CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus BOIARDO.past-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOIARDO.past-05.xml.

Documentum BOIARDO.past-05.xml in db pdill0


Silva Lycanor Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro Amnicolas inter salices, et frondea nutant Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus; Quam bene vicino respondent murmure ripae: Molliaque argutos invitant sibila cantus. Menalcas Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum Adderet, huic parili certaret carmine contra Tityrus, immotas solitus deducere quercus. Lycanor Quod cupis id cupimus, prohibent sed fata, Menalcas: Alter enim circum pecudes et pinguia circum Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque Perditur, et tenues claudunt sua carmina lanae; Alter Hamadryadas et florida rura Lycaei Deseruit, celsasque vagus delatus ad arces Ardentis acies et regum praelia tentat. Menalcas Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos Armaque vocales cupiunt horrenda poetae, Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor, Deficiunt, humili celebremus carmine silvas. Lycanor Incipe, sic viridi consurgant aequa Vesevo Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni Plenaque foecundis concrescant ubera foetis. Menalcas Incipiam, melior cantu meliora rependes. Postquam nulla meum pietas miserata dolorem Subvenit, extremo frondentes carmine silvas Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus. Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor, Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam, Quam repetam vestro signatum in cortice nomen, Dumque vagor solus, quae condita pectoris edam Vulnera: ceu quondam fallaci perfida vultu Promisit misero, starent quod sidera, quod sol Ureret obliquis immotam cursibus Arcton, Cum possem immoto tandem de pectore labi. Scitis et ut totis flagrantem scaeva medullis Rideat et, laeto, spectans incendia vultu, Improba iuratosque deos et numina temnat. Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu Turgida et extremo singultus pectore ducti; Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusve, Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda Et virides circum ripae, non roscida ramis Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra. Displicet haec querulos fundens mea tibia cantus: Et vitam pariter carmenque exosus et artem Posse mori cupiam, ni spes procul aurea nobis Mutatosque deos melioraque pectora monstret. Lycanor Non ita populeo madidus sub vertice mergus Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo, Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet, Quantum ego divino laetatus carmine, quo te Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes, Mire puer: non haec reddemus verba vicissim, Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam. Menalcas Incipe, sic numquam foetas variatus asilus Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis Ingruat, aut fato pereant urgente capellae. Lycanor Felices ripae, fortunatissima puri Unda lacus, vestro candentia membra liquore Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis: Huc posuit gressus, memini, iam nuda decoros Et niveis pedibus gaudentia germina movit. Nil reor in terris formosius ulla tulisse Saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent. Aureus e niveo fulgebat vertice crinis Perque humeros, ludens, per cygnea colla volabat; Alba genas tenui leviter suffusa rubore, Flectebat dulci radiantia lumina risu: Lumina quis purus astrorum cederet ardor. Pectora quid dicam duris formosa papillis? Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem? Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras? Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus Formosi (stabunt etenim dum vita manebit) Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae. Sic mihi felices servent pia numina cursus. Hei mihi! Quam timeo dudum ne fixa sub isdem Legibus aut vultu maneat fortuna sereno! Menalcas Digna satis tali quaenam pro carmine dona Sperem posse dari? Tantum non roscida prata Mane placent pecori nec tantum salsa capellis Gramina, non virides silvae, non pascua nobis. Haec tamen egregio quamvis indigna labori Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti Pocula, maioris calamis cessura poetae, Fagina, sed torno docti laborata Comastis. Herculis in medio fulgent insignia nostri, Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus. Lycanor Quis queat egregiis docto cum carmine donis Condignos versus et munera digna referre? Non si docta deus formet mihi carmina, non si Multa Tarentinos pascat mihi buccula campos. Hanc tamen, ut nostri subeat quandoque, catellam Accipe: dent superi quicquid super inde mereris.