CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus BARGAEUS.syri-09.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-09.xml.

Documentum BARGAEUS.syri-09.xml in db pdill0


At rex Turcarum primo certamine victus, Quanquam urbem regni sedem totius et arcem Amisisse dolet, tristesque in pectore curas Concipit, auxiliis Persarum exutus amicis, Eversisque Asiae rebus, tamen usque dolorem Dissimulat vultu, secumque affatus euntes Hortatur, verbisque animos exuscitat acres In bellum et rursus vires festinus, opesque Instaurare parat. Quid enim casusque, diesque Non afferre potest sperantibus? Inquit et ultro Quicunque adversis potuit succumbere rebus, Ille iacet merito fortuna oppressus iniqua: Nec regnare decet, nisi quem non deserit unquam Imperii virtus semper fidissima custos, Qua nos praeteritae sarcire incommoda pugnae, Acceptamque ignominiam depellere fas est. Atque, hoc ne quenquam fallat, providimus ipsi, Nam, quaecunque urbes nostra ditione tenentur, Millia multa virum nemorosa ad Dyndima cogent, Quos Lycus et Sagaris, Peniusque, Hispanisque, Cratesque, Quos Hermus, quos Pactolus, quos amne Caicus Alluit undoso et viridanti gramine pascit. Non deerit, qui saxa Cilix colit aspera, quique Flumina Corcyrii potat frigentia montis; Docti omnes arcu celeres torquere sagittas. Atque illos, quoniam tanti praenuntia casus Sedibus e patriis excivit fama propinquis In Galatis posuisse ferunt iam castra, novemque Vix iter a nobis absunt semota dierum. Sic ait et fidis circum stipatus amicis Antetulit celeres latebrosam ad Gorgona gressus, Vallem aptam insidiis, latrociniisque frequentem, Quo parte ex omni numerus se contulit ingens Bellatorum equitum, Persae qui iussa Tyranni Unanimes faciant, victumque in sceptra reponant Et tota ex Asia Gallos depellere tendant. Nec minus Eustachides, postquam sua praemia cuique Detulit et magno laudum decoravit honore, Quos virtute animi, manuumque excellere novit, Edicit cunctis et equos et corpora curent Et sese expediant, ut cum tuba martia signum Prima dabit post exactos bis quinque dierum Anfractus, propere coeptis ingentibus instent, Atque animos aptent armis, ubi postulet usus Et res ipsa loco sese ostendatque, vocetque: In primis autem in templis casteque, pieque Omnia sint operata Deo, mox ordine longo Post actas grates hominum, divuumque parenti, Castra sacerdotes laudes de more canentes Circumeant et mente pii, votisque precentur Aeternas mentes coelesti in sede receptas, Ut res respiciant Gallorum et coepta secundent. Nec mora conveniunt lecti iuvenesque, senesque Carmine qui grates dicant, divinaque longe Facta ferant, ut mira volens effecerit olim Aegypto in media, monstrisque agitaverit urbes, Ut populum nube intectum defenderit aestu Noctis et in tenebris claro praeluxerit igni Disciderit pelagus, liquidasque coegerit undas Hinc atque hinc, veluti geminas consistere rupes Atque illac siccis pedibus servarit euntes, Arentemque manu scopulum sitientis eremi Diffiderit, laticesque in morem eduxerit amnis Undantis. Tu diruptis e nubibus escam Coelestem in mediis miserans descendere castris Fecisti; tu nimbosis e partibus Austros Excitos, secum vim tantam afferre volucrum Iussisti omnigenum, numerus vix quantus arena est, Quiverit ut iam quisque famem sedare, sitimque. Te Phariae timuere acies, gentesque rebelles Finibus e patriis longe fugere relictis. Te pius Abramidum populos per inane tonantem Suspexit, legemque tuam, tua iussa secutus, Post varios casus, delecta in sede quievit. Te duce nos etiam saevos prostravimus hostes, Inque metum, turpemque fugam, quicunque supersunt Compulimus captamque tibi patefecimus urbem. Tu Rex et Deus es noster; tua dextera nostrum Robur, quo freti Turcas invasimus acres. Adsis, o, placidusque iuves et coepta secundes, Unde tibi aeternum meriti solvantur honores. Talia carminibus celebrant iuvenesque, senesque Alternis resonatque piis clamoribus aer. At bonus Eustachides, perfectis ordine sacris, Ausonios, Gallosque duces, acresque Britannos Imperat acciri, laetaeque accumbere mensae. Complerant quam tosta suum, pecudumque, bovumque Tergora et viridi liquentia vina Donysa. At postquam ieiuna fames depulsa, sitisque est Et meritas egit grates pius ore sacerdos Astrorum regi atque hominum, divumque parenti; Bencius innexus crinem Parnasside lauro Astitit et citharae percurrens pectine chordas, Aeternas laudes et facta ingentia cantat, Delectosque duces, genus alto a sanguine Abrami, Ante alios omnes Iosuem, qui certa secutus Iussa Dei, Isacidas Iordanem primus ad amnem Duxerit, anteferens divini faederis arcam. Ac tum flumen aquis latum compleverat alveum Et pronum rapidos fluctus volvebat in aequor. Vixque adeo in primis vestigia fixerat undis Casta manus seniorum oneri delecta ferendo, Cum stetit in faciem montis (mirabile visu) Intumuitque vadis superi pars fluminis et se Sustinuit veniens, parsque infera praepete lapsu Defluxit fugiens, ripasque reliquit inanes Et siccum calcare solum dedit arida fundi Glarea, qua fluidum cumbis iter esse solebat. Nec prius omnipotens genitor decurrere pronas Sivit aquas, populi series quam tota per alveum Arentem ingrediens, posuit Iericuntis in agro Castra, sub excelsis munitam moenibus urbem. Ultima quae tandem sexti post lumina solis Arietibus nullis, nullo testudinis ictu, Nec terrae ex imis vento erumpente cavernis, Dum magno clamore virum, clangore tubarum, Et flictu armorum totus circunsonat aer, Procubuere solo subita collapsa ruina. Perque illam ingressi dant stragem et funere mersant Omnia, nec cuiquam victrix manus, iraque parcit. Mox canit, ut saevo vastaverit oppida bello, Inque fidem, verbis, lachrymisque rigantibus ora Inductus, celebrem Gabaona acceperit, utque Inde Palaestinas fidens invaserit arces. Quo trepidi terrore duces, populique potentes Accierint magnas equitum , peditumque catervas, Funditus Isacidas bello delere parantes. Sed pater omnipotens, cui nusquam exercitus ullus Obstitit, aut lectas potuere opponere vires Regna suas, imbrem lapidum coniecit ab alto Aere et hostiles infregit grandine turmas, Comminuitque acies, quas ut deleret ad unam Nuniades, medio se sol remoratus Olympo Constitit, alipedesque repressit Luna iugales Ipsa suos coeli requiem mirantibus astris, Et lucem insueti terra metuente diei. Ergo iis excisis legionibus, addit, ut omnis A Casio ad Taurum, magnique Euphratis ad undam, Qua se se late regio pulcherrima pandit, Cesserit Abramidum tum primum in iura, fidemque. Haec dum suavidico complectitur omnia cantu Bencius, ingeminant laetum convivia plausum Et numeris Galli acclamant, Italique sequuntur. Inde omnes laeti consurrexere, diemque, Quam longum, unanimes per castra, urbemque vagantes Invisere pii, si quos oppresserit acer Morbus et acceptum primo in certamine vulnus Languentes molli cogat decumbere lecto. Hosque ope praesenti et verbis solatus amicis Eustachides, omni cura, studioque salutem Procurare iubet, se seque accingere coeptis, Quae restant, urbem ut Solymam, sanctumque sepulchrum Servitio eripiant, diraeque tyrannide gentis. His dictis ibat laudum spectator eorum, Institerant dura qui se exercere palaestra Aut campi spatium celeri transmittere cursu. Flectere equos, vibrare hastas, attingere signum Depulsa ex arcu, nervo stridente, sagitta. Immo etiam arentes dum sol altissimus agros Ureret et magnos tenuaret fervidus amnes, Intererat laetus, si qui super aethera discum Triginta iacerent aequantem pondere libras, Spectabatque libens, ocreas quos reddere leves, Et galeas tersa rubigine viderat atra. Addebat se saepe etiam comitemque, ducemque Coetibus instructis iuvenum, qui comminus apros Aggressi invadunt, timidosque ad retia cervos, Aut celeres Onagros, canibusque et vocibus urgent. Interdum accedens, laetis hortatibus illos, Qui contecti armis fluvios innare rapaces Certarent, ausique essent transmittere fluctus, Qua patet Ascanius spatiosi gurgitis alveus, Implebat, partumque datis cumulabat honorem Muneribus, pulchrae quae cuique cupidine laudis Inflammare animos et in hostem impellere possint. Hos inter ludos, eventaque prospera rerum Orta dies aderat, qua castris vellere signa, Incoeptamque viam miles procedere iussus. Cum pius Eustachides primos in tecta vocari Gallosque, Ausoniosque duces, fortesque Britannos Edicit, cunctosque inter mox talia fatur. Iandudum, o fortes, concordia pectora, fratres, Sumpsimus optatae quantum requietis et otii Sit sumpsisse satis; nunc nos insistere oportet Coeptum iter et sanctam Solymorum tendere ad urbem. Sed quoniam superanda manu multa oppida, multi Prosternendi hostes, adeundique ante labores, Nosque Palaestinis via longa excludit ab oris, Consulite in medium, qua nunc ratione moveri Castra per insidias gentes, populosque feroces Expediat, quoque ipsa modo largissima victum Pabula suppeditent, festivaque copia frugum, Qua sine militiae nusquam non irritus usus: Non vires animi solitas, non membra tuentur. Haec pius Eustachides placido sic ore locutus Consedit tacitus, reliquisque silentibus unus Attius heroum proles generosa potentum, Euganeosque inter clarae regnator Atestis, Surrexit, vocemque audax atque ora resolvit. Maxime Gallorum, soli cui detulit in nos Imperium virtus belli spectata, domique Te duce, siqua instant tantis incommoda coeptis, Aeternum nobis parient in saecula nomen, Famaque, depulsis Solyma de sede tyrannis, Exciet ad laudes nunquam moritura nepotes Pergamus, nostris nil non superabile dextris. Quanquam etenim longamque viam, durosque labores Et morbos, diramque famem impendere, sitimque, Ac varios coeli casus, aestuque, geluque Scimus, iterque hostes nostrum observare rebelles; Attamen haec, quaecunque animis praestantibus usi Pertulimusque alias et nunc ventura feremus. Forsan et evenient multo leviora, metumque, Qui nunc nostra acri pertentat pectora cura, Successus rerum felix ostendet inanem. Pergamus, Deus ipse suos non deserit inanem. Attius haec animis longe praestantibus heros. Quem post principibus comes additus Europaeis Thatinus, cui Threicii mens nota tyranni, Cogitat assidue fraudem. Non fallitur (inquit) Qui se cunque Deo fidens committit et unum Esse putat, cuius tutos nos dextera reddat. Nec tamen est hominum generi prudentia frustra Insita, qua freti tristes evadere casus Et lapsas res in melius reflectere suerunt. Quando igitur iam victi hostes Bithynide terra Cessere et campos nobis liquere patentes, Ne bellatorum tot millia tentet egestas, Ingeminans hinc iam partes exercitus omnis Dissociatus eat; Lydos petat illa, Phrygesque, Auriferumque Hermum, pulcrasque accedat Hypaepas. Mox Lycia egrediens Selgae considat in arvis. Haec autem interius, magnae qua Dindyma quondam, Et cantu et buxo celebrabant orgia matris Atque inter viridem Cybelon Phrygiasque Celaenas Tendat iter recta, perque arva feracia fines Mopsopios, tractusque adiens populetur Isauros, Inque Lycaoniae cultos se transferat agros. Hinc autem coniuncti omnes iuga montis Amani Conscendemus et Antiochi de nomine dictam Incolumes, praecunte Deo, veniemus ad urbem. Urbem auro ditem, faecundamque ubere glebae. Dixerat haec Graius simulato pectore ductor, Quo bellatorum disiuncta potentia se se Frangeret, ac tandem penitus deleta tyrannum, Quem metus angebat regni per turpe parati Et scelus et fraudem, formidine solveret atra. Sed pater omnipotens, quo gloria tanta triumphum Eustachidae pareret, clarumque in secula nomen, Servatis una Gallorum, Italumque maniplis, Heroum avertit mentem, nec callida quisquam Consilia in praesens animo dispexii acuto. Ausonios igitur se se Boemundus et acer Tancredus iussere sequi, qua parte sinistri Deflectunt montes Euxini ad littora ponti, Eandem etiam secuere viam sua signa sequentes Aulercique et Lexobii, nec inertia Celtae Pectora, frigenti quos flumine Sequana lambit, At pius Eustachides, nec non Rhamundus et Hugon In terras flexere agmen, quas longa Propontis Alluit, eque alto celsus despectat Olympus Vertice et hinc atque hinc frigentibus irrigat undis. Iamque adeo Sagarim properans Boemundus ad amnem Venerat et iacto muniverat aggere castra. Et noctem somnos ducens exercitus omnem Egerat atque oriens nondum fulgebat Eous Effuso spargens sitientia gramina rore. Cum vigiles sensere hostes descendere ab altis Montibus et turmas campis effundere apertis. Raptim igitur ductorem adeunt, castrisque propinquos Esse monent Persas equites, qui scindere vallum, Qui ferro delere pios conentur et ipsas Aggere disiecto fossas implere capaces Innumeri, quos et valles, circumque iacentes Confertos capiant denso vix agmine campi. Haec vigiles uno ore duci, qui pectore somnum Iandudum expulerat, rebusque instabat agendis. Ille igitur Tancredum ad se, Cimbrumque ferocem Accitos, mandat totis educere castris Armatas equitum turmas, peditumque cohortes. Ite, ait, instructas acies ita sistite, ut amnem Pone habeant, ne terga hostes circumdare possint Impune et dubia nostros concidere pugna. A laeva, dextraque equitum disponite turmas, Cunctaque delectis, alique ne parte laborent, Subsidiis firmate suis. Haec pauca locutus Indomiti lirica aeris, squamisque rigentem Induitur, surasque ocreis includit ahenis. Ac laevo lateri fulgentem accommodat ensem. Ensem, quo Rholo Normanni nominis auctor Regnantem in Belgis Catiulcum aggressus, avito Et regno et dulci spoliavit lumine vitae, Disiecitque acies et sanguine miscuit atro Argennimque, Olinamque amnes, Eriumque, Titumque Exin armigero clypeumque, hastamque ferendam Fraxineam, galeamque dedit, cui vertice in alto Amphytrioniades ferro et face conficit Hydram. Atque haec dum properans ductor festinat Iapyx, Goffredo in somnis, primae sub tempora lucis, Astitit Ida parens, qualis cum vita manebat, Errantem et puerum claras excibat ad artes. Quae te tanta (inquit) dementia, nate, coegit, Ut verbis adhibere fidem fallacibus ausus Quiveris Ausonias abs te disiungere vires, Disiectasque equitum turmas, peditumque catervas Obiicere infidis ad caedem et funera Persis? Non ducis haec virtus, non disciplina, nec usus Militiae, quam magnus avus Carlusque, paterque Eustachius docuit, Morinum cum victor ab urbe Tecum una longe saevos averteret hostes, Cumque hasta Cattorum acies, regemque rebellem Fudisti et spoliis rediisti dives opimis. Surge age et Ausoniis certam legionibus affer Certus opem, quas Abdaridum gens dira latronum Insidiis positis iam funere inergit acerbo, Ni tu quamprimum ausis immanibus ipse resistas. Dixit et in tenues abiens evanuit umbras. At pius Eustachides, monitis commotus amaris, Excutitur somno subitus, stratisque relictis Exurgens, animo, quae sint ea visa, volutat; Incertusque an pergat iter, quo tendere coepit, An vero expectet, fidus dum nuntius illinc Adveniat, dubiaque animum formidine solvat, Ingreditur supplex humili cum corde sacellum. Hic precibus fusis, sacrisque ex more litatis, Edocet Addemarum, genitricem ut viderit Idam In somnis, abeunt toto cum sidera coelo, Hortantem quamprimum Italis succurrere victis, Divisaque acies iter coniungere in unum. Ille autem admirans. Non haec insomnia, dixit, Irrita, nec falsis alti regnator Olympi Ludit imaginibus mentes animosque potentum. Ergo omnes armari equites, peditumque maniplos Ipse iube, et cunctos pugnam expectare paratos, Ne nostras improvisus mox verberet aures Nuntius et frustra auxilium properemus opemque. Haec illi inter se peragunt, ducibusque vocatis Aere iubent fulgentem aciem considere campo. Interea coelo stellis Aurora fugatis Exurgens laeto fulgore retexerat orbem, Atque Itali, Gallique simul testudine facta Conferti ordinibus stabant, hostemque propinquum Et clypeo, gladioque, Macedoniaque sarissa Exceptura acies, densum porrexerat agmen In laevum, dextrumque latus, cui iunctus utrinque Ibat eques, Turcas saeva qui mente furentes Frangeret et longe solidis averteret hastis. Ergo in conspectum postquam venere piorum, Implentes vallem diris ululatibus, acres Adduxere arcus manibus, solemque repente Eminus expulsis obscuravere sagittis. Non secus ac nubes, media cum aestate volantes Eripiunt oculis subito coelumque, diemque Effusurae atrum terris arentibus imbrem. Ergo aliae in clypeis, atque in fulgentibus armis Haeserunt, aliae nudato in corpore fixae Bellatorum equitum, peditumque hausere cruorem. Tum vero Ausonii laxis incurrere habenis Praecipites, hastasque adversa in pectora acutas Dirigere unanimes: ceu cum furialis ab Euro Impetus arentes veniens inclinat aristas In Zephyrum, fugit ille abiens contraria donec Aura cadit, mox exurgens lata arva procella Verrit et infesto secum trahit omnia nimbo. Sic patrium decus Ausonios et vivida virtus Concitat et recto saevos petit impete Turcas; Sic Turcae sua terga fugae conversa dedere, Atque hinc atque illinc campo cessere patenti, Disiecti in geminas, turmis bipatentibus, alas, Irritus in vacuas ut cesserit impetus auras. Ausonidae frustra cursus aliosque recursus Dum conferti ineunt, lato nec in aequore cuiquam Occurrunt, vallem misere pereuntibus omnem Implerint rigidis transfixi membra sagittis. Tum Robertiades pugna commotus iniqua. Sistite vos socii, nec inultae dedite morti Pectora, ait, medii dum, ceu generosa leonum Massylum in sylvis virtus armisque, dolisque Obruta saepe cadit, fugitivo eludimur aestu, Nec datur in Turcas dextrarum viribus uti, Dum se proripiunt celeres, neque pectora nostris Pectoris pugnando audent opponere et unum Illud agunt, ut nos cursuque aestuque fatigent. Ergo alia ratione aditus tentandus et arte Pugnandum, quando nusquam locus ullus apertae Virtuti, dextrasque labor frustratur inanis. Conversis castra fugam simulemus abenis Nos quoque et hinc atque hinc turmas sistamus equorum, In latera ut liceat venientum invadere, dum se Effundit globus ille iterum, nostrosque sagittis Eminus obruere atque aciem perrumpere tentat. Daunius haec ductor. Contra quem talia fatur Robertus, Cymbri soboles Rholonis. An ergo Venimus, ut Persas astu superasse fugaces Dicamur? Nostroque olim de sanguine natos Hoc decus, haec tanti maneat nova gloria facti? Tum mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, Oceanusque ingens fusis pater obruat undis. Quin potius, siquid superest virtutis avitae, Irruimus densi, tergoque instamus inerti Et sequimur quacunque abeunt, seu dextera, sive Laeva petant, etenim nunquam moriemur inulti, Ni vitae potius simus, quam laudis amantes. Vos cornu a dextro densi committite pugnam: Nos autem a laevo Persasque Arabasque prememus Et primis misti ordinibus miscebimus omnem Caede aciem, aut victi morte occubemus honesta. His dictis accensa arsit dux Appulus ira. Nec mihi vita (inquit) tanti est mea gloria quanti, Quanti et honor claram per caedem et vulnera partus. Immo haec ipsa dies tergo ne, an pectore notae Hostibus in pugnam gentes descendere suerint Ausoniae, Tancredus ait, testabitur et me Patribus indecorem non unquam haec vita relinquet. Haec illi inter se dum dant responsa vicissim, Aspiciunt facto venientes agmine Turcas Rursus et effusum contra contendere cursum. Non aliter, quam cum Boreas a cardine fluctus Impulit et motas in coelum sustulit undas. Illae autem in Libycos scopulos et littora vires Effundunt, versaeque retro franguntur et omnem Aspergunt circum spumis albentibus oram. Ergo omnes quamprimum Itali, Boemundus et acer Tancredus, fraterque bonae virtutis Hylelmus, Ante aciem primi opponunt venientibus hastas. Verum illi, patrio de more, Cydonia cornu Eminus in mediam torserunt spicola turmam. Dumque pedem referunt, ceu consuevere, fugaque Pulverulenta Italo Turcae dant terga sequaci, Excussus Solymanus equo, cui stridula cornus Acta procul medios penitus transfixerat armos, Tardavitque fugam, celeremque in tuta receptum, Dum cuncti simul assistant, aciesque iacentem Erigit, inque fero trepidantem affusa reponit. Postquam igitur solitis nullus locus artibus usquam Linquitur et Turcis Itali miscentur et armis Arma inferre opus est, vulgo caeduntur utrinque Innumeri cadit, hic iaculo, cadit ille sagitta: Confodit hasta alios, alios Balearica fundae Verbera et excussae bellantum in tempora glandes Prosternunt passim, passim furit ensis, equumque Urget equus, peditemque pedes, gemit obruta tellus Corporibus vitae iucundo lumine cassis. Hernachus Andronem gladio per pectus adacto Praecipitem deturbat equo; mox insilit audax In Thermum et clava galeam contundit ahenam. Exanimes Tancredus humi Biciamque, Tamumque Deiicit, utque leo crudeli concitus ira Horrendum saevit, mediumque per agmen equorum Infertur, lateque omnes sternitque, fugatque. Nec minus interea virtute insignis Hylelmus Caede madere manus, gladiumque tepere cruore Gaudet et in bello fratri se vividus aequat. Ille Lycaonium leto dedit Aegocerontem, Exultantem animis et revocantem in proelia Turcas. Ille Thoam et clavae percussum interficit ictu Phradmonidem, Cilicum cui gens assueta rapinis Paruit, atque ultro ducentem in bella secuta est. Addidit huic geminos Bithynae gentis alumnos: Delicia matris, Crhomiumque et Daetora, quorum Non formae variatus honos, non ipsa loquentum Vox diversa sono patrias veniebat ad aures, Tum quoque mors eadem nullo discrimine facti Vulneris ad Stygiam demisit utrunque paludem. Concidit inde manu moriens Celtiscus eadem. Celtiscus, cui non poterat flaventibus undis Diram auri sedari sitim Pactolus et Hermus, Dum populos opibus spoliat, dum vertit in usus Ipse suos quicquid rerum foecunda creatrix Lydia progignit, quicquid ditissima quondam Complexa est fero sapientis regia Craesi. Ergo illum socii non protexere cadentem, Non urbes extinctum ullae, non oppida flerunt, At parte ex alia, Sagaris qua spumeus unda Inter saxa fluit, laxum curvatus in arcum, Intulerat turmas Nannetum ductor equestres Et caedem ingentem ediderat, qua territus ultro Fugit Arabs, vertit trepidantia terga Sabaeus. Ipse quoque in medios hostes se Daunius heros Dum iacit atque manus Persarum caede cruentat, Orsilochum perimit fixo in praecordia ferro. Ast inter medios humeros fugientis Opheltae Immitem totis direxit viribus hastam. Exiit illa furens latum per pectus adacta, Unde animam moriens calido cum sanguine fudit. Et iam prima acies Turcarum exterrita fundi Coepta erat, inque fugam praeceps conversa ruebat, Cum pugna ingenti fessis aestuque sitique Instaurata acies equitum superadvenit et se, Qua globus instabat bellantum acerrimus infert. Hic Itali, primo stabant ut in agmine primi Pugnantes, verso cecidere in proelia vultu, Sanseurinus et Ucoleon et Malvetus a quo Ordine perpetuo gentis defluxit origo Malvetiae et clarum claro de nomine nomen. Quin etiam regum Medorum a sanguine cretus Cambyses gladio praectans, praestantior arcu, Post quercum latitans Italos Gallosque sagittis Innumeros prostravit humi; traiecit Hylelmo Pectora, Lutetio guttur, quem Sequana mater Miserat in bellum, comitemque adiunxerat uni Hugonti. Ille autem fidus comes haesit Hylelmo, Nec virtute animi, nec robore corporis impar. Tum vero patefacta acies: turbatus et ordo Ausonidum, campoque fugax equitatus aperto Terga dedit Turcis: ac, ni dux acer Iapyx Opponat se se fugientibus, ilicet hostis Irruat Abdarides et victor castra revellat. Nanque aderant primos inter Solymanus et acer Hermachus et vastum pugnae certamen obibant, Urgentes humeros fugientum et terga prementes. Non secus atque canes gemini cum forte leonem Videre, aut saevis frendentem dentibus aprum, Accelerant gressum et vestigia pressa sequuntur Et pedibus freti morsu clunemve, femurve Attingunt, dubiique timent, ne forte reflectant Ora atque accepto capiant pro vulnere poenas. Sic illi a tergo turmas, aciemque prementes Extremum dant quenque neci, metus ingruit ingens Omnibus atque atro nigrescit pulvere coelum. At Robertiades regnator Iapygis orae Corde dolens, iraque animum inflammatus amara. Proh pudor, Ausonii, nostraeque infamia gentis Dedecora, haud ullis, inquit, delenda diebus, Quo vobis animi? Quo verba audacia tandem Irrita cesserunt? En haec ad pocula vino Plena ferebatis vestrum se quenque trecentos Atque etiam plures ausurum invadere Turcas? Nunc, o, nunc vobis tempus se se omnibus offert Audendi et laudem per splendida facta parandi. Haec illum frustra iactantem et funera passim Edentem et fractos revocantem in castra maniplos, Quando aliud, quo confugeret, nihil esse videbat, Armatorum equitum circumstetit ala, nec ullus Ausus adire virum, iactis petit undique telis Pugnantem, summaque locum virtute tuentem. Non secus atque leo, longis quem comminus hastis Invasere acres Libycis in saltibus Afri, Atque hinc atque illinc densa cinxere corona, Ilicet impatiens conceptam exardet in iram, In mediosque ruens certum petit unguibus hostem Et stragem infandam canibus (miserabile visu) Dat turbans, discerpit equos, tela obvia frangit Et sensim in tutae se subtrahit abdita sylvae. Sic Robertiades, irae quo concitat ardor Irruit et Lycii stricto caput abscidit ense Euryali, Gyndemque simul, patremque Dolonem Fundit humi, Tamyrimque, Pharetaque, Demodocunque Et se tutantem clypei munimine Rhetum. Dumque adeo praesens animis et viribus omnes Sustinet, ac pectus ferus huc obvertit et illuc, Transfixum iaculo femur et genua aegra trahentem Sensit eum, quo fretum, equum certamen obibat, Inque acies densas, inimicaque tela ruebat. Ergo ille e media paulatim excedere pugna Et terrere hostem et vestigia lenta referre Relliquiasque Italum in tutos revocare receptus. Interea pius Eustachides, quem fama morantem Nuntia commorat tantae saevissima cladis, Agmen agens equitum, Sagarim pervenit ad amnem, Cum iam fusae acies Italum palantia Turcis Terga darent, clamorque feriret dissonus aethram Vincentum et passim crudeli morte cadentum. Hic Italos numero turmisque recentibus auctos Admonuit nigrum pulvis glomeratus in orbem, Gallos adventare, sagittiferosque Britannos Atque insperatam victis latura salutem Agmina, nec campo Persis cessura superbis. Ac subito. Venit, ecce venit Goffredus et affert Expectatus opem; tales toto aequore voces Auditae Ausoniis animos auxere, metumque Incussere hosti, nec longum tempus et acer Advenit Eustachides, unaque interrita pubes Leucorum atque acres arcu iaculisque Britanni. Et primi excussis coelum implevere sagittis, Innumerosque dedere neci, nanque irrita nusquam Missa in confertas ceciderunt spicula turmas. Mox bonus Eustachides, Italis quo densius agmen Instabat, metuendus equum calcaribus urget Et Chlorei pectus funesta perforat hasta. Volvitur ille cadens madida moribundus arena Atque Arabum accusat secum praesagia vatum. E quibus ipse sibi longos promiserat annos Et sobolem innumeram, sceptrumque immobile regni. Nunc autem primae succiso flore iuventae Occidit et nullis formosa e coniuge natis. Corripit inde manu gladium, ceditque, feritque A dextra laevaque omnes: fit vi via Turcas Per medios, limesque agitur latissimus et cum Fertur in arva ruens nivibus liquentibus amnis Et prosternit humi sata culta, boumque labores Aut cum sublimi demissum ex aethere fulmen Ingentes imis ruit ab radicibus ornos. Iamque omnes equites Parthorum, Arabumque repulsi Vertebant trepidi vestigia concita retro; Cum se Turcarum ductor fugientibus unum Opposuit, reprimensque fugam. Quo tenditis (inquit) Quae latebrae iam vos tutae, qui deinde receptus Accipient? Tantum ne aliquis se praestat in armis, Ipse suo qui vos vel nomine terreat omnes? Ite, agite, o proles veterum rediviva parentum Et mecum unanimes armate in proelia dextras. Ipse ego Goffredum collecto robore quamvis, Quamvis et triplici pectus sibi muniat aere, Aggrediar, poenasque mihi persolvere cogam, Quas meruit, dum regna armis attentat iniquis Nostra, fidem pariter fallens hominumque, deumque. Haec ait, ast illi tantis hortatibus acti In dubium pugnae redeunt, et una Immisti Ausonii coelum clamoribus implent. At bonus Eustachides ingenti concitus ira Ense ferit Staphylum, cui Susis sceptra tenenti E galeae medio surgebant vertice flores: Tum manibus coelum Typhon immanis et asper, Summus ubi clypeum fulgentem conglobat umbo, Invadens, pictasque vomens e pectore flammas, Deturbare Deos sublimi e sede parabat. Deiicit illum igitur gladio per pectus adacto, Labentemque ab equo verbis obiurgat amaris. I, nunc, et coelum manibus discinde superbis Improbe et haec Stygias tua fer memoranda sub umbras Facta, quibus magni regnum sublime Tonantis Reclusum penitus voluisti evertere, cui ausis Persolvens meritas poenas pro talibus ausis Aeternum miser aeternis cruciabere flammis. Dixerat haec, Dryopemque petens, ubi fibula baltheum Aurea subnectit imas thoracis ad oras, Transadigit ferrum, totumque in viscera condit, Damnatamque animam tenebris e corpore solvit. Inde iit Laogonum, Sipyli cui pascua parent Atque auro similes Tmolus premit arduus uvas, Concitat acer equum; fugit ille exterritus et se Contegit in tergum reiecto umbone, ferumque Protinus immissum duris calcaribus urget. At bonus Eustachides rapidis velocior Euris Advolat et gladio per tergum in viscera adacto Perforat ingentem clypeum, lumbosque per ambos Umblico propior recludit vulnere ventrem, Ugulaque excussum misere proculcat equorum. Nec te humiles, Demuche, preces, nec forma, nec aetas, Quamvis excellens primo sub flore iuventae, Servavere tuis; nam dum genus utraque supplex Flectis humi, veniamque oras et brachia tendis, Traiectus iaculo guttur cadis et sola terrae Purpureo moriens spargis madefacta colore. Tecum etiam dextram percussus Amulius aurem Ense ruit, dum tentat opem tibi ferre, ruensque Ilicet a laeva fusum vomit aure cerebrum. Acta etenim ferri cuspis per tempus utrunque Letali summos incidit vulnere servos. Haec tanta Eustachides dum funera fervidus edit, Ausoniosque iterum fugientem cogit in hostem Regnatorem in Asiae Solymanum aggressus Opheltes, Consiliis bonus atque aevi maturus et uni Credere cui suerat curas et pondera rerum Cunctarum, seu bella forent, sive otia passim Laetae agerent urbes et amicae commoda pacis. Haud ego nunc auctor tibi sim, fortissime Regum, Adversae ut pectus fortunae opponere tendas. Mutatos vident esse Deos? Vident omnia retro Versa? Nec e nostris consistere in agmine quenquam Et Gallorum acies, animisque et viribus auctas Irruere? Et telis complere recentibus arva? Caedamus victi, montesque abeamus in altos, Relliquiasque illic, superant quaecunque, legamus. Forsitan insidiis regio magis apta, locusque Commodior nobis se se offeret: unde repente Vindictae dabitur non insperata facultas. Dixerat haec senior, cupiens avertere Regem Ipse tuum, sibi ne fidens se ferret in hostem Comminus et forti Eustachidae congressus iniquam Consereret pugnam, nec Diis, nec viribus aequis. Ille autem dubitans dictis ne auscultet Opheltae, Fortunam an rursus belli experiatur et audax Instaurare iterum turmas conetur equestres, Praecipiti Laedam ad se contendere cursu Aspicit, isque adeo, postquam data copia fandi. Eia age rumpe moras (inquit) Solymane, tuoque Si cupis incolumem servare et reddere matri, Affer opem nato, telis quem plurima circum Turba premit, semperque recentior obruit hostis. Nec potis est acri se se subducere pugnae: Quanquam multa virum leto dat corpora et ultro Provocat egregia Gallos virtute feroces. Ast unum quis ferre parem se pluribus ausit? Vix has illachrymans voces e pectore Ladas Fuderat, oppressum cum nuntius alter et alter Rettulit Eustachidae sevis caecidisset sub armis Hyldrinum: signi dandi commissa potestas Cui fuerat, gnatique sui concredita cura. Hyldrinum, genus Odrysium, quo fortior alter Non fuit, et pugnam qui tanta ex parte pedestrem Ederet atque acres violentius iret in hostes. Auditis his e medio se se agmine Persa Proripit antevolans et me ne deserat (inquit) Quisquis amat, salvumque cupit natumque, patremque. Dixerat atque illum rapida velocius aura Currentem, natique metu, tristique furentem Ira, equitum turmae actutum primique sequuntur Persarum quocunque vocat fors ipsa parati Et conferre manum victori et, quicquid acerbi est, Morte, pati, iuvenem possint ut reddere patri Incolumem, spemque imperii servare ruentis. Non aliter, quam cum sublimi e turre columbae Conspexere procul passis Haliaeeton alis Irruere infestum et praedam captare volentem, Densentur coeuntque omnes, rapidoque volatu Praecipites, quacunque viam secat ille, feruntur. Sic globus Abdaridum furialibus ocyor auris Infertur, qua visa magis crudescere parte Pugna atrox, hic Hetruscum Silymanum Acestam Deiicit instantem Persis: ferit Hermachus Umbrum, Umber Hylam, Idaeus Athyn, dat Helenora leto Cicius, obtruncat dextram Corcutus Ibero. Dumque adeo inter se gladiis pugnacibus acres Exercent, voluuntque vices, nec iam pote quisquam Undique nitendo se se divellere ferro, Hortatur vox una omnes Arabasque, Syrosque. Este viri, Solymanus hic est, turmaeque recentes Persarum, quae vos inimica a morte reducant. Audiit Eustachides, laudisque accensus amore Accurrit, Persamque gravi videt ense metentem Gallorumque, Italumque acies et fervidus. Hinc vos, Vos hinc cedentes, uni mihi linquite tantum Hoc certamen, ait, vindex Deus adsit et olli Debitus hic mactetur honos et gloria facti Si sua, terrarum quae divulgata per orbem Terreat infidas merita formidine gentes. Haec ait et late patefacto limine, regem In Persam fertur praeceps. Exterritus ille Constitit, ac secum dubio cum pectore versat, Pareat an dictis, caroque ante omnis nato Consulat, instantum modo quem subtraxerat irae Ausonidum, an rapta Eustachidae ruat obvius hasta. Hoc animus iubet excelsus, generosaque virtus, Atque accepta recens eversi iniuria regni, Illud amor patrius, sed qui stellantis Olympi Nutu sceptra regit, mentem consistere in uno Haud passus, manibus Goffredi addixit utrunque Et patrem et natum nanque hunc pietasque, pudorque Impulit, ut durum pugnae certamen iniret Et cursu patrem praeverteret ipse morantem. Tum vero furiis actus Solymanus amoris, Quo genere ruis? Cui nunc te te obiicis hosti? Nate ait? Et fodiens saevis calcaribus armos Ursit equum, comitemque illis sese Hermacus addit. Tresque simul petiere unum, mediumque reducta Eustachidae clypeum Solymanus percutit hasta. Contundit clava galeam Ninus, Hermacus ense. Ille velut summis in montibus aspera cautes, Cui faciem Boreas, humeros diverberat Auster, Constitit immotus, ferrum exegit acutum Per fauces, gutturque Nino, quo vulnere primus Interceptam animam tenues efflavit in auras, Inflexitque caput, ceu flos, cui durus arator. Vomere praeteriens caulem perstrinxit adunco. Nec mora. Fulmineum convertit in Hermacon ensem, Quaque patens oculis admittit cassida lucem, Egit et a malis disclusit vulnere frontem. At pater horrendum stridens, saevissime praedo, Qui regno, qui me natis florentibus orbas. Perge, ait, atque animam ferro tecum aufer eodem Hanc quoque, sed iustus quantum dolor, iraque possit, Experiare prius. Gladio sic fatus acuto Irruit et totum clypei septemplicis orbem Deiecit, rigidique oris thoracis apertis, Eustachidae strinxit summo de pectore. At ille, Alte sublatum subit dum surgit in ensem Et conum insignem galeae ferit atque comantes Spargit humi cristas, iteratque ferocior ictus, Complexusque virum capulo cava tempora pulsat Et consopitum geminatis ictibus alto Deturbavit equo, terraeque afflixit et una Exhalantem anima, fluctusque ex ore vomentem Sanguineos, armis nudari iussit, humique Stratum vulturiis praedam, canibusque reliquit.