et satagere corde suspirare; Suos enim oculos nescit revocare A Christi vulneribus, aut cor separare. Sic est autem animus illius illectus, Quasi ei praesens sit moriens Dilectus; Et a Cruce minime retrahit aspectus, Quia illic oculus, ubi est affectus. Gemitus, suspiria, lacrymae, lamenta, Sibi sunt deliciae, cibus, alimenta, Quibus nova Martyr est interim inventa, Sic suo martyrio praebent incrementa. In hoc statu respuit quidquid est terrenum, Mundique solatium reputat venenum. Sed ad nonam veniens moritur ad plenum, Quum amoris impetus carnis rumpit frenum. Nam, quum Consummatum est recolit clamasse Hora nona Dominum, et sic exspirasse, Quasi simul moriens, clamat penetrasse Vocem istam suum cor, atque lacerasse. Ferre tandem impotens iaculum tam forte, Moritur, ut dictum est, sed felici morte, Nam panduntur protinus ei coeli portae, Dignam ut intelligat se Sanctorum sorte! Requiem pro anima tali non cantamus, Immo est introitus Missae Gaudeamus, Quia si pro Martyre Deum exoramus, Ut decretum loquitur, Sancto derogamus. Eia, dulcis anima, eia dulcis rosa, Lilium convallium, gemma pretiosa, Cui carnis foeditas exstitit exosa, Felix tuus transitus, morsque pretiosa. Felix, quae iam frueris requie cupita, Inter Sponsi brachia dulciter sopita, Eiusque spiritui firmiter unita, Ab eodem percipis oscula mellita. Iam quiescunt oculi, cessant aquae ductus, Nam aperte percipis spei tuae fructus, Quia, per quem saeculi evasisti fluctus, Tuos inter oscula consolatur luctus. Dic, dic, dulcis anima, ad quid ultra fleres? Habens coeli gaudia tecum, cur lugeres? Nam solus est omnium, cui tu adhaeres; Et si velles amplius, certe non haberes. Sed iam metrum finio, ne sim taediosus: Nam si vellem scribere quam deliciosus Sit hic status animae, quamque gloriosus, A malignis dicerer fallax et mendosus. Quidquid tamen alii dicant, frater care, Istum novum Martyrem libens imitare: Quumque talis fueris, Christum deprecare, Ut te cantus Martyrum doceat cantare. Frequentemus canticum istud, soror pia, Ne nos frangat taedio vitae huius via: Nam laetantem animam in hac melodia Post hanc vitam suscipit Iesus et Maria. Ergo, soror, tuum cor ita citharizet, Se baptizet lacrymis, planctu martyrizet; Christo totis viribus sic mens organizet, Ut cum Christo postea semper solemnizet. Tunc cessabunt gemitus et planctus dolorum, Quum adiuncta fueris choris Angelorum; Nam cantando transies ad aeternum chorum, Nupta felicissimo Regi saeculorum. Amen.
2. officium de Passione ad matutinam In Passione Domini, Qua datur salus homini, Sit nostrum refrigerium Et cordis desiderium. Portemus in memoria Dolores et opprobria, Christi coronam spineam, Crucem, clavos et lanceam, Et plagas sacratissimas, Omni laude dignissimas, Acetum, fel, arundinem Et mortis amaritudinem. Haec omnia nos satient Et dulciter inebrient, Nos repleant virtutibus Et gloriosis fructibus. Te crucifixum colimus Et toto corde poscimus, Ut nos sanctorum coetibus Coniungas in coelestibus. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad laudes Christum ducem, qui per crucem Redemit nos ab hostibus, Laudet coetus noster laetus, Exultet coelum laudibus. Poena fortis tuae mortis Et sanguinis effusio Corda terant, ut te quaerant, Iesu, nostra redemptio. Per felices cicatrices Sputa, flagella, verbera, Nobis grata sunt collata Aeterna Christi munera. Nostrum tangat cor ut plangat, Tuorum sanguis vulnerum, In quo toti simus loti, Conditor alme siderum. Passionis tuae donis, Salvator, nos inebria, Qua fidelis dare velis Beata nobis gaudia. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad primam Tu qui velatus facie Fuisti, sol iustitiae, Flexis illusus genibus Crebus caesus verberibus. Te petimus attentius Ut sis nobis propitius, Et per tuam clementiam Perducas nos ad gloriam. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad tertiam Hora qui ductus tertia Fuisti ad supplicia, Christe, ferendo humeris Crucem pro nobis miseris; Fac nos sic te diligere Vitamque sanctam ducere, Ut mereamur requie Frui coelestis patriae. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad sextam Crucem pro nobis subiit Et stans in illa sitiit Iesus, sacratis manibus Clavis fossus et pedibus. Honor et benedictio Sit crucifixo Filio, Qui suo nos supplicio Redemit ab exilio. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad nonam Beata Christi passio Sit nostra liberatio Ut per hanc nobis gaudia Parata sint coelestia. Gloria Christo Domino Qui pendens in patibulo, Clamans emisit spiritum Mundumque salvans perditum. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad vesperas Qui pressura mortis dura Solvisti nexus criminum, Nos ad pacem duc veracem Iesu, corona virginum. In flagellis potum fellis Bibisti amarissime Pro peccatis perpetratis, Aeterne Rex altissime. Omni genti recolenti Tuae mortis supplicium Da virtutem et salutem, Iesu, redemptor omnium. In amara crucis ara Fudisti rivos sanguinis, Iesu digne, Rex benigne, Consors paterni luminis. Sanguis Christi, qui fuisti Peremptor hostis invidi, Fac secure nos venire Ad coenam Agni providi. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. ad completorium Qui iacuisti mortuus In petra rex innocuus, Fac nos in te quiescere, Sanctamque vitam ducere. Succurre nobis Domine Quos redemisti sanguine, Et duc nos ad coelestia Aeternae pacis gaudia. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen.
3. meditatio de Passione Plange fidelis anima, Amica crucis intima, Cerne Iesu gravissima Tormenta crudelissima. Geme, dole, paupercula Crucifixi discipula, Plange nimis et eiula Christi tormenta singula. Cerne Iesu convitia Et valida supplicia, Inter ipsius brachia Quaere tua solatia. Attende caput inclytum, Caesum et sputis illitum, Pro te flagellis subditum, Morti crucis expositum. Iesum plagatum videas Et cum dolente doleas, Ibi cor totum habeas Ut in aeternum gaudeas. Ad Crucifixum propera, Cerne clavos et vulnera Nervos et tensa viscera, Venas, ossa connumera. Plange membra pendentia, In cruce tam dolentia, Pro te poenas ferentia In tanta patientia. Attende Dei Filium In cruce tam propitium, Fudit cruorem proprium Nec timuit opprobrium. Attende rivos sanguinis, Quos fudit Proles Virginis, Iesus, fons veri luminis, Dulcis amator hominis. Plange pedes amabiles Fossos, in cruce stabiles Et manus venerabiles Iesu desiderabiles. Pedum fixuras aspice Et manuum non modice, Te crucifixo adiice, Bibens eodem calice. Plange latus dominicum Crucifixi, mirificum, Pro te passum non modicum Fudit rorem salvificum. Si Crucifixum sequeris, Cur sibi non compateris? Surge cito ne steteris, Curras ad plagam lateris. Ibi latens abscondere Si vis mortem evadere, Ut possis hostem vincere Et in aeternum vivere. In tam venerabilibus Crucifixi vulneribus Stude tibi pro viribus, Si vis frui coelestibus. Attende Christum nobilem, Crucifixum mirabilem, Stantem in Cruce flebilem Quasi leproso similem. Cerne vultum et oculos Et lacrymarum rivulos, Si vis ferre manipulos Et thesaurorum cumulos. Vide linguam totaliter Amaricatam graviter, Quam teneas memoriter Et secum dole pariter. Te Crucifixo iungere Et intime compatere, Quasi pendenti loquere Et verbis istis utere: Dulcis Iesu, cur moreris Pro reprobis et miseris? Quidquid in cruce pateris, Totum fuit pro ceteris. Cur pendis in patibulo, Tactus amoris stimulo, Mortis percussus iaculo Pro liberando populo? Cur es in cruce sitiens Et tam despecte moriens, Iesu, fons indeficiens, Qui es perfectus Oriens? Iesu, vita dulcissima, Lux animae clarissima, Cur in cruce vilissima Pendes morte turpissima? Quod pateris nos fecimus, Quod bibis nos infudimus, Tu rex innocentissimus, Nos sumus, qui peccavimus! Dulcis Iesu, quem sitio, Praesta mihi quod cupio, Ut sanctae crucis nimio Me pascas desiderio. Fac mihi delectabile, Signum crucis mirabile, Tam dulce, tam amabile, Quod sit inenarrabile. Fac ut in Cruce gaudiam, Crucis amore langueam Nec satiari valeam Donec in carne maneam. Et fac ut non praeteream Crucem, clavos et lanceam Sputa, coronam spineam Tuam vestem purpuream. In his mihi satietas Et dulcor et ebrietas, Mei cordis iucunditas Sit Crucifixi pietas. Sanctae Crucis memoria Sit mihi pro victoria, Qua mala vincam omnia, Sim in caelesti gloria. O tu, qui legis talia Tam gesta triumphalia, Pone crucis magnalia Ad cordis penetralia. Intende spiritualibus Beatae crucis laudibus Ut angelorum caetibus Iungaris in caelestibus.
4. arbor crucis O crux, frutex salvificus Vivo fonte rigatus, Cuius flos aromaticus Fructus desideratus. Iesus, ex Deo genitus Iesus, praefiguratus, Iesus, emissus caelitus Iesus, Maria natus. Iesus, conformis Patribus Iesus, magis monstratus, Iesus, submissus legibus, Iesus, regno fugatus. Iesus, baptista caelicus, Iesus, hoste tentatus, Iesus, signis mirificus Iesus, transfiguratus. Iesus, pastor sollicitus, Iesus, fletu rigatus, Iesus, rex orbis agnitus Iesus, panis sacratus. Iesus, dolo venundatus, Iesus, orans prostratus, Iesus, turba circumdatus, Iesus, vinculis ligatus. Iesus, notis incognitus Iesus, vultu velatus Iesus, Pilato traditus Iesus, morte damnatus. Iesus, spretus ab omnibus Iesus, cruci clavatus, Iesus, iunctus latronibus, Iesus, felle potatus. Iesus, sol morte pallidus Iesus, translanceatus, Iesus, cruore madidus Iesus, intumulatus. Iesus, triumphans mortuus, Iesus, resurgens beatus, Iesus, decor praecipuus Iesus, orbi praelatus. Iesus, ductor exercitus Iesus, coelo levatus, Iesus, largitor Spiritus, Iesus, laxans reatus. Iesus, testis veridicus Iesus, iudex iratus, Iesus, victor magnificus Iesus, sponsus ornatus. Iesus, rex regis filius, Iesus, liber signatus, Iesus, fontalis radius, Iesus, finis optatus. His nos ciba fructibus, Illustra cogitatus, Rectis duc itineribus, Hostis frange conatus. Sacris reple fulgoribus, Spira pios afflatus, Sisque Christum timentibus Tranquillus vitae status.
5. laudismus de S. Cruce Recordare sanctae crucis Qui perfectam vitam ducis, Collaetare iugiter. Sanctae crucis recordare Et in ipsa meditare Insatiabiliter. Stes in cruce, Christo duce, Donec vivis in hac luce Modo procul dubio. Non quiescas, non tepescas, In hoc crescas, ut calescas Cordis desiderio. Ama crucem, mundi lucem, Et habebis Christum ducem Per aeterna saecula. Cruce corpus circumcinge, Hac constringe, manu pinge Consignando singula. Cor in cruce, crux in corde, Absque sorde sit in corde Quae tranquillum faciat. Lingua crux efficiatur, Crucem promat et loquatur Et nunquam deficiat. Crux in corde, crux in ore Quodam intimo sapore Det libi dulcedinem. Crux in membris dominetur Et ubique situetur Intra totum hominem. Cor a cruce sorbeatur Et in illam rapiatur Amoris incendio. Dissipata carnis rixa, Mens sit tota crucifixa Spiritali gaudio. Specialem fer amorem Et praecipuum honorem Cruci salutiferae. Cum fervore medullarum, Nisu virium tuarum Velis hanc deligere. In praeclara cruce stude Et in ipsa te reclude Magna cum laetitia. Christo sis confixus cruci, Ut sic valeas perduci Secum ad caelestia. Quaere crucem, quaere clavos, Quaere manus, pedes clavos, Quaere fossa lateris. Ibi plaude, ibi gaude Sine fraude, summa laude, Quantumcumque poteris. Istud pactum non sit fractum, Crux praecedat omnem actum Ut succedant prospera. Crux est optima medela, Contra zabulonis tela Valde salutifera. Sis in cruce Christi totus, Prompto animo devotus, Iubilo dulcedinis. Servum Dei crux defendit, Comprehendit et ostendit Vitam rectitudinis. Cum tentatus et afflictus, Derelictus, quasi victus Es inter angustias; Non sis piger neque lentus, Sed sollicite intentus Cruce frontem munias. Cum quiescis, aut laboras, Quando rides, quando ploras Doles sive gaudeas, Quando vadis, quando venis, In solatiis, in poenis Crucem corde teneas. Crux in omnibus pressuris Et in gravibus et duris Est tutum remedium. Crux in poenis et tormentis Est dulcedo piae mentis Et verum refugium. Crux est porta paradisi, In qua Sancti sunt confisi, Qui vicerunt omnia. Crux est mundi medicina, Per quam bonitas divina Fecit mirabilia. Crux est salus animarum, Verum lumen et praeclarum Et dulcedo cordium. Crux est vita Beatorum Et thesaurus perfectorum, Et decor et gaudium. Crux est speculum virtutis, Gloriosae dux salutis, Tota spes fidelium. Crux est decus salvandorum Et solatium eorum Atque desiderium. Crux est navis, crux est portus, Crux deliciarum hortus In quo florent omnia. Crux est fortis armatura Et protectio secura Conterens daemonia. Crux est arbor decorata Christi sanguine sacrata, Cunctis plena fructibus, Quibus animae fruuntur Cum supernis nutriuntur Cibis in caelestibus. O quam felix permanebis, Nunc in cruce si studebis, Donec mundo vixeris! Sine fine laetus eris Tu, qui sanctam crucem quaeris Si perseveraveris. Crucem quaere, crucem gere, Christi crucem intuere Ut amore langueas. Summa fide crucem vide Et plenissime confide, Donec vitam habeas. Circa crucem exercere, Mente debes huic placere Et hanc corde gerere. Hoc est opus salutare Circa crucem laborare Corde, ore et opere. Recordare, frater pie, Septem vicibus in die, Passionis Domini, Per quam sumus liberati Et aeternae vitae dati Et supremo lumini. Hanc si amas et honoras, Dicas illi certas horas, Adhibendo, studium: Horam primam, matutinam, Tertiam, sextam, vespertinam Nonam, completorium. Quando sedes, stas et iaces, Quando loqueris et taces, Fessus cum quieveris, Christum quaeras in quo speras, Crucifixum corde geras Ubicumque fueris. Diligenter pone mentem Super Christum patientem Et sibi condoleas. Christi mortem, christiane, Plange sero atque mane Et in planctu gaudeas. Quam despectus, quam deiectus Rex coelorum est effectus, Ut salvaret saeculum! Esurivit et sitivit, Pauper et egenus ivit Usque ad patibulum. Recordare paupertatis Et extremae vilitatis Et gravis supplicii Si es compos rationis, Esto memor passionis, Fellis et absinthii. Cum deductus est immensus Et in cruce tunc suspensus, Fugerunt discipuli. Manus, pedes perfoderunt, Et aceto potaverunt Summum Regem saeculi. Cuius oculi beati Sunt in cruce obscurati, Et vultus expalluit. Suo corpori tunc nudo Non remansit pulcritudo, Decor omnis aufugit. Propter hominum peccata Sua caro cruciata Fuit inter verbera. Membra sua sunt distenta Propter aspera tormenta Et illata vulnera. Inter magnos cruciatus Est in cruce lacrymatus Et emisit spiritum. Suspiremus et fleamus, Toto corde doleamus Super Unigenitum. Qui haec audis ingemisce, Et in istis planctum misce Et cordis moestitias. Corpus ange, corde plange, Mentem frange, manu tange, Christi mortis saevitias. Virum respice dolorum, Et novissimum virorum, Fortem ad supplicia, Tibi gratum sit et aequum Iam in cruce mori secum, Compati convitia. Quando vides te afflictum, Desolatum, ita victum Quod quasi deficias; Christi cogites dolores Graves poenas et moerores, Sputa, contumelias. Bone frater, quiquid agas, Crucifixi vide plagas Et sibi compatere. Omni tempore sint tibi, Quasi spiritales cibi, His gaudenter fruere. Crucifixe, fac me sortem, Ut libenter tuam mortem Plangam, donec vixero, Tecum volo vulnerari, Te libenter amplexari In cruce desidero. Da dolorem quasi rorem, Ut Te plorem Redemptorem Christum, qui me refoves. Non te plices sed felices Cicatrices mille vices Tuas in me refoves. Totum sit, quod ego dixi, Ad honorem Crucifixi, Ad laudem et gloriam; Ut meorum peccatorum Gloriosus rex coelorum Mihi donet veniam.
6. de septem verbis Domini in Cruce primum verbum Iesu salutis hostia, salutis sacrificium, Iesu salutis gratia, salutis beneficium, Iesu tuta fiducia, tutum refugium, Tu pro humano genere captivum redime, Tu pro humano federe ut exulem reduceres, Tu pro humano scelere, culpas nostras tolle. Tu pro divino munere, ut nos Deo coniungeres Non recusasti vincula, non flagella, non verbera, Non latronum patibula, non livores, non vulnera. Sed dum te crux susciperet, et hostis in te fremeret, Dum malleus percuteret, et clavus carnem scinderet, Dum sensum dolor angeret angustiaque cresceret; Patrem rogasti precibus, ut tanquam ignorantibus Tuis ignoscat hostibus, ac te crucifigentibus Dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. oratio O mitis patientia, o mansueta mititas, O immensa clementia, o immensa benignitas Qui ut ovis mitissima non promis quaerimoniam, Qui ut mater carissima iam excusas iniuriam, Ut anima dulcissima tenes benevolentiam, Ut voluntas piissima praebes misericordiam. Ad te vadit spes animae. Ad te clamant suspiria, Ad te decurrunt lacrimae, et pulsant desideria Confidenter dicentia: ignosce nobis domine. secundum verbum Iesu largitor veniae, Iesu solamen tristium, Iesu laus penitentiae, Iesu spes penitentium, Dum penderes innoxius, horum in poena socius Dum te unus argueret et stulte reprehenderet, Dum insultans insurgeret et blasphemando diceret: Si tu es Dei filius, salva temetipsum et nos, Esto tibi propitius, sicut salvasti alios; Dum alter hunc corriperet, et hunc stultum ostenderet, Dum se malum concederet, et te iustum assereret, Dum ad te se converteret, et supplex tibi diceret: Memento mei domine, dum ad tuum pervenis Regnum plenum dulcedine, dum te regem ostenderis, Tu amans poenitentiam, corda trahens per gratiam, Non solum hanc memoriam concessisti, sed gloriam, Dicens: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. oratio O prompta Dei caritas, prompta misericordia, O prompta liberalitas, prompta munificentia, Ad te currit devotio. Ad te redit memoria, Coram te fit confessio, tibi patent praecordia, Ideo cum fiducia, tibi precamur Domine, Qui es sine malitia, solus et sine crimine. In tua patientia, memento nostri domine. tertium verbum Iesu lux et rex gloriae, fili Dei et hominis, Iesu flos pudicitiae, fili Mariae Virginis, Dum haec Virgo sanctissima tota plena doloribus Genitrix amantissima, tot confecta moeroribus Tua mater carissima, tota percussa fletibus Nutrix diligentissima tota fracta singultibus Iuxta crucem assisteret, et te pendentem cerneret, Dum tormenta conspiceret et pro luctu deficeret; Tu videns matrem flebilem, pressam amaritudine Matrem tam venerabilem, dignam beatitudine, Videns quoque discipulum amatum et amabilem, Fidelem dei famulum, Iohannem vita nobilem, Alloquens ambos dulciter, piae vocis oraculo Commendasti benigniter matrem Christi discipulo Dicens matri: mulier, ecce filius tuus: Deinde discipulo: ecce mater tua. oratio O qualis permutatio, o quanta inequalitas, O qualis desolatio, o quae matris acerbitas! Dum custos matri traditur, pro magistro discipulus, Dum per matrem suscipitur, pro Deo vir pauperculus, Dum matri custos mittitur, pro rege simplex famulus, Sic tue Iesu gratiae me commendo humiliter, Tuaeque providentiae me committo perenniter, Ut exorante virgine, pro nobis stet suppliciter, A peccatorum turbine, simus securi iugiter. quartum verbum Iesu patris ingeniti virtus et sapientia, Iesu cuiusque conditi tenor et consistentia, Tu virtute mirabili panem multiplicaveras, Tu virtute consimili stellam infans induxeras, Defunctos suscitaveras, opera mira feceras, Morbos omnes sanaveras, totum orbem formaveras. Tu virtute terribili demonia eieceras, Tu virtute consimili hostes tuos prostraveras. Sed affixus patibulo, patri factus obediens Iussu patris ut vinculo victus manens et patiens, Qui vult quod hanc angustiam ut infimus sustineas, Nec dictam patientiam a te liberans exerceas. Quapropter tuo sensu condolens naturaliter Clamorem confers planctui dicens lamentabiliter: Heli, Heli lama sabathani, hoc est Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me. oratio O lamentum mirabile, salutem agens hominum, O innocens cor humile, poenas deplorans criminum, Ad te fert me compassio, pro me te pati sentio. Ante te me proicio, tecumque luctum facio. Nam iste luctus utilis est mihi pro solatio Qui mihi praemialis sit in aeterno gaudio. quintum verbum Iesu dulcis memoria, sitibunda dilectio, Iesu dulcis fiducia, laetabunda refectio, Dum extensus existeres super aram patibuli, Dum immolatus ageres redemptionem populi, Dum te nudum aspiceret mundus instar spectaculi, Dum lamentum ostenderet super te vultus saeculi, Dum hostes de te luderent, et noti tui fugerent, Dum clavi membra tenderent et nervi se contraherent, Dum vulnera tumescerent et humores defluerent, Dum carnes contremiscerent et virtutes arescerent; Sitim supsisti fervidam, sitim amore languidam, Sitim virtutum cupidam, nostrae salutis avidam, Benigne dicens: sitio. Hominum fidem cupio Salutemque desidero, pro qua pati me offero. oratio O sitis saluberima exoptans amicitias, O sitis cordis intima frangens concupiscentias, Praesta ut ad te sitiam, et ista siti ardeam, Pravam sitim effugiam donec ad te fontem transeam. Potumque vitae hauriam, quo felix semper maneam, Et Deum meum videam sanctam ingressus patriam. sextum verbum Iesu nostra redemptio, Iesu redemptor hominum, Iesu nostra dilectio, Iesu salus credentium, Dum per crucis misterium diligenter perageres Redemptoris officium ut homines redimeres Sustinendo supplicium, ut inde nos eriperes; Consumans sacrificium tuae carnis et sanguinis, Consumans pacis proelium salutaris certaminis, Consumans transitorium cursum huius imaginis, Consumans opificium redemptionis hominis, Dum mortis horam cerneres, dum hac vita deficeres, Dum finem iam contingeres, dum omnia perficeres, Ut in summa concluderes dixisti: Consumatum est. Nam Iesus crucifixus est, et agnus immolatus est, Sanguis eius effusus et praetium solutum est. Diabolus devictus est et bellum consumatum, Chirografum deletum est, et homo iam redemptus est. oratio O bonitas boni Iesu, qui est nostra iustitia, O veritas veri Iesu, qui est nostra scientia, O caritas cari Iesu, qui est nostra redemptio, O sanctitas sancti Iesu, nostra sanctificatio, Consumma nobis gratiam et consumma iustitiam, Consumma conscientiam, et consumma laetitiam. septimum verbum Iesu via rectissima, Iesu salutis hostium, Iesu porta tutissima, Iesu protector omnium. Iesu salubris veritas, et lux mentem illuminans, Iesu vitae felicitas, dulcor in corde iubilans; Dum in extremis ageres, ut animam deponeres, Dum hanc vitam desereres ut ad limbum descenderes, Volens viam ostendere per quam debemus pergere, Volens cunctos instruere, qui facti sunt de pulvere, Volens illum ostendere qui potest nos defendere, In quo debent considere, qui mortem debent capere; Tuum sacratum Spiritum, tuo patri sanctissimo, Commendasti per gemitum, sermone devotissimo dicens: Pater in manus tuas, commendo spiritum meum. Et inclinato capite, fixus in crucis stipite, Acriter cruentato te, turpiter et indebite Tu emisisti spiritum, et orbis talem fremitum, Quod quisque per circuitum tuum percepit obitum. Ut cuncta fletum facerent, et elementa tremerent Ut saxu se dirumperent et sepulchra se panderent, Ut terremotus fieret, velum templi se scinderet, Ut luna retro cederet, solque contenebresceret, Ut mundus ingemisceret, et natura flens diceret: Ego lugens deficio, vel Deo inest passio. oratio O mors, mors lacrimabilis, super quam plorant omnia, O mors, mors lamentabilis, super quam flent innoxia, O mors, mors ammirabilis, qua suscitantur mortui, O mors, mors amicabilis, qua exaltantur strenui, O mors sacra, mors nobilis, per quam delentur scelera, O mors pia, mors utilis, per quam donantur proemia; Praesta ut haec memoria, nos teneat continue, Et stimulet praecordia, corque pungat assidue, Ut menti lumen influat, et in agendis instruat, Ut nos a culpis eruat, et vitae donum tribuat.
7. canticum in Salve Regina Salve virgo virginum, stella matutina, Sordidorum criminum vera medicina, Consolatrix hominum qui sunt in ruina, O vere peccaminum vera draconina. Regina regnantium, virgo puellaris, Peperisti filium, mater singularis, Sacratum pallacium dei convocaris, Divinum auxilium nobis largiaris. Fons Misericordiae dici meruisti Atque mater gratiae que concepisti Summum regem gloriae quem peperisti, Largitorem veniae mundo contulisti. Vita via veritas est de terra nata Et tua virginitas restat illibata, Nam tua humilitas fuit operata Quod in te divinitas esset incarnata. Dulcedo dulcedinis fructus benedictus Ventris tui virginis, Agnus Dei dictus Cuius unda sanguinis, unda derelictus Totus labe criminis est et demon victus. Et spes nostra solida est virgo Maria, Virga Iesse florida ut in Isaya Rore coeli madida de prophetia (?) Pulchra ut nix, candida mater Dei pia. Salve lux fidelium fulgens ut aurora Quae es supra lilium pulchra et decora, Omne quod est noxium tolle sine mora Et Dei auxilium pro nobis implora. Ad te clamant miseri multum desolati, Nobis aperi aures pectoris sacrati Ut a fauce inferi per te liberati, Consequamur liberi viam tui nati. Clamamus devotius ad te sospirantes Et affetuosius te pie precantes: Dele quod miserius male cogitantes Gessemus exterius opere peccantes. Exules exilio omnes sumus dati, Pro parentum vitio gloria privati, Paradisi gaudio et exhorbitati Tuo beneficio sumus separati, Filii suspiriis prodere coguntur Mundi pro miseria per quam involuntur, Ad damnata vitia saepe dilabuntur, Sed misericordia tua fulciuntur. Evae lapsus intulit damnum desperatum Et a nobis abstulit gaudium beatum, Ut post Evam contulit virgini incarnatum Quomodo mortem sustulit, diluit peccatum. Ad te clamant iugiter tui famulantes Et in te fideliter omnes suspirantes Iuvamen tuum humiliter implorantes, Quos misericorditer audias clamantes. Suspiramus fletibus nostris pro peccatis Et multis gemitibus per hos perpetratis, Sed in te confidimus, mater pietatis, Vere penitentibus veniam da gratis. Gementes recolimus mala retro acta, Quae iniqua gessimus mente non coacta, Sed in te confidimus Maria intacta, Ut a te quae petimus sint in nobis facta. Et flentes doloribus mente verecunda, Lumen nostris cordibus infunde facunda, Viciorum sordibus benigne munda Iunge nos coelestibus Maria iucunda. In hac valle miseriae multum tenebrosa Hominum sunt genera multum foedosa Nam eorum opera sunt contagiosa, Propter facta scelera et opprobriosa. Lacrymarum rivuli omnino prosunt aquae, Cum senes et parvuli et plebs unaquaque Timeant quod emuli quaerant circumquaque Et fratres huius seculi trahunt usquequaque. Eia ergo digne ad nostras mentes Atque lapsus erige, conforta trementes, Et errantes corrige te pie quaerentes, Miseros nos dirige in te confidentes. Advocata libera coram Salvatore Postulare propera consueto more, Et pro gente misera benigno favore Natum tuum mitiga materno amore. Illos pios oculos et misericordes Converte ad famulos in bono discordes Et ad mala sedulos fortius concordes: Nostre carnis stimulos deleas et sordes. Et Iesum unigenitum fructum benedictum Monstra nobis inclitum pium et non fictum, Per quam genus perditum a Deo in aevum victum Natum in interitum revixit invictum. Ventris tui viscera Iesum portaverunt, Et beata ubera ipsum lactaverunt, Cui Iudei vulnera dira intulerunt, Et ipsum post verbera cruci tradiderunt. Nobis post exilium benigne ostende, Iesum tuum filium et nobis impende, Verum patrocinium et maternum extende, Cum ad iudicium erimus defende. Clementia summae bonitatis Adonay filia, flos virginitatis, Damnatorum venia mater pietatis, Virginum leticia, stola charitatis. O pia piissima regina caelorum, Omnium digna ditissima Dei saeculorum, Virgo prudentissima, gemma confessorum, Atque iocundissima laus apostolorum. O dulcis dulcissima super fava melle, Columba castissima carens omni felle, Mater benignissima iuxta nostrum velle, Cuncta faeditissima e nobis repelle. Maria eximia natum deprecare Et quicunque omnia haec vult recitare In tui memoria et te collaudare, Dignetur in gloria sua collocare.
8. corona beatae Mariae Virginis Gaude virgo Maria mater Christi, Quae per aurem concepisti, Gabrielo nuntio. Iesus fructus ventris tui, Per te detur nobis frui In perenni gaudio. Mediatrix Dei et hominum, Tu digne magnificas Dominum, Quae sola concepisti filium, Qui est vera salus humilium: Hinc omnium Deum quaerentium Generatio te beatam dicere Et devote salutare debet dicens: Ave Maria etc. Gaude quia Deo plena Peperisti sine poena Cum pudoris lilio. Iesus fructus etc. Alma redemptoris mater eximia, Qui tua egressus est claustra virginea, Cum his pacificus factus est incola, A quibus dura perpessus est verbera, Unde digna est, Virgo puerpera, Ut omnis creatura te veneretur, Et benedicat dicens: Ave Maria etc. Gaude quia tui nati, Quem dolebas mortem pati, Fulget resurrectio. Iesus fructus etc. Regina coeli laetare cum iubilo, Nam qui pendebat in crucis patibulo, Surrexit vere summo diluculo, Omni ablato, contemptus obbrobrio; Unde digno omnis homo cum gaudio Digne congratulari et benedicere debet dicens: Ave Maria etc. Gaude Christo ascendente, Et in coelum te vidente Motu fertur proprio. Iesu etc. Imperatrix et mundi domina, Tuus natus cum quanta gloria Nostrae carnis sumpta materia Capta praeda conscendit ethera, Hinc os cordis plenum letitia, Et lingua nostra exultatione, Te collaudat et benedicat dicens: Ave Maria etc. Gaude quae post Christum scandis Et est honor tibi grandis, In coeli palatio. Iesus fructus etc. Advocata miserorum Ad te sunt oculi servorum, Te assumpsit rex coelorum Super choros angelorum, Ubi coetus beatorum Te digne veneratur Et benedicit in aeternum dicens: Ave Maria etc. Gaude virgo mater Christi, Quae per aurem concepisti Gabriele nuntio. Gaude quia Deo plena Peperisti sine poena Cum pudoris lilio. Gaude quia magi dona Tuo nato ferunt bona, Quem tenes in gremio. Gaude quia tui nati Quem dolebas mortem pati Fulget resurrectio. Gaude Christo ascendente Et in coelum te vidente Motu fertur proprio. Gaude virgo quam commisit Servis suis quibus misit Paraclitum quem promisit. Sanctorum collegio. Gaude quae post Christum scandis Et est honor tibi grandis In coeli palatio. Ubi fructus ventris tui Per te nobis datur frui In perenni gaudio.
9. laus B. Virginis Ave coeleste lilium, Ave rosa speciosa, Ave mater humilium Superis imperiosa, Deitatis triclinium, Hac in valle lacrymarum Da robur fer auxilium O excusatrix culparum. Virgo pia sine pare, Gabriele nuntiante Quae meruisti portare Christum, flatu sacro flante. Virgo partum post et ante, Refugium singulare Hac in vita vacillante Tuos servos consolare. Ecce stupet humanitas, Quod sis Virgo puerpera: Scire nequit fragilitas Tantae virtutis opera. Fides transcendens aetera, Confitetur et veritas, Ex te, mater Christifera, Carnem sumpsit Divinitas. Mater natum, Patrem nata Stella solem genuisti, Increatum res creata, Fontem rivus emisisti. Vas figulum peperisti Virgo manens illibata, Per te nobis, mater Christi, Est perdita vita data. Almissima sunt viscera, Quae Domini sunt conclave. Sanctissima sunt ubera Quae suxit et lac suave Quo lactatur. Mater ave, Quae regnans super sidera, Perpetuae mortis a vae Nos et a malo libera. Rosa decens, rosa munda, Rosa recens sine spina, Rosa florens et secunda Rosa gratia divina Facta coelorum regina Non est nec erit secunda Tibi, rei medicina, Nostris coeptis obsecunda. In scripturis figurata Multis locis ostenderis, Aenigmatibus monstrata Sacris ut patet litteris, Testamentorum veteris Et novi iure praelata Mulieribus caeteris Super omnes elevata. Ante mundi originem Te Dominus ordinavit Dum coeli latitudinem Sapienter fabricavit. Ex tunc sancta mente cavit Per te Matrem et Virginem Protoplasti, qui peccavit, Expirare voraginem. Gaude Virgo Mater gaude, Per te mundus restauratur Cum civibus coeli plaude Quia honor tibi datur. Decus decenter salvatur Tibi maius omni laude Quia per te liberatur Omnis homo fracta fraude. Rigans mundum novo rore Nova prolis novitate, Nova facis, novo more Cuncta mira claritate Ex divina bonitate Fons ascendens in honore Rigans terram charitate Dei crescens in amore. Arbor et lignum vitale In Paradisi medio Plantaris spirituale Cuius fructus fruitio Replet omnia gaudio. Nunquam fuit nec est tale, Nec deerit procul dubio Lignum ita commodale. Casta Virgo, te fluvius Volu platis irrigavit Paradisi, dum filius Dei corpus habitavit Tuum; terra nunc donavit Nostra fructum uberius, Et naturam reformavit Nostram Deus in melius. In Paradiso posuit Deus hominem filium, Suum custodem posuit Tuum corpus egregium, Per Gabrielem nuntium Dum visitare voluit, Redemptorem eximium Nobis eum exhibuit. Arcam Noe fabricavit Sed de lignis laevigatis Fabricatam subintravit Cum uxore et cum natis. De parentibus beatis Sibi matrem te formavit Dominus et a peccatis Te subintrans conservavit. Pactum suum antiquitus Deus promisit Patribus, Arcum suum divinitus Ostendendum in nubibus, Qui foederis est omnibus Signum promissum coelitus. A Deo pax hominibus Datur in eo penitus. Labor et timor fugiunt Arcu monstrato foederis; Spes et gaudium veniunt Peccatoribus miseris, Qui de reatu sceleris Flentes arcum conspiciunt, Per promissum de superis Se consolatos sentiunt. Est in arcu caeruleus Color, qui virginitatis Typum gerit: et rubens Etiam qui charitatis Formam notat; puritatis Tuae demonstrat aqueus Notam, et humilitatis Quam elegit in te Deus. Nubibus coeli cerneris Arcus, quae nos illuminas Refulgens morum miseris Exempla cunctis seminas. Haereses omnes terminas, Et haereticos conteris, In Christo quando geminas Naturas simul congeris. Arcus insuperabilis, Arcus potens, arcus fortis, Arcus dulcis, amabilis, Arcus patens coeli portis. Post praesentis metam mortis Nobis inevitabilis, Fac consortes tuae sortis Nos Virgo venerabilis. Dominus Iacob somnio Scalam vidit contingentem Coelum: cuius confinio Deum vidit innitentem, Angelorum descendentem Coetum vidit. Promissio Terrae sanctae per potentem Datur et benedictio. O Maria figuraris Scala, sed scalam superas; Ab Angelo salutaris, Deum hominem generas. Super virtutes superas Per Angelos collocaris: Genus humanum liberas Ergo longe plus beatis. Mater tua virginitas Rubo montis ostenditur Oreb, cuius viriditas Per ardorem non uritur. Sic nec tua corrumpitur Virginalis integritas, Dum ventre tuo iungitur Humanitati Deitas. In vase manna positum Ut servetur, legitur Israelitis traditum, Neque vas manna frangitur. In te Christus concipitur, Virgo, per sanctum spiritum, Neque tuae minuitur Virginitatis meritum. Nobis manna mirificum Servasti mirabiliter, Manna terminans typicum Figuratum veraciter, In se misericorditer Per illud manna caelicum, Quod dabatur communiter Israel in viaticum. Vetustum manna novitas Tuae gratiae terminat Figurarum antiquitas Fugit et lux illuminat Nova, quos lex discriminat Nova. Cessat obscuritas, Purgat, mundat, eliminat Antiqua nova claritas. Summus artifex omnium Te providit vas nobile, Vas dignum, vas egregium, Vas gratum, vas laudabile, Vas cunctis venerabile, Famulis ut edulium Ministres delectabile, Panemque coeli civium. Tu ministras hominibus Verum panem angelorum, Tuis natum visceribus Pro salute peccatorum. Hic est panis viatorum, Qui non est dandus canibus, Qui est salus miserorum, Praestans omnibus panibus. Ecce panis dulcissimus, Ecce panis amplectendus, Ecce panis pinguissimus, Ecce panis diligendus, Ecce panis recolendus, Ecce panis praeoptimus Ecce panis praeferendus. Et prae cunctis gratissimus. Cibus iste nos reficit, Recreat et regenerat, Et sibi mentem allicit, Dirigit et confoederat, Omne bonum exaggerat Et omne malum abiicit, Vincit, regnat, et imperat Auget, alit et perficit. Vivus panis et vitalis Via, veritas et vita, Est hic panis immortalis Et bonitas infinita. Quo refulget praemonita Nova sponsa spiritalis, Synagoga definita Perit, et umbra legalis. Manna cessat et caelitus Nobis panis proponitur; Panis vere vivificus Nobis de coelo mittitur. Christianis conceditur Solis panis hic mysticus, Quibus communis traditur Verus panis angelicus. Beatus tabernaculo Moyses virgam posuit Aaron sed pro titulo Sacerdotis: quae fronduit, Floruit, fructum habuit, Evidenti miraculo Sacerdotis obtinuit Ius Aaron in populo. Ecce valde mirabilis Res et miranda novitas: Floret siccitas sterilis, Gignit sicca sterilitas. Parturit virgae siccitas, Fructum profert, et fertilis Efficitur sterilitas. Non fuit ante similis. Notat virga florigera, Quae naturae non opere Efficitur fructifera, Sed puro Dei munere, Quod debebas concipere, Virga nova puerpera Novumque fructum parere, Post partum Virgo libera. Ergo vere Virgo parens, Germinasti campi florem, Dei Patris Verbum parens, Mundis paris Salvatorem, Puritatisque decorem, Non amittis, sorde carens Charitatis fundens rorem, Quo rigatur mundus arens. De Iacob exoritura Nova stella praedicitur, Ex Israel nascitura Virga nobis ostenditur, Per quam Moab percutitur. Te praesignat haec figura, De qua Virga producitur Christus, mirante natura. Ista stella clarissima, Quam non violat radius, Luce nitens purissima, Crystallo fulgens clarius, Te significat verius, Virgo semper castissima, Quam non violat filius, Nascens ex te mundissima. Consurgens Virgo florida Israel prophetiae, Promissa Virga nitida, Dicens Virga mystice. Egrediens de radice Iesse, potens et valida. Florem profers mirifice, Virgo materque gravida. Tu es virga, tu es stella, Tu es gratiae fluvius, Deitatis munda cella, Genitrix cuius Filius Flos dicitur et radius, Charitatis fundens mella Caelo lucens superius, Mundum servens a procella. Ave virgo fertilior, Universis arboribus. Ave, stella fulgidior Universis sideribus Factis, dictis virtutibus Universis praestantior; Creaturis hominibus Custos et quies tutior. Tu Gedeonis rorida Concha coelestis diceris, Rore manans et fluida Lana compressa velleris. Divini dono muneris Tu semper manens madida: Solatium das miseris; Sed terra manet arida. Verus coelestis fluminis Tuam concham munditiae Ros replevit, dum numinis Sacris munere gratiae, Plena solis iustitiae, Mater Dei et hominis Fis, flore pudicitiae Vernans matris et virginis. Implevit domum Domini Superni Regis gloria, Suo sacratam nomini, Salomonis industria. Dum te superna gratia Gabrielis affamini Parentem, Virgo Maria Replet dicatam numini. Notat hic Dei filium, Salomon Rex pacificus, Qui fecit thronum regium, Ut hic artifex coelicus. Et nuntius angelicus Praeparavit hospitium, Nostrae salutis pisticus Verum deferens gaudium. Maria mater gratiae, Mater et fons bonitatis, Mater misericordiae, Fons et fomes pietatis, Triclinium Deitatis, Mater solis iustitiae, Perpetuae claritatis Confers lumen, et gloriae. Uxor Nabal cum Davide Pacem, datis muneribus, Nabal reformat solide Benignissimis precibus, Licet Nabal sermonibus, Dictis factisque stolide, Meruisset doloribus Vitam finire turbide. Larga Nabal convivia Suo faciens tonsori, Quaerendo temporalia, Gulae vacans et honori, Comparatur peccatori, Dei danti convitia Servis: unde morte mori Debent propter haec vitia. Iste desiderabilis Vultu David gratiosus, Rex nulli comparabilis, Manu fortis, bellicosus, Clemens, pius, amorosus, Christus est immutabilis, Qui semper est gloriosus In sanctis et mirabilis. Et tu Abigail sapiens David deferens munera, Nabal et David faciens Precibus tuis foedera. Dum pia lactis ubera Christo dedisti nutriens, Hinc peccatoris scelera Tuis mentis leniens. Regina Virgo regia, De genere David Regis Dei mater et filia, Christi parens, Christum regis Nostra mater, nostrae legis Gaudium et laetitia, Peccatoris fortis aegis, Decus, honor et gloria. In te sola spes figitur Omnis humani generis: Per te solam destruitur Adae peccatum veteris; Vitae portus es miseris, Per te salus acquiritur, Nescit reatum sceleris, Qui te devote sequitur. Bonum est ergo subdere Sese tuae servituti, Secundum te se regere, Disponendo se virtuti, Namque tui servi tuti Per te possunt ascendere Caelum, vitam assecuti, Tecum semper et vivere. Volens mundum saevitia Principis Assyriorum Subiicere, nefaria Manu collecta virorum, Magnam plebem Iudaeorum Obsedit in Bethulia; In mortem maestam eorum Mentem debacchans impia. Sancta Iudith pro populo Salvando se praeparavit, Nocte surgens de lectulo, Vocans Abram properavit; Holoferni praesentavit Se pro gentis periculo, Necans eum, liberavit Cives a mortis iaculo. Est civitas Bethulia, Quam obsidet dissensio, Daemonisque perfidia, Et haeresis deceptio: Coniuncta tuo filio, Nostra mater Ecclesia, Tuo tuta subsidio Munita tua gratia; Tu est Iudith pulcherrima, Quae liberas Ecclesiam, Holofernis accerrima Ut per divinam gratiam, Haeresisque perfidiam, Confutas ... Spem certissimam Fundens super familiam. Benignus sapientiae Spiritus et dulcedinis, Consilii, scientiae, Timoris, fortitudinis, Lumen divini numinis, Omnis genere gratiae Te replevit, ut hominis Causa sis indulgentiae. Edissa per connubium Assuero coniungitur. Thalam subit regium, Coronatur, praeficitur Cunctis. Vasti deponitur Amittit regni solium, Superba Vasti tollitur; Esther habet dominium. Notat Esther cor humile, Cor contritum humiliter, Cor dulce, cor amabile, Cor diligens veraciter, Cor contemplans sublimiter. Vasti notat cor fragile, Exaltans se perniciter, Superbum et indocile. Et Te quid est humilius Per cuncta mundi climata? Dulcius, amabilius, Destruens cuncta schismata? Te sacra probant dogmata Nil esse gratiosius; Sacra probant aenigmata Te nihil esse mundius. Designat Esther igitur, Te, qua nunquam humilior In creaturis legitur Fuisse, nec suavior, Pulchrior, amabilior, Dulcior nulla dicitur. Et propter hoc sublimior Esse nulla te noscitur. In Iudaeos invidia, Saevit Aman perversitas, Damnat eos perfidia Crudelisque dolositas. Mardochaei benignitas Esther scribit euprepia, Mutetur ut crudelitas Decreto Regis impia. Condolet Esther fratribus Totius sui generis, His auditis rumoribus: Regem adit, qui foederis, Signum dedit, pestiferis Morti datis complicibus; Damnatur Aman sceleris, Eius notis criminibus. Tu es Esther, perfidiam Aman reprimens graviter, Famulorum miseriam Exterminans benigniter, Regi summo feliciter, Desponsata per gratiam, Coronata perenniter, Regiam tenens potentiam. Vere notat inimicum, Aman humani generis, Dirum serpentem lubricum, Iure pulsum de superis, Condemnatum in inferis, Accusatorem iniquum, Quem tu calcas et conteris, Deum reddis pacificum. Sicut pupillam oculi, Servos servas servo Regis; Tu solamen es saeculi, Refugium tui gregis, Summa sponsa summi Regis, Caput conteris zabuli, Tu es verus liber legis, Arca tabernaculi. Flos vernalis, flos lilii, Flos florum, decus virginum Diceris, et auxilii Fons plenus, custos hominum: Cuius attraxit Dominum, Et Angelum consilii, Dulcis odor, ut terminum Nobis daret exilii. Ramum ferens virentibus, Ore columba proprio, Foliis fluctuantibus Generali diluvio, Quos turbarat undatio, Noe, natis, coniugibus, Refovit eos gaudio Salutis intuitibus. Una serpentem pertica Deserto tulit aeneum, Ut si intus vis toxica Quemquam laeserat Hebraeum, Sanaratur videns eum Ope Dei mirifica, Propellente vipereum Visus virtute Mystica. Columba tu simplicior Omni, tutrix humilium, Salus hominum tutior, Mundo tulisti gaudium, Enixa Dei Filium, Omni veneno fortior, Medicina peccantium Signo serpentis promptior. Tu es porta, quae clauditur, Apertionis nescia, De qua propheta loquitur, Hominum nulli pervia, Qua Dei sapientia Ingreditur, egreditur, Semota violentia, Per egressum non frangitur. Virginitas est ianua, Qua coelis fulgens altius, Coeli non linquens ardua, Messias Dei Filius Conceptus est, exterius Carne tectus exigua, Corpus sumens perfectius, Ex Te, Virgo praecipua. Sicut sidus perluitur Infuso solis lumine, Et eo lux emittitur Sine sideris fragmine: Sic sine carnis crimine Christus in te concipitur, Ex te manente virgine Supra naturam oritur. Vidit Ioannes mysticum Lignum quoddam mirabile, Quod in coelo propheticum Apparuit notabile. Nunquam fuerat simile Prophetis aenigmaticum Signum datum, quod utile, Praecedens ut mirificum. Erat patens coelestibus Amicta solis lumine Mulier, lunam pedibus Supponens, cuius culmine Capitis seu pro tegmine Duodecim sideribus Sertam fulgebat numine Suis plenis visceribus. Nihil te magis proprie Per istam intelligitur Mulierem, quae serie Prophetae nobis panditur. In te namque concipitur, Et oritur, iustitiae Verus sol, nude oritur Regnum caelestis curiae. Tuis luna supponitur Pedibus, et militia Caeli tota per te regitur Caput, duodenaria Patriarcarum gloria, Quae per te benedicitur, Et bissena victoria Apostolorum texitur. Repleris plenitudine Generis omnis gratiae, Totaque multitudine Virtutum et potentiae Tu decus excellentiae Tu lux carens fuligine Culpae, splendoris gloriae Mundum decorans lumine. In te totum perficitur, Quidquid verbis propheticis De te, Virgo, praedicitur, Et legis aenigmaticis, Sive quidquid angelicis Tibi verbis exprimitur, Finitis verbis typicis, Res manifesta cernitur. Salve, solamen hominum, Salve, munda stella maris; Salve purgatrix criminum, Salve virgo singularis, Consortio carens maris Concipis, paris Dominum. Tu lapis es angularis Quae das figuris terminum. Tu supra caeli solium, Ad dextram Dei resides, Iuxta proprium Filium Coeli Regina praesides Confirmans mentes desides, Praestans eis auxilium, Et tuis servis provides Impetrando subsidium. Ubi namque sanctissima Caro, quam Dei Filius Sumpsit ex te mundissima Inthronizatur celsius; Creatis gloriosius, Ratio vult certissima Esse te, non inferius Vel sede magis infima. Ibi mater cum Filio Gaudentes coeli patria, Trinitatis consortio Creata super omnia, Tua benigna gratia Felicitatis gaudio Nos coronet et gloria Beatorumque praemio.