CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus BOIARDO.pasr-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOIARDO.pasr-07.xml.

Documentum BOIARDO.pasr-07.xml in db pdill0


Buccula Poeman Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris. Corydon Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis Credita? Lascivos demens sectabis amores, Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman? Poeman Non mihi tu custos, Corydon, tibi cura tuae sit Coniugis occidua quae semper nocte maritum Deserit et querulos ficto cum murmure porcos Evocat ad tremulae simulata legumina cistae Callida quo tenero sese coniungat amanti. Corydon Haec tibi credemus, an non mihi pascua mendax Pinguia florentis iurabas secta gemellae, Cum tamen hac ipsa veniat puer ictilis hora Et reserat nullo positas in gramine falces? Poeman Credere quis cogat? Sed quid tibi tanta Patelli Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus Diligit? Ha verum, Corydon, tu ponere vites Et properas vacuis nucibus secernere plenas, Te tua secernit coniunx haud stulta Patello! Corydon Ureris, haud fallere, quod me super omnia gratum Ducit et exoptat super omnia cara Patellus. Saepius a magna discedens urbe canentem Me petit et solis mecum spatiatur in arvis. Poeman Hunc tuus irsuta villosior istrice vultus Elicit, ut magna discedens urbe canentem Audiat; an forsan credis tua carmina, demens, Aut illi aut nostris umquam placitura puellis? Corydon Si placet, alternis certemus versibus ergo, Certemus, sed non sine pignore: plena facultas Sit tibi seu malis pecudes seu ponere taurum. Poeman Ponere tu taurum pecudesque in praemia poscis, Qui rigidum nigra panem confundere faba Et solitus tristi ventrem sanare lupino: Nos soliti tenero promittere munera Mopso. Corydon Aura de hinc vili puerum donare corona, Divitis aut fulvas pecudes mentire parentis; Nos tenues, Poeman, sed decertare parati: Hunc: taurum, has pecudes oculosque imponere palmae. Sed quis vicina deiecit ab arbore frondes? Arbiter hic nostri veniet frondator honoris: Quisquis erit sasso pigeat quaesisse iuvencam. Poeman Alternis placidas aures de cantibus, Alcon, Praemia nec malim quam te certare magistro. Alcon Dicite, nos alta carmen capiemus ab ulmo; Sed primum viridi geminas vincite capistro Arboris ad truncum pecudes sua munera cuique: Debita victori pecudes victoque capistrum. Corydon Diva prius levibus carmen modulata cicutis, Huc ades et versus et carmina nostra tuere. Poeman Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam! Corydon Sola meos olim, tenuit Cardelia sensus, Donec erunt aestus et frigora sola tenebit. Poeman Hos cupit ante alios, nostro Philomela decore Uritur, uretur fulgebunt sidera donec. Corydon Conde iubar, Titan, longissima lumina conde, Conde iubar, pactum liceat mihi poscere munus. Poeman Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte! Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham. Corydon Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu Quam fluviis Salices, salicis quam fronde capellae. Poeman Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi. Corydon Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo, Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem. Poeman Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores? Quis? Padus aut Thusco descendens vertice Renus? Corydon Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor Uritur et longis ceu torrida farra diebus. Poeman Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus, Robora ceu viridis ardent incensa cupressi. Corydon Haec tibi texuntur vario distincta colore Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito. Poeman Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura, Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta. Corydon Alcide, nam tu terras pacasse ruentis Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono. Poeman Has tibi (quod primo nec re nec nomine differt Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus. Corydon Solvite latrantis resonantia colla molossi, Subdola damnosae premimus vestigia vulpis. Poeman Rara per obliquos tendantur retia colles Ne videant variae suspecta repagula lynces. Corydon Non hic praecipiti curamus flumina cursu, Fida laborantes defendunt robora ripas. Poeman Quam timeo viridam Cauri ne frigora myrtum Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta. Corydon Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas, Candidus infectam purgavit corniger undam. Poeman Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos, Murmura villosi procul hinc abiere leonis. Corydon Huc undam et plenis deducite flumina ripis, Arida ne sitiens proscindat Sirius arva. Poeman Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis Ne pereant humili morientia semina campo. Bargus Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos Callidus anfractus pecudes aggressus et illas Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam Arripit et tremula simulato verbere cauda Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni, Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas Et ferrata sonent latrantis colla molossi. Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis, Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit. Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.