CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BOIARDO.past-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOIARDO.past-07.xml.

Documentum BOIARDO.past-07.xml in db pdill0


Buccula Poeman Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris. Corydon Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis Credita? Lascivos demens agitabis amores, Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman? Poeman Altius his blaeso nil diceret ore superbus Bebius aut illo si quisquam elatior alter. Non tamen admiror cum te tua cornua tollant: Saepius et tristes crudescunt cornibus hyrci. Corydon Haec tibi credemus, veluti Iovis ardua quercus Dixerit aut dubio cantu non falsus Apollo? Poeman Credere quis cogat? Sed cur tibi tanta Patelli Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus Diligit? Hei demens Corydon! Tu ponere vites Pergis et a vacuis nucibus secernere plenas, Te tua secernit coniunx haud stulta Patello. Corydon Ureris, haud fallor, quod me super omnia gratum Ducit et exoptat super omnia cara Patellus. Saepius a magna discedens urbe canentem Me petit et solis mecum spatiatur in arvis, Et mea deducto sic carmina suscipit ore Nollet ut ad superos Phoebeaque lumina tolli. Poeman Haec ego si credam, numquam mihi fistula collo Pendeat, hanc frangam proprio vel dente cicutam. Tu tibi forte aliquid magnum cecinisse videris Cum "Rosa bella" tuo consurgit carmine, vel cum Proditur a pueris iam cognitus "Ille triumphus". Corydon Si placet, alternis certemus versibus ergo, Nam, licet et Tribracho certes vel doctior illo, Non tamen effugiam. Victori praemia maior Tu dabis aut melius pones: tibi plena facultas De grege seu malis pecudes seu ponere taurum. Poeman Quam bene, dii mites, quod si mihi perdita dudum Buccula maiores pandunt pia numina census! Tu, cui nota prius pastoria sibila, Barge, Huc ades. Alterno certamus carmine: lactis Pondera bina et oves totidem, simul adde iuvencam. Praemia victori. Certum est cohibere loquacem. Bargus Dicite, nos viridi carmen capiemus ab ulmo, Quando umbrae tenues et dulcis sibilat aura, Et formosa virent foecundi pignora veris. Dicite, tuque prior, Corydon, tua carmina pande. Corydon Diva prius levibus carmen modulata cicutis, Huc ades et versus et carmina nostra tuere. Poeman Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam. Corydon Sola meos olim tenuit Cardelia sensus, Donec erunt aestus et frigora sola tenebit. Poeman Nos cupit ante alios, nostro Philomela decore Uritur, uretur fulgebunt sidera donec. Corydon Conde iubar, Titan, longissima lumina conde, Conde iubar: pactum liceat mihi poscere munus! Poeman Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte! Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham. Corydon Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu Quam fluviis salices, salicis quam fronde capellae. Poeman Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi. Corydon Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo, Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem. Poeman Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores? Quis? Padus aut Tuscho descendens de vertice Rhenus? Corydon Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor Uritur et longis ceu torrida farra diebus. Poeman Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus, Robora ceu viridis ardent incensa cupressi. Corydon Haec tibi texuntur vario distincta colore Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito. Poeman Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura, Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta. Corydon Alcide, nam tu terras pacasse ruentis Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono. Poeman Has tibi (quod primo nec re nec nomine differs Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus. Corydon Solvite latrantis resonantia colla molossi, Subdola damnosae premimus vestigia vulpis. Poeman Rara per obliquos tendantur retia colles Ne videant variae suspecta repagula lynces. Corydon Non hic praecipiti curamus flumina cursu, Fida laborantes defendunt robora ripas. Poeman Quam timeo viridem Cauri ne frigora myrtum Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta. Corydon Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas, Candidus infectam purgavit corniger undam. Poeman Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos, Murmura villosi procul hinc abiere leonis. Corydon Huc undam et plenis deducite flumina ripis, Arida ne sitiens proscindat Sirius arva. Poeman Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis Ne pereant humili morientia semina campo. Bargus Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos Callidus anfractus pecudes aggressus et illas Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam Arripit et tremula simulato verbere cauda Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni, Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas Et ferrata sonent latrantis colla molossi. Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis, Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit. Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.