CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus BARGAEUS.syri-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-07.xml.

Documentum BARGAEUS.syri-07.xml in db pdill0


Expectata dies aderat, cum buccina cantu Clara dedit signum: primumque incedere coepit Agmen et armorum rutilo fulgore micantum Replevit montes veluti cum vertice summo Aut Apennini, aut nubiferae Pyrenes Sylva ingens fagi, annosa et consita pinu, Abietibusque frequens, ramis arentibus ignem Comprendit flammae radiantia sidera lambunt, Aeriasque inter nubes splendore coruscant. Ibant et gressum peditesque, equitesque movebant Compositi, et toto spirantes pectore Martem. Et satus Eustachio thoracem indutus ahenum, Dextra autem ingentem praefixa cuspide contum Praeportans, clipei pondus, molemque sinistra, Et galea insigni tectus frontemque, caputque, Ante alios omnes heros se primus agebat. Sic etiam armento longinqua ad pascua eunti Incomitata ferox praefert vestigia taurus, Viribus, atque animis in pugnam, inque arma paratis. Hic tu, quae vatem coeli super ardua tollis Sidera et aetheriis Divum regionibus infers: Unde mare et terras, unde aera cernat apertum, Aura amor aeterni pariter Natique, Patrisque Sancta veni, et vastum si te spirante profundum Ingressus, potui dubios evadere fluctus Incolumis, qui restat adhuc, age, dirige cursum Ipsa per obscuras ignoti marmoris undas: Inque animi illabens penitus, precor, influe mentem. Ac veterum extinctae procerum si tantus haberi Debet honos famae, si gratia tanta referri, Discute praeteriti confusa oblivia secli. Quaeque acies ferro accinctae regesque, ducesque Excitos patria fuerint bella secutae, Intulerintque Arabum populis regnantibus arma, Enumerare velis etenim potes, omnia quando Ante oculos exposta tuos versantur et ora. Nos rerum tenebris et nocte inoluimur atra. Daunius ingreditur primus, qui sanguine cretus Cimbrorum regum, dominatur Iapygis orae, Numinis aeterni quo nec reverentior alter, Nec virtute animi, sumptis nec fortior armis. Secum agit Ausoniae lectissima robora pubis. Filius huic fratris Siculae telluris alumnus It comes et patruo paribus se suscitat ausis Tancredus: forma insignis, primoque iuventae Flore nitens, saevos assuetus comminus apros Sternere et hybernas glacies calcare, nivesque, Atque aestus perferre graves dum Syrius ardet. Millia Trinacriis peditum tria ducit ab oris: Quingentosque equites; dignus quem gloria tanti Exciret coepti, tacitisque horatibus ultro Ad decora et laudes traheret Boemundus avitas. Illius imperio parent quicumque Pelori Claustra colunt, rupesque altas, atque arva Pachyni: Qui fontes Arethusa tuos, qui flava Symethi Flumina praecipitis nec non Alabumque Gelamque Ambiguosque amnes; medio quorum Himera cursu Trinacriam dirimit, quique aspera saxa rotantem Pantagiam potant; Aetnaeque e rupe fluentem Acin, adhuc diri memorem Cyclopis amorum. Quos una in medium ductor coniecerat agmen. Nanque aciem primam primi tenuere Quirites Bismille, Urbani qui tum pia iussa secuti Pontificis, sacrae dederant ex ordine nomen Militiae, magnosque animos in bella gerebant; Digna loci splendore sui, patribusque iuventus Romulidis: quibus insignis pietate Sabellus Imperat, in Turcas animis accensus amaris: Quintilius sanguis, veteris deductus ab alto Sanguine Aventini; qui quondam in bella Sabellos Armavit; Latiis Troas quo pelleret oris. Eque suo moriens colli nomenque, decusque Addidit, unde orti generosa a stirpe nepotes Terrarum implerunt factis ingentibus orbem. Ille igitur tantae spectandus origine gentis It gravis incessu; vultuque, oculisque severus Omnibus ingentem pugnandi inspirat amorem. Post hos Etruscis pubes e montibus orta, Vulsinum quaecunque lacum, lucumque virentem Ilicibus, farnisque colit, terramque Faliscam Laeta habet et collis summa de rupe fluentes Haurit aquas Aquulae; linoque et cannabe pingues Vestit agros; spectatque procul vicina sonoro Arva Glani: quique et Cimini de nomine dicti: Gens dura in primis, belloque assueta gerendo. Cui se ductorem Tyrrhenae stirpis Halesus Addiderat, forma et iuvenili aetate superbus. Progenies regum, magnorum et germen avorum: Legiferos qui quondam inter rexere Faliscos Imperium, populos omni ditione tenentes. Ergo avidus factis illustrem extendere famam, Ut primum tanti rumor percrebuit ingens Incoepti, passimque Italis vulgatus in oris, Contulit extemplo Dauni se in castra, volentem Scilicet ex tanto pacis, bellique magistro Discere virtute iam tum, verumque laborem. A quo mox certo generis ceu principe seri Partim aucta partim mutata voce nepotes Indigenae factum gentis de more sequuti Deduxere tuum domus o Farnesia nomen, Et natos peperere tibi vel pace, vel armis Insignes, triplici qui tempora sacra corona Cinxerunt, populosque manu domuere rebelles. Quattuor antiquis excita e sedibus illum Millia sectantur peditum; qui pectora parma Tuta tegunt: galeaque comas et tempora cingunt. Pila manus, rutilum sustentat baltheus ensem. At tercentum equites, antiquae robur Agyllae, Quos ad bellorum dubios sibi legerat usus, Ostentant clarae spectata insigna gentis. Intextos sagulis ferrugineos Hyacynthos. Tum genitus veteri priscorum a stirpe parentum, Incedens, humeris longe supereminet omnes Cilnius, Aoniis proles gratissima Nymphis, Areti decus, et vatum spes fida bonorum. Fert niveum clypeo Cycnum, leve corpus ad aethram Tollentem et cantu coeli convexa replentem: Stemma domus notum, et maiorum insigne suorum Protinus illum omnis legio comitatur euntem. Quique pigri Glanis arva colunt; quique ardua Clusi Moenia habent; et qui summo te vertice montis Nascentem, vallesque imas et saxa secantem Arne bibunt: gemini mox claro a sanguine fratres, Griccia progenies, hilari cum corde sequuntur. Ac bismille viros, belli insuperabile robur, Prorsus agunt: quos Sena agri ditissima pascit. Sena Camaenarum cultrix et Martis alumna. At, quae nascenti vicina Biturgia Tybri est, Agmen in arma vocat cinctum fulgentibus armis. Inde Typhernates, cultu gens aspera, cuius Ipsa suis foecunda bonis, sed inhospita tellus, Educat audaces lachrymosa in praelia dextras. Una ingens Perusina cohors, Umbrique feroces: Hispelli manus omnis: agri Mevania dives. Qui montes Thrasymene tuos; qui littora circum Curva colunt, laeti iussis parere Vitelli. Ipse minax oculis, et toto corpore firmus Ingreditur: vultuque animus testatus acerbus Spirat atrox Martem; et sociorum mentibus addit Ardorem pugnae; et partae per vulnera laudis. Dumque adeo incedit ferro contectus, iniquum Armorum haud aliter valido fert corpore pondus, Quam iuvenis primae florenti aetate iuventae Ferre solet Serum contextam e stamine vestem. Hinc montes quicunque colunt, camposque iacentes, Vortice quos humili Sapis, quos flumine Isaurus Humectat, socia arma ferunt hinc Camertum Insequitur pubes; iunctisque exultat in armis. Praesentesque animis adsunt Ufente relicto. Adsunt desertis ripisque, undisque Metauri: Atque oblita Aesim se tanta ad coepta iuventus Laeta parat, mittitque suos ad nobile bellum Inginium mediis e montibus Appennini. Quos omnes idem ardor agit; quibus omnibus unus Umbrorum Ubaldus proles clarissima regum Imperat illi autem parent felicibus acti Auspiciis, quando nemo prudentius est, qui Rem gerat, aut armis fundat qui certius hostem. Ille quidem ante alios claris maioribus ortus, Sed prolem insignem multa virtute daturus: Olim, quae Senae late dominetur in oris: Barbaricisque Italos vindex defendat ab armis, Et Venetum in tuto statuat res ilicet olli Pone subit propior Persaei nominis hostis Ventidius, cuius discissum bellica montem Ostentat parma, atque hosti fatale minatur Exitium, credas Susas, Gangemque, Tigrimque Et victum Euphratem Latias horrere secures. Imperiis regit ipse suis, quoscunque Truenti Alluit unda rapax, bello genus acre virorum. Quos et Matrinus, quos et celer amne Vomanus Ipse suo humectans steriles defertur in agros. Hos non invitis animisque, armisque sequuntur, Quicunque arva colunt semper frigentis Aterni, In mare quo nullus violentior influit amnis. Nec te Corfinii pugnax Cantelme iuventus Digressum irriguis patriae regionis ab oris, Inque externa pii certamina Martis euntem Deseruit, tecumque tuos generosa labores Sponte sua magni est pubes partita Teatis, Eversique ingens Amiterni et nominis una Normanni studiosa cohors, tum suetus aprorum Lustra sequi, saevosque lupos prosternere et ursos Accola Nicatae: cuius nimbosus et asper Perpetuis horret nivibus, coeloque minatur, Attollens sese summum super aethera vertex: Fluminaque Ionium labentia fundit in aequor. Post hos exoriens Hyrpina e rupe Phiternus Ostentatque suos et laetus iactat alumnos, Quorum lambit agros, non hic Garganus Iapyx, Non et Gerione Poenorum diruta ab armis, Larinumque audax, positumque in monte Teanum: Lucerieque, olim magnae tutela Minervae, Atque urbs Argyripa et quondam celeberrima Sipus, Nunc aequata solo, atque opibus viduata, virisque Invidit iuvenum lectas ad bella cohortes. Credula quos iunctis animis, et viribus aequis Gnatia consequitur: nec non septemplice portu Nobile Brundusium: Calabrumque ex ordine turmae Hidrunti pubes pietate insignis, et olim Quam seri referant simili virtute nepotes. Octingenti ibant una natique, patresque In bellum: nec mortem illi, nec saeva timentes Vulnera, dum se se Christi pro nomine leto Offerent, hyemesque atras paterentur et aestus. His se se adiiciunt, mollis quicunque Tarenti Littus et arva colunt: quamvis ad bella iuventus Lenta olim, et Martis duros exosa labores, Nunc autem patrii luxus oblita: memorque Ipsa sui et magnae succensa cupidine laudis Induerat properans pectus fulgentibus armis. Una ibant, Baccho, et lanis quo nobilis Aulon Legerat aequales numero; nec longius olli Inde aberant, inter scopulos qui murmura a ponti, Horrentesque maris strepitus, iramque refracti Securi auscultant: ubi navifragum Scylaccum Deterret dubio miseros a littore nautas. Dumque erecta animis, armisque instructa iuventus Ingreditur, subiens campo sua terga prementes Pone videt veteri Graiorum ab origine Locros, Ultores scelerum Locros, atque agmine denso Incedentem aciem, muro quos maxima quondam, Nunc angusta Croton: verum cui conscia virtus Excitat hortatrix ad facta ingentia mentem, Proxima militiae lectos dare nomina iussit. Ergo urbem certatim omnes liquere volentes: Liquere et tractus, Aesar quos irrigat et quos Ipse suo faecundat agros celer amne Neaethus. Nec procul inde suos sistens Consentia cives, Dives opum, dives Consentia munere Bacchi, Et quae terrarum dominae velut aemula Romae, Ipsa sibi septem muro circumdedit arces, Instruit in bellum, rebusque, animisque paratos, Infensosque Arabis, patriam qui fraudibus urbem Aggressi miseram radicitus evertissent. Invasuri igitur dextris ultricibus hostem Unanimes, doctique acres densare catervas, Insignem factis, et nobilitate potentem, In quascunque velit partes et bella, sequuntur Antiqua genitum Gallorum a stirpe Severum, A quo nomen habet fastos deducta per omnes Una animis spectata, et magnis inclyta factis Sanseurina domus: cuius foecunda metallis Imperio paret Temese, Sybarisque, Syrisque, Acrisque, atque ingens Sylarus, Sagraeque Crotoni Illatam ob cladem semper memorabile flumen. Paret et ipse volens lapidoso Cratis ab alveo, Appenninigenis ex quo de fontibus ortus Inter saxa ruit, montesque celerrimus altos, Et celebris tandem nactus lata aequora campi, Vix se se ipse capit, Siculumque irrumpit in aequor. At qui florentes saltus Hipponis amoeni, Prataque non unquuam spoliata virentibus herbis, Falcibus attondent, ternos in bella sequuntur Ductores, magni gens alta a stirpe Quirini. Hi populo in plures acies, et plura dirempto Agmina, non ullis humeros in praelia telis Munierant pectus torace, et casside fronte Armarant; ceu nusquam essent ferienda daturi Terga sed adversis casuri in vulnera dextris. Sic illos monitis instruxerat Haevius acer. Sic Minuti virtus proles sic certa Camilli Furius, antiquas dum versat pectore laudes, Tum vero incedunt asperrima saxa colentes Lucani, hinc atque hinc gelido quos flumine Laus, Et Silaris cursu praeceps concludere pergunt Dorica progenies, et quae ductoribus Afris Haesit, Romulidum quondam populantibus urbes, Nunc aedem Lybiae populos exosa rebelles. Proxima dehinc validas bello Campania vires Laeta dat, et populos notis insignibus ornat Parthenope generosa suos: quos deinde sequuntur Assuetae nimium bellis civilibus urbes. In primis Capua invictae vetus aemula Romae: Luxus ubi, et stabilem damnosa superbia sedem Fixerat olim, animos sed tunc submissa feroces, In bellum praeceps Turcarum, Arabumque ruebat. Cui se se comitem addiderat vicina Vesevo Nola iugo; quondam populo spectanda frequenti, Atque amplo spatiosa loco: nunc undique fines Moenibus angustos circum complexa, vetustas Iactat opes: acri Poeno quae sola tyranno Opposuit muros, portasque impervia clausit. Nec non et Clanii rapido quae flumine Acerrae Vastantur, Lybiae iampridem inimica iuventus Et quicunque amnis ripas habet incola Sarni. Sarastes populi, atque Arabis possessa colonis Nuceria et dubiis quondam Calatia rebus Fidem parum Latio: tum quae lasciva pudicam Intulit scenam lusus Atella procaces, Quique rufos, quique arva tenent bene culta Celennae; Et foecunda nucum, sed non flaventis Avella Frumenti et Cumae sedes arcana Sybillae; Dum potuit caecas passim deludere gentes, Obscuris vana involvens regnator Averni Lucifer, et rigidis Orci damnare tenebris. Protinus his acres pubem coniungit Aquinum; Quaeque adeo Liris fontes discriminat ambos Sora; et oliviferis campis insignem Venafrum Ac de Barbariae positis illustre tropheis Arpinum decus invictae memorabile Romae. Denique se totum in Turcas effuderat ingens Samnium, et abruptis quicumque in montibus orti Hernica saxa colunt: quos qui numerare pararit, Idem etiam numerare paret, quod florida fingat Hybla favos, Sicyonque ferat quot Achaica baccas. Nec tamen involvant tenebris et nocte profunda Carmina nostra tuum, felix Florentia, nomen. Quae laudem atque animos ut testarere, fidemque Ipsa tua in patrem, Latiis qui praesidet oris, Aemula victricis, et magnae filiae Romae, Misisti invictas Boemundi in castra cohortes. Misit et urbs antiqua suas, cui filia Atlantis Indidit aeternum ventura in saecla nomen Faesula: quae Thuscas inter caput extulit urbes Bissenas; lateque Orbi dominata parenti est, Cum nullos habuit Tyrrhena potentia quorum Ipsa sibi fidens vires atque arma timeret. Quin etiam Alphea deductae ab origine Pisae, Unanimes Pisae celebrem iussere virorum Ire aciem, et vires sanctis adiungere coeptis; Thuscorum decus, et nomen memorabilem Pisae: Urbs terraque, marique potens, opibusque superba. Felix si stabili concors in amore, fideque Mansisset; nec post mens laeva averteret, ut se Finitimis vellet praeferri; atque omnibus unam Urbibus imponi; legesque indicere Etruscis. Proxima succedit Lygurum manus: Apua quorum Et Luna imposito populos e nomine dicunt. Quaeque suo, tamen una omnes vetus Apua de se Comprensos, Arnumque inter, Macramque sonantem Nominat, assuetos perferre et frigora et aestus Et tolerare famem et sine somno degere noctes, In sylvisque agitare feras et vivere rapto. His pedites permisti, Aesar quos amnis utrinque Alluit et mediam discriminat agmine vallem, Perpetuam vallem, cui dat Feronia nomen: Dicta Iovis quondam coniux Feronia, namque Marmore substructum nitido et fulgente metallo Illius in Thusco celebrabant littore Fanum, Relligione ingens Lygures. Hos Luca vocarat Libertatis amans, ducibusque ornarat et armis. Post hos antiqua Tuscorum ab origine regum Felsina, condensum patriis ciet agmen ab oris. Ostentatque equitum turmas, peditumque cohortes. Quas in bella vocat Piceni limen Isaurus: Crustumiumque rapax: et dives ab ubere glebae Ac riguo, tenuique vado contentus Aprusa: Et Rubico Italiae finis vetus: obvius olim, Qui bellum, aut pacem venienti indicere unus. Nec vos non vestras acies sociastis et arma, Quos gelidae recreant valles frigentis Isapis; Quique adeo celerem Bedesim, Vitimque bibentes Hinc Appennini montes spectatis et illinc Adria Dalmatiae longe quas alluit oras. Affuit et vallem quicunque Anemonis, et agros Cultor habet: quique undosae colit arva Padusae, Vatrenumque videt fluvio sata culta secantem. Quique ex eversa populi crevere Claterna. Hos super adveniunt eadem de gente manus, quas E vitreo Scultenna lacu, atque e vertice summo, Unde mare et Lygurum saltum, lateque patentes Gallorum campos pater aspicit Appenninus, Aspera saxa fluens inter, pinguesque novales, Misit, et unanimes ocreis armavit, et hastis. Post quos cernere erat Mutinae generosa renatae Agmina, et antiquae pedites incedere Parmae; Et quoscunque rapax gelido rigat amne Gabellus. Nec non et densis equites se effundere turmis; Mantua quos dives fecundis misit ab oris, Profecitque alta Gonsagae a stirpe profectum Oromedonta ducem: non quem sub vertice montis Arganti coelo vidit iam Phlegra minantem Excidium: sed quem iustique aequique tenacem Terra tulit, verae columen pietatis et illum Cui se ferre parem Gallorum haud audeat ullus; Seu lucta certare velit, seu cominus armis: Sive eques infensus lato concurrere campo. Cunctorum extremus se se ostentabat euntum, Quem sua Cenomanum, Lygurumque exercitus ingens Brixia, Verbanusque lacus, rapideque fluentis Accola Ticini patriis dimisit ab oris. Iussit et imperiis se se submittere Othonis: Regius unde tuus, domus o Viscontia, sanguis: Ditibus Insubrum late regnavit in oris. Una etiam, quicunque alpes habet, ibat opertus Aere caput, clypeum laeva, dextraque bipennem Intentas validam, lorica utrinque trilici Setosos humeros, atque hispida pectora cingit. Claudebant extrema aciem, quos Attius acer Exciit Euganeis e montibus unus Ateste Cui tunc, et Veneti pars maxima parvit agri. Attius ex atavis proles deducta Sabinis: Gens vetus, et multos Romae dominata per annos, Clarorum foecunda ducum: Ferraria cui se Regnandam, populosque dedit virtute regendos Littore ab Adriaco Tyrrheni ad marmoris oram. Hanc tunc armipotens tellus tulit Itala pubem Bellantum, tanti robur memorabile coepti; Millia complerant quam ter vicena virorum, Insignem ferro, atque animis praestantibus acrem. Illius mox terga loco propiore secuti Bellovaci, primam numero, et virtute potentem Instruxere aciem, sumptis quo saevus in armis Nervius insequitur, natusque ad proelia Trevir: Quique adeo vitreum tenui bibit amne Mosellam Leucus: et indomitis Morinus vicina Britannis Littora habens, portuque ipsi propiore Caletes; Rhemique, Aulercique acres: quos Axona, quosque Sequana frigenti medios complectitur amni. Protinus infestas his adiunxere cohortes Armorici horrentis contemnere murmura sueti Oceani et iaculis hostem configere acutis Eminus, et valido calamos imponere nervo. Nec vos Carnutes vestrum liquistis euntem Tanta in bella ducem: nec tu iuvenemque, ducemque Egregium Biturix non es comitatus et una Conatus medio versantem turbine belli Tutari et frustra Turcarum avertere castris. Ibant Arverni Troiano a sanguine creti Vangionumque acies, Batavorumque agmen ad omnia Iussa ducum, quaecunque instant, nutusque paratum. Quin etiam Ligeris faecundis misit ab agris Pictonas et salsis propiores Santonas undis. Misit Aquitana fortes de gente Cadurcos; In mare qui tumidus lato fluit amne Garumna. Deseruitque Ararim, Rodanumque, Isaramque, Dubimque Sequanus et Latiae frater fidissimus urbis Aeduus ac nondum ritus exosa, piasque Romanorum aras, quae gens salebrosa Lemani Saxa lacus, ripamque colit, brumalibus Alpes Quam nivibus tectae toleranda ad frigora durant. Pone Britannorum subit alto a sanguine Regum Insignes virtute Conon Montautius, a quo Clara per Hetruscos se gens Montautia fudit. Filius haerebat lateri Goscellus, et ipse Confertas solitus perfringere Marte phalanges. His etiam Catti vires, acresque Svevi Adiecere suas, nec se subducere coeptis Crinibus intorti flavi volvere Sicambri. Non Agilolfinga natum de gente Cacannum Deseruere ducem populi, qui finibus Aenum, Atque Istrum attingunt, tepido quos Solis ab ortu Cecius exurgens Euris mons afflat odoris, Curvancaeque iugum pluvialibus irrigat Austris. Sic saltus acies instructa evasit iniquos, Convallesque cavas, latebrosaque saxa locandis Bellorum insidiis, donec se inferre patenti Quivit et unanimis spatioso incedere campo. Suspicit unde altos a laeva insurgere montes: Ascaniique lacus a dextra includitur unda Pellucenti unda, passim quae pervia nautis Moenia Nicaeae propior pertingit; et urbem Mercibus invectis ditem beat. Illa quaternis Exhibet ingressum portis, spatiosaque muros Dirigit in quadrum, turresque infensa minaces Ostentat procul et venientes territat hostes. Hanc unam sibi praecipue delegerat arcem: Ex qua Graiorum cervicibus impenderet, Bithynis dum Persa ferox dominatur in oris, Artibus egregius belli Solymanus et ausis, Belferci proles, qui quondam in Perside regnum Cum gereret, certaque Asiae totius habenas Laxaret, premeretque manu, virtute repertum Imperium natis aequata sorte reliquit. Indole quos inter praestanti, animoque virili Dothacus Assyriam tenuit ditione Damascum, Assidue bellum Phario cum rege gerentem, Hassanusque oram regnandam accepit et urbem, Addideratque ipsos fida cum coniuge natos. Ergo ut confertas acies videre piorum Adventare, locoque omnes considere cero, Hinc atque hinc densa muros cinxere corona, Et trepidi firmo clauserunt obice portas. Quarum unam, Libyci partes quae vergit ad Austri Prona, Tolosatum pubes obsedit et audax, Cum primum positis turrita ad moenia castris, Ac nondum indicto iustae certamine pugnae, Nunc aperire aditum, summas nunc sternere turres Quaerit et ex altis hostem depellere muris. Haec eadem parte ex alia Boemundus, et acer Tancredus, Gallique simul, Belgaeque, Britannique, Arietibus muro admotis conantur et instant. At Tomyris, bello a teneris assueta gerendo, Inter Sarmaticas virgo versata secures, Finitimis olim populis metus acer et una Quae pediti sese pedes obvia ferret, equesque Confertis equitum posset concurrere turmis: Saeva manu mulier, studium curamque tuendae Bithynae fidens animo susceperat urbis. Illa igitur dum se circum sua moenia versat: Eia agite, o Cives, illorum opponite telis Tela, ait, eque alto devolvite saxa, trabesque In caput, et scalas; nec vos nova terreat hostis Externi facies; longe (mihi credite) cedet Finibus a nostris, si se semel ipse repelli Senserit et validis defendi viribus urbem. Dixerat, et manibus lapidem deturbat utrisque Ipsa suis. Cadit ille ruens et pondere vasto Opprimit audacter subeuntes moenia Gallos; Cogit et ad fossae se se convertere ripam: Quam ducis imperio virgisque, et falcibus ante Implerat miles, summaeque aequarat arenae. Ergo illum dictis acer Rhamundus amaris Increpat et rursus scalas in moenia poscit. Non pudet, o Galli, vos hinc terrore ruinae Unius properare fugam, atque abscedere victos? En has, ut tergo victorum infligeret hostis Vulnera, et irrisos ageret, venistis ad oras? Ite, agite et manibus lacerum divellite murum, Praesidiisque illinc pulsis hostilibus, ipsos Ac Solymos aperite aditum; victoria coepti Totius hic posita est; etenim si capta patebit Urbs prima haec, aliae clausas opponere portas, Obiicere aut se se nusquam venientibus ausint. Haec dux increpitans Gallos sic ore monebat. Ergo illuc animis cuncti rediere receptis, Rettulerant prius unde pedem, maioreque nisu Invasere iterum facta testudine muros. Caepissentque urbem, ni Rex Solymanus ab altis Sylvarum, nemorumque iugis digressus, equestrem Iussisset propere in campum se effundere nimbum. Nanque ante adventum Gallorum, in Perside turmas Ingentes equitum, peditumque coegerat, et se Montibus in summis tacitus, nemorumque latebris Abdiderat, laturus opem cum posceret usus Pugnandi et mediis nostros fusurus in agris. Quos ubi conantes urbis rescindere turres Audiit et portis inferre obstantibus ignem, Erectusque, alacerque suos affatus: Habetis Quod cupiistis, ait, castris ex omnibus hostem Effusum et temere ad muros, turresque ruentem. Ite viri mecum et praedam sperate futuram, Quantam non unquam nostri optavere parentes Eversum post imperium, viresque Quiritum. Hic proceres Gallorum omnes, hic lecta iuventus Italiae, sed turba fugax, aestusque viaeque, Et sitis impatiens; uno hoc certamine tantum Aut misere caesos, canibusque, avibusque vorandos Linquimus, aut cunctos in vincla ducimus actos. Nec quisquam vestrum est, qui non infecerit horum Sanguine iampridem camposque, ensesque, manusque Et patrem ingentem, fines quae prima feracis Migdoniae properans ausa est invadere, tanquam Molle pecus, mutumque metu demiserit Orco, Este precor vestri memores, unaque putate Esse in conspectu cara cum coniuge natos; Qui, nisi vincamus, iam iam vincentur inermes, Atque in servitium rapti abducentur, herosque Cogentur posthac miseri observare superbos. Talibus hortanti socios haec subiicit audax Hernachus, Unnorum qui claro a sanguine regum Ibat ovans, seriemque inter numerabat avorum Spectata virtute duces, Belamque, Chevamque, Ingentemque ausis Geusan et Taxin et orbis Vastatorem Atylam. Tibi nil Solymane verendum est, Quin habeat nos ad bellum, pugnamque paratos. Namque omnes quotcumque sumus, te maxime ductor Unanimes semper, quo iusseris ire, sequemur Et primos hosti caput obiecisse iuvabit. Non ignes, non tela viam, non ipsa morentur Tormenta et muros quae machina disiicit altos. Te duce per medias Libyae sitientis arenas Perque alpes Scythicas glacie nivibusque rigentes Intrepidi gressus acrem tendemus in hostem, Extremoque tibi statuemus in orbe tropheum; Vel si se nostris opponat viribus audax Europa, atque Asiae se totam effundat in oras. His dictis accensi animi, cunctique repente E sylvis, latebrisque cavis et vallibus imis Prorupere, simulque agros petiere patentes Praecipites. Veluti cum grando e nubibus atris Improvisa ruens in terram fertur et altis In tectis crepitans passim salit, intonat aether Arduus; illa autem teneros glomerata racemos Verberat, ac laeto venientem in palmite Bacchum Inficit et glandem et viridem contundit olivam. Non gregibus, non armentis, non illa subulcis Parcit, et infandam pestem simul omnibus infert. Ut campos tenuere iugis, sylvisque relictis, Sub pedibus movere suis vim pulveris atram. Ceu cum dumosis convallibus Appennini Offudit nebulam gratam raptoribus Auster, Infensam tamen et pecori, pecorisque magistris. Tum vero una omnes ingentem ex ore profundunt Clamorem et diris ululatibus aera complent. Quos postquam infesto venientes agmine vidit Tectofagum ductor, revocato milite, in armis Constitit, atque aciem laetus direxit in hostem Et latera hastatis equitum communiit alis. Ipse autem galea et torace armatus aheno Eminet, et cunctos inter proceresque, ducesque Primus abit; devectus equo, quem mater Iapyx Montibus in summis eductum ad frigora et aestum Duravit, docuitque leves praevertere ventos Cursibus, et stabilem media se sistere in acta. Non secus ac tumidis in fluctibus horrida cautes, Quam neque sublimi flantes a vertice Cauri, Nec coelo abruptae stabili de sede procellae, Dum pelago super incumbunt, convellere possunt. Et Solymum in Gallos magno clamore ruentem Obvius infesta medium transverberat hasta, Fundentemque animam misto cum sanguine, ab alto Deturbavit equo, nec quicquam profuit illi Intectus chalybe clypeus, loricaque triplex, Atque ex aere rigens et vix penetrabile tegmen Pectoris, extremos inter fabricatus Iberos, Et Stygio in primis duratus flumine thorax. Eductumque atro ferventi e vulnere telum Dirigit in frontem contra venientis, et ora Gizidae, fratremque suum, sociumque volentis Ulcisci et precibus concepta in vota vocantis Unum Halyn, assuevit primis cui sidere ab annis. Si te (inquit) semper colui sancteque, pieque Coeli numen Halyn, Persis Deus unus et idem Cunctorum hostis atrox, tua qui praecepta refutant, Da Pater omnipotens inimicum sternere Gallum. Illius interitus belli totius ut omen Impleat hostiles multo terrore phalanges: Augeat et nostris animorum proelia vires. Haec secum tacito dum talia murmurat ore, Praecipitique adeo cursu defertur, acutae Sensit se subito transfigi cuspidis ictu, Parte superciliis qua se frons iungit, Halynque Acriter incusans manibus dimisit habenas, Eque feri dorso cecidit revolutus et ingens, Dum cadit, ingentem sonitum super arma dederunt. Mox Pharon aggressus rigida ferit arduus hasta Sub mentum, unde leves vox edita prodit in auras. Atque illis Stygias fugiens infesta sub umbras Vita, feris corpus laniandum, avibusque reliquit. Inde Aarumque, Homarumque subit, Gazumque, Cotymque Ense omnes: namque in Balaco perfregerat hastam. Nec tamen incassum: latebris sed pectoris haustis Uno eodemque ictu veteris radicibus Orni Fixerat exanimum, fractumque in vulnere robur Liquerat et Seuthem se se mucrone petentem Fragmine perculsum Phlegethonti addixerat amni. Post quos Habdallae caput a cervice revellit. Habdallae, qui se prognatum a stirpe ferebat Abdaridae et latis Arabum regnabat in oris. Nec mora. Corcutum, cui, summa in casside plumae Centennae assurgunt, centum quod comminus hostes Fuderat et cunctos vita spoliarat et armis Protinus invadit, clypeumque ex aere rigentem Discidit in geminas geminato vulnere partes. Nec tamen hic se se compescuit impetus ensis: Verum humeros, armosque feri descendit ad imos Atque viri summa strinxit de pube, Cilixque Ingemuit sonipes, dumque ipsis calcibus aethram Verberat assiliens, sessorem exturbat. At ille Fusus humi magno terrae sola dura fragore Vix premit et subito pedes emicat, inque frementem Versus equum. Non me tecum fortissime, dixit, Inter mille neces et saeva pericula Martis, Quam mihi servasti vitam, dispergere in auras, Atque imas tecum delabi Acherontis ad undas Taedeat, amborum caedem modo vindicet ensis Ante meus, cui tot se animae vovere cadentes. Haec effatus, agri medio de tramite saxum, Saxum ingens, immane, iugo quod montis ab alto Corruerat ventis et tempestatibus atris, Ac secum teneras passim prostraverat ornos, Corripit, eque manu iecit violentus in hostem. Ac nisi laxatas ductor Narbonis habenas Defluxisset equi saltu, laevamque petisset, Ilicet illius vidisset limina Solis Ultima, nec Turcis alta Davidis ab arce Eiectis, patriae sospes rediisset ad oras. Phaereclum tamen armigerum, qui certa secutus Iussa ducis, custos inter fidissimus omnes Terga tuebatur, medios pugnantis in hostes Perculit et summa moribundum extendit arena. Non impune tamen; iusta nam percitus ira Rhamundus, clavam ingentem, qua sternere suerat Agmina et aerata passim eontundere turmas, Sustulit, inque caput, galeamque impegit et omne Ossibus infractis dispersit in arma cerebrum. Quod propior campi speculatus ab aggere Battus, Laserpiciferae Battus regnator arenae, Concidit invictum robur nostri agminis (inquit) Ac, nisi missilibus Gallum compescere telis Tendimus unanimes, nostris de viribus actum est. Haec ait, et curvo nitens intorsit ab arcu, Cui fuerat cuspis duro ex adamante, sagittam. Illa volans dextrae raptim se se intulit alae: Inque humero nervis disclusa rigentibus haesit, Forte gravem magno dum libret pondere clavam In Phalarim et capitis tegmen contundit ahenum; Non secus ac glaciem concretam in vallibus imis Aut Appennini, aut nubiferae Pirenes, Comminuit scopulus summo de vertice lapsus. Ergo ille accepto postquam de vulnere sensit, Invalido duras cessisse e corpore vires: Vertiscum in Rhemis regnantem, inque arma cientem Haud procul inde aciem vocat et sic fatur ad aurem. Vertisce armipotens, cuius virtute repulsi Saepe hostes liquere locum, turpique salutem Quaesivere fuga; si te tua facta, tuaeque Delectant laudes et gloria parta laborum; Ipse meam tutare vicem, dum castra reviso, Ut passim iniectae medicari cuspidis ictum, Quique omnes frangit vires, auferre dolorem. Haec ubi fatus abit: abeuntem ex agmine Bostar, Afrorum Bostar longe fortissimus. Eia, Eia agite, o socii, iam vicimus, ite frequentes: Ite viri mecum et turbam ductore carentem Disiicite, adverso caedentes agmina ferro; Excitet hic animos, vindex certissima, vestros Virtus; una omnes Libycis quae patribus aequet. Quando illi populos olim domuere superbos, Perque ipsos Gallorum agros ad moenia Romae, Vastata passim Italia, sua castra locarunt. Et nunc degeneres gentem patiemur inultam, Proh dolor, in Libya preclarum, Asiaque trophaeum Ponere? Et hac tantos moliri in parte triumphos? Non ita; magnanimi si me genuere parentes: Inque hoc virtutem fuderunt pectus avitam. Dixerat, utque leo mediis in saltibus ingens Prospicit armentum specula sublimis ab alta, Spirat hians, caudaque sibi diverberat armos Et sese in praedam collecta suscitat ira. Mox ruit et nitidum, spreto pastore, iuvencum Corripit immanis, totumque eviscerat uncis Unguibus: humectans undanti sanguine fauces. Sternit humi Strophium, quem serva Tolumnia furtim Eductum in Sylvis cervae mandarat alendum. Isque, ubi firmatis crevit robustior aetas Viribus et duro venatu assuetus aprorum, Cunctorum caetus hominum vitabat et urbes Et montes, vallesque imas et vasta colebat Hercyniae deserta, ferasque infestus agebat Et cursu et canibus, nec non iaculisque, plagisque. Felix si vita coeptum constanter in illa Servasset studium, latebrisque occultus opacis Aurea magnorum vitasset limina regum. Non illum exciperet tellus Bithyna cadentem: Non efflantem animam properans ulciscier Aruns, Ipse quoque eiusdem cecidisset cuspidis ictu Et secum in casum fratres traxisset eundem Rhesumque, Eurypilumque, Euaemonidemque, Melemque Rheso oculum, femur Eurypilo traiecit; at illos Ense ambos rapuit praecordia ad intima adacto. Caedit Hylum, caedit Varium, Cloniumque, Pharimque. Corruit una ingens Dorylas acerque Coryscus; Et cum patre Dares, Titiusque Machaone natus. Herbarum vires unus qui noverat omnes; Posset ut aegrotis veniens afferre salutem: Et iam iam exangues revocare ad lumina vitae. Ergo hic perfossum letali vulnere dum se Aspicit emoriens, patrias reminiscitur artes Incassum et demens queritur pia bella secutum. Has ferus atque alias caedes et tristia victor Funera miscebat Bostar, Gallosque maniplos Impulerat nudare fugae iam terga ruentes Cum subito accurens praestantibus optimus armis Commius ipse Atrebas, peditum sed ductor agebat Germanorum aciem, longis quae freta sarissis Pugnam obit, ingentique locum virtute tuetur. Non pudet, o miseri, toto discedere campo Unius Abdaridae tantum formidine pulsos? Quo fugitis trepidi? Gressus quo tenditis (inquit) Non hic ullae arces, non moenia fida, nec usquam Castra dabunt vobis tutum munita receptum. Aut hic vincendum, claraque hic morte cadendum est Aut pecudum in morem subeundum vincla, necemque. Commius his dictis fertur violentus in Afrum Exultantem animis et multa caede madentem, Aggrediturque virum demisso in tempora ferro. Ille ictum parma venientem excepit, equumque Impulit inde suum, Gallumque amplexus et haerens Nititur e summa deiectum avellere sella. Ac dum se raptant manibus per mutua nexis, Inque vicem contra summa nituntur opum vi; In terram pariter ambo cecidere ruentes, Atque arma ingentem strepitum collisa dederunt. Subsedit Bostar, rigido quem Commius ense Confodit, atque una vitam cum sanguine ademit. Verum a caede illum surgentem aggressus Amilcar, In tergum veniens impacta traiicit hasta. Sic te Poenorum decus extinxisse putasti Galle, ait, et nostris victorem excedere ab oris? Accipe, et has demum partas nunc infer olympo Exuvias , Christoque tuo gratare, quod ipsos Abdaridas victos, Asiaque e divite pulsos, Infractumque iugum, libertatique reclusum Esse aditum Solymae te bellatore, videbit. Impius has imo fundebat pectore voces In Sagarim, Dorylumque ruens: hastaque reducta Ille dextrum inguen; costas huic perforat imas. Inde Idam, Ligerimque subit, Pardumque, Lycumque. Et cum Priverno iungentem Hypsenora vires; Mox Bardum et Gaddum pugnae nodumque, moramque Turbat agens, utrumque tuum Florentia civem. Ast animam Cynirae letalibus oblita succis Fraxinus exhausit validis contorta lacertis: Allobrogi Cynirae, dederat cui maximus heros Eustachides Morinos tranquilla in pace regendos. Ille potestatem dicendi iuris adeptus Ingentes cumularat opes, quibus auctus honores Ipse sibi primos capta promiserat urbe. Nec mirum quando Vatum responsa petenti Addiderant animos et spe, fastuque replerant Usque adeo, ut tenues iam fastidiret amicos, Solaque monstratae spectaret commoda sortis. Visum aliter Superum Regi, cui sidera parent. Tum vero tremefacta retro coepere piorum Agmina versa fuga Persae dare terga sequaci. Quando etiam Tomyris portis eruperat urbis: Et parte ex alia turmam Solymanus equestrem Intulerat campo, Gallosque aggressus agebat Palantes, turmasque equitum, peditumque, catervas, Sicubi constiterant densae, fundebat, et una Cum ducibus turbam morti dabat; illius ergo Obvius infestis manibus non se obtulit ullus, Adsumptus leto poenas quin solverit acres. Et primum Amphio natus genitore Perutus Occubuit, ferro penitus per viscera adacto. Mox Migdon praestans forma et iuvenilibus annis, Levia cui nondum lanugo infecerat ora, Et galea insignis crinem, frontemque tegebat, Concidit in renes, acta per terga securi, Et matri miserae, quae natum in bella secuta est, Ut pia longinquas Solymorum inviseret oras; Solveret et sancto solennia vota sepulcro; Exhalans animam lachrymas, luctumque reliquit. Nec stragem Tomyris diversa in partem minorem Edebat, iaculis et parma insignis Amazon. Illa simul geminos Halium, Crotonaque fratres Fudit humi, mortique Hebesum, Lamyrumque, Phalumque, Ausa dedit, pressitque artus atque arma Dioclis: Forte ut erat prolapsus equo, telumque trementi Infixit iugulo, manibus dum prendit utrisque Bellatoris equi, gladioque attentat habenas Undantes, parat et femori dare vulnus aperto. Ergo illum se se quaerentem attollere, ferro Caedit: et in media morientem linquit arena. Quamque optasti, inquit, sedem cape; nec tibi fortes Abdaridae invideant: tantum quod Galle sepulchrum Nactus, ad Ascaniam cecidisti invicte paludem. Atque ubi subiectos populos in iura vocares, Effuso tandem peperisti sanguine regnum. Sic effata palam victrix exultat Amazon Atque illuc, ubi conferto videt agmine pugnam Urget equum, saevitque gravi nunc illae securi Comminus: infestis nunc eminus usa sagittis. Ac, velut Hyrcanis in saltibus aspera tigris Quam iuvenes densa circumvenere corona Insilit in medios: illumque eviscerat uncis Unguibus: huic rigidis infringit dentibus artus. Sic furit in pedites equitesque animosa virago. Ergo omnes turmae, fulgentesque aere catervae Turbatae, hinc illinc in morem pulveris atri, Quem Notus, aut veniens sublimi a vertice Caurus Praeseagit et nigra late premit aera nube Praecipites, quocumque ingens metus ingruit: ibant Atque omnes decorisque sui, patriaeque salutis Obliti, iam terga dabant palantia Medis. Nec pudor instructo retinebat in agmine quenquem. Sed mistus clamorque virum, clangorque tubarum Implebat summos sublatus ad aethera montes. Tempore quo primum victor Solymanus in urbem Nicaeam ingressus, vixisset moenia firmi Omnia praesidiis et opes stabilisset avitas Ni spes et praeceps alio sententia mentem Flecteret, ac victos illo certamine Gallos Se se avibus praedam cunctos canibusque daturum Pulsurumque omni Syriaque, Asiaque putasset. Atque haec ipsa animo demens dum voluit et acres Gloria bellandi stimulos sub pectore vertit, Nuncius acceptae cladis pervenit ad aures Heroum, atque omnes castris excivit apertis.