CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BOLOGNI.fami-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOLOGNI.fami-01.xml.
1. ad uxorem Tendimus ad metam, coniux, redituraque numquam est De semel amissis hora vel una brevis. Horis saltem aliquot vivamus tot quibus anni, Tot quondam noctes, tot periere dies. Imprimis animi affectus sedemus inanes, Vel ruat a summo culmine tota domus. Saeviat hostis agro, miles bacchetur in urbe, Omnis eat belli sollicitudo procul. Nil nisi quod sit opus nostros quaeramus in usus Absit et insanae crimen avaritiae. Cum sic vixerimus, poterit tum vita putari; Vita fovens curas mortis habenda loco est.
2. uxoris puerperium Iuno, laboranti fer opem, Lucina, Chorinnae Et placido illaesum numine profer onus. Prodeat aptatus vitales natus in auras, Sospite quo laeti simus uterque parens. Surda piis turpe est non flecti numina votis, Effectu iustas turpe cavere preces.
3. natalis filii Octavii Restituti pr. kal. Quintiles Octavi mihi restitute fili, Quintiles rapuere te Kalendae, Anno te redeunte reddidere. Ut luctus abiens graves dedisti, Confer gaudia duplicata patri Astro redditus auspicatiore!
4. pater cur parens dictus esse videatur Unde parens genitor dictus foret addubitabam. Nunc tandem didici, nato parere coactus - Prima brevis fiat sed syllaba longa necesse est.
5. de suo cane Commoditas o quanta cani est, nemus inter opacum Orbita dat potum cui pluvialis aquae! Me sitis, optatos dum quaero per avia fungos, Vexat. Quam mallem nunc meus esse canis!
6. Iulii filioli difficilis aegritudo Ergo iaces vita, Iuli, mihi carior ipsa; Ergo brevi saxo nate tegende, iaces. Vivere quid curem durus pater? Eia age, saeva, Si tibi vis tanta est, me quoque, Parca, neca.
7. Liviae item filiolae Elysios non sola petes, mea Livia, campos: Tecum una veniet maestus uterque parens. Nam de me ut fatear, sine te nec vivere possum Nec volo; quid sine me, te sine mater agat?
8. dissidium coniugale Ait maritus, uxor obstrepens negat; Negat maritus, uxor obstrepens ait. Tanti tumultus causa quae sit quaeritis. Esto modesta quaelibet dum iunior; Rara est maritum ferre quae possit senem.
9. ad generum Me gelidus Boreas, me mille incommoda vexant, In patriam Venetis dum remeamus equis. Hoc non ire, gener, peregre est, hoc ire peraegre est: Corpore mens aegro tristis et aegra mihi est.
10. ad Iulium filium Flagra, dabit, Iuli, mater tibi fraga petenti (Vicini interdum nominis error obest).
11. de sua molestia nocturna Quam iuvat insomnem ludo traducere noctem, Quamvis nos cubitum serior hora vocet! Est odio nocturna quies lectusque molestus, Plumaque non pluma est sed mihi poena gravis!
12. ad uxorem Et pinguem decet anserem necari Et Baccho madidam natare mensam, Rupis vinea laeta quem propinquae Molli protulit aemulum Caleno: Curis omnibus interim sepultis Quo dirae luis horridique Martis, Felici genio vacemus, uxor, Martinalibus, optimo dierum.
13. incommoda belli Atroci occipitis necor ulcere, letifer anthrax In saniem cerebrum diluit omne putrem. Humores peperere malos incommoda belli, Pervigiles curae continuusque timor. Quid mirer laesam per tanta pericula partem? Mirandum e toto corpore siqua valet!
14. ad Iulium filium Paulatim morior, videar cum vivere, Iuli: Ambiguus status est inter utrumque mihi. Quotidie exspecto quid cras ferat; ultima finis Exoptata malis iam procul esse nequit. Nil reliquum, tenuis maciem nisi spiritus aegram Linquat et e putri corpore liber eat. Quid cessas, mors lenta, graves finire dolores? In te spes tandem sola relicta mihi est.