CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BOLOGNI.cand-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOLOGNI.cand-03.xml.

Documentum BOLOGNI.cand-03.xml in db pdill0


1. queritur quod cum parum prudenter patriam deseruit | nunc absentis Candidae desiderio maceretur Me cremat absenti procul hinc nova Thestias igne In Meleagreum se nimis ulta caput. Uritur accensum fatali stipite pectus, Deficiunt rapida viscera tosta face. Saevit in exhaustas tabes Nessea medullas Laesa nocet quaedam Deianira mihi. Dii male quod tanto non ulla est meta dolori, Ad nova sed Tityi vulnera surgit hepar. Amphitryoniadae mors exorata quietem Attulit Oetaeo post mala multa iugo, At mihi cum totos virus letale per artus Serpserit invitum vivere fata volunt. Materies gratae superest amplissima morti, Aegra tamen vivax spiritus ossa fovet. Saga Cyteinis nunquid me cantibus ausa Perdere Colchiacis fascinat ulla modis? Carmen habet vires, si quidem descendere curru Carminibus vincto Luna coacta potest. Frigidus ignivomo nihil officit anguis hyatu Arte, retro ad fontes vertitur unda suos. Caerula turbato decedunt nubila caelo In medium pluvias fundere iussa mare. Proposito rapidum torquetur fulmen ab ictu Notaque diffugiens deserit arva Ceres. Forsitan hic aliquo morbus mihi carmine surgit Et meritum, ut fatear, tanta ruina premit. Nanque ego cur patria potui discedere terra? Hos animos profugi cur habuere pedes? Cur Silis Adriacum placidus me vexit in aequor Perfida nec mediis mersa phaselus aquis? Scilicet Ausonias tanti est errare per urbes Ut mea restarit Candida sola domi, Romanis oculos tanti pavisse ruinis Ut mea lux fuerit destituenda mihi. Urbis ut immitem sibiit me cura petendae Debuerat Lachesis ponere nostra colum. At quoniam fuerat nobis irata puella Lentus et in segni corde tepebat amor, "Cesserunt" dixi "solitae de pectore flammae", Quam fueram visus laetior esse mihi. Cymba cito Venetam me remige duxit in urbem Protinus et miserae cuncta parata fugae. Longum iter hinc celeri Picena per oppida passu Molior ad muros, Martia Roma, tuos. Nec mora: praeteritum vulnus male sana cicatrix Integrat et magnam caeca favilla facem. Candida tum maerens in somnis coepta videri Securum vetuit ceu prius esse torum: Et modo virgineo resolutis more capillis Visa mea est misere de levitate queri; Et modo blanditiis animos mulcere feroces Ut fieret placida lenior ira prece; Et modo devoto capiti mala multa precari Quae pia surda utinam negligat aure Venus. Nocte vigil solitam gemitu excutiente quietem Ieiunus coepi temnere luce dapes. Mox iterum macie primos adimente vigores Pallida funereus venit in ora color. Nota licet reditus celeres via praestet ituro Quoque fui raptus tramite detur iter, Dedecus est nulla ductum ratione reverti Hoc mihi ne temere proposuisse puter. Adde quod infausto veteris neglecta recessu Forsan amatorem deperit illa novum. Ut semel aurato furit icta Cupidinis arcu Femina, perpetuum vulnus amoris habet: Alter adest subito vix dum cedente priore Antiqui memorem qui vetet esse proci. Felix successor nobis quicunque fuisti, Spirabit velis mitior aura tuis. Tristis in indomita iactabor naufragus unda, Ridebis casus tutior ipse meos. Illa suos nostro minuit moderamine fastus Ne cadat exemplo spes tibi forte meo. Tu cupiare olim ne tali errore cavebis Exemplumque trahas a bonitate mea. Mollis amor quanquam memores ulciscitur iras Arbitrio iustas quas putat esse suo, Cui quia servieram puerili miles ab aevo Incorrupta fuit continuanda fides; Longa forent quanvis dominae fastidia durae, Non tamen iccirco destituenda fuit. Squalida vidisset lachrymas super ora fluentes Ismara ceu tepido vere per alta nives. Est aliquid luctu confectos cernere vultus, Rebus enim pietas tristibus acta patet. Ferrea quod si non potuissent corda moveri, Moribus ut quaedam sunt in amore feris, Finissem gladio miserandae taedia vitae Felicem poenis constituente modum. Verum fors aliter statuit mea, morte perenni Angor et est species haec mihi vita necis. Sum velut exanimum concreto sanguine corpus Et vacua obtusis sensibus umbra volo. Iam nihil arva iuvant petrae me florea fictae Aut sita in apricis vitea rura iugis; Non castella placet tumulis surgentia laetis Molliter arridet qua Perusinus ager, Non mihi Gymnopodas nemoroso in monte propinquos Consulis aut celebrem visere caede lacum; Aegrotum exhilarant animum non Thessala Tempe Gratus in adverso est nullus amore locus. Cum procul absentem nil cura domestica tangat Debitus et patriae sit mihi vilis amor, Cum retrahat fratrum me gratia nulla piorum, Invitum in patriam Candida sola rapit, Nititur Haemonias seu me revocare per artes Et magicis Stygiam viribus orat opem, Sive recordanti veteres absentia casus Excitat, ut quod abest poscere quisque solet. Fallitur Eoos fugiens qui migrat ad Indos Pulsus ut e sana mente fugetur amor. Parvus et exigua sub imagine pingitur infans Cui paret lato quicquid in orbe vides: Illo ne pereat lecti quaesita docente Humanum didicit vincla subire genus, Illo quadrupedes latebras stimulante iugales Et volucris nidos optat habere pares, Mutua squamigerum sociant incendia vulgus Flamma nec aequoreas illa veretur aquas. Credideram volucres humeris quatientibus alas Humano solitum corde volare deum: Has gerit ut toto fugientes orbe sequatur Carpere longinquum neu vereatur iter. Quis nisi destiterit cito tam pernicibus uti Mors mihi perpetuum sola levamen erit. 2. ad dominum Antiochenum suum A superis capiunt cuncti primordia vates, Materiam tractat pagina si qua gravem. Invocat hic Phoebum coeptis castasve Sorores Quo melius faustum progrediatur opus. Ast ego non superos caelesti sede ciebo, Imploranda dei numina cuique sui. Ergo tuum fuerit magno pro numine nomen Praescriptum chartis, Antiochene, meis. Qui si forte leves non dedignabere nugas Inspicere, a studio dum graviore vacas, Nempe ego vix malim summo placuisse Tonanti Quando mihi est uni cura placere tibi. 3. ad Ioannem Terdonensem Illa dies prorsus niveo signanda lapillo Contigit alloquium quae mihi dulce dedit, Foedere quae geminos tanto coniunxit amicos Pirithoum videar nactus ut esse mihi. Ille refert priscas hac tempestate Camenas Solus et in lingua doctus utraque viget. Praeterea sacras leges tam novit ut illi Protulerint paucos saecula nostra pares. Huic igitur, Musae, totum me tradite: dote Insignem tanta cogor amare virum. 4. Pauli amantis ineptia Paulus habet nummos, urbana palatia, villas: Paulus homo est bellus, Paulus amore perit. Omnia cum teneat sola careatque puella, Nil sibi vesanus Paulus habere putat. 5. ad Cynthium poetam Tam faciles nugis doctus modo Cynthius aures Praestitit, intentus tam fuit ille meis Ut mihi Phoebeis videar contendere cycnis Syrenasque mea vincere posse cheli. Threicii blandas vatis superare querelas, Carmen Arioniae dulce referre lyrae. Sed licet hoc vates solus sit Cynthius aevo Qui merito Phoebi nomen habere queat, Fallitur et cum sim corvus me credit olorem: Causa, quod est nimio vinctus amore mihi. 6. aetatis celeritas Me miserum, praeceps aegris mortalibus aetas Labitur, ut rapidi Thybridis unda fluit, Ut Scythica Boreas properat brumalis ab Arcto, Ut suprema levis fumus in astra volat. En ego, quem puerum cuncti paulo ante putabant Signaque cui vultus nulla virilis erant, Immutor possint ut me vix nosse sodales, Haerebat lateri quae modo turba meo. Insolitam traxit facies obducta figuram Surgit et hirsutis hispida barba pilis. Sic modo qui laeti fuimus iuvenilibus annis Crastina decrepitos efficit hora senes. Sic demum incauti post haec deducimur omnes Illuc, unde aliquem fata redire vetant. 7. ad victorem Delphinum apostolicum protonotarium Certus eram, Delphine, tuos venerande penates Visere cum primum littera lecta tua est. Et quod debueram servus si quando vacasset Decreram domini limen adire mei. Invidit fortuna meo contraria voto Implicitum curis detinuitque novis. Nos modo pontificis longinqua palatia summi Saepe galeriti detinuere patres. Interea placidae dum venerit hora quietis Musa geret nostras officiosa vices, Quaeque diu Aonia iacuit sopita sub umbra Incipiet rosidis fila movere lyrae, Praecipue vires animumque habitura canendi Si modo se gratam senserit esse tibi. 8. ad Bernardinum Cyllenium Veronensem Iam prope Castalidum virtus antiqua sororum Lethaeo roseum merserat amne caput Nostraque Cirrhaeis Phoebo dilectus in antris Qui coleret vates numina rarus erat. Horrida Parnasus nullo dumeta colente Pythia deformem traxerat aula situm. Ne foret infelix tanto sine lumine mundus Crediderim magnos consuluisse deos. Exstinctam revocat nostro Cyllenius aevo Quo vix Pieria clarior arte viget, Qui licet ediderint multos haec saecula vates In toto quemquam vix habet orbem parem. Antiquum Latio solus revocare decorem Creditur, obtundit cetera turba deas. 9. Chalciadis Cyllenii commendatio Chalcis ut eversos Turco populante penates Vidit et hostili cuncta cremata face Indoluit, non quod crudeli caede maderet Foedaque civili tota cruore foret, Sed verita est celebrem Lethaeo gurgite phamam Mergere, in ignotum postmodo versa nemus. Nam neque ceu veteres prisci cecinere poetae Casibus his quenquam ferrea saecla dabant. Consuluit noster damno Cyllenius isti: Desine de nobis, urbs miseranda, queri. Ille tuas cecinit victuro carmine clades Et tibi perpetuum nomen in orbe dedit. Si quid enim Aonii valeant praeconia coetus Lugebunt casus tempora sera tuos, Troiaque ceu nostros phama duravit in annos Fabula venturae posteritatis eris. 10. ad Michelem episcopum Terdonensem Muta diu tacuit sopito nescia cantu Cui caneret laudes nostra Thalia duci. Nam licet assiduo celebrarit carmine multos Praemia de magno parva labore tulit. Excitat hanc Terdona regi quo praesule gaudet Inter pontifices gloria summa pios. Phama volat tota clari Michelis in urbe Et rarus meritis creditur esse prior, Quem praestet Musis hac tempestate favorem Unus et abiectas non sinat esse deas: Quo modo Fulginium rexit moderamine laetam Praecipuum populus quem vocat ille patrem; Qualibus ornatam lustravit dotibus urbem, Moenia restituens, atria, templa, forum. Huic etiam nuper Campania credita fertur Quam regat exemplis instituatque suis. Quod si digna manent virtuti praemia tantae Clara galerigerum purpura cinge caput. 11. paedagogorum duorum controversia Arguit indoctum Graii sermonis Achillam Martius, accusat Martion ille rudem. Mendaces non esse solent ideoque coactus Mentiri neutrum credere iure velim. 12. ad Nestorem Malvicium equitem Hierosolymitanum Tanta tibi est, Nestor, generosi gratia vultus Quilibet ut mores colligat inde tuos. Fronte superciliis pulchre coeuntibus apta Gloria Malvicii sanguinis alta patet Et facies risu semper distincta sereno Indicium verae nobilitatis habet. Dii iubeant igitur Pylios serveris ad annos Nomen ut a vera sit tibi sorte datum. 13. iocus pusilli hominis Manus et a gruibus tenues rapiendus in auras, Ut mereat veram fabula nota fidem, Certam Pygmaea sobolem de gente ministrum Imperat ante suos callidus ire pedes, Ne si non potuit grandes aequare gigantas Si mirum, maior pomilione suo est. 14. ad Ponticum urbem ne petat Iugera quod pauper genitor tibi pauca reliquit, Exiguas nullo fenore nactus opes, Insurgit patrios nova linquere cura penates Et procerum fastus pontificumque sequi. Rara sed ut longis fortuna laboribus adsit Multa feres homini vix patienda prius. Esuris, at stomachus domini cenare recusat: Expecta hesternas concoquat ille dapes. Mille propinaris varii cum cymbia Bacchi Quaesierit dederis quot gula saeva dapes. Vaticana bibes, non haec a Thybride tuta; Opprimet indomitam parca suilla famem. Est opus insomnem famulos traducere noctem Pervigiles, toto dormit ille die. Illius ad nutum labentes protrahis annos Et ius addictum corporis omne tui est. Haec si ferre potes multo et graviora, paternam Pauperiem melius, Pontice, ferre potes. 15. ad Tibullum Raimundum Cremonensem poetam Dum me carminibus tuis requiro Et felicibus inseras libellis, Respondes "Faciam libens" roganti. Fidum fallere si nephas sodalem Istud dic "Faciam libens" precamur. Quae lux afferet? Hora quaeve tandem? At ni solvere debitum recusas Iam quaeso propera, Tibulle, nostros Ut cum Mulciber ederit libellos Aut blattae tineaeve perforarint Nugas insipidas, rudes, ineptas Saltem carmine sim tuo perennis. 16. ad Hieronymum Flavium Blondi historici filium | decanum Caesenatem Aemula facundi soboles notissima Flavi, Pectora cui patria dote referta vigent, Contemnis tenuem nisi, docte Hieronyme, Musam Quem canat in nostro carmine primus eris, Utque sacrum Vates Latii coluere parentem Tu mihi non aliter iure colendus eris. Ille triumphantem felici tempore Romam Scripsit ut antiquas Livius alter opes. Nec satis historiae cultus renovasse vetustae Contulit aetati sed quoque multa suae. Dinumerat latis Italas a finibus urbes Ausonis et quicquid nobile terra fovet. Debuerint igitur nostrae tibi iure Camenae Sacraque te tanquam Pythia deinde colant. Tu quoque vel si non alia ratione moveris, Cogeris saltem nomen amare tuum. 17. aetas praeceps Primas quam cito rettulit Kalendas Ianus praecipitem remensus annum! Quam cursu properans nimis citato Bissenos agit hinc et inde menses! En Florae subitam rosam merenti, En flavam Cereri damus coronam En dulci fluitant lacus Lyaeo, En amnes rigido gelu laborant! Ver, autumnus, hyems idemque messis Ut Thybris rapidum fluunt in aequor. At tu, quandoquidem statutus ordo Hic est temporibus ruuntque fata, Laeto, Iane pater colende, vultu Saltem quotquot erunt beatiores Certatim refer annuas Kalendas. 18. ad Criticum, quis bonus poeta censendus sit Optimus et priscis aequandus vatibus audi Qui tibi censeri, Critice, iure queat. Este procul nimium nitidi nimiumque togati Et quorum digitis aurea gemma nitet. Nulla domus, vel, si fuerit, sit parva supellex, Ornet Amyclaeam gloria parva casam. Cantarus urceolique duo Samiumque toreuma Sint satis, ut quisquam lautior esse velit. Sera nec in summam ducat convivia lucem, Sufficiat stomacho sobria cena levi. Sed nec equo tumidus, si quo volet ire, vehatur: Longum iter est, pedibus se ferat ipse suis. Apta nec aestati vestis nec commoda brumae, Conveniens neutri tempus utrunque tegat. Indigeat semper parva stipe: si quis abundat Divitiis, nostros polluit ille choros, Aonidum manibus temerat pia sacra prophanis: Pauperies studium est atque poesis idem. 19. ad Corriolanum de pauperum poetarum egestate E media vatem si vis cognoscere turba Quaere magis tritam, Corriolane, togam. 20. in perversos poematum censores Difficile est aliquod laudari carmen ubique, Iudicium lector non habet omnis idem. Quod facile est quidam nimium vulgare vocabit, Obscurum quod erit qui putet esse grave. Molle quod est tetrici dicent enerve Catones, Nugax multivago flore quod uber erit. Grandiloquum resonet magno par paene Maroni Ille ait: "Hoc scriptor cyclicus ore tumet". Ista magis docti iactant vel talia, nomen Dum proprium vitio ponere cuique volunt: "Nescio quid, ne non tendat rude vulgus eodem, Nescio quid turpis carmen id" inquit "habet". Scriptores phamam quid iam speremus inanem? Quoslibet absentes livida turba notat. 21. in calumniatorem Nescio quid resonat (inquis) mea carmina turpe, Nec scis quid resonent dicere turpe Cato. Ignoras nomen culpae dum sic ais, et dum Nescio quid pecco, nescius ipse loqui es. 22. in civiles discordias Tudertinorum Non satis est hostes invadere tristibus armis Et varia humanum caede perire genus? Dilaniant miseri sibimet sua viscera cives Inque domos patrias bella nephanda gerunt. Tecta tremant flammis ultro captiva suasque Externas tanquam depopulantur opes. Templa prophanato temerantur milite foeta, Hic furor intactos ne sinat esse deos. Heu miseras hominum mentes animalia caeca Privata saltem nescia pace frui. Poenorum feritas quanvis immensa leonum Non tamen a Lybicis est metuenda iubis, Torva nec Hyrcanas tigris grassatur in oras, Ursorum in latebras nec furit ira suas. Quod rabidis sic ergo feris natura negavit Ipse sibi damnum stultus adoptat homo. 23. idem Non erat urbs Umbra modo laetior ulla Tuderto At nunc afflictis tristior est Danais. Ense ferox valido grassatur in oppida Turcus Graia, quod imperio sint inimica suo: Ista suum fundit civili Marte cruorem, Quoque magis credit vincere, victa iacet. 24. quod Tudertum fuerit Tuder antiquitus appellatum | et Tifernum Tyberinum castelli civitas Urbs Tuder antiquis fuerat, nunc illa Tudertum est Estque Tudertinus qui fuit ante Tuders. 25. ad Ioannem Antonium Campanum | praesulem Aprutinum Phama prius latum de te vulgata per orbem Rettulit ingenii munera larga tui: Fons tibi Castalius quales expleret hyatus Extingui cuperet cum tua forte sitis, Te solum veteres hac tempestate Camenas Neglectosque diu restituisse choros. Mox data Pierium tua sunt redolentia nectar Plurima quae doctum carmina vulgus habet. Ex illo gemina fueram ratione coactus Campani merito nomen honore sequi, Quem sua, quod rarum est, viventem saecla probarent, Emeritum livor nec laceraret edax. Sola mihi cernenda tui restabat imago, Cui tanquam Phoebo tura sabea darem, Quam nunc in medios praeceps licet hora tumultus Attulerit, nec me solvere vota sinat. Quae sacros potuit nobis ostendere vultus Nimirum felix illa vocanda dies. 26. se ipsum alloquitur in castris Quid miles rigidis onustus armis Ad laetos solitus venire lusus Incassum totiens deas lacesso? Totis sollicitem licet diebus Scribentique precer velint adesse, Horrent belligeros adire casus, Castrenses fugiunt procul tumultus. Expectem satius reor, cruentos Ut victoria comprimat furores Felix, omnibus expetenda votis. Sixto pareat insolens Tifernum Nostris cedere viribus coacta, Obstet factio nec Vitelliana, Laetus Anthiochenus et per urbem Devictam praeeat meus cohortes. Nobis tunc erit otium canendis Molli conveniens lyrae triumphis. 27. ad Gerardum Ferrariensem domini cardinalis | sancti Petri ad vincula secretarium Castra Tifernates dum perterrentia muros Iam ferme exacto mense, Gerarde, colis, Tangeris invidia chari fortasse sodalis Quod procul a nobis bellicus horror abest, Concita quod tenues nequeunt tormenta per auras Ulla vel incautum laedere tela caput. Me canibus densos positis circumdare saltus, Me gelida cervos pellere valle putas. Falleris, o consors studiorum clare meorum, Ignoras vitae taedia quanta gravis. Scis quid agam? Lateo Perusinis sonus in antris Haud procul undisonus fluctuat unde lacus, Desertisque locis aegrae solacia menti, Si qua capi possent, te sine nulla iuvant. Quandocunque igitur seiungar longius a te Vivere me vellem non ubi certus eris. 28. viatores percontatur ex castris venientes Ecquis adest castris veniens modo miles ab illis In quibus assidue mens mihi fixa manet? "Fare, age, quid geritur? Dubiis quis casus in armis?" "Strenua letifera cuspide bella cient". "Nuntia cui palmam praesagit phama futuri?" "Pontifici Sixto laurea certa datur. Urbe Tifernates possunt ne exire recepti?" "Obsidio muris insidiosa vetat". "Dicitur inclusae Cereris quae copia turbae?" "Parva nec Augusto mense futura satis". "Consilio cuius res est ductoris agenda?" "Huic operi princeps Anthiochenus adest Quem dea sollicito sequitur victoria passu Sive gerat terra proelia sive mari". Cedite livores, iam vicimus: ergo triumphans Emeritum virtus est habitura locum. 29. ad dominum suum Anthiochenum Suscipiant omnes superi tua vota, sed unus Tu mea suscipias, Anthiochene, sat est. 30. ad Paulum Marsum Redditur incolumis Veneta mihi Marsus ab urbe: Pierides, meritis solvite vota deis. Impia vexatum longo quartana labore Liquit et est illi quae fuit ante salus. Aonis eloquitur posita raucedine lingua, Purpureo verus flagrat in ore color. Ferra (quod timui) quem si mihi fata tulissent, Ut mihi sic multis vivere triste foret. 31. ad Domitium Calderinum pro Flacco habendo Scire velim domito moles velut acta profundo Audax Peliaco remige carpsit iter, Ut Scythici tumidis innavit Phasidos undis Quaeque Apona genitus cetera narrat humo. Quicquid amicorum tota quaesivimus urbe Si qua foret vatis copia, nulla fuit. Solus at innumeros ut multa latentia nosti, Sic tua prae reliquis bibliotheca decet. Quae tenet egregium, Domiti, si forte poetam Ne nimis exorem iam scio, noster erit. Maior at hoc meriti continget gratia tanti, Promptius optatum quo mihi munus erit. 32. ad Dominicum Gallum apostolicum secretarium Si qua Palatinae vacuo dant otia curae Intentum paucis, Galle, tenere velim, Cum tibi Castaliae dederint opulenta sorores Munera quae paucis et dare parca solent. Cogor Apollinei sanctum mihi vatis amorem Quaerere quo quicquam gratius esse nequit. Debuerat, tenuit solus pudor ante volentem, Officio fungi nostra Thalia suo. Quod mea rusticitas ne sit culpabilis ultra Dona quidem meditor qua tibi grata feram. Obstrepat arguto sed ne rudis anser olori Sic timet ut rauco nesciat ore loqui. 33. ad Franciscum Salviatum archiepiscopum Pisanum Ut tibi successu votorum laeta suorum Plaudit ob adiectum Martia Roma decus, Laetitiae cupidum studio ruit indice vulgus Figat ut in puras oscula sancta manus. Hic cumulet coeptos orat tibi summus honores Iuppiter, et Pylio vita sit aequa seni; Ille preces magno largas fudisse tonanti Ut cito tam felix hora veniret ait. Temptantem varia exornat facundia quenque Qua fieri possit gratior arte tibi. Nonne igitur muti culpanda silentia vatis, Praetereat si te nostra Thalia, forent? Cuius ut optarem si mens arcana pateret Nulla foret simplex laetaque nulla magis. 34. ad Cyllenium pro Horatio restituto Vates Aeolii carminis inclytus, Qui primus Latiam transtulit ad Lyram Plectro Lesbiacam barbiton Apulo, Transcriptus celeri denique dextera Aeternae repetat scrinia Chalcidos Cyllenique decus perpetuum mei, Tantum Maeonia cui tribuat tuba Dictis Euboicae casibus insulae, Quantum multimodis ipse tulit sonis Molles vel Glycerem vel Cinaram canens. 35. ad ludi magistrum Hoc quoque ne fieri possint epigrammata versu Auctor nemo vetat, tu quoque dicis idem. Talia sed varius, respondes, nulla Catullus, Talia nec vates Bilbilitanus habet. Bili parce, precor, ludi stomachose magister: Quod vetitum non est iure licet fieri. 36. ad Baptistam Moronium Reatinum | scriptorem apostolicum Exigis Aoniis aliquod tibi munus ab antris Afferat inventi nostra Thalia novi, Atque utinam sinerent curae quibus acta laborat Segnia sopitae fila movere lyrae! Exul Apollinea rursum temptaret in aede Amissa veteres edere voce sonos. Nunc quia diverso fortunae fluctuat aestu Ulla nec in portus semita monstrat iter, Sic stupet ut proprii nostrique oblita decoris Negligat assueti ferre laboris onus. Forte aliquis maestam consolatusque iacentem Suadeat ut vires colligat aegra suas. Sensisset surdos sed si delphinos Arion Mutus et ingratis ille fuisset aquis. 37. de incommoditate scribendi Non mea pervigiles consumit Musa lucernas Integer est fessa sed mihi nocte sopor. Sollicitas nequeo studiis traducere luces Anxietas animum plurima semper edit. Quaeritur has igitur fundam quo tempore nugas Cum rapiat varius tempus utrunque labor. Tum celeres manant rivo properante Camenae Libera sumendo cum datur hora cibo. Tum mihi si qua subit vacuae sententia mentis Scribitur impigra praecipitata manu. Otia nunc essent sed quae quandoque fuerunt Ingenium nobis, quod fuit ante, foret. Quo cecini teneros iuveniliter ictus amores Et mea quae patrium cetera vulgus habet, Eiusdem vatis sed non et temporis ergo Illa vel haec quisquis legeris esse refer. 38. ad illustrissimum Phredericum | domini Ferdinandi invictissimi regis Neapolitani filium Regia progenies, genitoris grande verendi Germen et Ausoniae nobile sidus humi, Virgineo quamvis timeat suffusa rubore Iudicium tanti Musa subire ducis, Nota tamen pietas generosi principis illam Tollit, et audaci me facit ore loqui. Illa verecundae vires animumque Thaliae Praebet Apollineae non aliena lyrae. Inter enim fereris virtutum rara tuarum Munera Castalias excoluisse deas. Publica sic totum volitavit phama per orbem Te dea dum celebrem reddit utraque plaga, Scilicet hac series et aviti sanguinis ordo Inclytus excelsa dote carere nequit. Ne qua tuis summae titulis pars laudis abesset Haec quoque divinis gratia mixta bonis. Magnanimos sileam proavos ne longior ordo Fiat ab antiqua nobilitate mihi. Praeteream partos diverso ex hoste triumphos Et tot Aragoniae prisca trophaea domus. Belligero mihi cura satum Mavorte parentem Sola sit invictum commemorare ducem, Qui seu pace opus est positis mitissimus armis Itala secura regna quiete regit, Seu fera pro patrio sunt bella gerenda decore Non nisi perdomito victor ab hoste redit. Martia non illo sapientius agmina quisquam Dirigit hostiles insidiasque cavet. Quo duce Caudino si circumsessa tumultu Usave Cannensi tempore, Roma, fores, Non hostile iugum miles subiisset inermis, Corpora non Lybico caesa tot ense forent. Parthenopen sceptro domitam tenet ille superbo Totaque quot populos Graecia maior habet. Imperio dubites an prole beatior extet Fortuna tantum iuris utraque tenet. Regnum habet immensis extentum finibus amplum Oenotriasque suo numine versat opes. Praeclaram genuit sobolem cui rector Olympi Stellantis cupiat maximus esse pater, Quam dea Gradivo malit peperisse feroci Prole Venus formae conveniente suae. En tibi quae facies! roseo qui fulgor in ore? Ambrosias ambit gratia quanta genas! In te divini maiestas sacra parentis Integra ab attonita gente colenda viget. Miramur sacros humano in corpore vultus Intonsum possint qui decuisse deum. Dii faveant igitur coeptis, quas tendis ad oras Sidera longinquum fausta sequantur iter Cumque tui reditus felix advenerit hora Incolumis cupido restituare patri. 39. ad Franciscum Auximanum | domini cardinalis sancti Marci secretarium Nobile Picentis inter novus Auximon urbes Nuper, ut accipio, scriba necesse petat, Cumque locus Latio rarus sit amoenior orbe Laetior aut pinguis fertilitate soli, Digna quidem sedes fessis ea visa Camenis Quam cupiat vates quilibet esse sibi. Haec tibi pro patrio veluti suscepta decore Cura laboranti quam potes affer opem. Te duce par longis pelagi iactata procellis Consideat tuto litore nostra ratis. Delige Palladia Tiphys velut alter in Argo Quo pateant flanti tempore vela Noto. Expectat cauti monitus intenta patroni Illa, nec iniussum provida carpit iter. Ergo age, solliciti tutatus iura clientis, Otia da musis protinus ista meis. Commodus est patriae tibi vir, Francisce, petendus Apta quies nobis: effice utrunque simul. 40. ad Marianum Cordubensem Frigora cum gelidi tantum mirere decembris Et tibi pro monstro sint, Mariane, nives; Arentis mirere simul quod tempore iuli Torridus exustos aestus hyulcet agros. 41. ad Geliam Romanam Cum referas priscam facie praestante Lacoenam, Gelia, sit similis nulla puella tibi, Nupsisti foedo tanta cum dote marito, Informi et corvo clara columba data es. Nimirum culpant omnes, sed cauta fuisti: Nullum etenim nuptae dedecus esse gravi. 42. iocus de Iulia ex Macrobio Ederet Agrippae similes cum Iulia natos Altera Vulcanum fallere docta Venus, Quaerenti causam respondit callida: "Nam sum Vectorem plena tollere nave memor". 43. in Licinium temere fortunam increpantem Esses dum tenerae magis iuventae Et lanuginae delicatiori Suffusas, Licini, genas haberes, Quotquot tunc voluisti erant amici: Nullum tunc hominem tibi putabas, Nullum posse tibi deum nocere. Ostrinam tumidus togam cinaedus Centum splendidus anulis gerebas Formae praemia foeda prostituae. At nunc Gallica quod lacerna pingui Artus obtegit aridos amictu, Nulli commoda tempori, nec aestum, Brumam tollere frigidam nec apta, Monstraris digito miser, nec ulli Iunguntur lateri tuo sodales. Fortunam quereris tibi sinistram, Insontemque, puto, deam lacessis: Invasere pili tuam iuventam. 44. ad Cyllenium de reditu in patriam Heu patria veniens chari mihi fratris ab urbe Nuntiat indignam littera maesta necem. Accelerem domus esse suo spoliata magistro Increpat, haec unum pondera cui det habet. Interea profugi, Cylleni dulcis, amici Impia quem vexant sidera, sume vale. 45. iter ex urbe in patriam Ducat in Euganeas Latiis a finibus oras Quae via sit melius carmine nota velim, Humanas penetrat carmen quia promptius aures Admissum memori nec cito mente fluit. Sunt quibus Hetrusca libeat regione vagari: Mons ibi, planities me magis aequa iuvat. Ergo tibi in primis urbs Castellana petenda est Quam veteres Veios incoluisse putant. Cernere erit Manli dictos de nomine muros Quos habet in summo terra Sabina iugo. Inde ubi vicino Tybris sese obiicit alveo Te cito trans altas navita sistet aquas. Ostriculum celso prospectans Narnia colle Nomen et a fluvio praetereunte ferens, Reliquiisque ponti adhuc clara superbi Narquinum prisco nomine dicta fuit; Tum quae sulphurei riguos interiacet amnes Naris, et e causa quam bene nomen habet, Praestat ubi antiquo Tibereia gloria saxa Cursum conspicuis ac epigramma notis; Spoletum camposque rigans Clitumnus amoenos, Fulginiae niveos quae facit unda boves Occurrent priscae spatiis distantibus urbes Fluminaque antiquas nota per historias, Qua bene progrediens incommoda nulla reportes In patriam ut tutas experiare vias. Moenia Fulginiam subito Nucerina sequentur, Proximus est Gualdum Segeliumque labor. Hinc Costazanum, Calium Qualania vico Hospitia in celebri non fugienda petes. Seu libet Urbinum Frederico principe clarum Atria magnanimi visere et alta ducis. Eximios spectabis equos librosque, paravit Quos bonus ille armis, quos bonus ille toga. Deducet recta vicus Qualaneius illuc, Tendere seu properas liberiore via Protinus occurrens miro penetrabilis arcu Flaminium rupes continuabit iter. Fundamenta premunt rapidum qua prisca Metaurum Semproni iuxta flumen id adde Forum. Attigimus Fanum fortunae, cymba Pisauro Protinus Adriaco te vehet acta mari, Seu tibi fluctivago tellus magis aequore grata est Tendere Ariminea tutius urbe potes. Excipiet dictus Caesenae nomine portus Eminet urbs alto colle videnda procul. Indiga lympharum divesque Ravenna Lyaei, Hinc Padus, inde Athesis traiiciendus erit. Clodia seu pelago Venetam deducet in urbem Contentum terra seu Patavinus ager. Tarvisium tangens nativis nobile lymphis Longinquum facilis sic via claudet iter. 46. recessus ex urbe Molior aerias, superi, transire per Alpis Ut repetam patrios aeger ab urbe lares, Qui modo me, facinus, Romam visente relicti Funditus eversa pene ruere domo. Frater enim, fuerat quo tuta domestica vivo Res, obiit pondus destituitque pium. Ergo sacros aequum si vos servare poetas Saxa mihi tutae sint per iniqua viae. Arduus inclinet caput Appenninus, et aequo Ad Venetos rectum tramite monstret iter. Tranet equus rapidi tutus vada crebra Metauri Rapta nimis cursus supprimat unda suos, Ut Tarvisanas ubi venero sospes in oras Suspendam meritis munera digna tholis. 47. mora Pisaurensis Advehar ut Venetam pelago velocius urbem Cymba Pisaurensi litore sumpta mihi est. Ecce furit Scythica Boreas violentus ab Arcto Iactatas rapido flumine miscet aquas. Altera sic cogit discedere causa, morari Altera, sic quid agam nescio nec quid ago. An quoque caeruleae carmen Nereides optant Quo precer insani desinat ira freti? Movit Arionium delphinas nempe recurvos: Hinc reor aequoreos carmen amare deos, Cumque nihil toto sit mundo suavius, expers Neptunus tanti noluit esse boni. Aeolus Adriacis Aquilonem immitteret undis, Impediat cursus iussit ut ille meos. Insidiis quid opus, rex ponti, talibus in me? Dedicat arbitrio se mea Musa tuo, Cum mare reddideris placidum factura merenti Non sit ut invidiae Iuppiter ipse tibi. 48. trium formosissimorum fratrum | domini olim Alexandri principis Pisaurensis | filiorum mira concordia Prisca Theranneos stupuerunt saecula fratres Corpora in unanimi mente fuisse duo, Nec minus egregiae florem mirata iuventae Candida cui poterat cedere victa soror. Tempora sed maius specimen modo nostra tulerunt: Conticeat priscum fabula vana decus. Tris simul en facie similes et amore, Pisaurum, Cernis, Alexandro de genitore satos. Ergo cum Pylium gestis felicibus aevum Aequarint Lachesi continuante colum, Iuppiter, ut Geminos supera regione locasti Sideribus meritos tris simul adde tuis. 49. aula a domino Constantio | illustri Pisaurensium principe condita Inclytus Augustam nobis Constantius aulam Caesarea tangens sidera mole dedit. Principe quo nimium felix laetare Pisaurum: Quod potuit decori praestitit ille tuo, Restituit privata prius collapsa novasque Erexit vacua civibus urbe domos, Templa, vias, muros, turris, fora, compita, portas Struxit, et in formam cuncta redacta novam. Composuit mores quorum nunc unicus ille Cultor in Ausonio creditur esse solo. Nunc etiam viridi post tot bene gesta iuventa Magnanimum tetigit cura suprema ducem. Tollere Tarpeio parat aemula tecta tonanti Quae medio cernis surgere celsa foro, Quae super aereo licet aurea culmine tendant Sidera, sunt domini mente minora tamen. 50. ad Nysam amicam Sponte prius dederas, poscenti, Nysa, negasti Deficeret longa cum mihi lingua prece. Tanta sed illata est ex hoc iniuria fastu Ut te vix salvam deinde videre velim. Nulla fuit, seu parva quidem, quae contigit ultro Gratia, nunc odium te renuente grave est. Disce sed, ut fatuos melius modereris amores: Quod rogo da, sed quod non rogo, Nysa, nega. Gratior est quaecunque venit votiva voluptas, Insperata minus gaudia nempe iuvant. 51. somnium felix ex Candida Dii superi, regina Venus, pharetrate Cupido, Quam subiit felix hac mihi nocte sopor! Qualia sopitum mulserunt gaudia pectus, Quanta quies votis saepe petenda meis! Somnus enim lassos placidus perrepserat artus Cum foret exactum iam prope noctis iter. Visa iacens nexis circum mea colla lacertis Candida iam fastus paenituisse trucis. Mille dehinc tremula figens mihi basia lingua, Mille modis animam dilacerare meam, Ense velut blandis traiecto corde susurris Seminecem nimio cogere amore mori. Magna fuit, non vera quidem nec plena voluptas, Candida quam vultus obtulit umbra tui. Quod si te dederis vera sub imagine tandem Unus ero felix et deus unus ero. 52. expurgatio superioris lasciviae Molles scribere me nimis libellos Iactat Zoilus et Catoniana Versus fronte legit parum severos. Sit vobis male, pessimi Catones: Nunquid creditis esse me spadonem? 53. epitaphium Thaddaei medici fratris Hic tegor undecima nec adhuc trieteride raptus Thaddaeus miserae prima ruina domus. Temptarunt diversa pii medicamina fratres Usque et inexpertum praeteriere nihil. Denique letalis vicit vis invida morbi; Caelum animam, genitrix terra cadaver habet. 54. Ioannis fratris poetae Quod mea tam celeres secuerunt stamina Parcae Atque intercisos praecipuere dies, Proposita nobis nil est ratione dolendum, Principiis partes restituere suas. Deterior cessit matri pars ossea terrae Spiritus auctori redditus estque Deo. 55. Bernardini medici ac poetae fratris Immortale mihi nomen statuere Camenae Lataque Paeonia pluribus arte salus. Condidit insigni pietas fraterna sepulchro Elysia felix umbra quiescit humo. Sed mea quod tetricae ruperunt fila sorores In me iam poterunt iuris habere nihil. 56. Bernardini Cyllenii obitus Occidit ille meus viridi Cyllenius aevo Quo mihi non Romae iunctior alter erat. Rumor ab infausta veniens ita rettulit Urbe: Divinum iuvenem pestis acerba tulit. Atque utinam mendax tenues vanescat in auras Et fuerit populi fabula vana levis! Utque prius Marsum falso periisse relatum est, Sic careat vera nuntius iste fide. Si tamen hoc tetricae scelus admisere Sorores Atropos et stamen rupit iniqua tuum, Quod pro te possum, comes o iucunde, precari Sancta quies animae sit sine fine piae. 57. epitaphium eiusdem Verona est genitrix, nomen Cyllenius, urnam Roma dedit, phamam Chalcias; astra colo. 58. Alexandri et Ioanne fratre nepotuli | in infantia demortui lamentatio Blande nepos, teneris patruo praerepte sub annis Nestoreos infans vivere digne dies, Quis deus invidit mihi te? Quae sidera? Quae fors? Heu quam praecipiti cor mihi morte voras! Parcius hoc obitu fraterno nempe dolebam Extincti pignus quod mihi fratris eras. Et quanvis eversa domus radicitus esset Sperabat vivo te tamen illa satis. Dura sed invidit mihi te fortuna, quod unam Materiem vitae cerneret esse meae. Tris prius abstulerat quanquam saevissima fratres, Terna tamen forti vulnera mente tuli. Praeteritas propior curas iactura recenset Sola, vel ut desint cetera magna nimis. Ingenium fuerat patrius tibi, parve parenti, Dona Bononigena non aliena domo. Forma decens, animus mitis, facundia dulcis, Omnia quae Phoebo digna parente forent. Quae quia crudeli mors immatura ruina Sustulit et spes est omnis adempta mihi. Elysio manes patrios scrutare sub antro: Cum reliquis illic fratribus ille sedet. Hi quid agam quaerent si quis post funera sensus Restat, et extincto corpore si quid habent. Fratribus orbatum charis censuque paterno Me dices aegre vivere, malle mori. 59. se ipsum alloquitur istorum temporum | mores increpitans Verte animos molles et vivere disce, Bononi, Huius ut aetatis saecla nephanda petunt. Dissimula simulaque dehinc quaecunque loqueris, Quicquid ages, ficta simplicitate vafer. Omnibus arride, nulli convicia dicas, Crimina censura nulla reprehende gravi. Oderis, at verbis inimicum affare benignis, Indicet affectus semita nulla tuos. Nemo tibi tanto iungatur amore sodalis Pectoris arcanum norit ut omne tui. Ista parum servare tibi est ut publica fortis Esse animi credat turba paremque sibi. Quod si forte audes animo maiora virili Concipere atque aliquod nomen habere cupis? Falle, rape, insulta, viola, furare, tonantis Fulmina, caelicolas neu vereare deos. Sacrilegus, homicida, latro, periurius, adulter Nullum intemptatum postmodo linque nephas. Nil tibi praeteritos actum probitate per annos Adversis pietas offuit ista deis. Protinus ut tales servare assueveris artes Succedent votis cuncta petita tuis. Divitias, sublime feres ita nomen, honores: Eia age, quid cessas? Vivere malo miser. 60. ad Ianum Me mala iocundo commisit lingua sodali, Iane, palam nostros exposuitque iocos. Acriter inde mihi charus succenset amicus Inque eadem pariter suspicione sumus. Expurgata mea est iniuria, dum tamen omnes Concordi comites voce loquamur idem. Fac pateat stolidus nugarum protinus auctor Nostra nec ut fuerint seria verba refer. Sic facile innocui veniam nos, Iane, feremus, Ille sua poenas pro levitate dabit. 61. ad magnam Helenam amicam Visa repente mihi nec opino territa casu Magna meos Helene concidit ante pedes, Altaque sublata clamans ad sidera voce Se miseram, exanimem terque quaterque vocat. Signa verecundi sunt haec manifesta pudoris, Virgineo micuit talis in ore rubor. Nunc mihi magna Helene, nunc digna videris amari, Sic utinam videar dignus amore tuo! 62. ad dominum Ioannem praesulem Valadinensem | invictissimi Matthiae Pannonum regis legatum Regius advenit nostras legatus in oras Campanos fines Parthenopenque petens, Pannoniae sequitur pubes quem laeta potentis, Magnanimo pompa conveniente duci. Nuda per intonsi sparguntur colla capilli Vincat Apollineas ut decor iste comas. Longior accedit talos hinc vestis ad imos Purpureo antiquae murice tincta Tyri. Pars autem vernis harum viret aemula pratis, Pars violas habitu versicolore refert. Delecti praeeunt proceres, maturior aetas: Miratus dicas; "Caesar hic, ille Cato est". Quos superans gravitate omnes Valadinius heros Ornetur dubium est ornet an ipse magis. Dispositas tali mirum spectare cohortes Ordine, distinctas dux ita quisque regit. Quid referam similes tibi, Cyllare? Quemque peremptum Rex Macedo in nomen transtulit urbis equos. Felix o tantis coniux ducenda triumphis Stirpis Aragoniae dulce, puella, decus, Lucina egregiam sobolem paritura favente Magnanimus cui rex gaudeat esse pater, Utque feros acri Turcos Mavorte fatigat Intrepido in pugnam cominus ense ruis, Ingenuos ex te felix Regina nepotes Suscipiat patrias qui tueantur opes, Materni memores qui sanguinis atque paterni Imminuant vires, trux Othomane, tuas. Quo feror? Hoc humero pondus maiore levandum, Regius a magno vate canendus Hymen: Nos sumus exiles nec tanto munere digni, Numina sunt paribus magna canenda modis. Contigerit votiva dari cui gratia Phama Victurum priscos auguror esse choros, Quaeque Dicearchis regi regina tremendo Nupserit, ore frequens posteritatis erit. Interea nostrum placido, pater inclyte, carmen Excipe quo vultu talia dona capis, Naiadumque moras fontana lentus in urbe Dum trahis irriguum Tarvisiumque colis. Sume meas tibi se quae dedunt ecce Camenas, Magnanimae parvum munera mentis opus. Croesus opes aurumque ferat, det carmina Codrus, Munera fortunae qualiacunque suae. Haec tamen antiqui coluerunt munera reges Magnorumque hederae cura fuere ducum, Perdomito si quis remeasset victor ab hoste Crediderat partum nil sine vate sibi. Ergo Scipiadae magno rudis Ennius haesit Dum canit heroa bella Latina tuba. Dive nec aeternum sprevisti, Auguste, Maronem Carmine dum proavos conderet ille tuos; Dumque sub Hispano victas Stilicone cohortes Concinit et fusos Claudius ire Getas Inclyta mandari laetatur Honorius acta Pieriis princeps non peritura modis, Et merito, cum sacro nil carmine maius Aeternumque magis maximus orbis habet. Consulibus quid bella forent pugnata vetustis Ennius antiquas ni canat urbis opes? Quid nunc Troia foret Troiaeque ab origine Caesar Ni fera cantasset bella virumque Maro? Bella per Emathios plusquam civilia campos Edita Lucano scire docente datum est. Silius arma quibus caelo se gloria tollit Aeneadum et durum concinit Hannibalem, Flaccus prima deum magnis freta pervia nautis Aesoniumque ducem fatidicamque ratem. Efficiunt igitur sacri, pater alme, poetae Perpetui vivant fortia gesta ducis, Quaeque sat exiguum fuerant peritura per aevum Contempta valeant vivere morte diu. Ergo quod officium sacri laudabile vatis Perpetua est huius phama futura viae, Et cum Pannonias remearit sospes in oras Daunias incolumi te comitante dea, Per Venetas magis atque magis celebraberis urbes Nomen et Oenotrio vivet in orbe tuum. Matthias domitor Turcorum vivet et omnem Fusa per Italiam gloria regis erit. Nec minus Herculeae virtus notissima dextrae, Tendere qua ad superos dicitur ille polos. Forma, genus, regnum, caelesti numine digna Humano clausum quod puto corde gerit. Quo male fidentes pedibus suadente phalanges Turcorum fundens oppida Mysa capit. Non eget haec aliquo praeter victoria teste, Ante oculos Itali Martia praeda datur. Cernite captivos regique applaudite Turcos Qui nos a saevo non sinit hoste premi. Id tamen exiguum si cui maiora parantur, Certa domi virtus degere nescit iners. Confestim maiore feras molimine gentes Opprimet, hostilem depopulatus humum, Additus et patribus Venetis comes, intima Thracum Viscera temptabunt ulteriusque solum. Oppida victrici vastabunt classe marina Imperium lati qui tenuere maris, Augebuntque novis Veneti iam parta trophaeis Sic valide est terra res et agenda mari. Clarius haud Liber devictis nomen ab Indis Aurea cum peteret sidera nempe tulit, Non ferus Alcides saevae cum monstra novercae Vicerat ambobus quam nova palma dabit. Interea faustis avibus regina petatur Coniugium cupiens regis adire sui. Deinde iter in patriae felicia regna remensum Sit leve, sint votis astra secunda tuis. 63. queritur Candidam suam fidei datae immemorem | alteri nupsisse, quod cum lenae consilio factum putet, | malum in eam precatur Pierides, vestri casus lugete Bononi: Traditur indigno Candida nupta viro. Illa meam demum fallax spem fecit inanem Et mihi femineis sunt data verba dolis. Illa meos alii donavit perfida crines Quos totiens auro diximus esse pares. Sideribus geminis oculos conferre solebam, En oculos alii tradidit illa meos! Me sine muneribus tantis ergo iste fruetur Et sine dilecta coniuge solus ero. Oscula nectareis igitur feret iste labellis Rapta nec hyblaeis inferiora favis. Rustica Mygdonio connectet brachia collo Felicisque feret gaudia prima tori? Ast ego perpetuas fundam sine fine querelas, Accipient luctus noxque diesque meos. Longa per insomnes ducam suspiria noctes Praedaque erit rabidae nostra puella ferae, Quae totiens nobis sanctam testata Cytheren Pollicita est: "Coniux tu mihi solus eris. Ante canes rabidi lacerent mea viscera, tellus Vulneribus fiat sanguinolenta meis, Dilecti numeris dudum cantata Bononi Candida quam vatis desinat esse sui". Ecce leves rapiunt promissa per aethera venti, Rupit femineam mobilis aura fidem. Quam levis in putri vibratur canna palude Siccaque veloci cedit arista Noto, Et quam populeae ventoso murmure frondes Quamque procellosae diripiuntur aquae, Tam cito solvuntur muliebris foedera linguae Firma nec in sancta permanet ulla fide. Heu mihi, nocturnis quid profuit ire tenebris, Quid caput innumeris exposuisse malis? Quid tolerasse famem ieiuno corpore longam, Astarem clausas dum vigil ante fores? Quid foribus capiti demptas posuisse coronas, Carmen et in media continuisse via? Quotiens timui rabido latrante molosso Latratus causam ne mala nosset anus! O quotiens ausus medios transire per hostis Evasi strictas in mea fata manus! Ibam nocturnis vitam positurus in armis Ut peterem dominae limina surda meae. Audaces iuvat alma Venus, non ulla verebar Vulnera collato cominus ense pati. Si mihi per pluvias fuerat ventosque petenda Candida, non venti, non gravis imber erat. Si Phaethonteis arsisset in ignibus aether Flamma rapax nostrum non tenuisset iter. Deucalionei sprevissem nubila nimbi, Nulla foret coeptam causa morata viam. Gaudia sperabam post tantos quanta labores! Obstitit, heu, votis fors inimica meis. Felix qui potuit nitidos contemnere crines Sensit et aligeri vulnera nulla dei! Illa potest somno longas consumere noctes Atque hilari gratos ducere mente dies. Illum nullus amor longinquos mittit in agros, Nec miserum aestivis solibus ire iubet. His ego liber ero, patiar sed plura, nec ullus In patria iuvenis tristior alter erit. Conquerar insano primae vix nota iuventae Tempora veloci praeteriisse pede. At cum sacrilegae repetam periuria linguae Et velut inviso nupserit illa proco, Femineas dicam victuro carmine fraudes Et mala quae caeco raptus amore tuli. Interdum Musis illam coluisse pigebit Atque auro croceas praeposuisse comas, Sithoniis similes nivibus dixisse lacertos Labraque Paestanis aequiperasse rosis. Sed neque paeniteat faciem laudasse superbam Itala cui nunquam protulit ora parem. Sola mihi sagae nocuerunt verba malignae, Ingenium praestans virginis ante fuit. Illa nephas tantum nunquam fecisset at, heheu, Assidua movit callida lena prece. Lena, precor, meritas tanto pro crimine poenas Impia des rabidis dilanandia feris. Tristibus at demum ponenda est meta querelis, Iactura haec aequa mente ferenda tibi est, Iamque suam fessae metam tetigere quadrigae Estque fatigatum ponere tempus equum. 64. libelli editio Castigantis adhuc impatiens morae Gressu quo properas praecipiti, liber? Accensus stimulis et face gloriae Dum privata tenes scrinia quae latet Festinae acceleras nun quid iter fugae? Nimirum haec animos decipit improbos, Metiturque nihil quam libet arduum. Ductores animae nil memores suae Fervens haec acies in medias agit. Audaces eadem per freta navitas Iunctos impavido misit Iasoni, Virtus aequoreas temneret ut minas. I felix: veniam iam tibi do, liber. 65. excusatio ad lectorem Si quid in his fuerit, lector, iuvenile libellis Aetatem censor, disce: benignus eris. Quattuor impleram primae vix lustra iuventae Mollia cum populo scripta legenda dedi. Magna sed ausurum duri fregere labores Ne canerem paribus Martia gesta modis, Attila neu Venetas per me deductus in oras Caedibus et flammis obvia cuncta daret. Ilias haec nostra est Aeneis Achilleis atque Thebais! Hanc metam nostra gloria tulit.