CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BOLOGNI.litt-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOLOGNI.litt-01.xml.

Documentum BOLOGNI.litt-01.xml in db pdill0


1. quod inane sit poeticum studium Quid faciam versus quos vix legat unus et alter, Muneris unde nihil vita reportet inops, Suspendant tumidi quos unca nare magistri Censuraque notent barbara dicta gravi? Si iam nulla manet merces, si gloria versus Nulla, quid incassum tempus inane teram? 2. ex Tranquillo Caesar virorum mulier omnium fuit, Idem mulierum cum foret vir omnium. 3. de Hermolao Barbaro Multi tempore barbari Latinum Exacto vitiaverant nitorem; Nostro tempore Barbarus sed unus Linguae restituit decus Latinae. 4. de coquo arbitro Dicentem de iure coquum videtis; at ipsum Ius condire coqui est: quod sapit, hoc loquitur! 5. in libellum nugacem atque superfluum Huic operi, lector, quod possis addere nil est. 6. ad Vidam In te Vida, Maro post saecula longa revixit, Maeonis e cuius personat ore tuba. Unde habeat causam meriti si gratia tanti Quaerimus, excelsi munus opusque Dei est. Quippe tibi mentem gravidae genitricis in alvo Unus ut omnipotens iussit inesse sacram, Ad sua qui fieres mysteria rite sacerdos Flatibus excelsi numinis aequa canens. Inde lepos, digni maiestas carminis inde Praeterit humanum caelitus orta modum! 7. ad eximium poetam atque theologum | fratrem Baptistam Carmelitanum Mantuanum Carpere sospes adhuc vitales diceris auras, Aetatem in Pyliam vivere digne senex, Perpetuam sedare sitim Permesside lympha, In tua quae iugi labra liquore fluit, Cuius Minciades modulatae carmina nymphae Manibus Andinis tura Sabaea ferunt; Dumque Bianoreo sollemnia iusta sepulchro Solvunt, blanda melos naenia dulce sonat; Fatidicae pergunt laudes simul edere vatis, Antiquum de qua Mantua nomen habet. Ergo, Musarum et Christi venerande sacerdos, Aeternum facient hae decus, ille animam. Pierii assertor per saecula longa leporis, Inclyta Carmelli gloria montis, ave! Immortale tibi est nomen, Baptista futurum Parthenicen donec mundus utramque colet. 8. in Ioannis Baptistae Carmellitani obitu Baptistam extinctum Carmellitamne putatis, Cuius habet perpes frigida membra sopor? Iniecit mors saeva manus his partibus, in quas Ius illi solas Iuppiter esse sinit. At superest Lethe numquam delebilis ulla Longa per aeternum saecula pulcher honos. Nam dum hederae, Phoebo dum laurus amica virescet, Vatis Apollinei fama superstes erit. 9. in Marcum Insequeris fures. Facis hoc bene, Marce. Sed omnes Esse putas fures. Hoc male, Marce, facis. 10. insignis puellae effigies Hanc sibi Dardanio sub iudice de tribus optet Haud aliam effigiem quaelibet esse dea. Hactenus ars; praeclara animi ornamenta decusque Pingere quod reliquum est dextera nulla potest. 11. idem Qui spectas opus inclytum tabellae, Effictam Venerem potes putare. Sanctae si potuisset ars puellae Mores ponere, crederes Dianam. 12. ad Gazum medicum Dum mandata pati clysteria podice nolo, Hauriri summo protinus ore iubes. At paedicari foedum mihi, Gaza, videtur, Fellare at multo turpius esse quidem. Irrumat et fellat stolido quod sumitur ore, Paedicat tantum podice quidquid inest. 13. ad Lydiam Quod vager huc illuc varias adeamque puellas, Stulta, soles de me, Lydia, saepe queri. Uno si possem contentus vivere cunno, Anterior cara coniuge nulla foret. Verum ubi cum quavis iam terve quaterve coivi, Me satiat: vitium est hoc mihi (si vitium est). Uxores nolo; volo, Lydia, liber amicas Complures; uxor sufficit una mihi. 14a. tria elegantissimi scorti epitaphia Quisquis homo es, quisquis cor habes, hoc siste sepulchro, Siste gradum: ad lacrimas quo moveare legas. Hic decus aeternum Mollinae Antonia gentis Aetatis primo flore perempta iacet. Cui Charites, Pallas, Musae, Venus atque Cupido Contulerant homini quicquid inesse licet. Sed mortale fuit corpus; mors abstulit ergo. Heu miserae! Specimen quam breve tale datum est! 14b. Clauditur hoc Mollina iacens Antonia saxo, Cumaeae vatis digna videre dies. Cedere cui Siren potuisset victa canenti, Cedere cui pulsa victa Thalia lyra. Quae fuerit forma aut aetas ne quaere, viator: Eliciet gemitus utraque nota graves. Fles tamen atque oculis lacrimae labuntur ab udis: Qui non hoc lacrimet funere, marmor erit. 14c. Antiquas referens puella nymphas Forma, moribus, artibus decora, Siren credita voce, Musa plectro, Hoc Antonia clauditur sepulchro, Cui cognomine contigit vocari Mollinae, facilis quod et venusta Ac mollis fuit. Heu severa Parca Quae tantum decus abstulit iuventa!