CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BOIARDO.pasg-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BOIARDO.pasg-05.xml.

Documentum BOIARDO.pasg-05.xml in db pdill0


Silva Lycanor Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro Amnicolas inter salices, et frondea nutant Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus; Quam bene vicino respondent murmure ripae: Molliaque argutos invitant sibila cantus. Menalcas Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum Adderet, huic parili certaret carmine contra Tityrus, immotas solitus deducere quercus. Lycanor Quod cupis, id cupimus, prohibent sed fata, Menalca: Alter enim circum pecudes et pinguia circum Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque Perditur, et tenues norunt sua carmina lanae; Alter Hamadryades et florida rura Lycaei Deseruit, celsasque vagus dum fertur ad arces Ardentes acies et regum praelia tentat. Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos Armaque vocales cupiunt horrenda poetae, Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor, Deficiunt, humili celebremus carmine silvas. Incipe, sic viridi consurgant laeta Vesevo Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni Plenaque foecundis concrescant ubera foetis. Menalcas Incipiam, melior cantu meliora rependes. Postquam nulla meum pietas miserata dolorem Subvenit, extremo frondentes carmine silvas Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus. Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor, Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam. Quamque libens repetam signatum in cortice nomen; Scitis et ut totis flagrantem saeva medullis Rideat et, laeto spectans incendia vultu, Improba iuratosque Deos et numina temnat. Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu Turgida et extremo singultus pectore ducti; Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusque, Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda Et virides circum ripae, non roscida ramis Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra Displicet haec querulos fundens mea tibia versus: Et vitam pariter carmenque exosus et artem Posse mori optarim, ni spes procul aurea nobis Mutatosque deos, melioraque pectora monstret. Lycanor Non ita populeo madidus sub vertice mergus Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo, Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet, Quantum ego divino laetatus carmine, quo te Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes, Culte puer: non haec reddemus verba vicissim, Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam. Menalcas Incipe, sic numquam foetas variatus asyllus Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis Ingruat aut fato pereant urgente capellae. Lycanor Felices ripae, fortunatissima puri Unda lacus, vestro candentia membra liquore Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis: Hic posuit gressus, memini, iam nuda decoros Et niveis pedibus gaudentia gramina pressit. Nil reor in terris formosius ulla tulisse Saecula seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent. Aureus e cultu fulgebat vertice crinis Perque humeros, ludens, per cycnea colla volabat; Alba genas, tenui leviter suffusa rubore, Flectebat dulci radiantia lumina risu: Lumina queis purus astrorum cederet ardor. Pectora quid dicam geminis decorata papillis? Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem? Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras? Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus Formosi (stabunt autem dum vita manebit), Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae. Sic mihi felices servent pia numina cursus. Hei mihi! Quam vereor constans ut fixaque in iisdem Legibus aut vultu maneat fortuna sereno! Menalcas Digna satis tali quaenam pro carmine dona Sperem posse dari? Non tantum roscida prata Mane placent pecori, nec tantum salsa capellis Gramina, non virides silvae, non pascua cervis. Haec tamen, egregio quamvis indigna labore, Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti Pocula maioris calamis cessura poetae, Fagina, sed torno docti laborata Comastis; Herculis in medio fulgent insignia nostri, Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus. Lycanor Quis queat egregiis culto cum carmine donis Condignos versus et munera digna referre? Non si compta deus formet mihi carmina, non si Multa Tarentinos pascat mihi bucula campos. Hanc tamen, ut nostri subeat te cura, catellam Accipe: dent superi maius quodcumque mereris.