CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BARIGNAN.giga-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARIGNAN.giga-03.xml.

Documentum BARIGNAN.giga-03.xml in db pdill0


Iamque per immensum lentas flectebat habenas Bellipotens; Pterelas, Laelaps, ex ore vomentes Fumiferos ignes, Aetnam ferventia bellis Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri Nescia, linquebant, carpentes littora late Navifragum et pelagus, gemino quod littore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. Post humeros curva est Zancle, quae falcis aduncae Saturni nomen servat; stant proxima Rhegi Moenia; disiectae hic moles et terra dehiscens Itala Trinacriis disterminat arva colonis. Apparent Calabri montes atque ordine longo Multa armenta vident teneros tondentia flores. Transvolat hos aliasque urbes atque oppida Mavors: Naryciam, Caulona simul Temesesque metalla Leucosiamque legit biferique rosaria Paesti; Despicit hinc Capreas promontoriumque Minervae Et Surrentinos generoso palmite colles. Attollit sese urbs quam (nam nunc credere certum est Cum canat Andei quondam tuba garrula vatis), Post Troiae exitium variis erroribus actus, Tros Capys ante suo structam de nomine dixit Et Cumae et clara urbs, cui nata Acheloia nomen Indidit; est contra viridisque Vesaevus ab umbris Pampineis, volvens ignes cineremque cavernis Exustum et summi prorupto in vertice montis Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla. Hinc curva abscondit Cumaeae templa Sibyllae Et calidos fontes tristique obstructus odore. Alipedes compressit equos; namque axe sub illo Silva obscura ingens inferno est sacra Tonanti, Persephonae dilecta. Huc olim sacra ferebant Agricolae prisci, hic saevi spiracula Ditis Atra fuisse ferunt, nigro hic Acheronte vorago Spirat, at in medio lacus est graveolentis Averni (Sic Graii dixere); hunc densis frondibus atrum Urget utrimque nemus, sed tabidus humor inerti Cum lympha foliisque gravis sub putribus unda Maesta silet saevamque exhalat opaca mephitin, Qua volucres liquidum ferientes aera pennis, Obtusae gravitate lacus, gravitate locorum Intereunt. Vitat cautus Gradivus odorem, Nam statim sensit, lentisciferumque videbat Linternum et fontem, qui, dictus Acidula, rare Arripit exhausto, dictu mirabile, mentem. Constitit ingeniumque loci miratus et artem Naturae miram, sortem deflebat iniquam Illustremque virum, quem fracta perhorruit olim Carthago et tumulo exstabant haec dicta perenni: "O patria, o tantum nobis ingrata, nec ossa Nec cineres condes nostros" pressitque sub alto Corde pias lacrimas gemitusque e pectore traxit. Apparet multam ducens sub gurgite arenam Vulturnus niveisque frequens Sinuessa colubris Minturnaeque graveis atque urbs quam in littore curvo Ante sitam dixit nutricis nomine alumnus Antiphataeque olim crudi domus aspera, Trachas Cincta lacu. Cernit Titanidos atria Circes Quondam infensa viris et spissi littoris Antium Etruscumque hinc Albuneam. Tum maxima rerum Erigit urbs multos sibi longe grata per annos. Deiectas videt hic moles, quae tecta superbo Olim exaequarat Romana potentia caelo; Indoluit Latiae defigens lumina terrae, Hanc quoque post humeros liquit. Iam tollitur Ancon Et Nemesis Fanum et, tam longi meta laboris, Urbs antiqua potens duroque asperrima Marte Tuta iacet, fulvis ubi raucus fervet arenis Adria spumanteis volvens ad littora fluctus, Quem circum bini stridentia in aequora colles Hinc atque hinc viridi protendunt cornua fronte Et laeta cervice fovent et brachia circum Praepandunt pinguique solo radice sub ipsa Fecundant, ubi flava Ceres per florida culta Pullulat atque agri rubicunda fruge fatiscunt; Bacchus amat colles et ademptis crura cothurnis Autumno gravidus sub musto tinguit olenti. Hic fonte agresti fulvoque interlitus auro Aspectu molli vitreisque argenteus undis Manat Isaurus et incumbens uligine ripas Tingit aqua lambens et apertum rumpit in aequor. Hic vero portum celsis sub moenibus urbis Contrahit inque sinus se colligit unda reductos Quo nautae subeunt, cum non tractabile caelum, Nulla fides pelagi est aut cum concreta capillos Iam glacialis hiems Aquilonibus asperat undas Alligat et fluvios pingens Rhodopeia cana Saxa nive assiduique horrendo frigore semper Arva perusta Noti: subducta in littore puppe, Hic hiemant pictisque imponunt serta carinis. Quattuor aggeribus solido et circumdata muro Urbs erat exstructisque tribus, postremus, in aequor Qui tendit, tunc incipiens surgebat in astra. Hic dux Franciscus, magna stipante caterva, Instabat fossa muros atque aggere cingens; Hic videt an hostis invadere moenia possit, Imperat hic rumpitque moras et prospicit illic Si qua operi desint. Surgit celeumatis horror. Pars humeris lapides convectant saxaque vastis Viribus evolvunt, pars instant ducere muros, Pars terram effodiunt operi immanesque molares Rupibus excidunt plaustrisque gementibus alto Ardentes vectant. Opere omnis semita fervet. Haud secus atque inopi metuens formica senectae, Cum raptam Cererem rubicundo e farris acervo Fert obnixa humeris, hinc illinc calle videres Angusto praedam trahere et properare labori Nigrum per campos agmen, nonnulla per herbas Dum ruit ad fruges festinans, fasce levato Offendit sociam veniamque oravit et inde Accinxit sese ac devolvit ad horrea messes; Sic aliquis, dum forte via decurrit et orsum Intentus molitur iter caecusque labori Insistit, socium laesit veniamque rogavit, Tum coeptum exequitur. Gratatur in aere Mavors Prospectans pronusque rigenteis urget habenas. Tempus erat Phoebus radianti insignis in auro Cum secat axe diem medio et iam flammeus ardet Currus inextinctus torrens positique sub igne Flagrant Aethiopes, exurere fervidus agros Arenteis Phoceon, cum terram ex aere tandem Mars petiit quatiensque manu resonantia lora Franciscum aggreditur. Tum luce coruscus in aerea: "Nate - inquit - nostri, nate, o spes una laboris, Ad te confugio, pietas si te ulla parentis Nunc capiat, tangat divinae cura salutis. Imperio nuper Siculis habitabat in oris Monstrum horrendum, informe, ingens, immane, Typhoeus. Antra domus fuerant; haec regia et aula tyranni. Quid referam gentem infandam, virtute carentem? Quae commixta simul cunctas deiecerat urbes Trinacria tellure sitas, dum terra faveret Illorum genitrix, Sicania rura iacebant Praeclarae et moles, caeca undique et undique turpis Barbaries, mors et maestissima mortis imago. Quot miseri nautae manibus cecidere cruentis Atque horrenda suis macularunt dentibus ora! Inde fero populo incessit tam dira libido Excussisse Iovem caelo. Iam Fama per urbes Dixerat Emathias, longi praenuntia luctus, Gesta hominum. Postquam id saevi sensere bimembres, Monychus his ductor genitorem ulciscitur armis Haud iustis, qui se versus sequiturque fugitque Sub Stygiis undis; ciet aeque iniuria fortis Alcidae, qui quondam armis clavaque rigenti Hylaeumque Pholumque neci dedit, inde sub amne Alphei nitido, Siculas pervenit ad oras. Sidera Peliacus subiecto vertice Olympi Pulsat apex. Totus nunc saevis gentibus aer Opprimitur metuitque in summo Iuppiter axe. Tu spes una deum (cuncti cupiuntque vocantque): Exaudi tandem, namque exaudire necesse est. Si nostro semper doluisti, nate, dolore, Nunc miserere patris, nunc nunc miserere deorum. Num metuis, qui quid timor est non noscis et omneis Odisti pavidos? Nihil est quod terreat. Ergo Per caput hoc, oro, perque hoc spirabile lumen Aetheris, iniustum superum miserare laborem. Sunt lectae gentes et armis apta iuventus. Nusquam abero, nusquam divi nec Iuppiter ipse; Quisve tibi obstiterit, faveat si Iuppiter ausis? En quoque Fortuna haec, quo tu sis acrior, utque Semper adest semperque aderit semperque fovebit. Tu cum depuleris populum, te Iuppiter astris Inferet; impavidum, nate, o nate, excute pectus". Dixit et ut curru forte insistebat in alto In faciem nati laudis coniecit amorem Afflavitque animos; ille autem accensus et igne Correptus subito, laeto haec est ore locutus: "Postquam tanta Iovi nostrae fiducia gentis Est, pater, imperione tuo parere recusem? Dis equidem reor auxilium non posse meorum Sufficere et tanto non nos dignamur honore. Non ego, caelicolum genitor, tibi solvere dignas Aut re aut ore queam grates; sint ardua quamvis Iussa, sequar; semper pro te levia omnia ducam". Sic ait, inde omnem, quae nato obducta tuenti Mortaleis hebetat visus, densissima circum Caligans, nubem eripuit natique petivit Amplexus Mars et tenues effulsit in auras. Et iam intacta mei superat pars maxima coepti, Maius opus, maior rerum mihi nascitur ordo. O mihi si divus qui crines rore virentis Castaliae lavit intonsus Pataraeus Apollo Allabatur ovans, si Clio et docta Thalia Bellerophonteo contingat labra liquore, Subverearne meis maiora invadere votis? Ecce, per immensum penna sublatus ab aurea Dicam acies, dicam caedes, dicam horrida bella Funeraque atque animis actas in funera gentes, Cum superum ductu spiranti et numine classem Advena Trinacriis exercitus appulit oris. Vix Mars, ex oculis abiens, radiantibus armis Ingentem sonitum dederat, cum natus in urbe Iussa deum exsequitur revocatque ad limina gressus. Tectum in suspectu vasto supereminet ingens Augustum, horrendum spoliisque insigne superbis, Limina cui gradibus consurgunt ordine structis; Mygdonio nitidi collucent marmore postes, Ianua percrepitans et cardo stridet ahenus. Huc ubi Franciscus devenit ab agmine denso Tectus, marmoreis gradibus stipante caterva Aulae succedit. Veterum hic simulacra deorum Antiqua ex cedro stabant erecta, nitebat Lychnites Pariusque lapis demorsus ab auro Quodque Paros candens profert viridisque Donusa. Ut procerum turbam nitida dimisit ab aula Indicens pugnam iussitque accingier armis, Continuo iuvenes animos audacibus implent Dictis, arma fremunt. Volitat quoque Fama per urbes Subiectas, cuncti sese exhortantur ad arma. Classica iam clangunt atque aerea cornua late Conspirant rauco assensu sonituque tubarum Accendunt iras; gemit et strepit undique ferrum. Hi pingui arvina fulgentia spicula tergunt, Hi tereti mucrone adsunt, hi protinus hastas Corripiunt, leveis ocreas, thoracas aenos Argento ducunt lento saevosque dolones Laeti ad bella ferunt et aduncae falcis in arma Cessit honos rastrique simul. Bella, horrida bella In mentes subeunt; ferrum undique et undique ferrum Emicat et scissa exsultat Discordia palla. Quae iuga summa colunt Urbini urbemque Metauro Haerentem atque aliam Senonum nomine dictam Eugubiumque Calenque et Durantis littora terrae, Angelici camposque Vadi, quaeque oppida gentes Feltria, bellum ineunt volitantque ad flumen Isaurum. Pars pedes adveniunt, pars ardua colla coercent Acris equi cunctique ducis mandata facessunt. Optimus interea dux otia foeda labore Rumpit, deducit classes atque abiete secta Intexit; cuncti incumbunt iuvenesque virique Incurrunt silvis obnixi et robora remis Apta ferunt stringuntque simul. Dux imperat, instat Castigatque moras. Iam rauco littora curva Nautarum clamore sonant, spumantibus undis Labitur uncta abies rostrisque frementibus echo Dissultat, reboat pelagus striduntque rudentes. Tormenti genus est compactum ex aere sonanti, Nuper ab horrendo quod traxit nomina bombo; Bombardam dicunt: convexa sub ardua plumbum Et caecas fauces pulvis demittitur ater Sulphure, salnitro, extincto commixtus et igne. Tunc centum valido instabant contundere ferro Salnitrum sulphurque simul nigramque favillam, Cum classem et socios et littora fulva relinquens Venerat huc, operi cogens insistere duro. Proflantes illi magna vi brachia tollunt, Mox ferro reddunt ictus altosque sub imo Pectore dant gemitus et vox emissa profundo Corde sonat, madidus rivis fluit undique sudor. Tum tormenta rotis stridentibus evehit, altum Inde viam secat ad littus pictasque biremes Munit, fumiferi dein pulveris aggere complet. Hinc flavam Cererem portis convectat apertis Bacchumque; infecto mora non datur ulla labori. Interea, quocumque petat, comitatur, inhaeret, Infixus lateri est natus discitque paternas Virtutes, primis quas ille ferebat ab annis. Haud mora, laeti, hilares obeunt sua munera quisque, Maturant statim atque omnes parere iubentis Certatim imperiis luctantur, littora passim Miscentur vario strepitu, longe insonat aequor. Interea gentes ex omni parte subibant Moenibus excelsis, quam multas illice frondes Excutiunt Austri, cum chelas exerit ingens Scorpius, autumnus gravidas premit horridus uvas. Collectam ut vidit muris succedere gentem, Ex omni numero ductores convocat, agmen Collustrare iubet portisque educere pubem. Haud secus ac iussit, faciunt. Eutynius acer, Cui data cura, duces iuvenum vocat et sua cuique Arma efferre iubet, simul instruit ordine longo. Non hoc Naupliades et quamvis ille referret Strymonias vidisse grues sub nubila pennis Connexisse acies, componere doctior esset. Incedunt acres; Crataeus prima coercet Agmina, compactam iactans adamante columnam Nigram et lucentis pendentem in pondere gemmae. Prosequitur pilata cohors iuvenumque virumque. Pictai vestis dives fulgentis et auri Aequalem ostentat trutinam verritque per auras Ensem fulmineum sensim rubrique coloris Alas signorum nitidis Dichaeus in armis; Mille manus iuvenum radiantes aere corusco Sectantur pariter cristisque comantibus haerent. Ecce autem, ut velum plenis Aquilonibus actum, Vexillum tremulas in collem suscitat auras, In medio est gemma simul auroque intertextum, Sole repercussum adverso speculum micat ingens Inficiens simili fluitantia lintea fuco. Eubulus has acies hoc prudentissimus agmen Secum agit, at mille huic cristisque ostroque decori A tergo iuvenes caelo capita alta ferentes. Inde per immensum fulgentia brachia volvit Semnus et insequitur pariter, cui candida virgo Fulva auro, variata smaragdo et iaspide tecta Vinctum unicornem gremio somnoque sepultum Blanda manu mitem tractat, perflanda ferenti Carbasa dans Zephyro niveum ostentansque colorem. Mox agit instructum fortis Sebasmius agmen, Insignis pietate, armis super aethera vectus, Cui mammam exertam praebet pia mater alumno Atque sinu infantem fovet et simul oscula figit Ridens ac teneris immulgens ubera labris; Nunc haurit litui sonus atque hinnitus equorum Et quae quadrupedans latos quatit ungula campos. Eupsycus en fortis, cauda suffultus equina, Vertitur evolvens humeros urgetque sonanteis Impavidus frenos rigidisque insistit habenis. Mille hunc turmae equitum, cristati mille sequuntur Squallentes ferroque auroque alboque orichalco. Huic leo terribilis flaventes incitat alas Excutiens cervice thoros cervoque dolenti Cornibus arboreis strato veniamque precanti Ignoscit reprimens ungues dextramque potentem. Mox Charys armato resonantes milite campos Corripit et loris fumantia colla fatigat Bellatoris equi spumasque everberat auro. Proveniunt variae gentes, pars ense corusco Et gaesis certant, pars aerea cornua flectunt Missilibusque feri pugnant et spicula torquent, Cui divina imas comburit flamma medullas Intima submoti penetrans ardentia cordis. Dapsylus haeret, equis iuvenes quem mille superbis Elati stipant cuncti duo tela gerentes, Nubila densa quatit fluitatque per aera velum Ingens purpureum; in medio purissima saxo Rumpit lympha novos complens uberrima rivos, Quam circum virides herbae distinctaque odoro Gramina flore halant, passim colocasia, passim Narcissum tellus ulnis ostentat apertis. Aganus hunc mitis sequitur, tegit aurea cristis Insignisque caput galea et micat aereus ensis. Mille sub hoc equites agitant in pulvere anhelos Quadrupedes laxatque sinus spirantibus Euris Unda silens dum marmoreus premit aequora pontus. Fida subit Pisti manus, ipse in murice et ostro Conspicuus celerem urget equum, cui mille fatigant Littora delecti iuvenes veloque sub albo Indice sublato dextra est gemmisque decora Tecta fides niveo splendet rarissima panno. Ultimus indomitum nitidis moderatur habenis Quadrupedem exsultatque rigenti fortis in aere Elporis. Huic totidem iuvenes, mirabile visu, Virgatis lucent sagulis viridisque per auras Spes volat; in medio stat quidam numina supplex Implorans nimbusque auratus ab aethere caelum Currit inextinctosque in pectore suscitat ignes. Non mihi si centum deus ora sonantia linguis Ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, Carmine persequerer, quae quisque ingesserit arma. Fraxinus alta sonat, totum et seges aerea caelum Proripit ex oculis, glomerantur in aere spisso Pulvere surgenti tenebrae densissima totum Aetheraque involvit nigra caligine nubes. Aera Ephyraea nitent galeae peltaeque rigentes Et clipei insignes et picti scuta Labici, Loricae contextae hamis. Fremit ore citatus Helaeus sonipes impulsaque tympana ferro Horrendo clamore sonant; summus tremit axis. Pertentant tacitum ducis alti gaudia pectus, Dum videt instructas acies. Sed iam humida noctis Umbra insurgebat terris; tunc Martius heros Littore discedit recipitque ad limina gressum. Coniugis implerat maestus iam nuntius aures Bella parari animis, tum prodiit obvia contra Deque ducis collo vinclum praedulce pependit: "Mene hic ignaram, mene hic, carissime coniunx, Linquis? Ubi est quae cura mei prius esse solebat? Iam nostrum penitus, iam nostri oblitus amoris Bella paras; quisnamve tuam pervertere mentem Nunc animus potuit? Valeant qui ad bella lacessunt Tamque artum solvunt nodum; maestissima vivam Et nunc et semper tristis Leonora querelis Obruta; cur patior, misera o, divellier unquam Complexu, Francisce, tuo? Iactarer et una Bella gerens, nimium heu felix, nisi sacra pudoris Arceret lex. An nunc sum tibi carior absens? Deductae classes et certus es ire per altum, Me incerta, me me ignara, crudelis, in arma. Arma ruis rapiende mihi, rapiende tuorum Consensu. Da vela Notis, impelle carinas, Bella para atque acies, cum milite consere dextram; Deseror et nostri non tangit cura doloris. Sed si tantus amor, si stat sententia eundi, Me quoque tolle simul, rape me super aequora tecum". Haec memorans vultum lacrimis atque ora rigabat Tendebatque patri casu maestissima natum. Iulio erat nomen, qui tunc quoque parvulus infans Illustrem referebat adhuc virtute parentem. Tangitur et dictis tandem et pietate paterna Sidereus coniunx, cupit et lenire dolentem: "Visne - inquit - patris imperiis parere recusem, Pars animae mihi cara meae? Num flectere fata, O Leonora, cupis? Me summus Iuppiter alto Evocat e caelo, coetus vocat aetheris alti; Quare age, ne timeas lacrimas et reprime inanes, Cum sic fata vocent, quae nulli frangere fas est. Ecquid enim timeas, cum mors sit carceris atri Postremus finis nostrorum et meta laborum? Hoc mihi crede, uxor: corpus, quod cetera membra Sustinet, esse animi hospitium. Nam, vera fatebor, Cum venit illa dies, quae nostri corporis huius Ius habet et nostri spatium tum finiat aevi, Tunc animus laetus priscas invisere sedes Concupit; et, si qui invadunt in morte dolores, Dissolvi dolet hospitio tristisque recedit. Verum ubi ad hoc tenui est resolutus cortice, amore Caelesti afflatus vitaleis deserit auras Colloquioque dei fruitur caelumque revisit. Labitur occulte fallitque volatilis aetas Et nihil est illa velocius; altera trudunt Altera, semper habet falcem Saturnus aduncam. Quid nostra brevius vita, quae defluit instar Fluminis? Exiguus quam est nostri spiritus oris! Nunc age, ne, coniunx, ne me, carissima, euntem Impedias et, si moriar, cum laetus ad astra Hic animus tollet sese patremque requiret Perpetuum, inveniet, gaudebit iungere dextras Amplexuque frui sancto, cum reddere voces, Tunc felix fuero". Iam talia verba loquente Aeterni proceres gemitus lacrimasque dedere, Cum iuvenis natus supplex stetit ante parentem, Sic orsus: "Sine me, genitor, tam posse valere His precibus, natum his precibus sine posse rogantem. Certus es ire, pater, nostrasque relinquere sedes. Arma paras. Postquam haec animo sententia surgit, Me quoque tolle simul, simul et iactabimur ambo". Ardentem genitor iuvenili agnovit amore Et contra ridens: "O me mihi carior, omnem Mitte metum, venies et deinde in tecta redibis; Dignior es superesse". Et sic effatus, ad altos Processit thalamos, tantis cum territa monstris Iulia, Ubaldi uxor, qualis cum sanguine siquis Purpureo violarit ebur, suffusa nitentes Ubertim lacrimis oculos occurrit et alto Brachia suspendens collo fletumque refundens Ter conata loqui, ter lugens ora rigavit Singultuque pias interrumpente querelas: "Quo ruis? - exorsa est - Quaenamve, miserrime coniunx, Mens agitat? Quaeve incessit tam dira cupido? Men linquis?". Tunc bis curas avertere Ubaldus Conatur dictis: "Ne te angas, Iulia; certe Actutum veniam, quandoque haec cura remordet, Ni fortuna obstet, maneat si vita superstes, Septenos radiis vix luna impleverit orbes, Cum citus adveniam". Sic tandem lenit amantem Solaturque inopem, tanta est fiducia dicti. Regifico interea collucent tecta paratu Instructaeque nitent mensae, stant pondere gemmae Crateres nitidi; videas fulgere Britannis Longa aulaea suis et celsa per atria passim Luxuriare dapes mensis, radiare metallo Ex auro argentoque et Phidiaco caelato. Hic prior ex aliis genitor Franciscus ad aureas Componit sese mensas, cui filius haeret Vestibus in Phrygiis, saturata et murice laena Proxima discumbit stratis Leonora superbis Iuliaque. Effulgent auro laquearia fulvo Suspensique micant lychni; cerealia dona Expediunt famuli celeres epulasque reponunt. Ut primum mensa se dux Franciscus ab alta Sustulit et multas sermonem duxit in horas, Dimisit laetos populos somnosque petivit. Iamque rubescebat pictis invecta quadrigis Aurora et nitido lucem patefecerat ortu Caeruleum tremulo percurrens lumine pontum, Cum somnum dux atque otia longa perosus Corripuit stratis corpus thalamoque nitenti Progreditur tandem, ingentem cui limen hiantum Atque salutantum totis vomit aedibus undam. Principio dux templa petit centumque bidentes Mactat perfectosque aris indicit honores Fundit et in fibras Bacchum sudataque fumat Leucothoe redoletque foco Cinyreia Myrrha. Continuo votis oneravit sidera vates, Rite secundarent cursus; tum littore taurum Candentem, Neptune, tibi prosternit ad aras, Stellatum minio taurum, cui cornua fronti Aurea et auratis squallent palearia setis, Elibatque merum diffundens extaque salsos Porricit in fluctus, binas de more iuvencas Nereidumque choro et Zephyris felicibus albam. Ergo ubi constituit solemnia munera divis Auspicibus coeptorum operum, cara uxor obortis Humectans lacrimis oculos ter brachia amato Imposuit collo tristique miserrima tandem Ore: "Vale" dixit collapsaque corpore toto est. Aeratae centum naveis totidemque biremes Imperio unius parebant, maxima quarum Est Aquila. Hanc dux conscendit natusque per undas; Inde iter invadunt. Rutila Iovis ales in aethra Nutabat crispans fulmen nitido igne coruscum. Ordine tum reliqui proceres: Eutynius altam Impellit pinum, magna invehiturque Elephanto, Crataeus Tigri, Scylla Dichaeus in aerea, Eubulus Angue truci, Semnus fortissimus Hydra Caerulea, Tachytique pius Sebasmius, acer Eupsycus hinc celeri secat aequora vasta Leaena, Sphinge Charys, Pistus Centauro, Dapsylus alba Cycno, Porphyreonque agit Aganus inde Melaenam Elporis atque aliae scindunt vada salsa carinae. At iubare exorto digressu maesta supremo Urbs omnis prodit portis: longo ordine matres Cum senibus mixtae classes in littore euntes Prospectant oculisque illas votisque sequuntur. Interea nautae, ductis ad pectora remis, Aequali feriunt ictu freta et ordine terno Consurgunt gratoque inflatur carbasus Austro. Aspirant Zephyri, Neptunus et ipse tridenti Impellit puppes totumque sub axe Tonanti Sternitur aequor aquis atque hispida membra sub undis Convolvens placidus it Triton caerula conca Demulcens freta. Cymothoe Panopeque Ephyreque Calliroeque Pyroque Galaenaque Phylodoceque Nudae humeros omneis albis in vestibus omneis, Omneis Puniceis evinctae crura cothurnis, Obnixae trudunt classes, quas candida circum Agmina densantur simul et, sua ludicra, flores Tendunt et violas ferrugineosque hyacinthos Narcissumque apiumque immortalemque amaranthum Texunt et capiti imponunt stellantia serta. Hinc vada substernunt quo classis regia fertur Quoque aliae puppes: campi salis aere dehiscunt Et fervent laetae rostris stridentibus undae. Adtorquent iuvenes spumas tonsisque fatigant Aequora, spumescunt everso marmore fluctus. Nereidum chorus interea sub gurgite vasto Ludit et applausu risuque remurmurat unda, Circumdat ducis navim et, saliente corona Nympharum, Glauce incipiens pulcherrima dixit: "I puppis velox, i puppis caerula, tantos Quae vehis una duces, qua lati includitur orbis Gloria, quam noscunt terrae, quas maximus ambit Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite. Roveriae decus o gentis, fama inclita, saecli Humani splendor, te, quae nunc incolit ortus Gens, Aurora, tuos, super aethera nomine tollet, Qui geminam Armeniam quique ardua saxa Niphatae, Quos vagus Euphrates, quos devius ambit Araxes, Felices caeli tractus, Pactolus arenis Quos rigat auratis Chalybesque acresque Geloni. Te laeti Seres nascenti vellere, quosque Alluit e Scythicis delabens montibus Indus, Indus aquis, Indus populis, auro effluus Indus, Et quos Eurymedon Cydnusque Hermusque Tagusque Et vasti Aethiopum fines, Azania regna, Cyreneque et Marmaridum loca torrida ab aestu. Te Poenus, qui succinctis venator in armis Observat fulvos latebrosa ad tesqua leones, Te Numida infrenus Gaetulaque Syrtis et Afri, Quae lambit Ganges et quae Nisaeus Hydaspes Arva per Eoos campos, quae spectat ab alto Vertice piniferis Ide circumdata silvis, Ide altrix silvarum, Ide fecunda ferarum, Irriguos Ide fundens de rupibus amnes, Maurorum quicumque domos, quicumque latenteis Hesperidum lucos obsessaque montibus arva Prospicit et ramis nativum decutit aurum, Te qui Caucaseas fauces Tanaimque nivalem Europaeque Asiaeque undis postrema tenentem Riphaeosque tenent colles Maeotidaque undam Tollent, venturos tollent super astra nepotes. Quidnam progeniem referam, quae semine, Ubalde, Manabit praeclara tuo? Tu, Iulia coniunx, Summus honos summa et pharetratae cura Dianae, Egregia, illustris, formosa et semper amica Pieridum studiis, castissima Iulia, plaude, Plaude tibi. En video (detur si, maxime Proteu, Ulla fides dictis, caneres cum fata futura) Insignem prolem felici hac arbore terris Surgere, sub pedibus quae dein vertatque regatque Orbem pacatum, pandet tibi, Lucifer, almum En iubar et roseum caput exseret Ennosigaeo. Errantes ignes caeli, vaga sidera claris Concedent titulis; virgo, Latonia virgo Cornua caelesti tendet stillantia rore. O fortunatae gentes, Saturnia saecla, Insuetum, mirandum, ingens deponite vestris Auribus: ecce cano divorum arcana, futuram Aetatem promens, qua non felicior ulla Humanis umquam cecidit, felicior ulla Non cadet. Haud ignara loquor; nam fata faventeis Caelicolum et mentes refero, nam numina rebus Humanis propensa deumque altique Tonantis Obductos animos pando. Ne temnite dicta, Accipite ast animis vestraeque infigite menti. I puppis velox, i puppis, caerula puppis". Haec ait atque eadem referebant carmina nymphae. Confestim videas tremulas per caerula flammas Scintillare, oculis quas tunc iaculantur ab aureis; Tela Amor hic crudus subigens in cote cruenta Ustulat igne novo divumque incalfacit ossa. Dum spectant vitreis nudatum corpus in undis Praecipitare nive et tinctas trepidare papillas, Impellunt puppem et fulvae obluctantur arenae. Ocior illa Euris volitat, volat illa sagitta Et salis aere ruit spumas. Neptunus in imo Exsultat fundo accelerans positoque tridente Cum Phorco Glaucoque et semifero comitatu Obtrudit classes et se dat in aequor apertum; Littora conspectu terraeque urbesque recedunt. Miratur dux et natus, stupet inscia turba, Nauticus exoritur clamor, nat vecta per undas Pinus, dum Zephyrus genitalis et aura Favoni Vela implet curvatque sinus striduntque rudentes Excussi et validae spumant aspergine tonsae. Quinque errant soles totidemque ex ordine noctes Et iam sexta polo primum revoluta ruebat Matura cum luce dies radiisque rubebat Phoebeis aequor, cum sese attollere contra Sunt visi scopuli, quos Scylla et saeva Charybdis Assiduo miscent aestu fervuntque cavernis. Hic rex aequoreus latrantia monstra tridente Percussit saevo cautesque atrique meatus Increpuere; patris iussu placida unda quietum Per medium patefecit iter. Iam moenia Zancles Apparent; portu subeunt atque aequora verrunt. Et iam subductae stabant in littore puppes, Cum primi sese ductores classibus aereis Promunt et Cererem vasto contundere saxo Et torrere parant flammis, tum liba per herbas Expediunt fessi nautae Bacchumque coronant. Ut victu vires revocatae, protinus omneis Colligit in medio campique Eutynius ulli An desint servat, potiusque accrescere sentit Quam deesse. Interea summi de vertice caeli Expectata dies aderat, qua sanxerat Aetnam Visere Franciscus. Ductores convocat omneis Dux atque instructas acies utque agmina vidit Adglomerata, infit tumulique ex aggere fatur: "Magnanimi proceres et gens versata sub armis Ex quo opifex rerum vitam patefecit in orbem, Solvamus superis grates et dona Tonanti, Quod cuncti, cursu incolumi firmisque carinis, Delati huc simus portusque intremus apertos, Ut labor exiguus (neque enim sunt ardua bella) Summus honos summa et nostrae sit gloria genti. Viribus ex nostris superi sperare salutem; Solventur superi exitio solvetur et ipse Iuppiter, auratum qui torquet numine caelum. Ergo et cum caelum superosque altumque Tonantem Obsidione gravi tueamur, frenum ubi Phoebus Purpureis imponit equis, quibus abdit in undis Auricomos crines, quaecumque ea littora gentes Et populi quicumque tenent, quicumque nivoso Perflantur Borea, quicumque ardentibus Austris, Debebunt nostrumque ferent ad sidera nomen. Si viridem prisci statuebant fronde coronam, Cum quis forte aliquem rapuisset morte togatae Gentis, nunc nobis quaenam, quae praemia dentur Digna satis, cives, divos si solvimus ipsos? Sed si quid tantum (quod virtus credere vestra Abnuit) hoc arceret opus, sive occupet ista Gens caelum et cuncti fugiant ex aethere divi, (Fidite) non tanto cessabit cardine rerum, Sed potius curru qua sol utrumque recurrens Aspicit Oceanum imperio pervertere vellent. Sed cum nullus honos vel gloria ad arma cieret, Hoc hominum est commune quidem: defendere regem Qui vegetat, qui vitaleis infundit et auras. Neu quisquam timeat me nunc ad bella regente Suscipere has partes, istamve invadere gentem; Namque mihi est animus, proceres, dare, fundere leto Hos omneis, cum sit gens, quamvis corpore grandis, Legibus haud assueta ullis, sine corde, sine armis". Sic fatus princeps tamquam calcaria forti Iunxit equo: hic primi ductores arma capessunt, Edicunt sociis et primi splendidi in aere Aggrediuntur iter structaeque ex ordine longo Procedunt acies et latos milite campos Armato complent; enses lunataque scuta Corytique leves humeris ensesque renident. Iamque iter emensi longum, iuga celsa videbant Aetnaeque impositos montes abscondere caelum. Collis erat nullis obductus frondibus ignes Ob rapidos montis; prudens hic Martia castra Dux locat et vallo fossas atque aggere cingit. Viderat interea praecelsi ex aeris arce Instructas acies radiantiaque arma Typhoeus Exquiritque aliquem qui montem tendat ad imum Explorare viros; cui se catascopus offert Callidus. Hunc mittit, qui sint exquirere et unde Imperat; ille dolis instructus, opaca viarum Lustra petens, spelaea et saltus explicat omneis Exquiritque auditque ducem quo nomine et unde Nunc veniat, quae vel tanti sit machina belli. Inde redit laetus regique audita recenset Francisci et nomen. Quod sensit ut ille, repente Attonitus stupuit, stupuit rex Monychus alti Tunc ducis excipiens nomen, quem panderat urbes Fama per Haemonias, stupuit quoque nomine nati Perculsique omneis mentem formidine turpi Ingemuere, dolens: "Iuvat - inquit et - huius in armis Posse mori"; et quem non fulmen deterret et ignes, Nunc tanti exhaurit nomen ducis. "Omnia postquam Sunt tentanda, tuas, i, coge, o Monyche, gentes Teque ad bella para". Nec prorsus plura locutus, Indoluit; solitum cum Monychus evocat agmen Et montem linquit, commixti parte bimembres Ex omni accelerant ac montis ad ima recedunt. Protinus ut sensit fortis Franciscus, ad arma Accendit populos aciesque ex ordine apertis Effundit castris. Iam belli rauca cruentum Buccina dat signum prior et Crataeus in hostem Intorquet telum et campo sese arduus infert. Subsequitur pilata cohors clamore secundo Excipiens fremitum sequiturque miserrima caedes. Nam prior exsultans ut cum Crataeus in agmen Impulit armatas acies, ferit eminus hasta Adversum Margon pectusque exhaurit apertum; Sanguinis ille globos vitaleisque evomit auras Convolvensque latus madida resupinus arena Calcitrat. Ultrices tunc tunc ardescit in iras Heros Nosimatumque furens prosternit et omneis Nubigenas miscet, ruit et se vibrat in arma. Monychus interea caecusque ardensque furore Saevit et horrificus visu furit agmine toto. Haud secus ac pressus pede cum caput amphysbaena Insurgit geminum et trifido micat arduus ore, Longa viatorem quaerens per saxa, securim Sic iactans Dryopen ferit atque per agmina currens Crataeum quaerit: solus Crataeus in ore est. Invenit et tandem tum, cum forte ille parabat, Dedere Demoleonta neci; subit ipse manuque Impellit socium, imparibus concurrit et armis. Saevit Demoleon spesque addita suscitat iras; Emensus fortunam oculis, rapit arma furensque Excipit incautum Crataeum et colla securi Findere molitur. Subita et iam percitus ira Institerat digitis dubios suspensus in artus, Cum gravis incursu impellitque tenetque Clearcus; Atque hic ut dextra succedens compulit, ense Demoleonta petit rigidoque in pectore ferrum Condit; at ille animam mixto cum sanguine proflat Convolvens oculos vultumque in pulvere turpat. Deserit hunc avidus laudis Monychonque furentem Occupat, obtruncat collum, dein Toxea caedit. Ardescunt animis germani caede bimembres. Eurytus hinc rabie demens exclamat ovanteis Ad bellum poscens socios Broteasque Lycambusque Adductam fundae circum caput egit habenam. Primus init Clonium liquefacto et pectora plumbo Diffidit, alter Acyn fulva demittit arena. Et iam saeva cohors latos obsederat agros, Hic iaculo, hic funda munitus et ille sagitta; Ancipites instant acies; modo vertere terga Centauri, modo Crataei deflectitur agmen. Sic pontus venti perflatus turbine volvit Spumantes fluctus, nunc littora percutit, haustas Nunc sorbens undas quod misit devorat aequor. Interea belli cernens discrimina tanta Eupsycon auxilio mittit Franciscus et ardet Ipse subire acies dextrae et committere dextram. Conditur excita totum caligine caelum In tenebras, litui clangunt et adunca sonorem Dat tuba. Iamque equitum ductor clamore secundo Laxat equo frena et quassans hastile coruscum Praecipitat turmaeque furunt fremituque sequuntur Horrisono et qua tela vident densissima currunt. Eupsycus Ichaeon sternit, deinde ingerit hastam Phoecomae saevo, qui tempora tecta gerebat Pelle lupi, Ancaeum Broteas quoque stipite querno Disicit, hinc pedibus corpus proculcat equinis; Nicoleos Brotean Dorylanque Antenor et Hylen, Eupsycus ast durum Styphelon ferit ense Lycumque Dat leto et vastis omneis moriuntur in armis. Id magis exterret Centauros namque phalanges Exsuperant omnes, sonat undique fraxinus alta Instructaeque furunt acies, clamore per omnes Nubigenae fugiunt lucos. Nil Monychus et nil Eurytus atque alli prosunt, non tela nec arcus Fundaeque et plumbum et robur. Virgulta, ruinae Silva dat ipsa locum, premit ast exercitus omnis; Indulget Fortuna operi strepitusque volutant Littora clamantum atque horrenda voce ruentum; Nique leves cursu celeresque per alta volarent, Strati essent omneis. Sed tunc crudelia fata Distulit ut vel maior honos, vel gloria maior Manaret, cum se quoque dux in bella moveret. Iam Francisci acies iuga per silvasque fugarant Centauros omneis, nulli nisi corpore fusi Apparent, laeti victores castra revisunt. Inde iubet servare vices dux ordine longo Per vallum, ne gens omnino oblita pudoris (Dicere nam turpe est se non id forte putasse) Nocturno exciperet somno per prata solutos. Collucent ignes, noctem custodia ducit Insomnem servantque vices quod cuique tuendum est.