CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BASINIO.cyri-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BASINIO.cyri-01.xml.
1. Basinius Parmensis pro Cyride amasia gratissima En ego quem puerum divina tragoedia novit, Cogor ab imparibus carmina ferre modis. Nec studium neque honos, famae nec summa voluntas Me miserum, sed enim scribere cogit Amor, Nanque meos oculos una est furata puella, Quae tamen et mentem torserat ante meam. Sed rudis et simplex et qui non talia noram, Nulla diu vitae praelia longa dabam. Saepe rosas iuveni misit mihi candida Cyris, Cyris enim tali nomine dicta fuit. Saepe illi teneras misi mea carmina musas Et saepe ah tenero lectus ab ore fui! Et legor; atque etiam repetit mea carmina Cyris, Cyris Apollineos digna referre sonos: Arte vel ingenio vel pulchro corpore prima Exuperat veras nobilitate deas. O ego qualis eram! quis enim tacuisset amorem, Oscula, dii magni, cum mihi bina dedit? Et cuperem demens Mavortia bella referre, Cum placidos possem tutus adire locos? Iamque vale, Meleagre, vocat me nostra puella; Fixisti horrendum cuspide tutus aprum. Invenias alium tua qui tibi funera dicat, Ingenio satis est te incaluisse meo. Me duce flava tuos novit Tegeea furores, Exemplo perii qui miser inde tuo. Nec minor in nobis furor est, si credis amanti, Quam fuit in vestro pectore caecus Amor. Parce igitur pueroque puer ignosce poetae, Si linquo mediis nunc tua vela vadis. Ad faciles elegos venio placidamque puellam; Dii facerent possem nunc tua facta loqui! Sed neque me possum neque te, Meleagre, iuvare: Crescit in accenso pectore caecus Amor. Et pereo, fateor, neque enim celare furorem Posse reor: medio stat mea flamma foro; Nanque senes puerique meam novere puellam, Et pater et genitrix totaque turba domus. Nec tamen irascor precium non vile secutus; Cyridos urbe sua noscor amator ego. Forsitan et mores damnat Ferraria nostros, Quod cupiam totiens ire redire domum. Me licet usque notet; neque enim puto turpis haberi, Dum sit amor nostrae maxima causa notae. Ergo ad vos faciles venio mea gaudia, versus, Qui trahitis claudo carmina nostra pede.
2. Basinius de Cyride puella sua Lucifer Auroram sequitur, mea Musa poetas, Cyris amatorem negligit ista suum. Cyri, meum pectus geminatis ignibus urges, Cum legis arguta carmina voce mea. Et legis et repetis quem non meminisse iuvaret, Cum retrahis oculos, Cyri superba, tuos. O fierem versus, fierem mea Musa, puella; Quae repetis totiens carmina nostra forem. At si non possem versus fore, candida Cyri, Essem purpurea charta recepta manu; Meque tui filum rupissent ora labellis, Ora Dioneae digna vigore deae; Me ceram premeres placida, mea gloria, palma, Quam modo portasset nostra tabella tibi: Omnia perpeterer fieri, modo carpere possem Contactus mollis purpureamque manum. Invideo certe nostris, mihi crede, tabellis, Carmina quin etiam nostra beata reor. O tibi me lectum mittat fortuna, puella, Infigatque animis pectora nostra tuis. Rura colis: colimus tristem cum moenibus urbem, Rura vel a nostro non repetenda pede. Dii me fecissent gracilem cum vitibus ulmum, Quae domibus ramos panderet alta tuis: Cyri, meos caperes forsan, mea cura, racemos Et premeret tenero me tua planta pede. Felices essent volucres considere tecum Et canerent tenues, te superante, sonos; Forsitan et quanvis trepidas natura crearit, Ore tuo starent usque canentis aves.
3. Basinius de Cyride puella sua scribit Usque miser tantos potero perferre labores? Ianitor en moriar Cyridos ante fores. Ianua, quisquis is est qui te, durissima, claudit, Hic precor in gelida sit tumulatus aqua. O pereat quisquis vetuit mihi gaudia custos Et sensit tacitos conscius ire pedes! Ille precor pereat, qui lumina dira sinistris Ominibus nobis obvia nocte dedit. Illi certet Amor, mittat sua tela Cupido, Illius ardentes pectora iuxta faces. Hunc Venus et vetito semper comitetur Amore, Hunc Amor invita matre furorigera. Huic Pater omnipotens caelo iaculetur ab alto, Hunc Ditis et nigri regia caeca premat. Tolle faces, custos, lumen removete, ministri; Grandia non quaerit lumina nostra Venus. Parce, ferox, inquam, plenas augere lucernas; Ipsa domus nostro lumine maius habet. Mittite me, famuli; dominae lustrabimus ignes. Haec superant nostras lumina vera faces. Illic sunt nitidi gemmae duo sydera ocelli, Ardentes fronti quos mea Cyris habet. Illic purpureae fulgent duo labra columbae Inque sinu geminum candida portat ebur. Illi colla nitent prima spectanda iuventa, Illic auratae gaudia nostra comae, Illic rara manus, quali Calydonius heros Filius exigui Tideos arma tulit, Cum Venus infelix magnum conscendit Olympum Idque Dioneo conqueritur gremio. Caetera dii facerent possem laudare! Nec ulla Pars foret ingenio non manifesta meo. Hei mihi, non gemitus prosunt nec carmen amanti! Regnat in attonito pectore caecus Amor. Ianua nec nostris aperitur luctibus ista, Nec mihi sunt vires, nec mihi dura manus. Non ego sum pastor, non sum fabricator aratri; Non claudo niveas vimine pastor oves; Non ego cum densis fabricata mapalia virgis Composui aut virides per iuga summa casas. Haec manus aeternum solum tractavit Homerum Virgiliumque simul Pieridasque deas; Haec manus Oenidem primis mihi lusit ab annis, Haec mea composuit te, Meleagre, manus. Atque utinam pastor, possem modo frangere postes, Essem; nam dura est percutienda manu. Sed mea Cyris adest; strepitum nam conscius hausi. Excreat et tacito me vocat illa sono. Frangite, dii, postes duros, miserescite vestri Vatis, qui totiens numina vestra canit. Nec fuerim ingratus: dicam fera bella gigantum Victoresque deos magnanimumque Iovem; Narrabo laudes, superi, per carmina vestras, Pelion et quantus, quantus Olympus erit, Terrigenasque acies caelo ut turbastis ab alto Encheladumque trucem, letiferumque solum. Atqui alios fratres claros cecinisse poetas Quot memini sanctis praelia carminibus! Vos tamen ingrati quondam sine fine fuistis, Orphea cum Stygia deseruistis aqua. Ille suam Euridicem superas revocabat ad auras Lege datam, voti iam potis ille sui. Illum caecus Amor miseram post terga videntem Decepit multa protinus ipse via. Nec quia cantarat Phlegraeae praelia turbae Victoresque deos magnanimumque Iovem, Caelicolae ingrati (veniam concedite), iusta Immerito iuveni mente dedistis opem. Ergo ego purpureae dicam fera castra puellae Virgineumque decus purpureasque genas; Qualis erat, pastor Graia quam vexit ab urbe, Ledaeaeque manus Tindareumque genus.
4. Basinius iturus Mutinam revocat sententiam Tundite, Pierides, moerentia pectora palmis, Pectora, Pierides, tundite verberibus. Vos Mutinam petitis, Mutinae venietis ad urbem. Cyrida quis placidam linquere possit amans? Illa colit vates, illi sunt carmina cordi: Quis Mutinae nobis Cyridos addat opes? Illa mihi dederat sacros legisse poetas, Illa mihi magni carmina Meonii. Tene meae linquent, felix Ferraria, Musae? Ah poteris tantum, dire, videre nefas? Sunt mihi discipuli parvae nova turba catervae, Quos ferar in mediis deseruisse vadis. Est mihi purpurea Cyris spectanda iuventa, Quam dicar medio deseruisse freto. Sed potius pereant auri formosa metalla Et Tagus et quicquid cerula lympha vehit; Et potius veprum baccas rubicundaque mirta Pascar et e ramis poma legenda traham, Quam te destituam, felix Ferraria, quam te, Cyri, ferar tantum linquere posse bonum. Vos mihi divitias, Musae, dare magna potestis Praemia, muneribus ne modo cedat amor; Vos mihi fortunas Priami, mihi Caesaris arma, Dummodo vos habeam, dedere, Pierides. Dedite fortunas Priami, date Caesaris arma Vos aliis: niveam Cyrida ferte mihi. Illa mihi Priami gazae vel Caesaris arma, Illa mihi cunctis anteferenda bonis, Illa est, si nescis, cuius ego iussa secutus Et patriam et patrios deserui thalamos. Dardanius pastor Graias pervenit ad urbes, Est Helene tantum diva secuta virum. Me quoque (si fas est) etiam mea cara sequetur Cyris: et arma ferox Parma beata gerit, Et gerit et vires dives mea terra virorum, Extulit ingentes altera Roma viros. Verum ego (quid refert?) non sum Priameius heros, Illa tamen magni credita nata Iovis; Sed neque Dardanius pastor mea carmina novit: Barbarus, at certe terra Latina mea est; Graiorumque puer novi monumenta virorum, Meque suum natum dulcis Homerus alit. Hanc ego si rapiam, si se mea Parma videbit, Addiscet magni carmina Meonii, Et mecum poterit nostros cantare poetas, Virgilius qualis, qualis Homerus erit. Forsitan et quondam cum carmina sancta legemus, Iungemus sanctis oscula carminibus. Sed capitis poenam subeunt qui talia furta Tentarunt: peream dummodo Cyrin amem. Cyrida amem moriens, moriens dum Cyrida flentem Aspiciam nostris incubuisse genis Et lacrymas fundat morientia in ora tepentes Et teneam niveam mortuus ore manum.
5. Basinius de Cyride amica conqueritur Ecquis adest videat miserum qui luget amorem, Ardet et attonitus protinus usque malis? Ille ego sum iuvenis, quem diis genuere parentes Invitis olim numinibusque malis: Ille ego sum, rapidae feriunt cui viscera flammae, Cui dolor et toto pectore crescit amor, Nec modus ullus adest. Utinam meliora sequutus! Vestra sequi possem numina, Pierides. Vos procul a patria magnam duxistis in urbem Et misero tantas composuistis opes, Praeposui patriae quondam cum Cyrida nostrae Atque Lares primos Basiniamque domum, Quom Tyresiacae quondam de littore Mantus Accepit nostro Parma beata Lares. Ille ego, quem patriae docuerunt carmina Musae, Ubera cui tenero Mantua sancta dedit. Haec mihi prima fuit radix generisque domusque, Hac fuit e patria Basiniana domus. At mihi Parmensi felix natalis in agro Praebuit infantes tempora prima dies. Me iuvenem a patria felix Ferraria coepit, Incolumem custos quem mea Cyris habet: Hanc colit, hanc habitat nivea formosa iuventa, Hanc mihi difficili foedere iunxit amor. Illam ego praeposui gazis, mihi crede, paternis, Haec pater, haec genitrix, haec mihi frater erit, Haec patria et multi quondam mea numina amici, Haec mihi perpetuo tempore poena fuit. Et fuit atque iterum torquet mea pectora Cyris; Non sinit arbitrium saeva puella meum. Illius et mores, illius tempora demens Usque sequar tristi pectore oportet ego. Quicquid et illa iubet, quanvis lasciva puella est, Efficio amota protinus ipse mora: Tantos fecit amor furibundo in corde furores Tantaque sunt nostrae gaudia nequitiae. Cedite, Pierides, si non et amare iubetis, Arma precor cupidos et canat alter equos; Sit mihi purpureae faciem vidisse puellae, Sit mihi fas niveas posse videre genas. Ipse dolore gravi malo sine fine teneri, Quam mihi sit misero pectore nullus amor. Alter opes auri et magnos componat acervos, At teneam niveam Cyrida pauper ego.
6. Basinius ad puellam nubentem seni Vidi quae fuerat quondam formosa puella Turpiter obscoeno conseruisse viro. Fama tamen nostras miserabilis impulit aures, Te nunc decrepito nubere velle seni. Illum ego, crede mihi, novi, pulcherrima Cyri, Ulcera cui miseris cruribus ampla patent; Illum ego, crede mihi, novi delphina natantem, Dignaque cui sceptro tergora Narritio. Hunc si vidisset quondam Laertius heros, Thersitem Phrygia crederet ire via; Hunc quoque deformem magnus formasset Homerus, Monstraque de misero diceret ille viro. Sed tibi divitias curae fore credidit: at tu Infelix magni divitis uxor eris. Divitiae pereunt et opes labuntur inanes; Vivit in aeternum gloria carminibus. Cynthia lascivi vivit formosa Properti Carmine, carminibus digna puella suis; Galli carminibus vivit formosa Lycoris, Delia carminibus, clare Tibulle, tuis. Forsitan et nostris fueras cantanda tabellis, Si non acciperes, bella puella, senem.
7. Basinius congratulatur de ianua puellae aperta Candidus iste dies, lux candida sancta fuisti, Quae dabis immensas tot mihi delicias. Dicite natalesque duos mihi bina fuisse Saecula: Nestoreos lux trahit ista dies. Ianua victa patet precibus laxata poetae, Ianua iam vacuas praebuit ista vias. Ianua, aperta precor longos moreris in annos Et molli semper cardine versa sones. Dii tibi fortunent dominae de prole nepotes Et videas generis pignora clara sui. Dii tibi perpetuum nomen, mea ianua, duint, Nec tibi cerulea contonet imber aqua, Nec tibi limosos ducat via sordida rivos, Terreat horrendus nec tua claustra canis. Sis aeterna precor et Cyrida semper amantem Custodi atque aliis gaudia nostra nega.
8. Basinius obsessus ab hostibus in Guardasione castello Pisce super curvo vectus cantabat Arion, Daedalus in clausa carmina turre dabat, Saepe inter cantus flevit Tyrinthius heros, Cum cuperet forti vincere monstra manu, Inter et errores varios cantavit Ulisses Et moriens tremulo gutture cantat olor. Sic ego qui trepidus saevis circunsonor armis, Qui Rubeo infensus Tertius hoste premor, Non possum faciles animo depellere versus, Musa vel attonitos nunc sinit esse viros. Oppida me retinent, regnat quibus inclytus armis Fortis Othoniades: Guardasione moror. Tertia progenies, magnum quae duxit Othonem, Cum Rubeis etiam bella nefanda gerit. Pierides tecum, tecum formosus Apollo, Hieronyme, Aoniam concitet usque lyram. Te mea Cyris amet: iam iam Mavortius armis Ipse sequar trepidos, Marte tonante, viros. Stentora, si redeant Troiani tempora belli, Stentora voce mea vincere nitar ego. Voce mea nec opus fuerit: maiora parantur Praelia, maius agit nostra carina fretum. Mille tonant subitis lapidum tormenta ruinis, Maius onus quam quod Iupiter ipse quatit. Dant strepitum montes, toto tonat aethere murmur, Flammaque sulphureos tollit ad astra globos. Nec defit curvo Paridi qui se offerat arcu Sive tibi, frater, sive Diana, tibi. Pandare, Tydides leto quem affecit amaro, Si redeas, iterum, Pandare, victus eris. Quanvis Atridae iaculum, suadente Minerva, Torsisti, Lycios non aditure Lares, Huc tu si redeas, quanvis Calydonius heros Ingemit in tergo tela fuisse suo, Invenies etiam qui te fortissime vincat Pandare; vincetur Phoebus et ipse Paris. Dii facerent tecum tua me Ferraria haberet Incolumem, custos quam mea Cyris habet. Illic pacis honos; nam quae discordia surgit, Ille pater patriae si Leonellus adest? Plura tibi canerem, pater o memorande, sed ingens Me labor indomiti Martis ad arma vocat. Iamque vale et totis cupias mihi Cyrida votis Qualibet optatam nocte silente dari.
9. Basinius de puella sua Cyride Si quis erit placidam cupiens retinere puellam, Duxerit arbitrio tempora nulla suo. Sit nive cana licet gelidis quoque terra pruinis, Me faciat nudo currere nympha pede; Sint licet aestivi ferventia tempora Cancri, Perpetiarque diem difficilemque sitim. Iusserit: Eoos migrem peregrinus ad Indos, Nigra suas nobis India monstret opes. Hanc propter Stygias possim penetrare cavernas, Hanc propter quoniam sunt mihi regna Iovis. Propter Penelopem stolidus simulatus Ulysses Vix potuit carum linquere Telemachum. Et mihi cara fuit semper mea candida Cyris, Naritio quantum Penelopea viro. Nunc Circe misero quondam torquebat amore. Nulla nisi in nostro Cyris habenda sinu est. Hanc mihi servet amor, neque enim parere recuso: Alcides Iolae paruit ipse suae; Pelides etiam, rapta Briseide, flevit; Flevit et Atrides; flevit et Antilochus; Flere Menetiades magnum miratus Achillem, Terribilem Atridae terribilemque suis. Ah pereat quisquis cara moerente puella Gaudeat et Stygiis ille vagetur aquis! Portitor hunc nunquam solita vectare carina Iam velit, iniusto dedere vela viro. Ah quicunque subit placidae mandata puellae, Gestiat is campos ductus ad Elysios. Hunc volucres circum tenues per gramina cantus Ingeminent, placidos voce sequente sonos; Hunc casiae flores umbra amplectantur odora Ambrosiaeque liquor nectareaeque dapes. Nec bibat obscuros Lethaeo in gurgite fluctus, Nec possit dominae non meminisse suae. Illum mollis amor sacro demissus Olympo Molliat in tenero perfoveatque sinu; Illi iungat amor nitidam sine fine puellam, Quae teneat molli candida membra sinu. Hos circum properent laetae cantare choreae, Hos circum pueri verba beata canant; Horum corda iuvent citharae vocesque canorae, Hos iuvet et placido Calliopea choro; Et geminent solitum, digito redeunte, tenorem Pierides circum Pieridumque phalanx. His precor exequiis vita defunctus et ipsos Ipse libens olim ducar ad Elysios, Purpureosque novo videam de lumine soles Divinasque dapes purpureosque thoros. Sed gravis interea, gravis, o removete furorem, Ignis inest venis ossa per ima meis; Nec mihi cura meis relevatur versibus: <in me> Crudeles vibrat nostra puella faces. Vibrat: io remove miserandas pectore flammas, Pectore de tepido tolle, puella, faces. Sive venis sumptis, alacris pulcherrima, chois, Tunc te purpurea qua decet ire rogat; Seu tu punicea graderis, mea gloria, palla, Tunc te puniceis Affrica tinxit aquis; Purpura si teneros texit preciosa lacertos, Ipsa tibi vestes tunc dedit alta Tyros; Aurea si iunxit crispantes fibula vestes, Phoebus in egregio pectore fixus erit. Quicquid agis laudo: laudes minuuntur in isto Corpore (da veniam, fama maligna) tuo. Nam neque, si quisquam cupiat bona vestra probare, Deficient laudes in sua verba tuae. Vix ego, crede mihi, possum bona tanta putare, Ni credam in veras ire, puella, deas. Nam neque mortalis facies tibi: non humanae Sunt voces certe, candida Cyri, tuae. Aut Venus aut Phoebi tibi enim germana decorem Praebuit et Charites te docuere suae. Castalides nymphae sacros tibi nempe liquores Scilicet et placidam contribuere lyram; Nec tibi certarit miris pulcherrima Pallas Artibus; ingenio victa sit illa tuo. Sive colum minuis, lanas tenuisse decorum est; Sive capis molli candida pensa manu, Pensa manus niveis superant candoribus alba, Vellera deficiunt victa colore tuo. Seu tu purpureas texis, pulcherrima, vestes, Vincitur a vultu purpura purpureo; Si spectes gemmas, gemmae vincuntur ocellis; Sive comas pectis, tunc coma vincit ebur; Denique si solem cernas, pulcherrima Cyri, Candidus inspecta non micat ipse dies. Templa Iovis geminis <istis si> intraveris ingens Lampadibus fulgor vincitur ecce Iovis; Templa sacerdotes geminatis vocibus implent, Aspiciunt oculos si modo, Cyri, tuos. Inde domum repetens, mirantes agmine turbas Cogis ab arbitrio cedere paene suo. Atque revertenti ridet tibi ianua soli, Et domus et paries, mater et ipsa soror Et pater et famuli: quis enim non gaudet, amanti Cum retrahis oculos, Cyri superba, tuos?
10. Basinius de Cyride sua pulcherrima Non sunt Calliopes, non sunt mihi numina Phoebi, Ingenuus nobis carmina dictat Amor. Iussit Amor vatem placidam cantare puellam; Carmine enim tali gloria dulcis erit. Alter cantet equos crepitantiaque incitet arma, At cantem teneram Cyrida solus ego. Illius imperio nigros comitabor ad Indos, Illius imperiis ultima Bactra sequar. Divitias Cyri Persae aspernabimur omnes Medorumque cibos Astyagisque dapes. Dives ero; et Persas silvis imitabor opacis Et capiam valida fortia gerra manu: Gerra quibus valeam saltus lustrare ferarum Venatusque novos montivagasque feras. Cedite, Pierides, si non et amare iubetis, Sit mihi perpetuum candida Cyris opus. Sic comes in silvis periit formosus Adonis, Dum spernit dominae iussa ferenda suae. Et mecum veniens moneat me sola puella; Me iubeat celeres illa ferire feras Et mecum molli cupiat requiescere in umbra Et dare parcenti volnera dente mihi. Sim delinitus quotiens volet illa puella, Sim Cinara qualis natus et ipse fuit, Dummodo non peream furibundi dentibus apri. Ah timeo nostris omen inesse malis Et timeo menti noceat ne Cyridos omen, Quanvis illa meum damnet acerba caput. Damnat enim et longos gaudet renovare dolores, Gaudet et irato saeva puella viro. Gaudeat usque precor neque enim moerore teneri Posse reor, miserum dummodo Cyris amet. Cyris amet miserum, misero dum Cyris amanti Sit comes in nostras usque puella vias. Illa Atlanta mihi sola est, Calydonius ipse. Sum iuvenis, iuveni parce, puella, tuo; Parce tuo Pelopi, flava precor Hyppodamia, Si quaeris, feret hic grande lacertus ebur. Nec colis, agrestis, magni tibi carmen Homeri? Ocia sunt magnis insidiosa viris.
11. Basinius de Cyride puella Munera quanta bonis, meritis quam saeva minetur Iupiter omnipotens, scire puella potes. Perfida si memori repetis tibi pectore forte, Non capies siccis carmina nostra genis. Nam mihi pollicita es speratae gaudia noctis Et promissa negas gaudia tanta mihi. Usque negas: pereamque miser; dum Cyris amantem Deserit, infernos cogor adire lacus. Tune fidem demens ullis corrumpere donis Ausaque legitimum fallere posse virum? Mille ego cui dederas quondam promissa roganti, Decipior tantis, saeva puella, dolis? Vel tibi sunt animo tantum formosa metalla, Perdere quis poteris nocte dieque fidem? Sed pereant gemmae, dentes perdantur eburni Et cedat nostris purpura carminibus. Ut me decipias, grandes tamen ipsa triumphos, Grandia nec niveis facta parabis equis. Latona genitum deceptum regia virgo Deseruit votis te quoque, Phoebe, tuis. Non tamen idcirco fatum cum fraude canebat Cassandra aeterno credita vana deo.
12. Basinius ad eius puellam Cyridem Ite, mei versus, felicis ad hostia nymphae Illius et dominae carmina ferte meae; Ferte precor placidosque sinus intrate legentis. I, felix tenera charta recepta manu. Vos dominae petitis felicia pectora versus, Vos capiet tepido protinus illa sinu. At vos purpureae tangent duo labra columbae, Aut geminum vobis ubera tradet ebur. Et cum formosae capiet manus ipsa puellae, Forsitan et placido dixerit ista sono: "Cur non vobiscum venit mea vita, tabella, Ille meum solus qui rapit arbitrium?" O fierem versus, fierem mea charta, tabella, Ingredererque tuos, littera parva, sinus!