CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BOLOGNI.fami-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOLOGNI.fami-02.xml.

Documentum BOLOGNI.fami-02.xml in db pdill0


1. mortem esse naturalem Naturale mori magis est quam vivere: vitam Quisque potest, mortem perdere nemo potest. 2. vitae brevitas Labitur exiguo demissa foramine arena Restat et in summa iam prope parte nihil. Praeterit haud aliter lapsis melioribus annis In nihilum properans vitaque nostra perit. Ite, voluptates, procul, o procul ite, caducae: Crastina lux aufer contigerat quod heri. 3. quod epigrammata sua non sint lasciva Quod lasciva parum mea sint epigrammata carpi Malo ego quam quod sint illa pudica parum. 4. in nequissimum quempiam Magnificus qui magna facit si iure vocatur, Esto parvificus tu quia parva facis. Aut quia cunctorum es bipedum nequissimus, esto Nomine pravificus conveniente magis. 5. vulgaris in sternutantes vanitas Nemo si "salvus" pedenti dicit amico, At sternutanti quilibet e populo, O quam miranda est stulti imprudentia vulgi! Nonne anima spirans exit utroque modo? Sternutet, pedat, ructet quis: dicere quicquam (Hoc natura facit) desine, turba rudis. 6. in monachos puellae cadaver deglutientes Parcite virgineum, monachi, temerare pudorem Nudaque sarcophago reddite membra suo. Egregiam stupidi faciem teretesque papillas Spectatis, ventrem, crura, labella, genas, Pubescens sine labe femur, genitalia claustra, Tergum, umeros, clunes, Pygmalionis ebur. Si pietas vobis, reverentia siqua pudorque, Incorruptum esto corpus ut ante fuit. Sit vivas stuprare satis quascumque potestis: Mortua sint saltem corpora tuta decet. 7. cur lascivias epigrammatis suis caveat immiscere Nullas quod Veneres Cupidinesque Nec dicteria nec iocos procaces Nec convivia delicatiora Blande miscuerim meis libellis Vatum more epigrammatariorum, Quidam me modo criticus notavit. Sanctarum ratio est habenda legum, Quales pro pietate Christiana Hoc aevo colimus severiore. Nunc lascivia turpis improbatur, Saevis moribus abstinere oportet Potare et grave crimen helluari est. Hoc blandus redeat Catullus aevo: Mellitos oculos tuos, Iuventi, Et te, Lesbia, basiare cesset. Uxor, vade foras, nimis pudica, Numquam dicere Martialis ausit. Aetas quaeque suo est colenda more. 8. mensura hominis ex Plinio A summis digitis spatium dextrae atque sinistrae Est hominis plantas quod summo vertice ad imas. 9. humanae vitae miseria Hoc nihil in mundo est praeter nascique morique, Interea vero multa sinistra pati. 10. de Faustina Non est quod gestat collo Faustina monile, Est quae captivos firma catena ligat. 11. de Fortuna Dat quoi vult, adimit quoi vult Fortuna. Quid ergo Trister? Quod mihi deest cum volet illa dabit. 12. de sua tristitia Sollicitis frustra caelum mutatur inane, Mens eadem ruri est quae modo in urbe fuit. Affectata diu turbantes otia curae Hinc illinc surgunt; nil loca grata iuvant. Nunc mihi succurrit quam grandis filia, quam sint Angusta nati condicione duo, Quam simul ingentes augescant undique sumptus, Quam fiant inopi lucra minora foro. Exhilarant animos Tempe non Thessala tristes; Curae absint: quovis dulce manere loco est. 13. ad hirundinem Quoi (rogo) tam dulces modulos effingis, hirundo, Quoi matutinum garrula dicis "ave"? Nocte inter lacrimas misere gemitusque peractos, Lucifero Eoum praeveniente iubar, En ego fata queror defuncti tristia nati, Fletibus assiduis nec modus ullus inest. Ipsa foves caros solito modulamine fetus: Heu quanto melior sors tua sorte mea est! 14. ad amicum Non amo te propter tua munera, dulcis amice: Grata mihi tua sunt munera, te quod amo. 15. de Pamphilo Quod tua legitimo nupsit Telesina marito, Uxorem quaeres ducere liber homo. Idem animus mansit, mutatum est, Pamphile, crimen: Concubitus simplex cessit adulterio. 16. de marito qui cum uxore obiit Vir poterat iuvenis praesenti enare periclo, Obruta cum vastas prora subiret aquas. Coniugis amplexu dulcique retentus amore (Quid non cogit amor?) passus et ipse mori est. 17. contrarium disticho Martialis Inter quadrupedes vitulus, me iudice, lactens, Inter aves palmam pipio pinguis habet. Exerce leporem cursu; dare sibila doctus In cavea turdus nobile munus erit. 18. ad Donatum At, Donate, mihi dederis si dona frequenter Talia, non Dorus, sed Polydorus eris. Coeperis iis quaedam si parvis addere magna, Et Polydorus eris et Megadorus eris! 19. de pace exoptata Pristina si redeant optatae commoda pacis, Candida si posthac fulgeat ulla dies, Ausim vicinum fatis imitatus olorem Non opico quaedam scribere digna sene. Sin adversa suo pergit fortuna tenore, Ingenium stupidus torpor obibit iners. Dulce melos repetit florenti vere canora Daulias, hiberno frigore muta silet. 20. obitus catelli Hispani Dum stimulat trepidos praeceps auriga iugales Et temere accelerans obvia nulla cavet, Deliciae Hispano catulus de semine nostrae Occidit obtritus praetereunte rota. At semper quaecumque mihi est oblata voluptas Protinus ex aliqua parte dolenda venit. 21. quid sit iustitia Iustitia est constans atque inconcussa voluntas Unicuique suum ius bene distribuens. 22. ornamentum speculi Quid tantum speculo tumes inani? Hunc fastum cita detrahet senectus.