CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus BARGAEUS.syri-12.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-12.xml.

Documentum BARGAEUS.syri-12.xml in db pdill0


Interea nigro terras velavit amictu Stellarumque choros nox coelo invecta reduxit Et circum crebris cinxeunt moenia Galli Excubiis, alii recreant dum corpora somno, Successu rerum laeti: spem pectore nanque Concipiunt urbis potienda et gentis iniquae Delendae penitus quamprimum armisque, fameque. At non Hassanum dulcis levis unda soporis Pellicit; immitesque sinunt requiescere curae, Cuncta adversa suo tristi cum corde putantem. Et nunc occlusa secum spatiatur in aula Solus et ex imo ducit suspiria corde: Moenia nunc densa iuvenum stipante caterva Invisit; turres et propugnacula firmat: Et non consuetas vigiles permutat in horas: Incertus fidei cunctorum et conscius irae, Crudelisque odii: cui se, suaque omnia norat Civibusque esse piis: quorum genus omne nefandis Affligens scelerum formis immane premebat. Ergo ubi iam coelum, sole illustrante serenum, Restituit rebus proprios Aurora colores, Seque hinc atque illinc cinctum videt esse frequenti Gallorumque, Italumque manu; velut horrida Tigris, Hyrcanus quam pastor agens in retia captam Inclusit cavea, furit acrior usque, fremitque, Conceptasque animo magis ac magis asperat iras; Inque dies agens se se, vehementius atram Auget in immensum rabiem, studiumque nocendi. Sic ille ad caedem stimulis agitatus iniquis, Turcarum primos in regia tecta vocatos Alloquitur. Venit, quod non speravimus unquam, Tempus, ait, Persis cum toto e ponte fugatis Obsessi circum claudamur moenibus urbis: Exitus et nusquam liber vacet: unde petatur Victus; ut exhaustas recreent in corpore vires, Qui mea sunt mecum defendere regna parati. Nam plebis non ulla movet me cura tuendae. Stet modo militiae constans mihi robur et ordo, Quo longe infensos valeam depellere Gallos; Si scalis forte appositis ad moenia tentent Irruere et summas murorum evertere turres. Ergo ego, ne victos tandem nos dedere cogar, Impositoque iugo miserum submittere collum, Eiicere institui nostris e moenibus actos Christicolas omnes, vel duro absumere ferro: Quos ego suspectos nullo non tempore habendos Esse reor generi Turcarum et fortibus armis: Sed tum praecipue, cum rerum summa vacillat; Exitiumque ingens anceps fortuna minatur. Non regnet, quem vana animi clementis imago Frangit et utilibus miserantem avertit ab ausis. Rebus in extremis tentandum extrema; nec ullus Effuso servavit adhuc sine sanguine regnum- Haec ubi dicta dedit solio sublimis ab alto, Obstupuere animis patres, variumque per omnes Murmur iit; partim nusquam consulta probantes: Partim etiam, qui mature properanda putarent Omnia et e medio penitus genitus genus omne piorum Tollendum et solis linquenda ea moenia Turcis. Haec dum illi inter se dubio sermone volutant Et simul instantis terrentur imagine caedis, Quid damnent, quidve inde probent decernere mussant. Quos inter claro proavorum a sanguine natus Consessu in primo primus Benserra sedebat, Consilii bonus atque armis ad bella parandis Praefectus, regique ipsi gratissimus et qui A puero cultum Abdaridae non sponte secutus Christum ipsum solum esse Deum, solumque putabat Dignum, quem precibus supplex in vota vocaret; Turcarumque metu clam sacra illius et aras Interdum coleret, templumque occultus obiret. Ergo idem a miseris infandam avertere cladem Cum cuperet, solitos primum praefatus honores. Consilium, rex magne tuum, quis inutile dicat, Exilium regno rebus minitantibus? Inquit. Sed quoniam nondum desunt alimenta, quibus se Plebs alat et nobis Persae expectantur in horas Venturi auxilio, cunctique ad iussa parati Christicolae accurunt; operasque impendere pergunt, Quisque suam, Turcisque levant, Arabisque laborem, Dum muros illi insomnes, urbemque tuentur Et procul audaces Gallos a moenibus arcent; Ipse ego in alterius tenebrosa silentia noctis Hanc caedem differre velim; cum nulla supersit Spes alia, instanti quae nos defendat ab hoste. Immo, ait, Hassanus, cum primum e turre sacerdos Venturae noctis mediam praedixerit horam, In vicos, omnesque domos immittere certum est, Qui somno oppressos iugulent; qui funditus omnem Festinent ferro sceleratam excindere gentem: Non sexus, non ullum usquam discriminet aetas; Sive senes, seu sint sugentes ubera nati. Sic volo, sic iubeo, sic stat sententia; nec se Quisquam alio nostram speret traducere mentem. Vos ite et tacitis quamprimum accingite coeptis Immites dextras et vos explete nocentum Sanguine, qui nostrae laeti gentisque, domusque Excidium expectant, quorum modo iussa facessunt. Haec graviter frendens imo de pectore fudit. Atque illi facinus quamprimum ad triste parandum Discessere omnes animis immanibus acti. Non secus atque lupi, quos lux inimica, diesque In sylvis retinet clausos, specubusque repostis, Expectant avidi noctem, densasque tenebras, Incustoditos una ut cum matribus agnos Invadant, caulasque ipsas et ovilia vastent Et multo exsaturent undantes fauces. At non oblitus generis Benserra paterni Ipse sui, cultusque pii discrimine tanto, Impia per certos regis consulta ministros Christicolum primis retegit, monstratque salutem Sperandam unam animis extrema audentibus ergo Advigilent, mediaeque adsint sub tempora noctis Insomnes, imo ut portas a cardine vellant, Inque urbem Gallosque vocent, Italosque patentem: Se quoque opem tantis conatibus allaturum. His ita compositis, sublimi in turre morantem Solus adit natum, quem paucis ante diebus Exceptum pugna dimiserat Appulus heros Et iuvenem donis abeuntem ornaverat amplis. Nate, ait, o veterum species expressa parentum, Vade age et Ausoniae ductorem gentis adito: Dic tempus capiendae urbis venisse supremum: Ipse modo ad portae tacitus se limina sistat, Cum terras densis nox intempesta tenebris Texerit et dulces affuderit humida somnos: Tempore quo pia gens formidine caedis iniquae Conveniet, portaeque obices et claustra refringet, Atque Italis aditum patefactam rumpet in urbem. Utque fidem dictis habeat, tu sponsor, et obses Missus abi et primus valuis invade revulsis Ingressum atque aciem tectis bipatentibus infer. Haec ille. Et iuvenis parendi accensus amore Carpit iter, notosque inter elapsus amicos, Detulit Ausonio regi mandata parentis. Isque ubi primores secreta in parte coactos Admonuit, petiitque simul, sententia menti Quae foret et dubiis audax fiducia rebus, Non eadem sensere omnes: pars maxima nanque Nil temere audendum censet: ne forte paratas Lapsus in insidias poenas exercitus acres Sanguine persolvat: pars esse audacter eundum, Quo fors laeta vocat, nec opem poscentibus ullam Christicolum precibus (pietas quae vera) negandam. Haec inter nox Eois caput extulit undis Discedente die, coelumque invecta retexit: Atque animis illi incassum discordibus horas Ducebant, Italum ductor cum Daunius heros. Non hanc litem, inquit, non haec consulta, morasque Res patitur; ducam ipse meos discrimen in ipsum; Vos, quibus est suspecta fides in tecta vocantis, Pandentisque ultro portas, permittite quaeso Solus ut obiiciam leto caput et mihi tantum Imponam periturus onus, subeamque periclum. At pius Eustachides, postquam tibi vivida virtus Exagitat pectus stimulis haud mollibus, inquit, Vade, age, et oblatam decoris ne desere laudem. Nos hic, interea nequid secus accidat, ac res Postulat, amari, signisque impensius omnes Advigilare suis ductorum ad iussa paratos Cogemus, precibusque Deum, votisque rogantes Successum rebus, tibi quem promittis et ipsi Speramus, qui facta tuae immortalia dextrae Novimus atque animi robus suspeximus alti. Haec pius Eustachides et castra per omnis certos Dimittit, taciti cogant ut in arma maniplos Et ducibus iubeant cunctos astare paratos. Ast Italum, quos iandudum Trinacrius heros, Invicti monitu Boemundi, accinxerat armis, In latebris occulta manus prope moenia se se Abdiderat, muris scalasque paraverat aequas. Ac nondum instructis ad coepta ingentia Gallis Christicolum primos Benserra ad limina portae Duxerat, aggressus vigilum dare corpora leto Atque ipso aeratos a cardine vellere postes. Verum illi obnixi se se defendere et omni, Qua poterant, ratione locum, portamque tuentes, Turcarum auxilia ingenti clamore vocabant; Ammissuri urbem iam iam, poenasque daturi, Ni properent, murisque hostem depellere tendant. Tum vero Ausonios inter fortissimus omnes Dux Robertiades, laudi non aequus avitae, Ingreditur primus, sequiturque Oenotria pubes Omnis et excelsas in moenibus occupat arces, Excubiis passim caesis; tum laeta secundo Successu, auxilium victrix pugnantibus affert. Nec minus interea gentis decus acre Sicanae Tancredus, piceos valuis arentibus ignes Iniicit et dura scindit tremefacta securi Limina, ferratosque obices: labat ariete crebro Ianua et hinc atque hinc aditum dat aperta patentem. Immissae irrumpunt acies: fit vi via ferro: Caeduntur vigiles; fuso loca sanguine fervent. Hassanum interea regem saevissimus implet Nuntius; ingressos portis bipatentibus urbem Ausonios, Gallosque omnes, fortesque Britannos, Nec vitae cuiusquam ullam superesse salutem. Fervere caede domos: glomerari incendia tectis: Quosque trucidari decreverat ipse, patentes Insedisse vias omnes ultricibus armis Ac, nisi praecipitem celeri fuga in avia se se Coniiciat, venturum hostem, qui sanguine poenas Expetat et regnum Turcarum vertat ab imo. Ille irae impatiens; potius ruat arduus aether In caput hoc ipsum, quam degeneri dem terga timori, Et captae superem excidio perterritus urbis. Dixit et ore fremens, armisque indutus ahenis Deserit ingentes aedes, seque obvius infert Ausoniis, acri vastantibus omnia ferro. Et primum Evalci gladium in precordia condit. Evalci; mollis regio quem culta Tarenti Eduxit, veteri natum de gente Laconum, Praefecitque suis Boemundum in bella secutis. Felix, qui patriae luxum, qui commoda vitae Otia iucundae leto mutarit honesto, Intuleritque animum moriens fulgentibus astris. Cuius ob interitum poenas ut fumeret acres Harpalion, animo praestans, sed viribus impar, Inter Hydruntinos claris genitoribus ortus, Accurrit, clypeumque hastam percussit acuta: Incassum: ternis tectus nanque orbibus aeris Protinus ad se se venientem reppulit ictum. At rabie fera corda tumens Hassanus in hostem Irruit extemplo subiens, saevamque bipennem Sustulit, inque altam media inter tempora frontem Libravit, partesque caput disiecit in ambas. Non aliter, quam frondosa lignator in Ida Disiicit impacta quercumve, ornumve securi: Concidit Harpalion, cumque Harpalione Georgus Et Caeclus, Braetonque una, Dinonque, Phaonque Et deiecit humi dextra armipotente peremptos, Sphaerumque et Mochum, Phaetumque et Paxamon acrem, Qui primi portis urbem intravere revulsis. Iamque catervatim stragem impune cruentas Ediderat, letoque Italos prostrarat acerbo Et versos ad portam omnes ex urbe fugasset, Ni Robertiades, Normannae gloria gentis, Obiiciens se se fugientibus, arma, manusque Cogeret in Turcas, regemque immane furentem Vertere, quaque globus se se densissimus infert. Hac vos poscit, ait, virtus, hac vi via vobis Invenienda viri: posita est victoria vestris In manibus; subeat vos esse e sanguine natos Illorum, victo qui quondam ex hoste triumphos Duxere et patriam positis auxere trophaeis. An muros, turresque urbis superavimus altas, Ferratosque obices, portasque refregimus, ut nos Victores victi deserta in castra repellant? Dixit et anteferens gressum, rotat arduus ensem Fulmineum, mediosque iacit se primus in hostes, Disiectosque urget, caput huic detruncat et illi Transadigit costas et funera miscet ubique. Utque Leo Mauris quem forte in saltibus Afer Deprensum venator agit agit, si saeva Molossum Urget turba canum, primos aggressus aduncis Unguibus, exercet conceptas fervidus iras, Mox iuvenum praeceps densum petit agmen et illinc Coede nova laetus sylvarum in opaca refugit. Vibranti sic ille latus ferit ense Sohemi Regis, Ituraeis praeerat qui solus, opemque Ferret ut obsessi, in regia tecta tyranni Hassani se contulerat, nactusque superbum Coniugium Cromnae, forma atque aetate nitentis, Addiderat socero se se, pugnamque ciebat Acrior atque Italum legionibus obvius ibat, Ac multos prostrarat humi: sed Daunius ensis, Ceu fulmen coelo emissum, compescuit una Illius horribilesque minas, saevumque furorem. Quin etiam Hassanum cumulantem funera regem Perculit et summa caput a cervice recidit, Praefixumque hastae ferri sublime per urbem Iussit et infestos deleri funditus hostes. Iamque Aurora suo fulgore retexerat orbem Terrarum atque oculis caedem ostentabat apertam. Strataque corporibus caesis adoperta viarum Horrebant: fusoque solum passim omne natabat Sanguine, perque domos ensesque, ignesque furebant. Nuntius ad proceres subitus cum venit abusque Finibus Arabiae et Ginglam spectantis Edessae, Millia tercentum Parthorum Euphratis ad undam Consedisse: quibus dux Corbagus, unus et armis Atque animis longe cunctos acerrimus, inter Arsacidas, qui vincla piis, mortemque minetur: Ni Syria excedant quamprimum, urbemque relinquant, Et referant celeres illinc ad Thracia gressum Bosphora et angusto pelagi se limite servent. Ergo illi postquam Turcas cecidisse peremptos Videre et spoliis se se, sceptrisque potitos Hassani Syriae late regnantis in oris, Obfirmant animos, instaurant moenia, si qua Parte labant; explent opera interrupta, novisque Aggeribus muros et propugnacula cingunt: Imponunt trabes et saxa ingentia, quae mox In clypeis contectam aciem deiecta ferantur. Iamque adeo Oceani vasto se gurgite Titan Tertius extulerat, lucemque reduxerat orbi, Cum valles, collesque altos exercitus ingens Persarum insedit, coelumque, Erebusque repente Contremuit clamore virum, cantuque tubarum: Et Libani, Casiique iugum subsedit et amnis Substitit atque undis caput abdidit altus Orontes. Nec mora. Continuis cinxerunt moenia castris, Atque omnes clausere vias, fuga ne qua piorum Exciperet leto quenquam et servaret inultum. Ut cum venantes capreas, damasque fugaces Rupibus in summis, aut vallibus in depressis Deprehendere, plagis aditus ingentibus omnes Impediunt: aliquae, ne dum oppugnantur et una Urgentur densa iuvenumque, canumque corona, Forte per occultas nactae liberrima fauces Effugia et tutos ad nota cubilia cursus, Incustoditis e saltibus elabantur. At vulgo tremefacta novuus per pectora Gallis Insinuat pavor et capta decedere terra Suadet et in patriam salsas remeare per undas: Ostendat se siqua ollis fuga libera; quando Longinquo absumpti bello morboque, fameque, Esse pares nequeunt pauci tot millibus et se Barbariae metuunt praedam fore: capta tueri Moenia si pergant, iactis quae pontibus hostes Corporibusque adeo coesorum ingentibus aequent; Ariete ni perculsa prius dent cuncta ruinam. Haec passim inter se Gallique, Italique dolebant, Et procerum miseri facta inconsulta vocabant. At bonus Eustachides, quem non avertere coeptis Frigius et in vulgum pestis grassata, famesque, Impavidum potuit, non usta caloribus ora Moenia, Senonumque ducis fuga turpis ad urbem Threiciam et castra innumeris deserta maniplis. Quis metus aut quae tanta animis ignavia vestris Venit? Ait. Sunt hic iisdem subiecta periclis Lumina tot praeclara ducum, quorum inclyta virtus Aeternam vobis peperit famamque, decusque: Iidem etiam tanta vos obsidione solutos Servabunt. Etenim causam (mihi credite) nunquam Deseret ipse suam divum pater atque hominum rex, Castraque Persarum vobis concedet, opesque In praedam, modo vos precibus confidite nostris Affore et hostiles staturum caede phalanges. His pius Eustachides, nec non et Daunius heros Hortatur socios, omnesque ope sublevat omni, Qua potis et somno indulgens parcoque, brevique Tutatur totam crebris stationibus urbem: Exploratque vias, turritaque moenia noctu Circumiens, hostisque dolos frustratur et artes. Iamque adeo bis quindenos ex ordine soles Perstiterant, nec venturi spes ulla dabatur Subsidii, saevaque fame, morboque peribant: Ipsi se miseros extrema in morte vocantes. Quod, ceu molle pecus, clauso morerentur ovili. Ergo iram ut summi precibusque et thure parentis Placaret, gentisque piae delicta piaret Addemarus, quinum ieiunia casta dierum Indixit, culpasque suas de more fateri Quenque sacerdoti, pacemque exquirere, iussit, Atque animos posthac insonti addicere vitae. Quo facto: pedibus nudis et supplice cantu Lustravitque vias, arisque incendit honores. Tum vero ad solium, Deus unde altissimus imos Aspectat tractus terrarum, hominumque labores, Ille, piae cui militiae data cura tuendae, Coelicolum e fidis unus, lectisque ministris, Constitit atque humilis supplex his vocibus infit. O pater, o rerum cunctarum aeterna potestas, O, qui verberibus iustis delicta tuorum Corrigis et recto revocas a tramite lapsos; Si quando afflictis te te praebere benignum Consuesti et iusto pietatem aequare furori, Gallorum miserere, pater, quos impius hostis Obsidet, absumitque ingens pestisque, famesque Pugnantes sancti pro libertate sepulchri. Et placidos adverte oculos, fletusque precantum Respice et aggressis pro te lachrymabile bellum Ignovisse velis et moenia ad ipsa beatae Sternere iter Solymae, populoque afferre salutem Oppresso ac templis sceleratam expellere gentem. Quae ritus exosa tuos, praeceptaque, sanctas Polluit infernis addicens pestibus aras. Vix ea desierat fari maestissimus ales. Cum pater omnipotens. Nihil est, o fide minister, Quo crucieris, ait, fuso mihi sanguine poenas Iandudum solvit Gallorum exercitus omnis, Quas mala quorundam meruerunt facta nocentum. Nunc ego do veniam votis, iramque remitto, Eripere et reliquos leto et miserescere certum est. Ergo age: cum primum densae rarescere noctis Incipiunt tenebrae atque artus mollissimus omnes Pervadit somnus, curasque e pectore demit, I celer atque imas coeli decurrere per auras Et Laae de plebe homini, quo castior alter Non fuit, aut nostras coluit syncerius aras, Dic media ingentis subter testudine templi Defossam tellure cava servarier hastam Intactam et nulla penitus rubigine putrem: Quae nati ferro pectus patefecit acuto, Cum duri ex alto penderet roboris auctu. Hanc pius Addemarus saevi in certamina belli Deferat, inque hostes intenta cuspide nostros Irruat et subita formidine terreat omnes. Nanque ego subsidio mittam e coelestibus aptas: Quae Persas, Arabasque fugent et sanguine totam Perfundant vallem, qua se se agit altus Orontes. Sic fatus pater omnipotens, rutilantia coeli Sidera et insolito tremefecit Persida motu. Quo terrore suos se se revocavit ad ortus Tigris et Euphrates ripae conterritus haesit. At Patris interpres summi, per inane profundum Delapsus, venis et fulminis ocyor alis, Constitit ante humilis stratum non molle grabati, Fessa ubi tum Laas recreabat corpora somno. Atque, ait, o civis tandem mollire severam Vota, precesque piae potuere et flectere mentem Numinis aeterni, coeli cui sidera parent; Eia age, ne timeas. Altis tibi missus ab astris Nuntius advenio, magnique haec iussa Tonantis Exequor, ipse ea te paucis, adverte, docebo, Est aede in media, quam Petri e nomine dici Christicolae volvere patres, tellure sub ima Hasta, olim Christo pectus quae fodit apertum. Ervat hanc procerum chorus, Addemaroque ferendam In pugnam attribuant, cum primum exire libebit In circumfusos urbis prope moenia Persas. Dixit et in tenues abiens evanuit auras. Tum vero Laas, tantis expergitus umbris, Excutitur somno laetus: durumque cubile Linquit et in coelo lachrymantia lumina fixus, Pressit humum genibus: mox imo e pectore vocem Edidit. O rerum solus qui flectis habenas, Deiicis e summa reges qui sede potentes Cum libet et palmam victoribus eripis, iisque Incutiens terrorem animos viresque resolvis Et bello victis dextras, ac pectora ob armas, Respice nos pater omnipotens et numine firma haec Visa tuo, populos si te instigante rebelles Eiecturi Asia, nostris excessimus oris. Vix ea fatus erat, clara cum luce repente Vidit ab occasu totum discedere coelum, Ingentemque globum flammarum erumpere nubem Cum tonitru atque ignes Persarum infundere castris. Omine quo tollens animum se proripit et cum Addemaro laetus communicat omnia at ille Concilium cogit procerum, remque ordine pandit. Obstupuere animis omnes: pars vana putare Somnia et accinctis tantum spem ponere in armis. Pars visis adhibere fidem. Non irrita semper Edere divinam castis oracula mentem, Supplicibus postquam lachrymis et vocibus iram Placavere Dei et somno obrepente quierunt. Ast alii fraudem inventam, quo miles in hostem Circumfusum urbi, cum res exposceret, ultro Iret et haud dubium palmae speraret honorem. Non his consiliis, non hac ratione, nec arte Tentandum esse Deum; nec nos exosus ad unum Perdat et iratus nostra haec commenta refutet. Haec inter (nam sic visum populique, patrumque Principibus) propere Laas accitus et arae Admotus sacrae, iurat se vera locutum. Quoque magis rata sint haec omnia. Vos mihi sanctam Hanc hastam date per flammas, ignesque ferendam, Queis ego si nusquam laedar, si crine vel uno Non minuar, vos, o proceres, ne pergite verbis Indubitare meis: sin quid secus accidat ut me Offendat calor, aut paulum remoretur euntem, Mendacem arguite, ac templis, caetuque piorum Exclusum penitus, solitis defigite diris Et pater omnipotens coelestum a sede repellat. Haec ille. At proceres oculos atque ora tenentes Conversa inter se, quaerendam protinus hastam Consensu statuere uno tellure sub ima. Ergo adeunt aedem unanimes, sacrisque peractis, Quae pius Addemarus fieri mandarat ad aram Discipulos sancta complentem de super aura, Heroes medii medio sub fornice templi Defodiunt certatim omnes sola pervia ferro Altius ac solidae penetrant in viscera terrae. Nec mora. Se se offert oculis venerabile robur Felicis hastae, longo post tempore visum. Effusi quod adhuc servabat signa cruoris: Cuspide cum summo rerumque, hominumque parenti Pectoris insontis latebras reclusit acuta. Tum vero exortus clamor, cunctique repente Ad terram laeti genus inflexere, Deumque Laudantes et regem unum, dominumque canebant. Te patrem aeternum terrae colit orbis et uni Ipse tibi chorus Aligerum, quae plurima coeli est Militia acclamat, soli tibi sidera parent, Aequoraque, et summae circunfluus ambitus aethrae. Tu nobis exercituum dominusque, Deusque Europa egressis, Asiamque petentibus ultro Innumeras Turcarum acies superare dedisti, Munitasque urbes caesis intrare tyrannis Et tolerare famem et perferre incommoda belli, Exustosque agros, tristesque evadere saltus Moeoniae et Tauri transcendere saxa nivosi. Nunc autem, quae magna tua est clementia, confers Insperatum, insuetum, ingens, mirabile donum, Quo freti, circonfusos invadere bello Non dubitemus et Arsacidum concurrere turbae. Talia dum laeti memorant; pater extulit hastam Addemarus: mox rite trium peragenda dierum Et vulgi et procerum cunctis ieiunia mensis Indicit, tum quenque Deo se offerre fatentem Cuncta sacerdoti vitae delicta nocentis, Voce iubet: quartaque omnes post denique luce Exire unanimes, hostemque invadere Persam: Et sperare Deum felicibus affore coeptis. Haec pius Addemarus, primorumque inclytus ordo. At vulgo interea Laae promissa reposci Atque unum signari oculis, vanumque vocari, Ni, quod pollicitus verbis, re praebeat ipsa Spectandum et tanto firmet sua visa periclo. Ergo ille ingentem stipulis arentibus ignem, Et strue lignorum summas tendente sub auras Imperat accendi; totoque e corpore vestem Abiicit ac dextra porrectam corripit hastam Et coelum aspectans breviter sic ore precatur. Summe pater, cunctorum hominum qui pectora solus Scrutarisque, aperisque neque est te fallere cuiquam: Ipse ego si vere tua sum praecepta secutus Et monitus mihi nocte datos, si fraxinus haec est Ipsa, tuum pectus quae cuspide fodit acuta, Elicuitque levem tepido cum sanguine rorem, Da deinde auxilium, meque haec tua sancta ferentem Dona manu incolumem per tanta incendia defer. Dixit et ardentem saltu se iecit in ignem. Abscessere procul flammae (mirabile dictu) Hinc atque hinc; multa ille premit vestigia pruna, Perque aestum incedit medium, neque laeditur usquam Et tandem egressus gelida se sistit in aura Incolumem, meritasque hominum divumque parenti Sospes agit grates; tum vero exercitus omnis Accurrens, passis illum complectitur ulnis: Laetitiaque exultat ovans, remorantur euntem, Et plausum ingeminant, vocesque ad sidera iactant Agmina et educi quamprimum e moenibus optant In Persam, vires spes omnibus addit et auget Insolitum membris robur: clamatur ubique. Vult Deus hoc fieri bellum: iubet arma moveri Haec Deus: ad Solymos hinc iam victoria pandit Parta viam et sanctam nobis adiudicat urbem, Bethlemiasque domos et, quae vestigia primis Ipse pedum quondam plantis impressit IESUS. Has inter voces, interque optata dies se Tertius Oceani liquidis demersit in undis. Et pius Eustachides curari corpora iussit: Venturaeque alacres accingi ad proelia lucis. Quae simulatque oriens Tauri iuga celsa retexit, Armatas acies portis bipatentibus ipsi Effundere duces, Persisque e ponte fugatis, Instructis pariter legionibus incedebant. Addemarus quarum in medio pater arduus hastam Defossam tellure cava portabat et omnes Ad decus et laudem dictis acuebat amicis. Ite viri, hic demum coepti victoria nostri Vertitur, hic quaerenda salus virtute, Deoque Fidendum, a nobis quem stare haec lancea certos Vos facit; ite alacres iam nunc, Persasque fugaces, Ignavosque Arabes ultrici invadite dextra. His ille atque aliis verbis hortatur euntes In pugnam et stimulos animis audacibus addit. Nec minus Eustachides Leucos, Morinosque trucesque Germanos, Celtasque suos acerrimus Ugon, Daunius Ausonios: bello Robertus uterque Inclytus Armoricas gentes hic ille Britannos, Atque Caledonios ad caedem incedere pergunt Turcarum, praeda in praesens, spoliisque relictis. Nuntius interea, sacri custodia belli Tradita cui fuerat, coelesti ex ordine lectus, Affatur regem aeternum, terraeque, polique. Magne pater, cuius nutu pater urbis et orbis Totius, Hesperias belli ad pia munia gentes Impulit Urbanus, quo barbara claustra refringant Turcarum, Solymaeque tuae iuga tristia demant, Ecce ille ad pugnam vident ut gradiuntur iniquam? Non opibus, numerove pares, non viribus aequis, Quas pestis, quas dira lues, quas improba rerum Absumpsitque fames, corpusque exhausit, ut esse Non iam homines, sed cassa hominum simulacra ferantur. Ac, nisi subveniat pietas tua, protinus hosti Succumbent, ceu molle pecus raptoribus olim Praeda oblata lupis: neque enim concurrere pauci Innumeris possunt, ut non victoria cedat Hostibus et pugnae quaesitum addicat honorem. Talibus orabat custos, praesesque piorum Aliger et supplex veniam implorabat, opem. Cum rerum dominus, coelique aeterna potestas, Vade age fide vigil, nec te cura ulla moretur; Vitales etenim splendenti ex aethere rores Depluere in nostros iandudum iussimus, inquit, Quo firmare animos, acresque resumere vires, Et durum pugnae valeant tolerare laborem Atque aestum ingentem medii perferre diei, Arentes agros rapidus dum Sirius urit. Caetera si numero, pugnaque prementur iniqua Ipse adero et Persas trepido terrore replebo. Sic ait et nutu terram, coelumque profundum Concussit, Gallosque oculis respexit amicis. Quos super ut primum roris pluit uvidus imber, Ilicet amissae rediere in corpora vires: Aucti animi, pugnaeque ardor geminatus et ipsi Ipsi, inquam (quis credat) equi, quibus ipsa tegebat Iam vix ossa cutis, laetis hinnitibus auras Rumpebant, ultroque hostes in bella ciebant. At parte ex alia colles insederat altos Ductor Achaemenidum, vallisque refugerat imae Planitiem, in primis pugnae loca commoda equestri. Demens: qui pediti saltus elegerit aptos, Difficilesque vias, aditusque in castra malignos, Quo defessam aciem Gallorum aestuque, viaque, Insessum montem dum forte adversa subiret, Exciperet, fusamque loco aggrederetur iniquo. Gallorum sed enim salebrosa per ardua collis Incedens acies, primis se se intulit audax Persarum agminibus, tum vero ad sidera clamor Exortus, vallemque omnem, montesque propinquos Implevit, fugere ferae: tremuere reposti Monstra maris, se seque imis mersere sub undis. Extemplo iaculis coelum, levibusque sagittis Complectur, ceu cum Libycis e partibus Auster Obscuram excivit nubem, solemque repente Abstulit ex oculis, tenebrisque involvit obortis. Pronus ibi ante omnes cecidit Tigrane creatus Ductor Achaemenidum, Itali cui velitis hasta Perfodit pectus, factoque e vulnere in auras Erumpentem animam Stygias demisit ad undas. Nec procul hinc Pacorum vibrantem immane verutum Fudit humi, vitamque aufert rorarius audax Glande gravi, mediae dirimens spatia ardua frontis: Labitur infaelix sparso super arma cerebro. Inque locum illius properans successit Orodes: Isque manu atque acri fugientes voce repressit. Ergo, iis in pugnam rursus se ferre coactis, Conservere manus acies; nec iam datur ullum Eminus iniectis hostem cohibere sagittis: Sed gladiis potius saevire in pectora adactis Obvia et obstantes infringere comminus hostes. Hinc atque hinc igitur medio in certamine pugnae Exanimes labuntur humi Turcaeque, Piique. Non aliter quam cum geminos discordia reges Cogit aptum tectis in apertum exire relictis, Stipatos studiis sectantum atque agmine gentis Quenque suae: fit pugna atrox et ab aethere summo Corpora caesarum complent labentia terram. Iamque adeo Persas castris effuderat omnes Corbagus et numero Gallis, Italosque premebat, Defessos coede ingenti, quam vivida bello Ediderat cuiusque manus, nullus ut acres Praeterea possent usquam subsistere vires. Nanque ut quisque imo plures demiserat Orco, Quos daret inde neci plures superesse videbat. Nec procerum virtus potis instaurare piorum Circumventam aciem, nec iam retinere labantem; Cum Patris aeterni iussu delapsus Olympo Coelituum insedit colles exercitus ingens Armatorum equitum, vestis quibus alba tegebat Ingentes humeros, pectusque: at tempora et ipsum Cassis ahena caput; cui crux imposta superne Stabat et ardentes spargebat in aera flammas: Quadrupedumque acer fremitus, sonitusque tubarum Undique clangentum, mugire per ardua circum Visus Achaemenidis; quo tum terrore repente Contremuere animis omnes, celerique salutem Quaesivere fuga, proiectis turpiter armis. At pius Addemarus, cui tanta ex omnibus uni Gallosque, Ausoniosque inter, fortesque Britannos, Cernere monstra dedit summi regnator Olympi, Extollens sublimem hastam. Iam vicimus, inquit, Vicimus, o socii. Deus est, Deus; hostibus hunc qui Terrorem incussit, viresque infregit et arcus, Falcatasque harpes, hastasque excussit acutas E manibus. Vos ite animis audacibus aucti. Ite viri, properate viri, victoria vestra est; Vestrae et opes: modo vos sumpto ne parcite ferro: Dum castris exutus Arabs, dum Persa fugaci Fidit equo et vobis campo iam cedit aperto. His pius Addemarus Gallorum in pectora dictis Spem revocat, reficitque acres ad proelia vires. Non aliter quam cum sylvas agitantibus Euris Augentur subitis excita incendia flammis: Frondiferos quae per montes invecta vagantur, Nec sylvis nisi consumptis extincta residunt. Ergo omnis pubes, quam quondam Oenotria, quamque Gallia progenuit, generoso accensa pudore, Constitit; inque Arabes, ipsosque acerrima Persas Invadens, multo tepefecit sanguine terram. Non secus ac totidem florenti aetate leones In cervos, orygesque et confusae dant stragis acervos, Praecipites et confusae dant stragis acervos, Parcentes nulli, cuius praevertere cursum Possint et saevo vestigia sistere morsu. Sic Itali, Gallique, securigerique Britanni, Audaci assultu Persarum in terga ruebant, Dedentes impune neci turbamque, ducesque. Iamque adeo quantum colles, vallisque reductae Planities, quaqua versum seclusa patebat, Fusa peremptorum complerant corpora; quorum Haud facile ingentes quisque numeravit acervos. Et caput Hesperiis abiens Sol merserat undis. Direptisque opibus castrorum hostilibus omnes Signa reportarunt laetam victricia in urbem: Crastina sed postquam terris Aurora reluxit, Omnibus Addemarus templis indixit honores. Perque dies ter quinque Deo de more piorum Iussit agi grates ad pulvinaria et aras, Lustrarique urbem, precibusque et supplice cantu Ipsum hominum, divumque patrem, natumque parenti Aequaevum aeterno, cum virgine matre, piosque Coelituum coetus omnes in vota vocari. Rite quibus summa cum relligione peractis Coeperunt placidae sensim indulgere quieti Et rapidum relevare aestum frigentibus undis: Tum plenas dapibus mensas onerare, diemque Frangere certatim luxu, vinoque morantem Et voti immemores vitam traducere inertem. Illic et cantus, illic et tibia dulces Edere docta modos, dulces resonabat amores; Perque vias omnes florenti aetate puellae Plaudebant pedibus choreas, motusque ciebant Lascivos; virtutis amor, laudisque cupido Cesserat ex animis, qua quondam ardere solebant. Quae pater omnipotens coeli e regione suprema Aspiciens, oculos Syriis avertit ab oris; Continuoque Erebi pestes, ac monstra profundi Libera fuderunt se se per inane, gravesque Excivere aestus, funestisque imbribus agros Infecere omnes, ingentesque aeris oras Undique mortiferis afflarunt flatibus Austri. Defecere amnes, vivisque exaruit unda Fontibus et nebulas exhalavere nocentes Affusique lacus urbi, vallesque palustres. Hinc miseranda lues populos aggressa Latinos, Aut morbo, aut tristi dedebat corpora leto: Inque dies magis atque magis saevibat in omnes Letifer Autumnus, perque urbem et compita passim Spectabantur humi confusae stragis acervi. Quin et primorum generoso ex ordine multi Occubuere duces indigna morte perempti. Occubuit pater Addemarus: dum visit egenos Et quacunque potest miseros ope sublevat aegros. Dignus cui pietas vitae produceret annos In longum et meritos benefacta ingentia honores Aetherea in terris deferrent luce fruenti. Visum aliter paribus mundum qui temperat horis. Nec tua te virtus, generis nec splendor aviti, Henrice Ascensis, leto subtraxit iniquo. Ipse etiam Arnoldus, quo se germania mater Iactabat, coeloque parem se laeta ferebant, Occidit et pugnas animo reminiscitur acres, Conquestus quod non hostili occumbere dextra Contigerit, mistoque una cum sanguine vitam Fuderit, instantis solamen nobile mortis. Haec igitur pius Eustachides dum funera secum Percurrit, periise videt magnamque bonamque Bellantum partem: quorum virtute, manuque Fretus Achaemenium pugnando fregerat hostem. Et dubitat, ne saeva lues absumere pergat Gallorumque acies, Italosque, acresque Britannos, Ni quamprimum omnes funesta excedere ab urbe Inque agros se se iubeat conferre salubres. Haec agitanti animo fessos sopor occupat artus. Et iam nox medium cursu traiecerat orbem. Visa dehinc coelo descendere mater et ore Affari ac nota solari voce dolentem. Nate, ego ad egregios quem me peperisse labores Glorior et claros ductorum ex hoste triumphos Laetor ovans, tu te dignam modo suspice curam Et coeptis incumbe piis; non has tibi clades Vallis Orontaeae solito corruptior aer Attulit, Autumnusve gravis, vel turbidus Auster, Sed populi delicta tui, cuius quoque si nunc Relliquias cupis incolumes servare, necesse est Inceptum contendere iter Iordanis ad amnem Quamprimum atque ista cunctos avellere ab urbe, Quos superesse aliis Deus omni ex ordine solos Annuit et placidus morbo tutatus ab atro est. Sic ait et sedes repetit festina supernas Ida parens, flentemque oculis et multa volentem Dicere deseruit, radiis afflata diei. Talibus Eustachidae monitis expergita virtus Ilicet e stratis duros exuscitat artus: Conciliumque iubet cogi procerumque, ducumque. Quos, ubi convenere, rogat sententia quae sit Cuiusque et dubiae tandem quod quisque saluti Afferat auxilium, quo diram avertere pestem Possint et tristi se se subducere leto. Hic proceres una clamant non esse morandum Praeterea et certae subeunda pericula mortis: Verum alias oras quamprimum urbesque petendas, Languida ubi recreent coelo sua membra salubri. Tum pius Eustachides. Num nos huc venimus, inquit, O fratrum generosa cohors, ut corpora tantum Curemus laeti et riguis sedeamus in hortis, Delicias inter faciles atque otia vitae? Obliti quid quisque Deo promiserit et quid Expetat a nobis nostrorum antiqua parentum Gloria? Quae nusquam duros exosa labores Rebus in adversis coelo caput extulit altum. Hanc ne nos resides forte obscuremus, eundum Censeo quamprimum, quo res vocat ipsa, Deusque Tendendumque iter ad Solymos et amoena feracis: Arva Palaestinae, fontesque, aurasque tepentes Carmeli et suaves celebris Iordanis ad undas: Quo nullus fluit in terris felicior amnis. Hic nos fixuri sedes, hic nostra Tonanti Vota soluturi patriis discessimus oris. Huc igitur iam nunc recta properemus ovantes, Si libet hoc coelum coelo mutare salubri. Talibus Eustachidae dictis accensus eundi est Omnibus idem ardor ducibus; iussique per urbem Vadere praecones, abitumque indicere turbae, Tertius Eois cum sol emersit undis Atque hac ut primum terris illuxit apertis, Corripuere viam laeti, qua littora monstrant Proxima, felicesque Aradi praeditivis agri, Perque imos Casii scopulos, perque invita saxa, Convallesque altas Libani, Sidonia, Tyrumque Venere et Tamyrae tranato fluminis alveo, Post saevas strages, post dura incommoda belli, Oppidaque et captas summis in montibus arces, Ingressi fines Galilaeae, orasque propinquae Sammariae, sanctam videre in collibus urbem Surgentem et celebrem per secula cuncta Sionem. Tum vero genibus flexis et vertice nudo Procumbunt omnes, Solymamque uno ore salutant. Ingentes et agunt grates tibi maxime coeli, Terrarumque opifex, cuius sub numine certo Incolumes tandem fortunatique laborum, Iudaeam intrarint, oculisque ea cernere detur Moenia, quae sanctum servant complexa sepulchrum. Hic actis iter accelerant, murisque propinquant, Agmine composito, positis quos ordine castris Circundant, celsasque parant attollere moles. Interea Pharius regno depulsus avito Bocchoris, accitis propere firmaverat omnem Praesidiis urbem, defensorumque corona Cinxerat hinc atque hinc et sepserat undique muros: Et circunfusos late vastaverat agros, Nequid vitales usquam superesset ad usus, Miscueratque herbas puteis, succosque nocentes, Ac fontes terrae iniecto celarat amictu. Quin etiam erumpens aversae a limine portae Et densas equitum turmas educere et ultro est Ausus adire pios et castra lacessere ferro. Quod Siculum ductor Phariis impune licere Indignatus et assultus succedere laetos. O flos Ausonidum iuvenes, ait, ite volentes, Ite viri mecum, laetique invadite Turcas Moenibus agressos, portisque patentibus urbis Irruite in muros, quamprimum ut turribus hostem Deiiciamus humi, turba qui fretus equestri Audaces inferre manus temerarius audet. Sic ait et rapto spirans immane veruto Tendit in adversos gressum; primumque Pheronem Ducentem turmas, Gallosque in aperta vocantem Proelia, per clypeique orbes, thoracaque durum Comminus, hostili media in praecordia adacto, Fundit humi; cadit ille ruens, terramque cruento Ore petens, pedibus teneras diverberat auras. Huic comitem Arabiis regnantem in finibus adit Abbaron, Andronemque, Agamantaque, Carrhentemque Omnes divitiis, omnes et sanguine claros. Tum Cindum, Lampumque ferit, Larumque, Tachumque, Dat leto Ogdoum, nec non, quem regia Memphis Eduxit, natum claris genitoribus, Apim. Sed neque quam multos vita spoliaverit heros Trinacrius, vel semineces devolverit, inque Terga ferox raptas fugientum ingesserit hastas, Enumerem, non si pleni iam fluminis instar Verba mihi, numerique fluant et pectus anhelum Effundat totidem voces, quot rauca comentes Murmura dant Sylvae Zephiro spirante; quot undae; Ionii scopulis quoties et littora plangunt. Concessere retro Pharii, mistisque Latinis Praecipites repetunt urbem, portamque reclusam Occupat Oremedon, Italosque hortatur, agitque Ad decus aeternum, tantaeque ad praemia laudis. Illi adsunt: primoque acres in limine caedem Caede nova accumulant ac ni se opponere ollis Bocchoris et iuvenum pubes stipata, ducumque, Illo capta die Solyma et direpta fuisse. Reppulit ipse omnes atque irrumpentibus unus Obstitit et calamum longe iaculatus ab arcu Transfixit pectus ducis Oromedontis et acri Funera miscentem dextra, Phariosque fugantem Stravit humi; ceu forte Aquilam, dum saeva dracones Irruit in Lybicos, calamo venator iniquo Maurus ab excelsa deiectam rupe peremit. Sensit maesta cohors casum ductoris acerbum, Continuitque gradum, portaque exclusa patenti Rettulit in castra exanimum et sine nomine corpus. At procerum delecta manus ductore perempto Cenomanum et Phariis portae intra limina clausis, Ne quisquam posthac in apertum erumpere tentet Aggeribus circumvallant ingentibus urbem, Arietibusque parant altos evertere muros. Quos contra Pharius ductor firmarat, ut omnes Undique respuerent ictus, tutique manerent, Saxa intentarum venientia balistarum. Ipse autem Armoricum ductor Robertus et una Filius Icem proles generosa parentis, Ambo aetate pares, animisque et nomine eodem, Hortati inter se scalis ascendere muros Conantur, primique suos inducere in urbem, Praeripere et reliquis tam pulchrae praemia laudis. Sed neque Lexobii, neque nati ad bella Caletes Appositis scalis ad propugnacula possunt Turribus in summis victricia signa locare: Nec rursus Pharii subeuntes moenia Belgas Deiicere et celsi depellere ab aggere muri, Quem primum tenuere. Velut de finibus olim Cum lis orta duos inter, propellit uterque Utrunque, extremi ut spatium sibi vindicet agri, Exiguum spatium et communem limitis oram Non aliter Turcas dirimit lorica, piosque Pugnantes, magnaque locum virtute tuentes. Iamque adeo fractis clypeis, galeisque revulsis Certatim inter se multa vi vulnera miscent, Exanimesque utrinque cadunt; victoria neutris Annuit; huc etenim atque illuc incerta vacillat; Dum pinnae et turres et propugnacula fuso Undique coesorum sparguntur sanguine: ceu cum Decidit abruptis e nubibus horridus imber, Atque agros, urbisque vias effusus inundat. Moenibus interea molem sublimibus aequam, Quam Ligur Ebriacus mira fabricaverat arte, Tergoribusve boum praecinxerat undique: vivum Quo sulphur, piceosque globos contemneret ignis, Admovit dux Goffredus. Stetit illa, trabesque Comminus iniecta muro iunxere minantem, Et solidi se se straverunt pontis in usum. Tum vero breviter fidos hortatus amicos. Hunc, ait, hunc mecum iam nunc conscendite pontem, O socii, tandem venit haec optantibus hora, Extremum finem nostro impositura labori. Este viri, memoresque Dei et virtutis avitae. Dixit et insiliens murum per tela, per ignes, Nanque ignes et tela simul, lapidesque pluebant Grandinis in morem, seu densi turbinis instar, Occupat et Pharios primus deturbat ab alto. Hic Memphrem, hic Thonim, Vesoremque, acremque Sesostrim Obtruncat, primorum aciem; quibus ense peremptis Desilit e muro victor, turbamque fugacem Comminus aggressus dat fortia corpora leto. Atque hos propellit clypeo, pede proterit illos; Interea heroes, tanto dum moenia luctu Miscentur, qua quisque a parte obsederat urbem, Irrumpunt, omnesque domos et strata viarum Corporibus coesorum implent: fluit, ater ut amnis, Qua se cunque ferunt, tepidus cruor, atque ubi ventum Ingens ad templum secreta in parte repostum, Undique munitum portis et turribus altis, Ingeminant stragem. Pharius nam Bocchoris huc se Contulerat, longeque pios arcere parabat. Tancredus sed enim, Siculum comitantibus armis, Irruit atque imo postes a cardine vellens Aeratos, aditum Gallis patefecit: at olli Ingressi multo Turcarum sanguine faedant, Quas ante horendis faedarant ritibus aras Abdaridae immanis gentes documenta secutae. Ipsum etiam audaci miscentem funera dextra Ad Phlegethontaeas demisit Bocchorin undas: Tum vero amisso Pharii duce, protinus omnes Diffugiunt, captaque pii dominantur in urbe. Atque hic exhausti stet meta extrema laboris. Quem, si per totum tua divulgetur ut Orbem Gloria et ad laudem Reges impellat eandem Unanimes, iustisque pios pius induat armis, Susceptum potui noctes vigilare, diesque: Da, Pater omnipotens, passim volitare per ora Christicolum et sanctis afflantem pectora flammis Proferre incolumem ventura in secula vitam: Iniicere et populis ardorem in bella ruendi, Perdendique tuos diris cum ritibus hostes.