CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus BASINIO.astr-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BASINIO.astr-02.xml.

Documentum BASINIO.astr-02.xml in db pdill0


Quinque Vagas etiam, nec non pulcherrima Mundi Lumina bina canam, rapido contraria caelo Quae faciunt cursus, variasque feruntur in oras, Sed non tam celeri, quam caetera sidera, motu. Ordiar unde igitur? Mirer quae sidera prima? Quae postrema sequar? Te ne, o pulcherrime rerum Phoebe, prius? Te Luna prius Latonia monstrem? Incurvum ne Senem curva cum falce minantem? An Superum regem, caeli cui magna potestas? Mercurium ne dolis insignem atque arte loquendi? Te ne etiam, Cytherea, tuo cum Marte silebo? Pauca equidem cunctis super ignibus orsa movebo Ipse aliis; de te, Sol auree, multa canenda, Multa mihi referenda modis insignia miris. Atque ideo a summis quoniam certissimus ordo Ille fuit, breviter Saturnum dicere pergo, Triginta magnos Solis qui perficit annos, Ante suum pleno condat quam limite cursum. Quem subter senos currit bis Iupiter annos; Quinque sub hunc menses geminum Gradivus et annum. Sol duodena premit revoluto sidera Mundo, Quatuor efficiens divisum partibus Annum. Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti. Vigintique dies septemque argentea Phoebe, Dimidiumque tenes tenuatis cornibus Orbem Occultum geminis tenet intempesta diebus. Haec septem primo currunt contraria Caelo. Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi, Iam sequitur tenui germanum Cynthia cornu; Nec procul erubuit fraternis proxima flammis. Pulsa retro septem Caelum tenet alta diebus Iam medium; Phaeton sacra dum se abluit unda. Inde alios septem postquam confecit, obitque Sol procul; illa procul claris se tollit Eois. Post alios septem media se nocte reducit; Post totidem parvis fratrem complectitur ulnis. Nec longe inter se Latonia pignora ab ortu Vicino surgunt, donec nova protulit ora, Atque iterum occasum versis exivit habenis. Nec minus hac Solem certum est se parte movere. Ipse Aries oritur; post ipsum cornua tollit Aurea Taurus; at hunc Gemini sunt deinde secuti. Sidera si secum converteret haec vaga Mundus, A Tauro in geminos unquam non ista redissent; Nam retro fuerant nivei post cornua Tauri Tyndaridae gemini; Geminis nec deinde relictis Signa tenerentur perarato caetera Mundo; Quippe globi nunquam variantur in Orbe locati Stellifero, atque Hyadas propria regione videmus, Ambrosiam, Eudoramque simul, flavamque Polyxo. Non aliter iuxta Pleiades adspiciuntur Taygete, ac Maie, et Neptuno admixta Celaeno, Alcyone, Meropeque soror, Steropeaque mater Oenomai; una latet phrygiis Electra ruinis. At quae cum Caelo volvuntur, tractibus aequis Omnibus a Terra distant. Excentrica sunt haec Sidera, quae graio dicuntur nomine, Solem, Ut liquet, et Venerem spatiis praecedere iniquis. Namque videmus enim, sacris cum se abluit undis Phoebus, et ardenti subducit lampade terras, Ire simul post hunc Autumni nocte Dionem, Nocte eadem extrema ante ipsum spectantur eadem. Nam Venus illa ipsa est, quae Lucifer orta vocatur Ante diem; oceano cum Sol se tinguit Ibero, Hesperus, Hesperiae de nomine dicta propinquae est. Haec sub Signiferum gradiuntur. At aureus Orbem Ipse secat medium Phaeton; at caetera utroque Margine non rectis discurrunt sidera Cyclis. Illa Notos fugiunt interdum Aquilonis ad axem; Haec aurem a Borea tepidum vertuntur in Austrum. Nec vero citius vel tardius ulla vagantum Stella meat, quamvis Lunam praecedere Solem Cernimus, aut Solem magnum transire Gradivum; Hunc superare Iovem, vincat qui deinde parentem, Diversi tantae spatii est victoria causae. Mercurium, quamvis Stilbonta vocare Pelasgi Non dubitant, nunquam scintillas promere fas est; Quinque Vagas sparsos nec ducere crinibus ignes. Cura sit Heliacos obitus, quos sidera caeli Fessa timent, Phoebum cum iam fugere propinquum, Discere, et admotis cedant quae Solibus astra; Ceu latet aethereo quondam Canis acer olympo, Sustulit auratum cum Taurus ab aequore Solem, Aut Atlante satae medio periere sereno. Errantes numero quia diximus, ordine easdem Quem tenuere, Pater cum primum texere Mundi Corpus, et immenso Terram discludere Ponto Coepit, et in bis sex posuit quae Signa, canamus. Quippe ferunt tenera surgentis imagine Mundi Hunc septem numero Errantes habuisse tenorem; Inferior Cancrum cunctis ut Luna teneret; Sol medius magni premeret cum terga Leonis; Virgine in Icaria Cyllenius ipse mearet; Examen mediae premeret Venus aurea Librae; Horrida Martis enim gestabat Scorpius arma, Semiferoque Pater Divum Chirone sedebat; Saturnumque senem Capricornus et ipse vehebat; Saturnoque puer, curvam qui sustinet Urnam, Additus; atque Iovi Pisces iunguntur; at Helles Vector habet Martem; Tauro Venus addita pulchro est. Mercurius Geminos iunxit sibi; et ordine verso Ista fuere Deum tectis data Templa supernis. Harum quaeque suo claram de lumine lucem Protulit, excepto condensae corpore Lunae, Quae de Sole quidem sumta sibi luce, calorem Non tamen ad terras Caelo demittit ab ipso. Haec sunt illa eadem, quae corpora nostra tuentur, Lumina magna; venit sensusque vigorque, ministris His, hominum vitis; agimus tamen omne, quod ipsi Non minus errantes, ad quinque referre solemus; Verum alias veniens numerus compellit ad ipsa Lumina; luminibus melius quoque iungere quasdam Dicitur, ut numerus numeratus tempus agit res. Omnia fert etiam corpusque animumque recurrens Iupiter, ut Soli numeros adspirat amicos; Et Venus aurato spectat Latoida vultu. Tum mihi, si quid agam, contingat pace serena Magna agere, et magnis tali me tempore gratum Regibus, ac dulces revocare ad carmina Musas. At cum Saturno quoniam concordia Soli Nulla, nec est Lunae duro cum Marte voluptas, Nulla fere humano generi Saturnia lampas Commoda, nec Martis rutilum iubar utile cuiquam. Mercurium graii Divum dixere ministrum. Se comitem quoniam nunc bis, nunc addidit illis. Luna dies postquam triginta incognita fecit, Abstulit ex oculis hominum fraterna repente Lumina, et adverso turbavit lampada cornu. Aut ter quinque dies ubi iam confecerit, ipsa Deficit, in Caeli modo si volvuntur eodem Limite, cum medium secuerunt protinus orbem Signiferi; via quae defectus una vocatur. Tempore defectus Solis Lunaeque videbis Non alio; atque ideo numerum si forte notabis Temporis atque loci, nunquam te tristia fallent Lumina, nec dubio spectabis sidera vultu. Ceu genus humanum quondam caligine mira Ultima consumti credebat saecula Mundi, Cum Pater Aethereo spoliavit Lumine terras, Extra Orbem medium cum Sol et Luna negarent Defectus fieri; tali sed tempore causa Maior erat, quam quae Mundi ratione fuisset. Signa iuvat varii si te quoque discere Solis, Scire licet, facilemque viam praebemus. Ibero Cum cadit Oceano, si lucidus exstat, Eois Clarus et exit aquis, Borea tardante, videbis Tranquillosque dies, et motas vertice sylvas; Nec metus insano tibi tum te credere ponto. Sin vero croceum maculis distinxerit orbem, Cum croceo surgens Aurora rubebit amictu, Auster et in nubem Libyco se tollet ab alto; Omnia praecipiti miscerier imbre videbis. Pallida si croceis veniens Aurora quadrigis Nubibus adversis radios infringet anhelos, Grandine terrifica campi pulsantur et urbes, Nec minus interea tremuli maris unda tumescit, Iamque obnixa cavas impellunt flamina nubes; Stant simul obnixi caelo, simul aequore toto Turbida navifragi condensant nubila venti, Namque Notus tepidis caelum complectitur alis. Parte alia insurgens paulatim excedit ab antro Horridior Boreas getico; cunctantur euntes Austrique Zephyrique diu; dabit ecce fragorem Ingentem cumulis tumidarum ventus aquarum. Verum ubi cerulea spectabit lampade terras, Iupiter udus aquas caelo demittet ab atro; Igneus ante obitum fuerit si forte, sonoris Flatibus adversi venient in praelia venti. Luna quater postquam tenuata reduxerit ora, Si caelo puram faciem sine labe, sine ullis Ostendit maculis, et acuto candida cornu Venerit aetherias caeli manifesta sub oras, Omnis ubique dies toto sub mense manebit Clarus; et elato frustra terrebere vento. At post terga sui primum cum cognita fratris Cernitur, et pulsos renovata recolligit ignes, Cornibus obtusis nigrum tenet aera, magnus Imber erit; nigro semper pluit illius ortu. Ventus erit, roseo si punicet illa rubore. Ordine sed nostro repetamus coepta priori; Nec curanda quidem quae sint mittenda sequamur; Neve super quae sint alias dicenda canamus; Omnia neve diu liquido super aethere, neve Aere multa super memoremus; ut aureus ipse Iupiter auratis Iunonem amplectitur ulnis, Neu Pater ut mediam praecinxerit Amphitrites Tellurem; verum quae sint habitata Plagarum Diversarum acri doceamus acumine mentis. Queis Pater aethereo dispensat lumina curru, Seu supra terras, seu se libraverit infra, Quatuor esse ferunt habitatas ordine terras. Temperies longe quas est amplexa superni Infernique soli, tellus habet una viros, qui Nos et adire queunt, et sunt regione sub una. Aequipedes alios patrio sermone vocamus, Antoecos Grai, nostro qui sole fruuntur Parte sub adversa superi sub corpore Caeli Verticis austrini prope sidera condita nobis. At qui circum habitant Graio sermone Peroeci Dicuntur populi, sua qui vestigia contra Nostra tenent, Graia Antipodes quoque voce feruntur. Illorum Antipodes et nos sumus ordine verso; Nec nostri adspiciunt vestigia nostra Peroeci, Nam Peroecorum nos et liquet esse Peroecos. Est nobis unum hoc, nec non commune Peroecis, Illam habitare plagam, quam temperet aestus, et altum Frigus in adversa regione sub orbe supernorum Aequipedum; atque aestas, gelidaeque brevissima brumae Tempora sunt eadem, simul incrementa dierum. Sed tamen hoc reffert: nam cum nox exit ad illos, Incipit ipse dies nostris se reddere terris; Atque ubi venit hyems nobis, his vertitur aestas. Antipodum nobis nihil est commune; sed illa Convertunt, lucemque vident, cum nocte teguntur Aequipedes nostri supera tellure locati. Quin Natura iubet cunctos hos esse creatrix Magna virum, et tellus omni de parte nitenti Sole repercussa, ut variis animantia formis Mater alit rerum natura benigna; nec ipsi Antipodes imo nostri labuntur Olympo. Sed grave quodcumque est terram petit; haud magis illi Ima tenent Mundi, quam nos, qui summa tuemur Sidera; sub pedibusque suis nos esse putantes, Saepe timent summo lapsos succedere caelo. Sunt qui non alia credunt tellure morantes Esse, nec Antipodas, nostrosque manere Peroecos Usque alios, praeter nostra regione videndos Aut visos, magni cum dividat unda remotos Oceani Antoecos; quos qui negat esse, negabit Antipodas. Quid aget magnus tellure sub alta Phoebus? Aget quidnam Phoebi germana decori Luna Iovis magni Latonae ac lucida proles? Quippe ita crediderim, fuerit si Terra rotunda, Ut memorant, rerum causas quicumque sequuntur. Instar enim pauci quidam dixere theatri Tellurem, quidam cubaea stare figura. Verum ita si fuerit, Phoebo surgente, videbunt Lumina clara prius, quam Persae, Solis Iberi. Nam cava si fuerit tellus quae proxima Soli est, Noctis adhuc nigra staret languentis in umbra, Altera pars magnum Phoebi cum passa calorem Lustraretur eo, prima regione relicta; Luce etiam semper maior nox atra maneret, Ac prior ipse dies, quam Persis, iret Iberis; Quod fieri contra certa ratione videmus. Sol prius ad Persas numeratis quatuor horis Tollitur, adversos afflet quam pronus Iberos. At si plana fuat Tellus, aequaliter omni Parte polus Mundi distare videbitur illo A Circo, celeri qui dividit omnia visu. Verum apud Aethiopas polus est non altus, ut idem Despicit adversos altissimus ipse Britannos. At mediis varia ratione magisve minusve, Menstruaque una dies extremae in littore Thylae Cernitur, aurato si stat Titania Cancro Lampas, et Aethiopum nullas facit urbibus umbras, Praecipuae mediae, dicunt quam forte Syenae. Quippe dies patriis aequales omnibus essent, Omnibus in patriis eadem nox, umbraque magnae Una eadem Terrae tenerum fuscaret Olympum; Terminus idem oculis caelo foret unus aperto. Vix caput Anguis enim Graia regione videtur, Atque pedes Helices; alia de parte Britannis Nec caput inflexi fast est spectare Draconis; Parte nec ex eadem Graium regionibus ullis Canobos adparet caeli clarissimus ignis. Unde licet Terram forma constare rotunda Dicere; nec Tellus alia quadrangula forma est. Ipse dies quoniam sex horas omnis haberet, Noxque decem horarum nec non bis quatuor esset. Nec fuso Tellus quae se tenet aere circum Defugit a Zephyris Eoum admota sub Eurum; Nec contra in Zephyrum Nabathaeis cessit ab Euris; Nec magis Arctoos Tellus Aquilonis ad axes Versa, meri quam sit parti subiecta diei. Eoo sedeat Tellus si proxima Mundo, Adsurgente breves umbrae sub Sole venirent; Maioresque forent aliis labente sub undas. Ac maiora quidem nobis orientia cuncta Signa viderentur, propius si forte mearent, Nec minus et Zephyro si stet subiecta tepenti, Signa viderentur maiora cadentia cuncta. Sol et Luna novum lumen brevioribus umbris Labentes veherent; contra surgentibus illis Maiores caderent longe sub Solibus umbrae. Sin vero septem fuerit submissa Trioni, Hac sub parte iacens omnis spectabitur umbra, Sole caput niveum terris tollente relictis Cum primum roseis Aurora retexit olympum Curribus, et nigram Terrae Dea reppulit umbram. Nec minus Austrino fuerit si proxima caelo, Omnis in hanc rursum regionem procidet umbra, Sole vel hesperias se se condente sub undas, Aut idem adflatis primum cum surgit Eois. Nec vero Tellus media plus parte levatur, Aut premitur Mundi: nam sex quae signa videntur Terrarum supra, spatiosive aequora Ponti, Aut plura, aut certe non tot manifesta paterent. Nam medio si plus Tellus se se Orbe levaret, Semper ibi noctes spatiis maioribus irent. At medio contra Tellus depressa sub Orbe Si iaceat magis et brevior nox atra manebit. Nec minus Oceani formam tenet unda rotundam, Et maria, atque animae tractus, aetherque profundus. Inque duas partes divisum dicere Mundum Non dubitant, supra Lunam ut quaecumque moventur Esse ferant semper Divum immortalia tecta, Intemerata situ spatiosis aetheris oris. Haec facere, illa pati memorant quae cuncta sub ima Semina sunt Luna, flammas, animamque tepentem, Undarumque locos, et siccae pondera Terrae. Haec quoque mutantur superis et semina formis. Terra tenet medium; pro qua quoque candida Luna Dicitur aetheriis regionibus; unda sub ipso Mercurio est; aer pro te, Cytherea, putatur. Ignis habet Solem; Marti sed rursus et ignis Additur; aerio pro Iupiter orbe locatur; Saturnus gelidae pro frigore ponitur undae, Terraque pro magni summo stat corpore Caeli. Nec vero est Ignis siccae sine semine Terrae, Communesque manent una sub lege; sed Ignis Aeris in partem magno venit ipse calore. Humidus ast Aer gelidae se miscuit Undae; Miscet Aquae Tellus se frigore, participemque Naturam inter se tenuerunt semina Mundi Quatuor; unde hominum genus haec pecudumque volantumque Arboreumque simul, nec non simul omne natantum Temperies magno nutrit permixta vigore. Nunc simul hybernus quae tempora noctibus addit, Quae rapit aestivus Sol impiger ordine pandam, Et Cleomedeas romanis versibus artes Exsequar, ingenti patriae perculsus amore, Dulcis Apollineas referens tibi, Parma, coronas. Nam duo Solstitia efficiunt Caper, et nova magni Effigies Cancri, cum Sol altissimus Orbem Ipse tenet summum, aut imos invergit ad Austros. Verum aequant noctes Aries et Libra diebus. Sed cum Sol summum tenuit pulcherrimus Orbem, Magna die cum iam lux intempesta vocatur; Ultimus in Boream qui ducitur Orbis, is ille est Aestivus Tropicus, qui vertit ab aethere Solem, Inque Notum seris Phoebum sinit ire quadrigis, Incipit a nobis tardum cum texere gyrum; Cum fugit a nobis Phaeton, et lucida lampas, Quem fecit hybernus Tropicus fuit ultimus Orbis. Incipit in Boream volvens Sol inde reverti; Impiger Aegoceron nam linquit, et aethera contra Nititur adscendens peraratum denique Caelum; Atque ubi iam medios victor percurrerit Orbes, Aureaque Aeolii calcarit vellera Phryxi, Aequabit noctes caeli mensura diebus, Inde sub aestivum veniet Sol candidus Orbem. Atque ubi discedens Libram iam contigit, aequas Efficiet rursum noctes Pater ipse diebus. Hanc, duodena secans Sol aureus astra, peregit Ipse viam; Caper est, gelido quem mense decembri Sol premit; hinc Solem iam coepit Aquarius ultro Tollere; dehinc Pisces oriuntur in alta vehentes Lampada Phoebeam, donec Titana recepit Hinc Phryxea pecus, Taurumque ingressus, et ambos Tyndaridas, Cancrumque tenens, non amplius altum Aethera, nec superas audet se tollere ad oras; Sed redit ad terras magnum dum forte Leonem Arripit, ac prona de Virgine labitur; aequam Inde tenens Libram, medios iam colligit Orbes. Scorpion hinc labens paulatim linquit, et arcus Iam premit Haemonios; Capricorno deinde retento Ultima depresso deducitur orbita Circo. Summa igitur Cancri via dicitur, infima Capri. Esse quidem portas veteres dixere Pelasgi Has hominum divumque duas; quod vita per illam Defluit in terras, per et hanc ad sidera rursum Fertur, et aethereo revolans se sistit Olympo. Sol igitur quantum superas te tollit ad oras, Tanto tarda magis nostro lux orbe moratur. Nam Tropicos inter medium Sol aureus orbem Circuit; et magnum volvens pater efficit Annum. Atque haec causa quidem, quare sint frigida quaedam, Haec calida, haec autem cur temperet aestus et altum Frigus; ob hoc quoniam Sol non excedat iniquum Signiferum, a Cancro Capricornum lapsus ad ipsum. Sed neque quae Tropicos inter sunt tempora noctis Atque die spatiis aequalibus ire feruntur. Namque decem novies Sol cursibus ambiit annum, Dimidioque die cum quatuor ante diebus, Ariete de medio Cancrum quam surgat ad altum. Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum, Dimidioque die geminis cum deinde diebus, Ante cadens victor Libram quam vergat ad aequam. Hincquoque dum fugiens Capricornum cedit ad imum, Ipse quater Phaeton viginti forte diebus Atque octo finem circo facit aureus imo; Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum Hinc petit Aeolii dum vellera lucida Phryxi. Maxima Tyndaridae spatia obtinuere Gemelli; At minima Arcitenens currentis in aethere Phoebi. Ergo ubi principium crescendi coepit anhelis Lux nova solis equis, duodecima surgit inique Pars incrementi primo iam mense; secundo Pars sexta; at quartam mensis quoque tertius auget. Tum quartus quartam, sextam sed quintus habebis; At sexto pars est duodecima reddita mensi, Sex horis minimam superat lux maxima namque. His data temporibus Phoebo via certa decoro, Purpureas Caeli nobis qui flectit habenas. O decus aethereum, lux o clarissima caeli Sol hominum Divumque patens; quo carmine laudes, Quae mihi Musa tuas memoret? Tu causa creandi Omnia; cum magna rerum tu semina Luna Accipis, et valido nutriris cuncta vigore. Aetherei princeps tu luminis almus, et auctor Lucis, et immensi moderator magnus Olympi, Salve hominum sator, ac miseris accommoda terris Lux aeterna Deum; tua vis, tua, Phoebe, potestas Abducit morbos, caelumque salubre serenat. Terrigenam Phytona puer Latonius arcu Horrisono innumeris mactasti, parve, sagittis. Ora novo aeternae vestiris flore iuventae. Te pia Castalio lavit Latona fluento, Ambrosios dulci perfundens nectare crines. Instabilem Delon medio tu sistere ponto, Tu potes et Musa contendere victor; iniquas Noscere tu Parcas; strepuit si argenteus arcus Turpia lustratis pereunt animalia terris. Phoebe salutiferas aegris mortalibus herbas Addis, et ingrata cingis pia tempora lauro. Tu Phryga pelle sua spoliasti, Phoebe, superbum; Tu Niobem natosque premis; tu matris amore Incensum Tityon stygia provolvis arena. Huc ades, o Superum clarissime, pulcher Osyri, Seu te hiberna sinunt Lyciae dumeta Zeliae, Seu vocat Aegaei mediis tibi cognitus undis Cynthus, et Eurotae placidissima fluminis unda; Sive mihi Liber, seu sis mihi dictus Apollo, An Titana magis cupias te forte vocari, Laeta Sigismundi nunc tempora ducis, honorem Cui summum Omnipotens patriis concessit in armis; Qui nunc Italiam pacis sub legibus omnem Iusticia, atque fide magna ditione tuetur; Ut qui caeca legit rapidis contrarius undis Marmora ventisoni revoluta per aequora ponti Nauta mari in magno voces atque irrita surdis Littoribus dat verba, sonosque effundit inanes; Verum ubi ad optatos subduxit carbasa portus Rupe ligat vasta munitam forte carinam. Ac, ne pace bona nullis terat ocia factis, Templa Deo victor statuens ingentia summo; Nunc exhausta novis decorat sua bella trophaeis, Gallicaque antiquis reddit nova moenia terris Amnis in hadriacas qua Sena labitur undas. Nec minus insigni se se germanus honore Extulit ante alios Malatesta Novellus; et armis Hic quoque depositis, tua munera, pulcher Apollo, Castaliis Musas primus deducit ab antris. Ille fide, ille animo constanti, ac denique sancta Iusticia invictum potis est superare Catonem. Hos saltem Italiae custodes, maxime Divum Phoebe, fove, longosque piis da fratribus annos. Ille inter Musas longum se oblectet; avitum Dum regit imperium bello fremat ille superbo, Nuper et Ausoniam saevis ut vindicat armis Alphonsi, Hetrusca cogit quem cedere terra, Ac libertatem populis dat habere Latinis; Mox quoque in audaces vertat sua praelia Turcos, Infidasque manus, inimicaque pectora Graiis Heu miseris! quos clade nova tot millia campis Perdita Threiciis Byzantis moenia iuxta Abstulit una dies, saevit dum barbarus hostis In Graios omnes, Troiam dum iactat avitam, Dardaniosque patres, Ida quod natus aquosa est. Urbs augusta potens regum domus alta potentum, Romanis opibus, romanis civibus aucta, Imperio quae sola suo Garamantas et Afros, Auroram et Zephyrum, nec non Boreamque Notumque Subdiderat pedibus, domitumque subegerat Orbem, Capra dolis pueri; quin et Phryx semivir illa Nunc potitur victor, romanaque despicit arma, Discordesque animos Italum sine fine furentum. Nec satis indignum fuerat, quod templa, quod aedes Diruit: antiqua sub religione, nefandum! Stare vetat populos; at nos toleramus iniquas Gentibus imponi leges? Ne, Christe, furorem, Ne patiare, precor, per secula surgere talem. Da, Pater, Ausoniis mentem da gentibus unam Ire Asiam contra; cupiant illum omnibus unum, Illum ipsum studiis, qui barbara saepe fugavit Agmina, et Italia duros eiecit Iberos. Quae simul ac cecini numeroso carmine bella Vix mihi terdenos aetas data viderat annos. Illa autem si bella canam, quis me altius alter? Quamquam aderunt multi, memorent qui facta potentis Pandulphi, moresque hominum, Lelegasque, Phrygasque, Europaeque manus, Italos, fortesque Pelasgos, Pannoniosque truces, Hispana, Britannicaque arma. Haec meus ante alios memoret simul ore diserto Parleo; ut ipse libens optata Basinius arma; Qui nunc Astrorum motus, subiectaque Divum Templa cano, atque vias semper volventis Olympi.