CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus BASINIO.astr-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BASINIO.astr-01.xml.

Documentum BASINIO.astr-01.xml in db pdill0


Aetherios Orbes, subiectaque templa Deorum, Musa, cane, atque vias semper volventis Olympi; Curribus auratis quae Signa secutus iniquos Sol vehat ipse dies; quae tempora noctibus addat; Quae rapiat rursum tardis adiuncta diebus. Hic age, magne, tuo, Malatesta, canende Poetae, Castalias amplexe Deas, partire laborem Hunc mecum: neque enim sine te Parnassia nobis Antra patent, Musasque sinit Romanus Apollo. Tu decus Aoniae, tu spes certissima Vatum; Nec cuiquam potui, tibi quam felicius Astra Dicere, qui rerum causas, qui Sidera primus Cunctorum, et vasti scrutaris semina Mundi. Nec levius fuerit quam condere bella, referre Tellurisque, Undaeque locos, Animaeque, liquentisque Ignis, et immensos Caeli describere tractus, Bella virum quamvis iam dudum, et praelia lusi; Nuper ut invicti magnum meditatus honorem Sismundi, et pulsos Thusco bis littore Iberos Qui cecini, ac veras iuvenili carmine laudes; Mox quoque Troianas cupiam qui dicere clades, Magnanimosque duces Graiorum, actamque sub arma Europam, atque Asiae Sigaeo in littore gentem. Interea, tardus quamvis, ad Sidera Caeli Accedes, quondam serisque vocabere votis; Cum tamen in numerum Divorum veneris, opta Qua tibi parte Poli, qua sit regione manendum; Et mecum Caeli iam nunc discurre per oras Aetherias, ventisque favens da vela secundis. Ex Caelo, et Terra moles pulcherrima Mundi Constat, et haec inter Naturis ordine clausis. Nam Pater omnipotens cum iam creat unus Olympum, Terrarumque situs, tremulique liquentia Ponti Aequora, sylvai disclusit corpore Mundum, Imposuitque novum Stellis ardentibus Orbem; Quem super haud ulla est nec Terra, nec aequoris Unda, Non Ignis fervens, non humidus intepet Aer; Nec supra, aut infra volvuntur corpora rerum; Non dextra rebus fas est, non ire sinistra; Non medio e spatio motus, non ante feruntur, Non post succedunt; nec quicquam est corpore nullo; Nec Locus ullus ibi est, nec terminus ullus Inani. Ergo cuncta tenet magnum cum corpore Caelum. Quod Pater ut vidit forma constare rotunda, Iussit ut aeterno traherentur Sidera motu, Cum nec stare queat revoluti machina Mundi; Nam neque vis Animae, qua pellitur ipsa, quiescit. Hinc intra se se Caeli se mobilis Orbis Torquet, et aeternum sua post vestigia fertur; Quod locus extra ipsum nullus, non ulla meandi Copia, perpetuum fugiat se se, atque sequatur; Tempore nec quoquam maneant agitata necesse est. Vertit in Occasus Eois magnus ab oris Mundus, et ingenti contorquet Sidera tractu. Quem subter septem contra Pater impulit Ignes, Quinque Vagis addens duo Lumina magna, secarent Quae Caelum adversum, atque Annos, Mensesque referrent. Orbe quidem summo fallax Saturnius ignis Fulsit, et ingenti signavit frigore Caelum. Hunc infra placidi Iovis aurea stella cucurrit; Ignea sanguinei sub quam Mavortis anhelat Fulgorem fax crine trahens, bellumque, metumque. Parte fere media Sol aureus omnia cernit; Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti. Hos infra aethereae micuerunt cornua Lunae, Tum siccum invasit calor igneus Aethera primum, Aera tum calidum non humor ab Aethere longe Dispulit, et frigus sicca tellure potitum est, Quam circum gelidae mediam liquor ambiit Undae. Utque movet Caelum Divina Potentia certo Ordine, quae media est Tellus immota resedit, Quam circum ipse Polis Caelum dedit ire rotatis. Nam Pater in tractus omnes Caelique, Marisque, Tellurisque, Animaeque vias, Ignisque liquentis Funditur, et toto se miscet corpore rerum. Terga dedit Mundo Genitor quae verteret Orbi Eoo, occiduas frontem torqueret in oras; At dextrae partes tardum tenuere Booten, Arcturique domos, magnamque Lycaonis Ursam, Austrinosque situs laevum devolvit in Orbem; Hinc alius Vertex aliusque hinc fixus utrinque, Quos dixere Polos, Austro, Boreaeque minantur. His ita monstratis, superest Regione sub una Dicere quaque meant quae Signa, plagasque retentant. Lacteus ingenti candore decorus, et auro, Nescit utrumque latus medii qui limite Caeli, Fertur in obliquum, clarum Phaetonta relinquens, Temperat et totum flammis errantibus Orbem. Inde Orbes alii varias tenduntur in oras; Signifer est alios quorum pulcherrimus ante, Temnia ducta triplex quem fecit utrinque refuso Margine Signorum; media est via Solis iniqui, Defectus in qua Solis, Lunaeque patescunt, Vel cum tota Soror fraterno opponitur orbi, Vel cum Terra iacens inter fratremque sororemque, Ipsa negat caecae Titania lumina Lunae Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi, Et Luna opposita iam fertur in aethera Terra. Inde Paralleli, Graio quos nomine dicunt, Quinque recensendi; quoroum qui maximus unus Et medius fuerit, noctes aequare diebus Dicitur: unde illi nomen posuere profectum. Sunt duo, non longis qui frontibus imminuuntur; Alter in Austrinos infert sua terga recessus. Hos inter mediumque sedent duo Signa reposta, Quae Tropicos vero dixerunt nomine Grai, Maiores longe extremis, medioque minores. Parte ab utraque Plagae finem posuere perustae. Inde alii duo sunt, qui verticis ardua summi Amplexi capita, sparsi in diversa secantur Inter se extremo in spatio, summosque recidant Quinque Parallelos dirimentes partibus aequis Quatuor, atque secant animalia magna gerentem Signiferum tali ratione, ut permeat alter Phryxaeam pecudem, iustaeque examina Librae; Alter et Aegoceron, et magni brachia Cancri. Sunt duo praeterea, quos nos aequaliter omni Parte licet nobis terra comprendere iniqua, Quique secat mediumque diem, Caelumque profundum Dividit, alter is est qui terminat omnia visus. Quinque Plagas Caelo posuit Natura creatrix, Quarum quae media est aeterno incanduit igni; At magno extremae riguerunt frigore Zonae. Temperiem mediae duplici regione benignam Excepere duae; mediam quas inter et ambas Dicimus extremas Caeli devexa profundi Cingula bina hominum generi concessa Deorum Munere; de medio quae cum traxere calorem, Frigus ab extremis, gemina de parte profunda Temperies geminis infertur ab Aethere Terris. Atque haec culta quidem latera, et Telluris utroque Margine clausa, virum spatiis gens exsulat aequis. Nam media, ut perhibent, Plaga vasta sine urbibus ullis Magna procul magni patiens incendia Solis, Non volucrum nidos, magnarum aut lustra ferarum Substinet, aut hominum genus improba pascit; at illas Nix aeterna premit, foedusque amplectitur horror; Hinc Boreas, illinc gelida Notus effluit aura; Hic tepet Auster, at hic Aquilo non frigidus efflat; Hoc vitio Caeli; densum sed frigus utroque Vertice devexi semper spirabile Mundi. At nobis Arctos sublime propinqua furentes Frigore demittit ventos, insana rigore Flamina perpetuo nobis; quae torrida dum se Trans spatia evolvunt calidis contraria pennis, Nubila dant populis adversa tenentibus arva. At nobis longe Mundus consurgit in arces Scythonias, gelidumque Polus se tollit ad axem. Obliquus late Signorum flectitur Orbis Trasversum, et longo circumspicit ordine Zonas Quatuor, atque secat mediam, quae semper ab aestu Fervet, et ardenti collustrat lumine Caelum. Ergo inter medias quoniam latissimus Orbis Signiferum decuit, quod clara, et maxima Signa Verteret, incubuit magno per Sidera tractu, Quae duodena sedent incurvo lucida Circo. Primum Aries signum; sequitur quem Taurus acutis Cornibus; hinc gemini Laedeia sidera fratres; At Cancrum Herculei sequitur quoque forma Leonis; Hunc Virgo; hanc iustae pendentia pondera Librae. Scorpius hanc sequitur; post quem sua spicula Chiron Tendit; at Aegoceros premit hunc quoque cornibus alte Auratis, curva cui surgit Aquarius urna; Ultima quem Pisces, caelestia signa, secuti. Tempora Signorum numeramus ab Orbe supremo Hybernum ad cyclum vertenti Sole; reverso Inde etiam ad summas imis de partibus oras, Cum semel a Cancro Capricornum Phoebus ad imum, Et semel ad Cancrum Capricorno venit ab imo, Aut etiam medios legit cum passibus Orbes, Aequat ubi noctes Aries, aut Libra diebus, Vel sursum Phaethon fugit, vel fronte deorsum. Hinc atque inde sedent vasti miracula Mundi, Quae Pater ex hominum specie caelestia fecit Sidera, tum mutis etiam sua forma remansit; Ut Corvo, et Lepori, Cygno, fulvoque Leoni. Orbe prius fixas summo dicemus, et ortus Atque obitus, magno faciunt quos Sidera Mundo. Ac nobis qua nam vertex spectatur et Arctos, Ordiri melius dextra de parte licebit: Namque duae spatio spectantur verticis Ursae; Fluminis instar enim circum interlabitur Anguis. Magna supina caput parvae tegit ipsius Ursae; Nam medium pedibus calcat fera parva Draconem, Cuius in extrema latitat quoque maxima cauda, Quo caput usque suum simul ipse retorserit Anguis. Vertice magna tenet septem, sed in auribus ambas, Unam humero stellam; duo sunt pede sidera in uno Postremo; atque alio sub crure est una, cavoque Una humero; geminae parva sunt denique cauda. Parva pedum stellis paribus vestigia fixit; Tres caudam supra; quarum quae proxima summo est, Ipsa Polus, quoniam est immobilis ipsa, vocatur. Anguis utroque sedent duo tempore sidera, bina Sidera sunt oculis; mento stat sidus in imo: Namque decem stellae reliquo sunt corpore toto. Nec minus Arctophylax, carae custodia matris, Ipse pedem dextrum aestivo super addidit Orbi. Huic humeros, pectusque secat quoque Circus ab imo Aegocero, summi tangit qui brachia Cancri. Non cadit oceano citius quam Cancer, et ambo Tyndaridae, ac magni pateat quam forma Leonis. Quatuor hic laeva stellas gestare videtur; Pectore tres dextro; laevo sed pectore solam; Supra humerumque duae spectantur utrumque repostae; Una caput supra est, cubitum subit altera dextrum. Sidera quin etiam pedibus sunt bina duobus; Nascendo curvas solet hic praecedere Chelas. Inde novem numero Cressam fecere Coronam, Arctophylax humero tangit quam forte sinistro. Occidit haec Cancro, magnoque oriente Leone, Nascitur, extulerit cum brachia Scorpius orta. Inde tenet laeva pellem quae forte Leonis, Quae genibus flexis magnam se extendit ad Arcton; Herculis effigies, nati Iove, magna videtur, Colla Draconis habens pedibus subiecta, Leonis Exuvias laevaque tenet, dextraque gravatum Robur, et infestae minitantia pondera clavae. Hunc quidam credunt Cetea Lycaone cretum, Qui dicunt illum natam spectare Megista. Hic humero aestivum contingit denique cyclum; Ipse pedum digitis Arcton prioribus arva Terminat, atque alio calcat pede colla Draconis Hesperidum sacros servantis ab Hercule ramos, Dextra sub Aestiferum manus est extenta, sinistra Erigonem tangit, stat vertice stella sed una, Altera stat laevi media pro parte Leonis; Sub cubito dextro micat altera; utraque papilla Singula; sunt femori geminae, sunt poplite binae; Altera crure micat, pede et altera maxima. Post hunc Est Lyra, quae pulchra testudine spectat ad Arcton, Inque Notum tendens vertit diversa cacumen. Occidit haec, oritur cum iam pulcherrima Virgo. Eripit haemonia Chiron cum tela pharetra Inflexum ostendens terris mirantibus arcum; Nascitur aethereas Caeli manifesta sub oras. Terga super stellae fulgent cui grandia binae, Atque utrumque latus geminas habet; exstat utroque Stella humero; partes imas habet una; sub ipso Vertice et una later. Superos quis crederet unquam Mutorum varias aliquando habuisse figuras? Flumineaque Iovem Cygni vestire figura Quis dubitet, cupidi norit qui furta Tonantis? Qualis olorisoni viridantia ad arva Caystri Accolit herbosas piscoso flumine ripas; Talis in aethereis Olor est pulcherrimus oris; Ala tenet cuius magnam sublimiter Arcton, Tenditur aestiferum sed et altera pene sub Orbem; Flexigeni tangit pede sed vestigia summo; Aestifer ipse secat reliquo de corpore rostrum; Cauda caput Regis contingit denique Cephei. Virgine cum pulsa, chelisque cadentibus, ipse Labitur, atque caput terris immergit opacis; Exoritur magni surgunt cum brachia Cancri. Colla tenent unam, longae unam temnia caudae; Quinque sinistra tenet spatiis ingentibus ala, Altera quinque; caput solam tenet. Inde videtur Cepheos effigies soceri tibi, maxime Perseu, Arctoo inclusi summo cum vertice Circo, Et pedibus; verum caput extulit orbe relicto. Huic, humeros praeter cum vertice, protinus alto Non cadit oceano pars ulla, sed Angue sub ipso, Quem facit ipse caput vacuas cum tollit ad oras, Brachia proiectis tenet in diversa lacertis; A pede quin Ursae tantum distare minoris Ipse videtur enim, quantum inter utrumque duorum Ipsius esse pedum, terras caput omne subintrat, Nascitur aethereas cum Scorpius acer ad oras; Cum Chirone caput claro quoque reddit Olympo, Sidera cui sacra monstrantur bina thiara, In manibus duo sunt; duo sunt sub pectore dextro; Cingula terna tenent; fulgent duo poplite laevo; Bina pedes servant. Supra hunc stat regia coniunx Cassiope inverso longe subnixa sedili. Huic latus ut ternum est, designant sidera terna; Huic regit Arctoi demum vestigia Circi Summa pedum tardus, circum quem ducitur, Orbis; Ventus at effigies aestivas tendit in oras. Lacteus hanc mediam Circus secat; oceano se Abluit, oceano cum Scorpius exit ab alto; Nec minus Haemonias semper videt orta Sagittas. Vertice stella micat; dextra stat clara papilla Una, humerisque duae; lumbis est scilicet una; In femine una etiam laevo; duo poplite summo Sidera; stella pedis tenuit vestigia dextri. Propter eam posita est miris quoque filia Signis Andromede, alati supra caput alta mariti, Iuncta caput nigrum ventri, quem praepes ad auras Pegasus extendit Persaeis notus habenis. Huic medium pectus secat Aestifer, atque sinistram Forte manum; Pisci simul occidit; extulit autem Piscibus os natis, et aperti vellere Phryxi. Lucentem capiti stellam tenet; utraque bino Stella humero; laeva protensa ostenditur una; Sub cubito laevo micat altera; quatuor amplo Pectore subter enim; cubito sedet altera dextro, Inque manu femori coniuncta est una, genuque Una; duaeque pedi dextro; pede sola sinistro; Crure duae, summo sedet haec, sedet altera talo. Nec te transierim, Graium fortissime Perseu, Magne virum victor, cuius secat Aestifer Orbis Crus laevum, atque humerum magna cum parte sinistrum. Ipse manu dextra Arctoum contingere Cyclum Visus es, Aurigaeque caput pede supprimis uno Tu dextro, atque cadis tollit cum spicula Chiron, Et Caper auratam signavit cornibus Aethram. Nasceris hic Aries cum surgit, et aurea tollit Cornua Taurus; habes humero sed sidus utroque; Sidus habes dextra, curvam quae substinet Harpen. Sidus habes laeva, quae Gorgonis ora Medusae Suggerit, at stellis circumdata quatuor ora; Altera ventre micat; lumbo altera, et altera dextro Pro femore; una genu, sura altera; stat pede sola; Altera sura duas tenuit; tenet una sinistrum Stella femur. Tali Danacius ordine Perseus Cernitur, Heniochus verso quem nomine dicunt. Aurigam Olenium pecus alto in vertice gestat, Fortis Erichthonius celeri qui iungere curru Quatuor ausus equos primus, qui torquet habenas Nunc etiam, victorque rotis certamina iactat. Vertice stella micat, sub qua caput omne Capellae Dicitur, atque humero stella est aequalis utroque. Ipse tenet laeva geminos sublimiter Haedos; Aetherias tardi qui dum venere sub auras, Tum cadit ad terras magnai flumen aquai. Stella tenet laevam; summo micat una lacerto; Singula sub cubito stella est dextroque sinistroque; Aestivum ipse suo contingit poplite Circum. Pes dexter Tauri cornu coniungitur uno Sidere; sed totus Persaeis denique plantis Subditus, ad magnam quoniam caput exerit Arcton. Occidit haemonias caelo ducente Sagittas, Cum semel hiberni redierunt cornua Capri. Nec procul Anguitenens cinctus Serpente retorto; Amphitryoniaden alii dixere retortum Serpentem ad ripas mactantem fortiter amnis Lydorum Sagaris; quin Carbonanta Getarum Qui memorent etiam multi regem esse fuerunt. Illum flava Ceres claro suffixit Olympo, Quod male Triptolemum dulcem statuisset alumnum Perdere, ut anguineum conetur stringere guttur, Colla tenens dextra pressa cervice, videres Ut caudam, laeva, dextra surgente, cadenti. Vertice sidus inest, humero sed utroque duarum Lumina stellarum; laevo sed terna lacerto; Ilibus at geminae; genibus sat bina duobus; At dextra una micat; media pulcherrima sura; Una pede in dextro micat hinc, micat altera laevo. Aestifer huic humeros toto de corpore vellit, Cumque genu, noctes aequat qui forte diebus, Limite composito finitur ab Orbe; sinistro Proiecto pede curvus; et est testudinis Orbi Innixus, dextra tangit quam Scorpius una Subiectus planta; Cressae stant ora Coronae Proxima squamosi Serpentis; at ima repellit Cauda Aquilae caudam; terris se condit opacis, Cum superas veniunt Ledeia sidera ad oras; Cum procul oceani, cum cerula Tethyos unda Abluit Herculeum media plus parte Leonem. Exoritur, surgit cum Scorpius, atque sagittis Ipse refert plenam Chiron cum forte pharetram. Quatuor in cauda Serpentis sidera dicunt; Sunt duo pro medio, sunt sex prope sidera terga, Sunt sex in media fulgent quae lucida spira. Gutture terna subest; stella est in vertice bina. Inter et Aequantem noctes hinc forte diebus, Aestivumque Orbem positam dixere Sagittam. Herculis e numero fuit haec, quae plurima tergo Tela ferebat Hylas, magnos dura magna labores Monstra feraeque dabant olli, dum pectora Nesi, Dum sequitur magni fugientia terga Leonis. Hanc sub signo Aquilae positam voluere, sed Orbis Hanc secat ille, Polis qui stans admotus utrisque Aegocerum, oppositique petit cava brachia Cancri. Cuspis ad Aequipedum regionem versa, sed una Anguitenente subest pars prima; haec quatuor astra Continet, ut primum prima sit parte locatum; Unum cuspis habet; media duo fixa sub hasta. Occidit ut caelum flammis Astrea petivit; Nascitur, oceano cum Scorpius exit ab alto. Ast Aquila Aequantem noctes non funditus alam Extra Orbem dextram, non longe a vertice laevam Anguitenentis habet; reliquo de corpore rostrum Ille secat, Cancrum Capro qui tangit ab hirto. Lacteus hanc mediam simul ipse excidit et Orbis. Occidit illa novo iam tum nascente Leone; Exoritur claras Capro veniente sub oras. Hanc ego crediderim trepido portasse Tonanti Fulmina, Phlegraeae fremerent cum praelia pugnae. Vertice stella micat; mediis sunt bina sub alis Sidera; stella super mediae stat margine caudae. Nec procul incurvum fas est Delphina videre Scilicet, adverso longae qui verbere caudae Aequantem noctes contingit forte diebus, Pegaseoque iacet capiti vicinus ut ortus Extremo liquidas viso Chirone sub oras. Occidit, exorta est toto cum vertice Virgo. Vertice bina micant; supra caput altera bina; Bina tenent caudam; duo sunt in pectore; tergo Sidus inest summo. Sed Equus quum spectat ad Arcton Aestifero pedibus Circo connixus, et imo Ore caput magni tangit Delphinis; at Urnam Qui tenet, huius habet dextram cervice volutam. Naribus huic duo sunt; duo sunt in vertice, ut unum Fronte sit in media; sit aure sed altera stella; Unam mala tenet dextra, et cervice comanti Quinque superque alia est; genibus stat singula utrisque; Ante genu sola est; inter micat altera crura; Ventre sub, Andromedes una est quae stella vocatur Occidit ille uno cum Pisce, super iacet illi Qui primus; pluvia cum surgit Aquarius urna Nascitur, atque nives Caelo defundit aperto. Protinus hinc laevos cursum flectamus in Orbes. Pistris Delphinum caudas commissa ferino Pectore, celsa caput rabido levat ore lupino; Hiberno secta est caudae cui denique Circo Pars media, Eoas rostrum quae vertit ad oras, Extremumque pedem Phryxei velleris urget. Ipse caput monstro refluenti proluit unda Eridanus; natoque cadit fera bellua Cancro, Nec minus oceano se se condente Leone. Cum Tauro et Geminis surgentibus orta videtur. Ventre micant numero sex sidera; tum duo summa Sunt cauda; longae sunt quinque volumine caudae Usque sub incurvum ventrem deducta. Fluentum Eridani undosum latis diffunditur oris, A pede qui laevo veniens Orionis ipsam Pistrin adit, Leporisque pedes amplectitur, Austrum Pressus ad emotum, Circus quem dividit illo E spatio, grandi quo iungitur ordine Ceto. Occidit, exoritur cum Scorpius atque Sagittas Qui gerit haemonias; oritur, cum brachia Cancer Extulit, et Gemini venere sub aethera fratres. Tres stellas primoque volumine, tresque secundo, Septem habet extremo longae qui flectitur undae Fluxus, et ingenti designat flumine Caelum. At Lepus ipse pedem sub laevum Orionis Orbem Per gelidum fugiens, ab eo divisus, in ima Parte sui multa stans corporis, occidit orto Iam Chirone; venit caelo veniente Leone; Auritumque caput stellis insigne duabus Gestat, et in vario geminas quoque corpore stellas; Singula sunt pedibus fulgentia sidera primis. Oriona secat noctes aequare diebus Qui solet, a zona, reliquoque a corpore toto. Dextra tenet clavam cui Tauro dura minantem. Vertice terna micant huic sidera clara, sub ipsis Auribus et totidem; cubito sed languida dextro Una, manuque alia est; tres sunt in margine zonae; Poplitibus geminis duo sunt et sidera clara. In pedibus duo sunt, sed languida; sunt tria clava. At Canis occasus spectat quum vertice Mundi, Dum Leporem sequitur fugientem, clauditur Orbe Hiberno, atque pedem dextrum sub Orionis urget Vertice; ad Aequantem noctes caput extulit orbem. Occidit exorto Chirone, exsurgit et idem Cum Cancro; emissae protendit imagine linguae Stellam unam, ipsa Canis quae dicitur; altera summo Stat capiti, Graio dicunt quam Sirion acrem Nomine, quae morbos molitur; utraque sub aure Una parum lucens; pede stat sed terna priori; Pectore sunt geminae, atque humero tres denique laevo. Ilibus una sedet, cauda sunt quatuor ipsa; Postremis pedibus duo sunt. Sed Lacteus Orbis Te, Procyon, pedibus fixis tenet; arripis autem Aequantem noctes Mundi conversus ad oras, Occasum spectas, Geminos Cancrumque quod inter Diceris; ante Canem magnum quod nasceris, inde Nomen habes Procyon; Capricorno oriente fugaris; Exoreris magno caelum scandente Leone, Tresque tuae faciunt stellae nova signa figurae. Thessala nec procul hinc hibernum Puppis ad Orbem, Ipsa Canis caudam tangens maioris iniquam, Ima Polum cuius nostra tellure sepultum Pars habet; occiderit, nascetur ubi ille Sagittas Qui gerit haemonias, Capricornus et ipse renasci Ceperit; at virgo primum cum candida caelo Venerit, haec notas spectabit proxima Chelas Quinque gubernacio lucent huic sidera primo; Quatuor astra Ratis clavum tenuere secundum; Quinque sub incurvae numero iacuere Carinae; Quinque sub haec vitreo ceciderunt lucida ponto; Quatuor ad malum; latitat pars una, nec Argo Tota patet nobis, nimium quod vergit in Austrum Canobos e medio se aplustre refundit, ut aiunt Qui Rhodon, et madidi penetrarunt alva Canopi. Nititur austrino pedibus Centaurus et Orbi, Hibernumque humeris adtollit in aethera Circum, Et caput Herculeae iungit sublimiter Hydrae. Ipse tenens dextra Leporem decurrit; hic ore Et pedibus primis pendet porrectus ad Orbem Hibernum, inter eum, atque Austrinum postus; et ipsi Semifero demit de corpore cura relicto Lacteus, aethereum caeli qui amplectitur orbem. Conditur oceano nata cum Piscibus Urna; Scorpius haemonias urget cum forte Sagittas Nascitur; hic summo tria vertice sidera gestat, Non obscura quidem; sed nec clarissima signa; Singula cuique humero stat clara, atque una sinistro Fixa humero; illa manu; sub pectore lucet equino Illa; sub ingenti sunt pectore quatuor ipsi Lucida; ventre duo formae spectantur equinae; Tres cauda, lumboque alia est, genibusque supremis Singula, poplitibusque duae; sub pectore sola est. At Lepus ut captus magnis cadit hostia Divis, Parte pedum extrema stellam tenet; at duo cauda Sidera sunt summa, capiti tria, pectore stella est; At pedibus primis una est quoque clara, sub ipso Pectore et una latet; sic Hostia. At illius inter Et caput et Scorpi caudam iacet Ara prope Orbem Austrinum; ipsa cadit, Aries cum cornua tollit Aurea; nascenti Capricorno nascitur Ara. Huic duo pro summo stant astra cacumine celsa; Huic duo praeterea spatio dicuntur in imo. Hydra trium spatium signorum intercipit, alti Summa locum Cancri, post Virginis, ante Leonis; Inter et Aequantem noctes est ipsa diebus, Hibernumque simul longo cum corpore Circum, Ad Procyna usque caput tendens; sed quarta sub ipsum Aestivum, Aequantemque dies pars ducta suprema. Cauda caput magni Centauri protegit, atrum Substineat tergo ut Corvum Cratera moventem. Virginis ille inter ferventiaque ora Leonis Exstat, et Hydrai capiti se inclinat; at illa Occidit obliqua cum surgit Aquarius urna, Et nitidi Pisces primum tenuistis Olympum. Tres capiti stellae, primoque volumine ab ipso Vertice quinque micant; tres curvatura secunda, Quatuor at terna, atque duas pars quarta; sed ipsa Cauda tenet quasdam minimo fulgore micantes. Gutture Corvus habet stellam, pennasque duabus Insignitus, habet caudam prope bina remissam. Ipse caput Crater magni qui prospicit Anguis Bina gerit labris; geminas obtusa sub ansas Sunt duo; ventre duo; duo sunt pulcherrima fundo. At Notium graio dicunt quem nomine Piscem, Dicimus Austrinum patrio sermone loquentes. Hibernum, Austrinumque orbes spectare sub oras Eoas media regione, interque videtur Aegoceron, curvamque tenet qui fortiter Urnam. Effusas hic potat aquas, quibus Urna cadenti Ora ferit fluxu Pisci; cadit ipse, renasci Incipit ut Cancer; sed Piscibus eminet ortis. A capite ad caudam bis sex sunt sidera Pisci. Protinus aethereum ducunt quae sidera Solem Exsequar, Aequanti noctes namque orbe diebus Primum Aries signum est eoas versus in oras, Ora caputque novum magni quod magna Trigoni Forma tegit; pedibus Pistrin contingit; at olli Vertice stella micat; tres cornibus; efficit autem Terna locos, magni causa est quae stella Trigoni, Trinacriae in morem, magnae vel imagine Terrae; Tres cervice micant; pede stella priore, sed una Cum tribus ac totidem lumbis sunt sidera clara; Ventre sub una iacet, pede stat quoque sola supremo. Taurus at Europae vector dehinc candidus ortum Signorum spectans, media qui parte locatur, Cernuus ad terras flectit caput; huic secat Orbis Ille genu, noctes aequat qui forte diebus; Quippe pedem Aurigae cornu petit ipse sinistro. Inter et ora huius, caudam vectoris et Helles Et Phryxi, septem sunt sidera; Pleiadas aiunt Graiugenae; et summis duo sunt in cornibus, unum Clarius inde laevo; duo sunt pro lumine bina; Fronte tenet solum; duo sunt ubi cornua nasci Incipiunt; Hyadas Graii dixere, quod, ortis His, cadit ad terras magnai flumen aquai. Inde genu laevo stellam tenet, altera dextro Subsidet, atque pedis gerit ungula dura bisulci Unam etiam; atque imo tres pectore; pectore in alto Una aliis longe fulgentior. Inde Gemelli Tyndaridae Aurigae dextra de parte locati Oriona super, quum sit tamen altus Orion Hos inter Taurumque, secat capita orbis eorum Perficit Aestatem qui cum Phaetonte recepto; A pedibus superas redeunt hi namque sub oras. Proximus est Cancro qui frater, habere videtur Vertice sidus enim geminis duo sidera in armis; Sub dextro sola est cubito, geminaeque duobus Poplitibus stellae; pedibus sunt bina duobus. Alter item capiti stellam tenet; exstat utroque Singula stella humero; stella est in poplite dextro; Singula utraque manu; stella est in poplite laevo; Singula cuique pedi, atque pedem sub stella sinistrum. Aestivus Cancrum medium secat ipse Leonis Adspectans ortus, paulum capiti imminet Anguis, Convexaque tenet testudine sidera bina, Quae tardos, Vates Graii, dixistis onagros. In pedibus dextris non lucida singula multum; At laevo duo sunt primo pede luce minora; Sunt pede nec multum fulgentia bina secundo; Tertius ast unam pes suggerit; ultima quarto Stella pede est; unam primo tenet ore cadentem, Chela sinistra duas, tres dextera chela minores. Spectat ad occasum violenti forma Leonis, Et super herculeae corpus protenditur Hydrae. Aestifer hunc medium Circus secat, ordine ducto A capite ad medium, Cancer qua tenditur, orbi Ipse pedes primos submittens; occidit idem A capite atque oritur; ternae stant vertice stellae, At cervice duae; sola est in pectore; cauda Una ima; mediaque alia est; in ventre sed una est. Ventre sub una iacet; geminae sub pectore stellae; Una priore pede est laevo; stat poplite laevo Una, duaeque humero; nate stella infigitur una. Una pede extremo in dextro, stat et una sinistro, Una genu extremo: magnique haec forma Leonis. Protinus Erigone sequitur pulcherrima Virgo. Ipsa pedes infra magni portenta Bootae Vertice postremam partem ferit alta Leonis; Aestiferum dextra contingit denique Circum. Corporis inferior pars imae desuper Hydrae Imminet, atque caput terris immergit opacis, Caetera membra cadant quam funditus; huic caput ingens Stella tegit parva, atque humero super altera laevo; Una alio; geminis binae stant Virginis alis; Singula utraque manu; sex veste micantia; plantis Sidera bina cavis: tali est Astraea figura. Hanc Canis ad patrium perduxit fida cadaver, Quod Rhyphaea manus terra occultarat opaca. Unde Canem Icarium quidam dixere putantes Hunc ipsum caelo patrem statuisse Lyaeum. Quae simul ac dira conspexit caede Parentem Confectum, fuerat quae desuper arbore ab alta Multa precata Deos, curas testatur inanes Illorum, ac turpi defregit guttura nodo. Virginibus magni dehinc Cecropis urbe creatus Mos erat aetherias corpus librare sub auras, Virginis ut magnum tenuarent sacra dolorem, Annuaque aestivi portarent frigora venti. Scorpius Aequanti noctes super Orbe diebus Protendit geminas, dicunt quae brachia, chelas, Subditus Anguiferi pedibus, postremaque tangit Hibernum cauda e longo nova corpore Circum. Hostia nec procul hinc quam fert Centaurus; obitque In caput; exoritur chelis erectus ab ipsis. Bina tenent chelae duplicata sidera stella; Fronte ter et ternas; sunt quoque in ventre; sed ipsa Sunt totidem cauda; cauda duo sidera summa. Excipit hic chelis mediam aequo examine Libram. At Chiron certo contendit spicula cornu Versus in occasum, veluti qui mittere tela Incipit; hibernoque tenet sua corpora Circo, A pedibus humeros proiectus ad usque latentes Intra Orbem hybernum, caput extra hunc extulit Orbem. Lacteus huic arcum medium secat Orbis; at illi est Ante pedes magnae Gortynia forma Coronae. Occidit hic praeceps; duo sunt in vertice summo Sidera; bina micant curvis in flexibus arcus; Stella micat, summa fixa est quae forte Sagitta; Una manet cubito in dextro, laevoque priori Una, duaeque humeris; una est in pectore; at una Fixa pede est, alia atque alia est in poplite; at illa Fixa genu, haec cauda. Capricornus ad ora voluti Aeternum Mundi spectans, ac fixus in ipso Signifero; hybernus caudaque et corpore toto Hunc secat Orbis; et est suppostus, Aquarie, laevae Forte tuae, ac stellam simis fert naribus unam. Sub cervice una est, duo sunt in pectore clara Sidera; stella pedi est primo; micat aurea primo Una alio; inque humeris sunt quinque; in ventre duobus Addita quinque; duo sunt ipsa lucida cauda. Talis et Aegoceros. Sequitur sed Aquarius urnam Qui tenet invertam, phrygia Iovis ales ab Ida Quem tulit; ipse pedes hiberno innititur Orbi. Porrigit hic laevam, Capricorno quae tenet unum Sidus, Equi tergum contingit dextra Persei Atque iubam; hic ortus spectans resupinus inani Corpore; fluxus aquae Piscis ferit unius ora. Occidit a capite, atque oritur quum caetera surgant Membra quidem citius; duo sunt obtusa comanti Vertice; magna humeris duo sunt, unumque sinistro Sidus inest cubito; duo sunt in utraque papilla, Unum lumbus habet; genibus spectantur utrisque Singula, sed dextro solum sub crure videtur, In pedibusque duo longe spectantur utrisque; Sex Urnam atque decem cingunt a parte sinistra Et fundo. Hinc Pisces spectantur ut ultima Mundi Sidera; quorum uni nomen regione propinqua Austrino est; alter Boreae de parte Boraeus Dicitur; Aequantem noctes, Aestivaque signa Inter, et Andromedes sub magnum forte lacertum Tenditur, et longo perspectat corpore Mundum, Parrhasiasque iacet longum porrectus ad Ursas. Alter in extremo qui fert animalia Circo Signifero duodena iacet, sub equina volutus Terga humerosque manens, nec longe Aequante diebus A Circo est noctes; occasum spectat ad ipsum. A pede Phryxeae pecudis sunt sidera multa Quae veniunt ad eos, et circum terga volutant Squamea, et auratis innectunt corpora signis. Coniunctura iugat Pisces quae forte, sub Arcton Spectat, et haec ternas stellas habet; altera pars tres; Tres ortum versus; iunctura tres quoque in ipsa; Caelestem veteres Nodum dixere Poetae, Ariete de summo quae venit ducta; nec ipsis Piscibus haec sola est. Mesembrinos ille vocatur Qui locus est stellis, numero quas dicere non est. Hic locus Orbis is est, tangit quem Circulus, aequat Qui noctes, iunctu cyclorum Nodus, et idem Caelestum nexus. Satis haec dixisse rotanti Orbe super magno, miris qui sidera signis Nexa tenet cursu semper volventis Olympi.