CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus BONAIUTO.dive-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONAIUTO.dive-01.xml.

Documentum BONAIUTO.dive-01.xml in db pdill0


1. de moribus Romani aeris, quos quedam estas | maxime patefecit Roma tuis gaude titulis, tua munera tolle Tu tibi, tu sine me te plena pace fruaris. Sanctorum cumulis exceptis et venerandis Patribus ecclesie, qui mundi cardo notantur, Romanisque viris animo vel sanguine claris Laurandisque tuis servatis moribus, ecce, Cedo tibi, tibi dico vale, tibi cuncta relinquo Que tua sunt, quia me tua fervida torruit estas. Te satis aspexi: qualis structura tuorum Murorum veterum fuit, indicat ipsa ruina; Quam bona, quam grandis fueris vestigia plene Demonstrant et scripta canunt et templa recensent. Sed quam vitanda modo sis, quam sis fugienda Mensibus estivis, nubes, caligo, vapores, Aer corruptus, corrumpens ventus et altus Cementi pulvis, stipularum fumus agrorum Clamant et late pestis vexilla revelant. Si tamen interdum propono dissimulare Mentitusque michi loquor, hec sunt signa salutis. Undique respondent econtra mille figure, Ex quibus et timor et rigor et sinthoma febris Procedunt morbosque parant redolentque sepulcra. Frigore concussus tremit hic, sudore liquescit Ille, sed hic membra protendit et oscitat ille. Hic tussi quatitur, hunc stricto gutture reuma Suffocat multoque gulam langore fatigat. Ille iacens victus faciem sibi mestus adaurat, Sed lento quod lenta gerit sua dextra flabello. Ordea, far, pultes et amigdala, zuccara, limpha Fervida que sanos fugat infirmosque molestat; Multa suis campana sonis gemitusque virorum, Sulcans ungue genas et pugnis pectora tundens, Crine caput spolians, clamosa cohors mulierum, Turba sacerdotum populo plangente canentum, Thura, cruces, feretrumque, cadavera, lumina crebra, Quem non terrerent, quorum non corda ferirent? Hec crux me cruciat, hi cantus exequiales Torquent, non mulcent animos sanisque minantur. O quot precones, quot sunt prenuntia mortis, Quot sunt que vivos homines sepelire videntur! Hic medicina silet, dormit natura, dieta Fallit, falluntur medici, quia non meliora Iura tenent aliis, si tecum, Roma, morentur. Nam pariter cum non medicis languendo laborant Aut obeunt aut evadunt tamen absque capillis Quos resecant, ut spissa cuti nova lana resurgat; Vel faciunt ut morbo victo victima fiat. Hos medicos Ypocras, hos decipit et Galienus; Hos fallunt tempus, pulsus, urina crisisque, Luna, dies, sol, constellatio, mensis et hora. Hic aurora riget yemali frigore, brumam Presentans, rorisque locum tenet alta pruina. Sol oriens vernam fragili splendore figurat Temperiem. Post veram tertia parturit hora Estatem, sed sexta suis fert estibus Ethnam. Non est ille calor solis, sed flamma camini, Quam calidi sufflant exusto flamine venti. Heu, solet in terris aliis homo sole coactus Auras expetere, quibus et refrigeret ustos Artus et solis torrentis temperet iram; Sed non sic alme ventus facit impius urbis. Nam si te lixat sol, ventus flammeus assat; Si fugias solem, fugies de fauce leonis; Si queris ventum, te raptis fetibus urse Committis, facies iuxta proverbia vulgi, De fervente petens vivas sartagine prunas. Quantum se variet tempus, quot vestiat aer Formas, quot vultus mutent elementa referre Quis possit? Cum non in eodem puncta vel hora Actu stent, quia nulla volunt hic ordinis usum Vel ius nature nil vult parere planetis. Tempus enim nunc imbre gemit, nunc luce serena Ridet, nunc alget glacie, nunc estibus ardet, Nunc terre pluvias sitienti pocula claudit, Nunc catharactarum vectes disrumpit abyssi, Nunc in pace manet et nunc se nubibus armat, Nunc ad bella vocat nebulas aciesque vaporum Contra solares radios. He reddere noctem, Hi servare diem cupiunt; he claudere celum Pugnant, hi satagunt ut sidera clara videri Possint; sed ventus, his nubibus insidiator, Huc trahit et plenis exsufflans faucibus afflat Aera corruptis, quos traxit ab utre marino, Flatibus et, quanvis dispergat nubila, totam Inficit hanc patriam distinctam finibus urbis. O mare, quod largo Romanam gurgite terram Giras, cur toleras vel cur facis ut reputeris Efficiens causa Romane pestis inique? Quid mare respondes? Mare, quid? Quid, pestis amara, Respondes? Dices fortasse quod hec tibi culpa Non a re nec ab effectu datur. Immo resultat Hinc, quia perflans aura marinis sumit ab oris Cursum, quando venit invadere menia Rome. Sic faciente loco nomen capit atque marinus Flatus ab ore tuo veniens agnomine fertur. Sed non excusat hoc te, quia semper in urbe Cerno quod ista tuos mores infamia dampnat. Ergo, Roma, vale! calor, equor et aura, valete, Romane patrie! Iam vestros linquere fines Gaudeo; iam ridet aer, patet undique celum Iamque Reatini sua celsa cacumina montes Monstrant, iam redolet michi leto gramine campus, Iam spondent colles et valles signa salutis. Iam iuvat, o Balbina, tuo de colle videre Amplos discursus oculi sine tegmine nubis, Ni mea fortassis retrorsum terga revolvam. Precipitem rupes cum murmure parturientes Undam, que rapidos argentea construit amnes, O quantum prestare tuis scio Roma cavernis. Plus iuvat umbrose thalamos hic visere silve Quam crebras rupte tenebras testudinis urbis. Visu poma placent, gustu sapiunt nec ab ore Sumpta modestorum possunt ut cerno nocere. Si noceant re, spe prosunt: sepe triumphant Contra rem, sicut plus quam res imperet ipse Sepe timor, casum facit acceleratque ruinam. Urbs, tua poma placent, nec sunt fortasse nociva Plus aliis, sed suspecta pinguedine turgent, Propter quod febres dant illa, sed ista salutem. Terra Reatina, cui desuper ethera plaudit, Aer arridet, quam frigida flumina cingunt, Quam colles alacres armant, quam fertilis ornat Planicies, quam viva lacus piscina refercit, Quam mirandus aque gurges salientis honorat, Dum paritur glacies, ubi garrula Bullica bullit. Salve, pulcra parens et grata ministra salutis, Ad te confugio, me sume, salutis asilum, Suscipe me fugientem, quem sic cernis anelum, Pallentem, trepidum, Romana clade fugatum. In te pausare venio per devia fractus, Pulvurulenta tuis mea fontibus ora lavabo, Alleviare meos gravidatos nubibus artus Digneris; repara compagem corporis, arcem Spirituum releva, collapse menia mentis Erige, nativi reddas vexilla coloris, De cute qui fugiens timidus sub tabe latebat, Interni tepida fac referveat olla caloris. Nam calor exterior carbones interioris Expugnat, vires minuit munitque timorem, Qui cameras aulamque, thronum, penetralia cordis Anticipat, regnat, regit, imperat et dominatur. Musa, tibi grates refero, que me fugientem Associando meam voluisti ducere vitam, Que te ductrice Romani temporis actus Iam cecinit dixitque parum de more Reate. Vade, salutis iter assume domumque reverte, Expecta, donec videam paulumque quiescam Et sit pacifica mens turbida, nubila clara, Tuta timens, solida fluitans, quassata quieta, Limpida caligans, sit languida plena salute Rectaque subversa, que iudicet omnia vere: Tune revocabo tuos, o mater Musa, regressus Et fortasse meis aliter resonabo Camenis. 2. replicatio illius precedentis estatis | cum descriptione sequentis Hactenus aerias queruloso carmine clades Urbis deflevi, nunc arma virumque canendo Eiusdem cogor furiosas dicere pugnas. Immensum quondam discurrens fama per orbem Quod caput orbis erat mensura, nobilitate, Sanguine sanctorum, papali sede celebris Roma, meum traxit animum sua tecta videre. Ivi, complacuit, tenuit nos tempore brume, In quo non nubes, non celi sensimus imbres, Non rapidos Boree flatus, non etheris iras, Non ibi tecta ferit grando, non fulmina turres, Non nive canet humus, glacie non clauditur unda, Frigoribus non membra rigent, non clausa medulla Pigret in osse gelu, sed quadam spiritus omnis Temperie letatur ibi, quasi tempora veris Regnent et brume faciant dormire procellas. Sed si transit yemps placabilis atque serenus Vultibus arrisit, estatis torva sequentis Compensat facies, solitos exuta decores. Protinus hec estas yemis clementis honorem Et placidi famosa videns preconia veris Invida certavit eius prosternere famam. Nam velut igne bonis alienis invidus ardet, Ergo non tolerans candentis pectoris iras Talia flammato secum sermone monetat: "Ingratas hominum mentes variasque loquelas, Iudicium preceps, leve cor, sine pondere linguas Vidimus et celeri poterunt hec tempore scire. Ipsa quidem mundi pecualis turba virorum Pro modico veris, yemis quoque tempore grato Dante serenatas horas noctesque diesque, Prodiga laxavit stolidas ad sydera laudes. Pro nostris autem longevis perpetuisque Muneribus de more datis obmutuit ipsa Plebs hominum, nullas dignata rependere nobis Grates, que leto redimimus rura virore. Cogimus in partum glebas et cedere flores Fructibus urgemus maturaque spargere poma Precipimus ramis et frondea tecta iubemus Silvis construere, quo possit agricola Phebi Declinare faces et in umbra fingere lectum. Formamus spicas, gravidas torremus aristas Et ieiuna piis saturavimus horrea granis. Per nos evigilant falces et rastra resurgunt Et neglecta suam iuvenescens area barbam Deponit; patitur fustes ut farciat archas, Omnia luxuriant in nobis, omnia per nos Ditescunt: etiam pannosus pauper habundat. Quique tremens cecos gelidus iactare solebat Taxillos, per nos confidit ludere vestes". Dixerat; et subito tumidis accincta pharetris Vibravit furibunda caput curvumque tetendit Ossea materies quem durum fecerat arcum; Fixa sinistra tenet hunc arcum, dextra sagittas. Commendat corde mittenti nuntia mortis Spicula per populum, qui sic laudaverat hostem Ipsius. Cadit hic, iacet ille; cadavera fiunt Illi, presbiteris concentus et esca sepulcris. Sed cur infandum cogor renovare dolorem? Quis cladem narrare potest, quis funera fando Illius estatis referat, quis prelia febris Explicet? Hec animus merito meminisse perhorret. Sed cui tantus amor memoratas noscere plagas, Is legat et discat Casentinense Poema. Prorsus nos fracti morbis fatisque repulsi Fugimus ad turmas, veluti devicta recedunt Agmina de campo post prelia dura recepto Conflictu, multis gladiosa morte retentis, Multis semineci suspensis sanguine vite Et multis servante fuga de strage reductis. Urbe Reatina nos suscipiente redivit Leta salus, sanguis, color et fidutia vite, Quos a corde timor, tabes a carne fugarat. Nam siccas gelido potamus flumine venas Cordis et ad virides spatiamur in agmina campos, Quos florum varius color et fragamen odoris Purpurat et reficit nares et pascit ocellos, Hic arbusta sonant avibus pulsata canoris Et zephiris agitata leves sufflantibus auras Parturiunt et cuncta viris nova gaudia prestant. At sicut rerum mos est et norma locorum, Multa placent hodie que cras non apta placere Inspicimus. Cepit ridens discedere tempus Et celerare gemens. Nam celum prodigus ymber Occupat: aut niveos insultus cana pruina Nuntiat aut glaciem properantem predicat Auster Et sevus Boreas, transfigens frigore nervos, Mentitur sedem brume, regnante benigno Autumpno. Citius Ianus venisse videtur Quam pius october socio vexilla resignet. Sic quicumque probus volet expectare Reate Imperium gelidi mores et iura decembris, Sepe - scio - dicet: "O terque quaterque beati, Quos iemare modo calide sub menibus urbis Novimus". Hec domus est yemis. Latet hic furibundus Eolus et teneris incumbens vultibus Eurus Pumicat ille genas hominum, stridens Aquilonis Impetus evellit silvas, Nothus hostia claudit, Tecta quatit, turres agitat rumpitque fenestras. Nix tenet hanc patriam solo que perficit actu Multa simul visu. Nam disgregat ossa, rigere Cogit et aspectus ignis pigrumque cubile Suggerit et celat stratas et aratra recondit. Festinum tardat cursorem, pascua claudit, A gregibus mestos balatus exigit, artat In caulis armenta; feras, loca ceca petentes, Ieiunare iubet querulosque famere volucres Et predas hominum fieri verubusque revolvi Urget et in requie saturos marcere bubulcos Compellit. Sed, cum discedit, mittere falces Audet in alterius messes, rapiens sibi celse Offitium pluvie. Nam, dum nix ipsa liquescit In rutili solis conspectu, terra lavatur, Strata fluit, sevit torrens et flumina turgent Et blandum per tecta cadens dat stillula sompnium. Hanc etiam terram fluviis undantibus ambit Obsessamque diu pluvie violentia monstrat, Sic quod sepe latent superati gurgite pontes Et nat parva ratis, ubi vir peditare solebat. O quam sepe, Deus, volvuntur corda virorum Et quam curta manent in eodem tempora cursu! Ecce gelu liquidos cogit nos tempnere fontes Et prius optatos compellit odire virores. Non sic qui fugiens correptus ab ede parentum Parvulus et visis aliorum vultibus optat Ad propriam remeare domum matremque videre, Ut nos tunc cupimus moderati frigoris urbis Sceptra subire citi. Nec plus tardamus in actum: Ducimus affectum, Romam sic inde redimus. Intramus portas; cives sic ore saluto: "Vivite felices quibus est urbs ista parata; Hec domus, hec patria est, in qua quicumque morantur Sunt fortunati, si iam non leva fuisset Estas preterita. Sed erit purgatior aer Et mora sana magis multos secura per annos. Vivimus hic alacres nullo bachante gravati Frigore. Nam vernum pretendunt omnia tempus Perpetuamque moram, suadebat copia rerum". Sed cum fata suos letentur volvere casus Sitque malum primum gradus et suadela secundi, Non potuit pestis transacta levare sequentem. Nam, si preterito fuit anno concitus aer, Hoc anno furiunt animi, manus, arma domusque. Estas illa dedit multis medicamina farre; Ista facit trepidum vicinos stringere ferrum, Tunc simul humores secreto in corpore pugnant, Nunc patulo cives, acies, urbs, machina certant. O quotiens valet esse malum medicina malorum! Nunc et enim febres elapsas impius ensis Laudat et alleviat habitas sine sanguine mortes. Tutius est sudasse thoro, tenuisse labores Febris et ad tempus languere medentis in ulnis Vel gremio matris, animam committere clero, Quam sevos belli stolide miscere tumultus, E gelido subitum complecti vulnere letum. 3. allocutio Muse sive protestatio mundi | ad cardinales inclusos Aurora spargente polum sompnoque refectis Artubus et spreto surgens de mane cubili, Huc cum forte venis, istam pergendo per aulam, Nec te delectant tibi nec dant otia fructum, Huc, venerande, tuum, pater, huc paulisper ocellum Erige, cerne, lege, nostrum ne despice carmen. Non ego sum blande trutannica fictio muse, Magnatum cupiens tenerum captare favorem, Sed pia plangentis sum protestatio mundi. Ecclesie cardo, proprium qui materialis Cardinis offitium presentas nomine, sis re Quod sic voce sonas; aliud vel suscipe nomen. Nam quotiens aliud faciunt aliudque vocantur Mortales, totiens secum sua nomina fallunt. Instabili fixe volvuntur cardine porte, Que modo clauduntur, modo, sicut tempora poscunt, Se reserant. Sed si scissus tremulusque vacillet Cardo, rigent propriumve negant delusa favorem Hostia; sic faciles aditus latronibus assunt. In te pro parte magna se tota volutat Ianua christicoli lacerique et flebilis orbis. Sustineas pondus constanter. Nullus amoris Affectus, nulla te frangat passio mentis, Quin claudi valeat, quin possit porta recludi. Nam si lesa suum negat actum, cardine fracto, Quomodo claudentur tenebre, tot seditionum Bella, mine, scelus, omne nephas, confusio mundi, Que debachari demolirique videntur Veras virtutum vites viresque virorum? Nonne vides ollas succensas undique? Nonne Regna vides, quibus ipsa furens discordia regnat? Nonne vides rutila Martis vexilla ferocis Iam campis pelagisque feras indicere pugnas? Iam fragor armorum tremulus clangorque tubarum, Iamque fremens faleratus equus, iam mistica belli Signa patent, animis dextris properare videntur, Carbasa tensa micant et stridola frassinus optat Spumas miscere, iam presto est uncta carina Infestare fretum telis et tingere limphas Sanguine, ieiunis prebere cadavera cetis. Iam, pater, in tantum gravis, effrenata, superba Crevit stultitia, presumit lubrica lingua, Ut pauci timeant, digne venerentur, adorent Ecclesiam matrem, sed ei quasi dicere multi Audent: "Descende, sedeas in pulvere, virgo". Ergo, pater, succure sibi; succurrere mundo Atque levare tuos oculos circumque videre Digneris. Vidua fac quod mater tua digno Sponso iungatur, ut ad ipsam iam tenebrate Pax et iustitia, lex et concordia clament: "Consurgas! Consurge, Syon, tua fortia iura Accipe, letitie preciosas indue vestes. Surge, sede, nostri dissolvas vincula colli Et fac quod gladii nostro de sanguine tincti Conflentur gratos in amici vomeris usus Inque frugis cupidam crudelis lancea falcem". O pater, attende quod qui vult nubere natam Vitat eam pravo stolidoque iugare marito: Plusque bono sapiens genero quam divite gaudet. Ha, tu quid facies qui matris spiritualis Coniugium tractas? Proprium miraberis haustum, Privatum fructum, terreni dona favoris Vel talis tanteque tue solamina matris? A quibus inquires pro tali coniuge sponsum? Isti pastorem tibi quis monstrabit ovili? Non caro, non sanguis - tibi consulo - consulat istic, Sed timor eterni sponsi terrorque malorum, Sedis honor, gregis utilitas incertaque mortis Hora, brevis vita, mens conscia, dura propinquis. Ne sibi fur pennas alienas gracculus aptet, Scribentis nomen latet hic, sub nube locatum. Principium tu tolle BOvis, caput accipe NAni; ConIUgis his medium coniunge pedemque periTUS: Ordine collectis simul his, in luce patebit Ipsius nomen. Qui si prolixus, ineptus Vel nimis obscurus aut audax forte videtur, Vestra sue fidei veniam clementia donet. 4. iubilosa de creatione summi pontificis | actio gratiarum GRATIARUM ACTIO VEL APPLAUSUS Pange, sacer cetus, dubie post prelia mentis Insignem gratumque tua de voce triumphum, Et tu tende liram laudum, mea Musa, canendo, Taliter exclamans ad sacri flaminis ymbrem: "O pie, magne, celer, o presto venire, creator Spiritus, in mentes hominum, te rite vocantum! Non miror, quondam si clausas ipse tenebas Aures, cum totiens patres qui cardo notantur Mundi te crebras missas celebrando vocabant, Nec festivus eras. Non etiam miror, si nunc in luce sequenti Post simul inclusi devota precamina cetus In sua directa celerem te corda dedisti; Quanvis tu spires ubi vis nemoque videre Unde venis vel quo vadis seu quando moveris Possit, credo tamen et certus nunc scio vere Quod potes impelli meritis precibusque rogantum, Ut citius venias, cum plus tardare videris; Si vox pura sonet nec in se rauca reflectat, Sed spandat cordis sonitus ad publica mundi Munera, tunc facilis tua te dulcedo negare Nescit, sed mentes illustras luce, favore Prosequeris, grato successu vota petentis Exsuperas. Iam nunc omnes sine nube videre Hoc possunt, dum te cito nunc tetigisse videmus Linguas pontificem benedictum voce creantes". Sit benedicta dies et sit benedicta voluntas, Que reserare virum voluit mundo benedictum. Nomine tunc Benedictus erat, nunc re benefactor, Ut primum nomen monstrat monstratque secundum. Sed quanvis sepe fuerit vel semper utrumque, Scilicet et faciens et dicens omnia recte, Nunc tamen ad celsa crevit cum nomine virtus Totque gradus bonitas auxit quot iuncta potestas. Credidit hoc sanctum flamen, cum corda vocantum Afflavit properans solitum persepe morari; Credidit hoc cetus qui talem pretulit orbi. Credunt hoc reges, populi, magnique pusilli, Precipue qui plene sui penetralia cordis Noscunt, unde suos equales hec tria cursus Sumunt: latus amor, opus altum, lingua profunda; Ille quidem iustus, illud comune, sed illa Edificans vera tuba mentis et emula facti. O decus ecclesie, spes o suprema ruentis, Orbis et urbis apex, o digna corona senatus, Si tu vis que scis, quin si potes omnia que vis, Omnia que superant homines et in ordine fient, Accipiat grates virtus splendorque paterni Luminis infusi per amici pectora cetus. Accipiat grates ipsorum provida patrum Publica, discreta, simplex, unita voluntas. Accipiant grates Benedicti gratia, virtus, Dos, meritum, genus, ordo, animus, sors blanda, celebris Fama, decens vita, laudum penetrabile nomen, Qui bonitate sua tot corda coegit in unum. 5. exultativa post ipsius coronationem | ad plura genera gentium et rerum apostrofatio APOSTROPHA Surge, salus populi, renovare vetusta, prioris Conditio secli; leteris turba bonorum, Ornetis thalamos, virtutes, plaudite, nate Ierusalem, facite conventum leta canentes Cantica. Nam vester vindex, protector, amator Mistica festa, pia, sacra pallia, sceptra, coronam Sumpsit apostolici regni gregis, orbis et urbis. Vos, inimica sibi, vitiorum tetra silete Agmina; dormite, fraudes; ypocrita, non plus Contristes faciem ieiunans ut videaris: Unge caput vultumque lava, quod es esse fatere. Curre, Giezita, cupidas asconde crumenas. Tuque, rei sacre thesauri spiritualis Mercator, veteris et ceci Symonis heres, Quid facis? Abscede, fuge vel - michi crede - quiesce. Arrie, si vulpes inter sarmenta latentes Pro botris domini sugendis forte locasti, Consulo quod revoces, si non vis ut capiantur. Nam "Vulpes capite" nobis iam dicere cepit Iste coronatus rex, papa, vicarius alti Regis. Sunt multe vulpesque lupique rapaces, Sed puto quod multi fraudemque gulamque domabunt, Si non virtute, saltem formidine pene. Ergo superba lues, violentia, furta, rapine, Evacuate vias, colles, loca, pascua, valles, Menia, castra, fora, nemus, equora, litora, campos. At vos, quos laxa peccare licentia iuvit, Ad sua devoti mandata venite, rebelles, Vel crebris foveis, muris et turribus altis, Armato pedite, soldato milite vestras - sed quis fructus erit parvus? - componite terras: Est melior patris clementia iudicis ira. Spero quod + istarum + quam vultis habere potestis. Tu, genus indignum, proles o perfida Maumeth, Gens Arabum, ceca, demens, Babilonice civis, O pharaonita, crucis hostis, spurcida sacre Belua fedatrix terre, blasphema deorum, Desine sevire, casus perpende propinquos. Incipe scire metum, fera bestia, disce timere. Ecce venit tempus, approximat hora tuorum Vindicte scelerum, quo planges mesta tuorum Spicula, tela, stolas, nostro cum sanguine lota, Potatumque vomes in nostra cede cruorem. Seditiosa citam pacem vel fedus inite Regna, precor; terre sancte memorate ruinam: Amodo tempus erit, nova pacis stella coruscat. Lucet lux et ducit dux summusque sacerdos, Amplam pacificis pacem, bellantibus artum Promittit bellum, non ut procedere possint Bella, sed pacis animum vexatio prestet. Protinus, o reges, comites proceresque, ferocem Qui geritis mentem, qui bellica corda vicissim Nutritis, si vos ad pacem nulla movebit Utilitas, moveat sanctus iustusque, benignus, Magnanimus pastor, gladium qui vibrat utrumque, Magnanimus reget imperium pascetque benignus Ecclesiam. Sed sicut res et tempora poscent, Alter et alterius et uterque patebit utrique. Plumbea que tantum latuisti bulla, patere Digneris, media nullis dignata videri, Ex quo laudanda, gravis et matura fuisti, Nulli prepropera, levis aut festina notanda. Scis quod nulla potest nisi per te gratia fundi. Te resera semperque nota quod fronte novellum Intitulata geris nomen; scis, est benefactor, Qui Benedictus erat, et tu benefacta videre, Ut benedicta queas vastum percurrere mundum, Larga bonis et avara malis, sed prodiga sanctis Esto viris, vacuos reple, levians honeratos: Non hominum cupidos animos, sed conditiones, Dogma, fidem sortemque gradus satiare labora. Sed quid membranas vanus labor occupat iste? Ille tuus dominus, cuius tu nuntia fies, Monstrat in effectu quod nullis indiget extra Consiliis. Radius celestis luminis ipsum Illustrat, propria sapientia consulit illi, Cui sit vita, salus, honor et laus, gloria semper. 6. notata sub duplici cantu sequentia, | diei competens medicine Hec medela corporalis Fructum det spiritualis Amoris et gaudii. Sic laventur intestina, Quod se purget in sentina Mentis omni crimine. Tunc est digna cura cutis, Quando munus fert salutis In utroque homine. Cum servatur sensitiva Virtus et intellectiva, Viget spes solatii. Sponte factus alvi fluxus Omnes stringat mentis luxus, Spiritum fortificet. Cum sit omnis caro fenum, Contempnenda sicut cenum, Semper se vilificet; Optet tamen sanitatem Vel conservet facultatem Divini servitii. Qui membrorum spernit curam, Mentem habet ille duram, Nec scit quod altissimus Dedit opem sic vicinam, Cum creavit medicinam, Quam de terra carpimus. Fecit hoc ut famuletur, Non ut caro dominetur, Vel sit serva vitii. Scimus bene quod ancilla, Si sit languens, intranquilla, Debilis et morbida, Nequit domine servire, Presto plus quam impedire, Impotens et trepida. Corpus ergo sic se servet, Quod vigorem non enervet Spiritalis studii. Ille demum qui sanabat, Dum per mundum ambulabat, Corpus, sensum, animam Omnis qui tunc egrotaret Et ad eum conclamaret In vocem humillimam, Nobis sit summa medela, Salus, vita, lux, tutela Nostri desiderii. 7. ymnus cum simplici cantu pro die minuitionis Sanguis demptus Et redemptus Nos servet in letitia, Qua optetur Et prestetur Eterna celi gloria. Cruor fusus Prestet usus Recogitande gratie, Quam dedisti Cruce Christi, Summe Deus clementie. Ictus vene Prius plene Nos excitet interius, Ad hoc clamat Qui nos sanat Ales diei nuntius. Cesa fibra, Homo, libra Agni cruenta vulnera, Si dolebis, Possidebis Eterna Christi munera. Recolamus, Dum pausamus, Post levem haustum sanguinis, Quantum cesus Fuit Ihesus Consors paterni luminis. Demptis venis Nimis plenis, Mundetur mens medullitus, Ut clamemus Et cantemus: "Veni, creator Spiritus". Ne impugnet Vel expugnet Nos veteranus proditor, Nos minutos Fac imbutos, Immense celi conditor. Arteriis Datis viis Pro corporis potentia, Meditemur Et lucremur Eterna nobis gaudia. 8. doctrinale carmen appositum | ad sepulcrum viventis pape Discite, mortales, ex nunc mollire rigorem Mortis et applausum fragilis contempnere vite. Dum vivis, moriture, precor moriaris, ut inde Liberius vivas: securus vivere si vis, Semper crede mori; vis vitam visque salutem? Iam te funus habe, iam te mirare cadaver, Exequias iam cerne tuas, te vermibus escam Sponte para. Tyria vilescit purpura, saccus Gratus erit. Pompam fugies, calcabis amorem Terreni fructus, fluctus fletusque placebunt. Ecce pater patrum, divini pastor ovilis, Puppis apostolice remex, vigil arbiter orbis, Nec non terrenus eterne claviger aule, Papa Bonifacius, decedere gaudia vite Incerteque videns discrimina vivere mortis, Marmore terrenum, meritis celeste sepulcrum Construit, ut vigilans hoc expectamine placet Implacidam mortem que furis more latenter Circuit, ut sompno mersos in Tartara mergat, Insompnesque minus ledat vel tempora tardet. At vos qui gratam Romane prosperitatem Ecclesie, treuguas in bellis, federa regum Et crucis effectum cupitis mundique quietem, Hanc orate, precor, tumbam, servare nitorem Virginis et longum nomen retinere puelle, Ne velut ingrata celeret factura benignum Factorem glutire suum, multos sed in annos Expectet donec velit illa sponte repleri. 9. epitaphyum comitis Caserte Ille ego quem quondam fingebat vitrea mundi Gloria felicem, doceo nunc firmiter esse Fallacem plausum terrene prosperitatis. Ecce ego Rofredus quem mater Anania stirpe De Gaietana produxit et auxit honore, Pridem quippe comes Caserte ac unicus almi Pontificis germanus eram, cui nomen in orbe Papa Bonifacius octavus, rite gubernans Sceptra orbis frenumque Herebi clavesque polorum; Nec solum tanti patris fratrisque fruebar Luce, sed in tota frondente propagine gratos Letitie flores fructusque ad vota legebam: Ex natis unus, duo deque nepotibus altos Cardineos meruere gradus aliique vocari Hic pater, iste comes, varioque hic nomine dici; Nil vel pauca michi generis natura, benigna Gratia de sursum, quasi nil sors blanda negarant, Nunc quasi delatus rapido torrente, relictis Omnibus his, vanesco latens hic vermibus esca. O qui funereas pro me sumpsistis, amici, Vestes, qui celsa pulsatis sidera luctu, Discite, non gemite, quin Christo plaudite qui me Tunc, cum prosper eram, misera de valle vocavit. 10. lamentabile carmen de morte cardinalis | etate iuvenis, mente senis O Deus, excelsi stabilis regnator Olimpi, Cur adeo facilis dare magna, sed ipsa tueri Es tam difficilis? O mors, cur mortua non es, Que sic prompta rapis quos etas, gloria, virtus Victuros cupiunt, moribundos, egra, requirens? Ecce virum quem celsa domus Gaitanica mundo Protulerat tanquam florem pomumque novellum; Quem mores, quem vita, genus, studiosa iuventus, Blandus honos rerum, laudum tuba, pilleus ardens Cardineus, quem tam nomen quam res benedictum Clamabant, veluti tenero de cortice virgam, De carnis tunica sic sic festina tulisti. Qui licet ista libens bona vilia linqueret, alto Lumine suffultus, velletque ad sidera solvi, Non debebat adhuc tam florida planta recidi. Heu, iactura gravis! Sed in ipsa quippe docemur Quanta fides isti vite sit danda fluenti Quamque fugit risus, quam regnat lacrima mundi. Hunc igitur, benedicte Deus, benedic Benedictum Et benedicatur hoc orans pro Benedicto. 11. ad idem brevius Testes sunt natale genus mentisque ducatus, Virtus cana, virens etas, amor immaculatus, Sensus nativus, studiis meritisque levatus, Cardineus titulus, qui sic iacet hic tumulatus, Quod fuit is recte Benedictus in orbe vocatus Et benedictus adest in celo glorificatus. 12. dilatatio laudis super "Ave regina celorum" Ave quam salutat ecclesia, Quam adorant sanctorum agmina, Quam implorant sexuum genera. Regina regiis adornata natalibus, Regi regum desponsata divinitus, Regnans in ethere collocata sublimius. Celorum. quia supra celos ascendisti, Quia plus quam celi contulisti, Quia celi factorem peperisti. Ave, que pie respicis salutantes, Que benigne audis ad te clamantes, Que misericorditer dirigis oberrantes. Domina famulis non tardans premium, Servis serviens mancipium, Dans celeste gratis premium. Angelorum. quorum estitisti munditie similata, Quos fuisti virtutibus imitata, Quos excessisti in gloria prelata. Salve, lapsus humani generis relevatrix, Regalium mansionum illustratrix, Rei et iudicis mediatrix. Radix stipitem salutis educens, Misericordie ramos producens, Vite fructus adducens. Sancta, propter naturam puritatis, Propter conceptum deitatis, Propter participium Trinitatis. Ex qua velut de lanterna virginalis pudoris, Velut de lucerna humilitatis amoris, Velut de flamma caritatis ardoris. Mundo culpe furoribus precipitato, Pugne discriminibus concusso, Pene suppliciis obligato. Lux munus gratie demonstrans, Modum victorie ministrans, Quietis delicias insinuans. Est orta. in forma servitutis, In substantia humanitatis, In excellentia divinitatis. Gaude, affectu patris a te sic amati, Aspectu filii sic de te nati, Effectu fructus non in te seminati. Gloriosa, ob virtutum generalitatem, Ob gratiarum universitatem, Ob glorie singularitatem. Super omnes quas misera produxit humanitas, Quas beata preelegit maiestas, Quas mira ditavit in prole fecunditas. Speciosa. decore sapientie, Candore pudicitie, Vigore confidentie. Vale, nobis olim nata soror nostra, Nobis inde facta mater nostra, Nobis fixa spes et salus nostra. Valde cum sis mater ineffabilis, Cum sis filia inestimabilis, Cum sis virgo admirabilis. Decora ex innata clementia, Ex infusa gratia, Ex servata obedientia. Et pro nobis in mundi miseria constitutis, In peccati retibus obvolutis, In ignorantie caligine tenebratis. Semper tempore delicti per conversionis inspirationem, Tempore citationis per dilationis impetrationem, Tempore sententie per nostre fragilitatis allegationem. Christum in se deum et hominem, In te filium et patrem, In nobis ministrum et regem. Exora. ut tue precis gratia nos illuminet, Ut sua misericordia illuminatos conservet, Ut conservatos in gratia ad gloriam suam levet. 13. versus inventi in diruitione castri Columpne Plaude, Columpna, statum cum sis sortita beatum, Precedens fatum, nomen tibi dat mage gratum. Ecce tuta loco, cordis timore soluto, Discussa luto, nulli subiecta tributo, Discissis pannis, multis odiosa tyrannis, Ex nostris annis studio relevata Iohannis. responsio Plange, Columpna, statum cum sis exuta beatum, Blasphemans fatum non re, sed ymagine gratum. Iam privata loco stas nusquam crure soluto. Es suppressa luto sub vomeris acta tributo. Fle scissis pannis, olim possessa tyrannis, Et cunctis annis ulules cum prole Iohannis. ad idem Passa Columpna, satum semen, caput incineratum, Robur mactatum plangas propriumque reatum, Que prius adiuto residens et culmine tuto A bove nunc muto sulcaris, pascua bruto; Qui potuit dampnis et tot te mergere bannis, Pellere de scannis? Elata propago Iohannis. ad idem Dic, ubi sunt bases? Ubi sunt capitella vel alta Menia? Terribiles muros turresque minaces Pande, Columpna, tuos. Heu sic respondeo: cuncta Hec nuto vigilis et iusti vindicis arte Machina prostravit, taciti mersere ligones, Ignis consumpsit cineremque revolvit aratrum. 17. additio competens, non tamen necessaria, | metris illis Boetii "Felix nimium prior etas" Novit opes letas felix nimium prior etas, Que vixit parvis contenta fidelibus arvis. Non animi fluxu nec inerti perdita luxu Se non solvebat, facili que sera solebat Propter cor grande ieiunia solvere glande. Haud Deus ignorat: non bachica munera norat, Forte suum velle liquido confundere melle, Non stravit verum nec lucida vellera Serum, Tanquam cum ceno Tyrio miscere veneno, Non iam lugubres, sompnos dabat herba salubres, Absque cerebri dampnis potum quoque lubricus ampnis, Gratos prata sinus, umbras altissima pinus. Terras calcabat, nondum maris alta secabat Navita dilectis nec mercibus undique lectis, Stans in agris sospes, nova litora viderat hospes. Arma quiescebant, tunc classica seva tacebant, Non re, non verbis, odiis neque fusus acerbis Maxima vel parva cruor horrida tinxerat arva. Pro re nonnulla quid enim furor hosticus ulla In dampnum veri vellet prior arma moveri, Vel quis gauderet, cum vulnera seva videret Cum necis ampulla nec premia sanguinis ulla? O quam pauca virent! Utinam modo nostra redirent Spernentes discos in mores tempora priscos! Nunc decrescet ne, sed sevior ignibus Ethne Non vis nolendi, fervens ardet amor habendi: Mille dedit penas. Heu primus quis fuit ille Recti non operis auri qui pondera tecti, Petras ardentes, gemmasque latere volentes, Per que nos rodit, preciosa pericula fodit?