CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BARGAEUS.syri-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-06.xml.

Documentum BARGAEUS.syri-06.xml in db pdill0


Iamque adeo terras primis nox atra tenebris Induerat, praecepsque loco demiserat umbram, Cum proceres, lectique duces in castra reversi Consilio referunt Thracis promissa tyranni Et firmatam palam constanti foedere pacta, Quae vulgi fremitu, varioque agitata coronae Assensu, passim expendi non vocibus iisdem, Non animis sunt coepta. Velut cum turbidus Auster Adversa coeli veniens a parte lacessit Aequor et in pugnam Boream vocat, ille ab alto Cardine prorupit, medio se marmore fluctus Incursant, dubitatque maris, cui pareat, unda. Quae pater Addemarus (namque illi cura sacrorum Et tantae fuerat molis commissa) volebat Unius ad certos nutus et iussa referri. In mediis ergo ductoribus haec ita fatur. Cuncta equidem, o proceres, patrio quos orbe profectos Diversos variae claram Byzantis ad urbem Potavere viae, bello quaecumque gerendo Confieri possunt, cura confecta, fideque Esse reor. Non vos ullae glaciesque, nivesque, Fluminaque et montes: rapido non Sirius aestu Difficilesque aditu valles, altaeque paludes Non Graium insidiae, non tela adversa, facesque Tantum iter ingressos usquam potuere morari. Nunc autem, quando incolumes pervenimus omnes Thracis ad imperii fines et littora Ponti, Quisque suum, cui tum libuit parere, Secuti Ductorem, patriae dulces cum liquimus oras, Inque Arabas, Turcasque pii decrevimus arma, Quamprimum ex tantis proceres, ductoribus unum, Quod superest, clarum virtute et fortibus ausis Praestantem, rerum cunctarum imponite summae, Consilioque gravem: quem solum exercitus omnis Spectet et is pacis, bellorumque arbiter esto. Ergo huc, susceptum vobis nisi forte laborem Frustrari et tantas incassum absumere vires Vos iuvat, unanimes incumbite. Namque ibi nullus Imperat, imperio multorum ubi quisque necesse est Pareat atque anceps nunc hinc, nunc pendeat illinc. Quod si aliquem inter vos (Deus hoc avertat in hostes Infandum crimen) nostrae nec cura salutis Exercet, nec tangit honos, nec gloria ducit, Nec pudet Arabiis victum dare terga, Syrisque Atque idem nostra campos spectare calentes Caede potest, servumque iugo submittere collum, Ille abeat coetu ex tanto. Vel, si sibi primum Attribui cupit ipse locum potiora merenti, Prodeat et tali dignum se ostendat honore. Sic autem, quod vos potius praetendere fas est, Abdaridas petitis, patriam repetatis ut olim Totius spoliis, opibusque Orientis onusti, Aut etiam, ut regnis multo sudore paratis, Externis sedem laeti ponatis in oris, Procurate viri, quod nos Deus admonet unum Atque unum fieri res ipsa et suadet et urget. Haec pius Addemarus, tacitumque per ora virorum Murmur iit, qualem in sylvis, cum flabra Aquilonum Paulatim incipiunt frondes agitare virentes, Audimus fremitum: qualemque ad curva fragorem Littora, cum primum crispantur leniter undae, Iamdudum Zephyris bellum meditantibus, edunt. Sic illi inter se tractim resonante susurro Consessum dubii variis rumoribus implent, Ancipitesque animis: partim in diversa trahuntur, Partim autem coeptis aequata forte manendum Censent: praeteritus ne quisquam ex ordine tanto Gallusve, Ausoniusve piis discedat ab armis. Quandoquidem non de levibus consulta petebant Rebus at egregium decus et pernobile regnum In medio positum fuerat virtute parandum. Hinc dux Carnutum Stephanus, ne forte tumultus Glisceret atque avidas vulgi ferretur ad aures. Quod pius Addemarus, proceres, modo censuit, inquit, Esse potest nulli dubium, res publica numquam Non eversa perit, quam vulgi aequata potestas Huc trahit atque illuc: medio nec in aequore fluctus Surgere maiores, navesque illidere suerunt Ad scopulos, vastisque actas demergere in undis, Quam cum bella gerunt adversis viribus Euri Spirantes, seque hinc illinc superare volentes. Sic virtus, quamquam duris exercita rebus, Si quando erumpens sese in contraria transfert, Communem avertit populi malesana salutem, Nec quicquam ratione geri sinit. Hic ego nullum Esse reor vestrum, cui tantae imponere molis Non possitis onus, si nos spectare necesse est, Quam quis bellando laudem meruisse feratur. Nam nemo inter vos ferro non perculit hostem: Non murum ascendit victor: non castra locavit. Delecto vallata loco: non contulit ausus, Conseruitque manus: dubii non caetera martis Munia sustinuit: quorum se gloria coelo Infert et famam veniens extendit in aevum. Quo circa, o proceres, quando unum agnoscimus omnes Gallorum regem, primi cui dentur honores, Ugontem, nam frater is est, cognomine magnum Divitiisque, opibusque et nobilitate potentem, Ductorem nostri iam nunc suffragia coepti Vestra legant, pacisque optent, bellique magistrum. Ille haec Tullingo iamdudum infensus et acri Invidia pectus, stimulisque agitatus amaris. Ast Hugon. Procul esto, inquit, tam dira cupido, Ipse ut, militia qui numquam exercitus ulla Praeteritum duxi iuvenile inglorius aevum, Praeficiar bello, tantisque heroibus, immo Haec mea quo vobis melius sententia constet; Nec praeeo certus cuiquam, nec subsequor ullum, Praeter eum, quem summa pii prudentia primum Pontificis rerum summae praefecit euntem In bellum, capiti imposuit cum tegmen et ense Ipse suis manibus Goffredum accinxit acuto. Dixerat haec, placidusque sua se in sede locarat. Tum Robertiades Italum dux talia fatur. Ipse quidem, o proceres, magnus quem destinat Hugon Imperio et tanto dignandum munere censet, Cum primum Ausoniae patrio de littore cessi, Huic uni solum veni parere paratus. Et nunc mens eadem perstat mihi: nec putet inter Tot proceres quisquam fatis et sanguine clarus Se fore, qui nostri legionibus imperet et me Parentem speret dictis. Ego nullius umquam Imperio regar alterius, neque iussa facessam. Ipse huius mihi dux belli certissimus esto Goffredus, quem sponte sequar quocumque vocarit. Haec ille atque altum spirans consedit. At olli Concordes legere Ducem, quem Daunius heros Iusserat; ille autem suscepto munere tanti Imperii et tacito volvens in pectore magnos Curarum fluctus. Faxit Deus optimus, inquit, Prospera sint, nobisque ferant haec acta salutem. Ergo ubi terrarum lux orta reviserit orbem Crastina et humentem coelo dimoverit umbram. Dum sacra propterea peraget consueta sacerdos, Suppliciter votis Superum regemque, patremque Oremus, quo nostra volens incoepta secundet. Haec ait et populos inter diffusa repente Fama volat dubios tanto in molimine rerum: Ilicet et certa cunctis spe pectora complet: Laetitiaque fremit, plausuque exercitus omnis. Tum vero sua quisque petunt tentoria laeti, Instaurantque animos epulis et corpora curant: Hybernam vario noctem sermone trahentes. Interea, heroum cum iam conventus abisset, Protinus Odrysii Goffredum ingentia regis Flagitia et Graiae secum mendacia gentis Versantem, ac duro recubantem in stramine, totum Complexus fessos altus sopor irrigat artus, Visa dehinc medio faciem circumdata nimbo Ida parens summo descendere vertice coeli Atque atrae tenebras oculis depellere noctis: Mox etiam apprensum dextra super acris oras Sublimem rapere et longe tellure relicta Sedibus inferre aethereis stellantis Olympi: Unde mare et terras late sub utroque iacentes Vertice despiciunt, vel quas surgensque, cadensque Hinc atque hinc, media collustrat lampade Phoebus. Ille autem admirans, quo me sanctissima mater Ducis, ait? Quove ire iubes? Statuisve timentem? His dictis, Ida has laeto dedit ore loquelas. Nate oculi, vitaque mea mihi carior ipsa, Cum pariter quondam vitaque et luce fruebar: Hic locus illorum patria est, qui vulnera passi Pugnando pietatem armis coluere, Deoque Addixere uni mentes, quae corporis huius Carcere disclusae obscuro et compage soluta, Haerentes postquam maculas coelestis adedit Ignis et invectum longe scelus omne removit, Haec in templa volant celeres: quo te quoque fas est Quattuor aetherius cum Sol explevere orbes, Conferre atque iterum laetas invisere sedes. Nate ades huc animo, susceptum et omitte timorem. Quaeque loquar, cape dicta memor: solatia namque Condita mente ferent, Ambas age deiice luces Nate tuas, terramque oculis metire, fretumque. Aspice quam parvo complectitur omnia parvus Orbe globus, quam nec guttae globus instar aquai. Pro cuius nate imperio tot deinde labores Suscipere et latos perfundere sanguine campos Vos iuvat. Heu miseri, non hos concessit in usus Arma Deus, vestra ut rigidum per viscera ferrum Transeat et fulva caesorum sternat arena Corpora regnandi causa: sed ut, impia quae sunt Corda hominum ad cultum revocent, ritumque piorum, Christicolumque adeo fines tueantur et aras: In coelum quae certa via est, coetusque beatos Heroum insontis vitae et sine fraude peractae: Qui nunc astra colunt laxati corpore et illa, Quae lucet sincera oculis, hic luce et caligine mersa, Viventes vitam, quae vita simillima morti est, Aut etiam mors ipsa. Etenim quid amabile tandem Ipsa habet et sensu quod non perfundat amaro, Inficiatque atris inter sua gaudia curis? Namque ut vos votis damnet Deus omnibus, ipsi Protinus angustos fines tamen addidit aevo: Nec quicquam esse diu voluit, quod terminet usquam Certa dies, rerumque adeo immutabilis ordo. Omnis enim ad nihilum recidit, cum praeterit, aetas. Ergo hic quandoquidem, genitrix mea, vivitur, inquit Goffredus, veraque bonis in luce fruuntur Cum primum licuit huius decedere tetro Corporis hospitio et Divum felicibus addi Consiliis, stellas pedibus, coelumque prementes, Quicumque innocuis agitantes legibus aevum Mortales, Christi norunt se morte redemptos: Quid moror in terris, quin has ego pergere ad oras Aetherias propero, densasque exire tenebras? Non ita, namque etsi (genitrix excepit) ab alto In corpus depressi animi, quos ipse creavit Aeternus genitor, rerum inviolabile numen, Corporis exolvi vinclis et carcere caeco Impense interdum cupiunt, ad eumque reverti, Unde prius venere, tamen se iungere sese Haud licet iniussu Superumque, hominumque parentis: Qui nullum, nisi quem vita spoliaverit ante Ipse volens, patrio patitur succedere coelo. Quando etiam mortale hominum genus hac sola terra Lege colunt, ne quisquam aestus, ne frigora et imbres, Atque sitim, duramque famem, saevosque labores Turpiter oblata fugiat sibi morte, locumque, Miles ut ignavos, venienti deserat hosti. Multa prius subeunti tibi, superandaque restans Militiae, quam stellantis te regia coeli Accipiat reducem atque optata in sede reponat. Oppida principio, quae tu iam rere tuorum Capta manu, cernes fervere hostilibus armis, Sanguineque effuso fluvios manare perennes Et ferro absumptas passim cecidisse dolebis Germanorum acies fidi ductoris egentes Ante, queas quam densa urbem expugnare corona Hic, ubi Mysorum piscosa feracibus agris. Inserit Ascaniae pulchrum caput unda paludi: Sed, licet illa piis conata obsistere coeptis Susceptum remoretur iter, viresque fatiget Ausa tuas, veniam tandem, pacemque petenti Ipse ignosce tamen, casusque averte supremos Et scelerum comiti saevo moderare furori. Hic olim Pharium praecepta infanda docentem, Cuius inaccessos sensus male sana cupido Impulerat diro pietatem afflare veneno, Rite refutatum tercentum ex ordine sancti Damnavere patres: damnatum ea poena secuta est Protinus, effusa qua viscera proruit alvo Omnia et ultrices vitam exhalavit in auras, Infernasque domos, sedesque Acherontis avaras. Mox animo tristis, sed vultu interritus amnem Permisto Sagarim spumantem sanguine cernes Et simul indigna miserorum caede gementem In mare purpureum pronos evolvere fluctus. Tempore quo rebus properans afferre salutem, Ausonios, Gallosque una ulciscere peremptos, Devictosque Arabas longe in deserta repelles, Et spoliis, opibusque tuos ditabis opimis. Hinc via difficilis, saxosisque aspera clivis, Desertique situ colles et inhospita tellus Exceptos una pedites vexabit, equosque. Nam neque gramen erit, tenui nec rivus aquae vi Dulce viatori lasso in sudore levamen, Cum venit et terram sicco spuit aridus ore, Non puteus, non collecto vetus imbre lacuna, Corpora quae recreet longinquo exhausta labore. Quin aestu ingenti passim laxata fatiscent, Felicesque animas reddent coelestibus oris. Tu vero, Goffrede, animo ne defice et instans Urge iter incoeptum, brevis est mora, iam tibi praesto Frigidus Hermus adest et Mysi lympha Caici Atque in se refluens ripa Maeandrus opaca: Quique amnes alii summo de vertice Amani Praecipitant, celeresque secant frigentibus undis Pisidiae campos, laeto quos ubere glebae Oppida vasta tenent Lyrbe, Termissus et olim Selga ingens celebri fama atque aequissima factis. Nunc prostrata solo, magnisque oppressa ruinis Cuncta iacent, nullique situm, nec nomina norunt. Et miseri nobis mortem impendere dolemus, Infelix hominum genus et cui vita caducis Frondibus assimilis, Boreae quas aura furentis Perculit autumni sub finem abeuntis et omnes Ilicet et campis et montibus abstulit umbras. Sed vos nate diu terris his forte morantes Incastigatos Rex haud sinet aetheris alti. Tu casu in tanto plagas perferre memento Aequus et usque Deo grates age nate, nec ullis Ulli loci facies segnem remoretur in oris, Donec ad angusti vallem delatus Orontis Constiteris, ubi longa urbem obsidione premendam, Sanguineque et multo vobis sudore domandam Nuntio, namque fames et hyems glacialis et ingens Coelo emissa lues acies rarescere coget Hesperias, multosque dabit letoque, fugaeque. Quin te etiam Gallique duces, primique tuorum Destituent, fugientque altam Byzantis ad urbem Votorum immemores: tamen obdurata manebit Lecta virum virtus, belloque assueta gerendo. Sed non et mansisse volet, tantae undique vires Advenient: coelumque tegent, Solemque sagittae. Hic animis opus est: hic et victricia castis Poscere signa Deum precibus. Vos pergite muros Ipse dabit superare urbis, Persasque rebelles Fundere et innumeras venientum infringere turmas. Interea fraterque tuus Baldunus et acer Tancredus circum populos in iura, fidemque Diversi redigent: saevos Tancredus Isauros Et Cilicum gentes: felix Baldunus opimam, Euphrates alto quam flumine lambit, Edessam. Opprimet et madidas Romano sanguine Carras. Ipse autem ducente Deo, paucisque relictis Tantarum e numero legionibus, ibis Idumem, Ne dubita, Solymamque urbem expugnabis adortus Hic te autem consensu uno populique, patrumque Regem appellabunt proceres: apicemque volentes Imponent capiti. Tu parti insigna regni Reiice nate procul, non illa cingere crinem Urbe decet rutilantem auro, gemmisque coruscum, In qua olim spinis Christus Deus, arbiter orbis, Pulchri opifex mundi, regum Rex impia passus Haerentem fronti gessit paliuron acutis. Sceptrum igitur, Goffrede, alios, regnique coronam Ferre sinas ostro insignes, auroque superbos. Tu populis dare iura tuis, legesque memento, Debellare hostes, placidusque ignoscere victis, Tum sensim replere animos pietatis amore, Divorumque aedes una instaurare labantes Et patres munire opibus; queis sacra, diesque Sint curae atque aris sueti reddantur honores. Quoque haec ipsa magis properes: vix integer anni Mensibus exactis vertens explebitur orbis, Aerias ex quo Solymorum coeperis arces, Ardua cum coeli reditus tibi ad astra patebit, Atque haec nobiscum mortali lege solutus, Quae nunc sub pedibus praesens miraris et optas Iam tibi certa dari, stellantia claustra tenebis. Hic matrem aspiciens laeto sic pectore fatur Goffredus. Quando, o mater, mihi tanta parantur Gaudia defuncto bellique, viaeque periclis, Atque aditum ad vasti patet hic quasi limes Olympi, Quamvis clarorum semper vestigia patrum Ante etiam institerim, decorique ego gentis avito Desuerim numquam, tamen hac mercede laborum Proposita, enitar posthac vigilantius et me Omnia iam rerum perferre adversa iuvabit, Delictis quaecumque meis infensa minatur Ira patris summi, qui fons et vita bonorum est; Incolumem liceat Solymos modo visere colles, Expulsis illinc Turcarum, Arabumque tyrannis. Sed tu sancta parens (namque haec noctesque, diesque Urit atrox animum cura atque infesta recursat) Unum etiam, si iusta peto, si pandere fas est, Quae ventura vides, unum hoc effare precanti. Postquam parta manu belli victoria nobis Cesserit et nostra Solymi ditione regentur; Imperium ne Deus veniens producet in aevum Et loca Christicolis propria haec regnanda relinquet? Haec pius Eustachides; mater cum talia rursus Ida refert. Quodcumque rogas Goffrede parentem, Ipse Deus, series uni cui nota futuri, Nil hodie te scire vetat. Sub regibus ergo, Qui tibi non longo succedent ordine, totos Octoginta octo Solyme regnabitur annos. Flagitiis sed enim nostrorum infecta nefandis Et vexata diu procerum discordibus armis, Horrebit Pharias rursus superata secures: Exactisque procul Gallisque, Italisque videbit Abdaridae parere Asiam, Thracemque superbam; Inque potestatem Turcarum, inque impia cogi Iura, suo quicquid terrarum interfluit ingens Flumine Dannubius. Quin illi, ubi littore sedem Threicio et veteri Byzantis in urbe locarint; Illyrii, Macedumque arces atque oppida Graium Cuncta sub imperium redigent, immane minantes Exitium Europae populis, quicumque supersint. Saepe etiam magnis ausi dare classibus Austros, Ionium, Aegaeumque ditione tenebunt. Scilicet et nostri poterunt spectare nepotes In sua paulatim grassantem viscera pestem; Dum se odiis, armisque palam consumere pergent, Horribiles nullis cohibentes finibus iras. Ergo, inquit pius Eustachides maestissima densis Ora, sinusque rigans lachrymis, tot regna, tot urbes, Tot castella manu nostra expugnata, iugoque Erepta ex Arabum, rursus rapientur in arcta Vincula et Abdaridum iussa execranda facessent? Nec nostra, o mater, nascetur origine quisquam Corde vigens, gratusque Deo, qui nobile bellum Suscipiat, Turcasque manu qui deleat hostes, Restituatque Deo populos, quos impius olim Abstulit Abdarides, secumque in tartara ducit? Tum mater nati dextram complexa loquentis. Parce, ait, o, lachrymis, Goffrede, et comprime fletum. His quoniam dolor atque omnis metus exulat oris. Una et certa queis animis laetissima nostris, Numinis aeterno cuncta haec moderantis amore, Illa quidem semper clemens, sed iusta voluntas: Unde aliquem se abstraxe nefas: tamen suorum Virtutis memores Galli et pietatis avitae, Haud semel instituent armis invadere Turcas; Cumque his concordi veniens in talia dextra Foedera, coniunget generosa Britannia vires. Atque haec arcentem toto de littore nostros Vastabit Cyprum victrix, sceptroque potita Externis regnum dominis concedet habendum. At Gallorum acies animis ingentibus urbem Phoenicum interea post longum tempus adactam In leges iurare suas et verba iubebunt; Imperioque caput statuent, sedemque labanti, Expulsosque illic reges in sceptra reponent. Sed Solymos iterum capere et sarcire ruinas Amissi imperii poterit non ipse Britannus, Quamquam audax, quamquam captis Iopesque, Tyrique Arcibus et Phariis ingenti caede fugatis Non Celtae, Belgaeque duces, licet ostia Nili Audaces subeant ruptis reclusa catenis, Atque Aegyptiacas urbes populentur et oras, Inque Paraetonio defigant littore sedes. Immo etiam haud multo post tempore, Gallia regem, Insignem pietate virum, pia bella moventem Abdaridis Libyae populis iniussa sequetur. Sed neque tunc etiam tantis Deus annuet ausis. Nam Pelusiacas ut sese appellet ad oras Ipse animo praestans, procerumque ingentia secum Agmina habens, Arabum ductorem occiderit et mox Mendesii ditem sine sanguine coeperit urbem, Multorum furiis, caecaque cupidine victus Audebit Gallis funestam invadere Memphim Sed coeli vitio, fluviique palustribus undis Horrida cunctarum subito penuria rerum, Atque lues interclusis, morbosque, famemque Afferet exoriens, coeptisque absistere coget, Amissis misere Gallorum heroibus. At rex, Quem mox ipse Deus Superum signabit honore, Inde abiens, repetensque Syras inglorius oras, Oppida restituet foedis collapsa ruinis: Nequicquam. Aegyptus rupto nam foedere vires Colliget: atque iterum nostris lachrymabile bellum Incutiet, victrixque Tyro potietur, Acemque Evertet, caput imperii, sedemque Latini, Relliquias tanti incoepti, nec proderit Afras Debellasse manu Gallorum regibus urbes, Cervicesque iugo Libyae pressisse superbas. Cuncta iterum Abdaridum dextris subigentur et armis. Sic placitum Superum patri, qui sidera fulcit. Sed tamen exactos postquam volventibus annis Sexcentae aestates, sexcentae ex ordine brumae Addiderint decies centenis orbibus orbes, Omnibus ex quo lux oculis est reddita nostris, Nascentur pietate ingens, invictus et armis, Qui bello aggressus populos contundet Eoos Et Scythiae duras Libyaeque immittet habenas. Tum vero toto surget gens aurea mundo, Aurea, sinceri quae servantissima cultus Rite Deum precibus trinumque agnoscat et unum. Interea vesana lues, quam finibus ortam Ipsa suis secum discors Germania primum Mater alet; mox invectam, lateque vagantem Excipient gremio Allobroges, solioque locabunt. Inde autem quondam fidissima corda Britannos Irrumpet toto descendens corpore pestis Atque hic, atque illic nostras populabitur urbes Immanis, Gallosque suo funesta veneno Auferet et sanctis animos abducet ab aris. Haec indignanti similis, similisque dolenti Dixerat Ida parens: cum iam Goffredus in iram Exardens animis. Ergo parietur inuri Ipsa (ait) ipsa sibi furiis agitata nefandis Dedecoris, scelerisque notam mea Gallia tanti? Gallia, quae toties sumptis defenderit armis, Ius Latii, cultusque patrum, ritusque piorum? Talibus orantem sic Ida exorsa vicissim Solatur natum. Tuscos, age, respice colles, Florentemque opibus vallem, cultuque frequentem, Flumine quam vitreo dirimit Boeotius amnis Arnus et Hetruscos cursu secat impiger agros. Hic olim nostro Morinum de sanguine surget Foemina, clarorum quae nobilitate parentum Et forma et magnus animi virtutibus ingens Anteeat longe veteres heroidas et se Illustrem fama seclis Catharina futuris Constituet regum soboles, parituraque reges Illa quidem, qui Gallorum moderentur habenas, Atque ipsis Scythiae populis dent iura vocati. Namque erit, exoriens undam qua Vistula fundit Et magno circum campos rigat amne iacentes, Cum rege amisso regem sibi Sarmata prudens Henricum asciscet, cuius se subdere dextrae Audeat et fidei viduum committere regnum; Henricum aetatis decus immortale futurae, Virtutum specimen, magnorum et germen avorum Nobile: cui nullus posthac pietate, vel armis Par eat. Hoc, diros si qua est gens impia ritus Quae colat, ipsa volens, mitte hanc de pectore curam, Auspice deponet: seque incusabit et una Sponte sua cultus dediscet laeta profanos: Certatimque pias cumulabit honoribus aras. At parte ex alia iustis premet Austrius armis Seductos Belgas, magnisque erroribus actos In fraudem, bello deserta in castra reverti Coget et in primis Romanum agnoscere Patrem: Romanum Patrem, sibi quem selegit et unum Ipse suas tum cogere oves, tum pascere iussit Aeternae lucis Christus Deus unicus auctor. Atque haec sedato mater dum singula vultu Narrat: humi mentem atque oculos defixerat heros Eustachides, terramque tacens spectabat et undam Et, quaecumque iacent extra faucesque, fretumque Herculem, angusto quod Calpem interluit aestu Atque Abylam, ignoti tunc ostia clausa profundi, Nunc autem Hesperiis adaperta et pervia nautis; Insulae Oceano in magno cum talia fatur. Quae nam autem, nostris quae se discludit ab oris Tam longe pars illa orbis depressa latentis, O genitrix, homines ne tenent, an secla ferarum Ingentes campos? Pelagoque infracta sonanti Littora? Et excelso surgentes vertice montes? Dicam equidem, terrasque tibi multo ante recludam, Quam quisquam audaci sulcet vada caeca carina, Suspiciens sic Ida refert. Quae, nate, tueris Finibus a nostris longe distantia, nullus Ausus adhuc adiit, nec quisquam aggressus adibit, Ante quatercentum Solisque, annique recessus, Tempore quo primum Ligurum decus et nova secli Gloria pervadet numquam tentata Columbus Aequora et Oceani sistet trans littora classem. Admiransque illic Orbis nova regna reposti, Regna insperata et priscis incognita nautis, Imperio et fidei regis committet Iberi. Mox extra Cancrique vias et sidera Librae Praetergressi alii, priscorum errata parentum Mirantes, mediam non ullo fervere ab aestu Spectabunt zonam, nivibusque rigentia densis Ardua terrarum et gelidis loca tecta pruinis. Divitis hic auri venas uberrima tellus Innumeras habet et fulvae prope flumina arenae Aurea secernunt passim ramenta legentes, Qua mercede sagax confestim accurret Iberus Undique et ingentes auri cumulabit acervos, Explebitque opibus partis patriamque, domumque Tum quoscumque alios aditu prohibebit ad oras Inventas, unique votet sibi sumere totam Nobilis incoepti laudem, fructumque laboris. Hetrusci tamen herois de nomine terram Illam olim Ammericen aetas ventura vocabit: Hetrusci herois, cuius celeberrima virtus Littoraque et montes, vallesque, amnesque recludet Et loca praeteritis numquam non invia seclis; Ergo Italis inventi orbis nova gloria semper, Semper honos, semper decus immortale manebit. Imperio sed enim Hispanus potietur et auro. Paucae illic urbes, pauci magalia cingunt Moenibus et valido claudunt munimine valli Tecta, domosque suas: quas multi in vallibus imis Occultant, alii densa super arbore ponunt Fluminis in ripa stagnive palustribus undis, Difficiles aditu caveas ceu saepe videmus Conseptos aquilae nidos spinisque, rubisque, Annosae ex alto pendere cacumine fagi, Aut tiliae, aut quercus, aut aeriae cyparissi; Quos non upilio, quos non frondator et audax Pastor adire queat. Nudi sub Sole calenti Incedunt, nudi cum fundit Aquas ius imbres. Pars Lunam, Solemque colunt: pars nescia cultus Sinceri, Aligerum precibus simulacra fatigant Nigrantum, votisque malos et sanguine placant Daemonas, infames quem victima fudit ad aras, Sive puer, seu sit florenti corpore virgo. Quin etiam, quod nate magis mirabere, caesis Corporibus miserorum avidi vescuntur et illos, Quos ipsi patres genuere, in viscera condunt. Tum satus Eustachio dirae facta impia gentis Aversatus et arrectis horrore capillis: Haec scelera o mater, cur nam Deus (inquit) inulta Ire sinit? Cur non animos in tartara versos Ad coelum revocat, numerumque integrat et explet Illorum, quibus ipse volens sua regna paravit? O nate, arcanos sensus, secretaque mitte Consilia explorare Dei, quae pectore versat Ipse suo, nec praeterea cuiquam abdita pandit; Ida ait et tamen his aliquando imponere finem Flagitiis magnus; cum primum Tarraco classem Instructam ignotis committere fluctibus ausus Sub sua palantes populos iuga miserit et cum Tantarum imperium terrarum, orbisque Philippus, Quae Boreae de parte abiens excurrit in Austrum, Inque Eurum, Zephyrumque patet, reget Austrius omne. Hic populis leges et iura perennia condet: Moenia certa dabit; mores avertet agrestes, Infandosque abiget ritus atque impia gentis Sacra cruentatis longe depellet ab aris. Immo etiam, ne forte putes, o nate, verendum, Ne, qui Asiam, Libyamque colunt, quos Libra superne Despicit, aequatis atque aera temperat horis, Deserti auxiliis olim spolientur, eadem Tempestate inter proceres nascentur Hetruscos Altorum soboles longe clarissima regum Fernandus Medices, rerum spes fida labantum, Ante annos animoque ingens, curaque virili, Flos iuvenum atque Italae gentis lux et nova secli Gloria, nec dubius priscae virtutis alumnus, Quique adeo nondum signans lanugine malas, Tempora conspicuus Tyrio circundabit ostro, Patribus et Romae iam tum decus additus urbi. Ille fidem populos Latii Pastoris, opemque Suppliciter sibi poscentes Phariosque, Syrosque Excipiet gremio et rebus succurret egenis. Idemque ad gentes, quarum delapsus ab oris Inter nigra virum, percoctaque secla calore Nilus Pellaeum vasto petit amne Canopum, Mittet et Aethiopes ultricibus instruet armis In Turcas, cultusque pios, ritusque Sacrorum, Quorum illi obliti nunc se adiunxere fideli Christicolum coetu et flavens dum se Tyberinus in undas Inferet aequoreas, cunctis memorabile terris. Sed, quod laetitias nostris ferat omnibus omnes, Parturiet tandem seclis abeuntibus aetas Certa virum, qui longinquis in finibus ortus Cantabriae, Hesperias udi prope littoris oras, Ipse sibi instituet socios et ad alta vocabit Munia, quos iussu divino impulsus et aura Coelesti afflatus de nomine dicet IESU. Exiguos numero socios et caelibe vita, Sed pietate pares ollis, quos prisca tulerunt Secla viros, coeptum Alitonans illustre fovebit: Innumerosque addet primorum exempla secutos. Illi autem scelerum puri, mentemque repleti Doctrina, nullas metuent accedere ad oras, Quamvis immanes, quamvis pia facta perosas: Ostendentque viam miseris, quam protinus unam Insistant, Christumque ducem sectentur, amentque. Felices animae, fratrum generosa piorum Pectora venturi clarissima lumina secli; Non auri vos sacra fames, laudumque cupido Coget ad externas gressum contendere gentes Et certam certos vitae praeponere mortem: Sed coelestis amor patriae, sed maximus harum Contemptus rerum, per tela inimica, per ignes, Perque hyemes atras et vulnera ducet inermes. Nam neque suppliciis infida Britannia diris Exterrens coepto pavidos arcebit ab alto: Nec, quae letiferas adigens in corda sagittas Ammerice caesis miserorum vescitur extis. Immo etiam assueti diras apponere mensas Channibales, monitis vestris meliora sequentur Exutaque animi penitus feritate, nefandae Desuescent vitae laeti, sanctosque doceri Christicolum exposcent (dictu mirabile) ritus Quin et magnorum genitrix foecunda elephantum Taprobane, Oceano circum vallata profundo: Infamisque aras Iapo eversura Deorum, Insula praeruptis montosa atque aspera dorsis Et celebris passim populis ad proelia natis, Unius imperio parens nunc insula sed mox Dissidiis inter proceres divulsa potentes, Tum primum supplex Christo delubra, Crucemque, Sincerosque animo ritus amplexa dicabit. Ipsa quoque hospitibus tellus male tuta Sinarum, Difficilisque aditu, nullisque obnoxia sacris, Sed tamen in patrios reges propensa, nec aequi Ante alias omnes cultrix minus illa, bonique, Audiet orantes et vitae aeterna beatae, Quae sternunt iter ad coelum praecepta docentes. Laudibus haec eadem Ausoniae licet aemula certet Serica et ambiguo positae sub Sole Molucae, Excipient laetae vobis suadentibus et se Aeterno addicent Superumque, hominumque parenti. His dictis, Ida ex oculis, medioque repente Conspectu tenues abiens discessit in auras. Ille autem, quo deinde fugis? Quem deseris? Aut quis, Alma parens, subito te nunc mihi subtrahit? Inquit. Et simul Eoo tenebris ex orbe fugatis Perspicit Auroram montes aperire retectos: Excitus clangore tubae de more iubentis Consuetis precibus aeternam exposcere pacem Atque animum rebus solertem adiungere agendis. Ergo alacer surgit stratis, supplexque salutat Ad terram pressis genibus te maxima Virgo, Virgo hominum spes fida, dei certissima mater. Mox matutinis perfectis ordine sacris, Accepit sceptrum et summo praefectus honori est. Inde domum rediens magna comitante caterva Intra tecta vocat proceres: epulisque paratis Extructam ad mensam cunctos accumbere iussit. Atque ubi iam compressa fames, turbaeque remotae, Surgit: et ingressus thalami secreta reposti Sedibus excitos secum iubet ire relictis. Quos ubi convenisse videt, mediusque resedit, Attollens oculos. Quamquam praesciscere cuique Promptum, ait, est animo Graiorum artesque, dolosque Magna tamen confecta, duces, res, sponte quod ille, Imperii cui Romani pars altera paret, Contiguis Arabes attingens finibus hostes, Postulet adiungi coeptis atque offerat ultro Vires ipse suas equitum, peditumque catervas, Armaque et ingentem puri vim prodigus auri. Quod si promissis maneat, quae plurima nobis Ipse dedit, nec facta fidem mutata novabunt, Tum vero, ut fas est, quae nos communibus armis Ceperimus, communi etiam ditione regamus. Atque haec pacta duces, si vos quoque firma iubetis Esse, reor cum Threicio facienda tyranno, Et certa servanda fide. Sic ille nefandi Et fandi memor, ex altis qui despicit astris Cuncta, exercituum Deus adsit testis et aequa Peccantem afficiat poena certissimus ultro. Assensere duces: procerumque ex ordine lecti, Talia qui Thracum regi mandata referrent, Discedunt propere e castris, urbemque petentes Una iter arripiunt Commeni ad limina regis. Ille autem, Oceanum cum primum Aurora relinquens Terrarum, tenebras coelo discussit aperto, Excierat fessos stratis e millibus artus Spemque, metumque inter dubius, seu foedera credat Iuncturos secum Gallos, seu lege solutus Omnia rapturos, memores virtutis avitae Et scelera exosos iamdudum, artesque Pelasgas. Sed tamen assuetus varias componere fraudes, Haud fore desperat, tacitus quod mente volutat. Has inter curas versanti et multa moventi Grata superveniunt procerum responsa ferentes Legati: quos ille intra tecta alta vocari Imperat et solio sese componit eburno Sublimem atque ostro insignem, sceptroque superbum: Cui crinem intonsum gemmisque, auroque tiara Circumiens rutilo poterat splendore tenebras Vincere et obscuram longe depellere noctem, Spectantumque oculos radiis praestringere acutis. Illi autem ingressi Regem de more salutant. Mox forti Rholone satus sic farier infit. Si nos Hesperiis patriae discedere ab oris Suasissent aurisque fames, regnique cupido, Externasque manu populorum invadere sedes, Foedere Rex tecum nullo nunc pacta ligarent: Sed potius bellum, quod te incoepisse negabunt Nulli umquam, nostrosque armis petiisse priorem, Non fraude, aut furto (quando hunc fortissima morem Gallorum pubes iamdudum et damnat et odit) Sed virtute palam, sed aperto Marte gerendum Susciperet, pulsisque sua de sede colonis, Ipsa ultro veniens placitis consideret et urbes. Et quoniam, quod et ipse vides, ad moenia vestrae Millia iam sexcenta virum convenimus urbis Bellantum, quos una omnes, eadem voluntas Impulit in ferrum, certosque armavit in hostes, Verteret in praedam quicquid rapuisse liberet. Nunc autem nec nos Graium populare penates Venimus, aut Thraces patriis evertere regnis: Verum ut praecipites Turcasque, Arabesque fugemus Ex Asia, Solymaeque pias statuamus ut aras, Abiectoque metu tandem loca sancta colantur Christicolum populis, cuius si te quoque laudis Tangit amor, tantique cupis tibi sumere belli Partem aliquam coeptis socium te adiungere nostris Et placet et iam nunc una hac in foedera lege Accipimus laeti venientem atque omnia posthac Oppida, quae nos cumque Deus communibus armis Annuerit capere et nostra ditione teneri, Haec fore spondemus nobis communia tecum: Inque haec verba sacros Goffredi nomine libros, Aeternae libros dantes praecepta salutis Et Christi simul acta Dei miranda docentes, Tangimus et testes Superosque, Deumque vocamus. Dixerat haec Rholone satus: cum Graius Alexis. Accipio, amplectorque libens, fortissime ductor, Quae dantur, faustumque precor si utrisque, volentes Quod statuisti, ait. Nos quae promisimus ultro, Praesto aderunt, naves cum primum ascendere et oras Linquere Threicias, Bebrycumque invadere fines Coeperitis, iamque innumeras astare carinas Cernitis et pandas praetexere littora puppes, Unde iter in fines, cursusque brevissimus undis Mygdonios, caecae surgunt ubi moenia gentis. Vos duce Thatinno, cui nos confidere tuti Suevimus et regni vel totam imponere molem, Graiorum delecta manus comitabitur usque. Ille unus belli expertus, gnarusque locorum Incolumes rapidum ad Syria vos sistet Orontem. His dictis duci iubet e praesepibus altis Tercentum alipedes ostroque, auroque nitentes. Goffredo ex omni numero lectissima centum Corpora sed reliquos reliquis quos mittat habendos Militiae tantae ductoribus insuper addit Et sagula et Tyrio fulgentes murice laenas, Nec non et Chlamydes vario subtegmine pictas, Quaeque imbres, rapidosque arcent tentoria Soles. Ergo ita compositis infida in foedera rebus Legati redeunt hilares in castra diemque Partim epulis celebrant laetis, partim ardua belli Commemorant, iuvat exhaustos meminisse labores Et spectare procul terras, collesque feraces, Quos ingressi Arabum poterunt invadere fines. Liquerat interea placidos Sol aureus amnes Oceani et largo vestibat lumine montes: Cum Gallos, Italosque una cava buccina somno Exiit; illi autem littus petiere, brevique Transmissi angustas fauces atque ostia Ponti, Bithyni incolumes tenuerunt littoris oram. Tum pius Eustachides (proceres namque ante vocari Iusserat ad sese). Postquam pervenimus, inquit, Terrarum in partem, quibus hostes proxima Turcae Regna tenent, vallesque imas, sylvasque putandum est Insedisse altas, agmen procedere sensim Iam decet ad subitos casus, pugnamque paratum. Quo circa Auroram cum primum nonus aperto Rettulerit coelo Titan, sese instruat armis Quisque suis, instetque viam sua signa secutus. Interea cuncti Superumque, hominumque parenti Christicolum de more animum lustrentque, probentque Rite sacerdoti culpas et crimina fassi. Haec ubi dicta dedit, passim per castra vagatur Fama volans, certisque refert ieiunia iussi Indixisse patres venturae proxima lucis. Quae postquam Addemarus perfecta ex ordine vidit Omnia et Eoo surgens octavus ab orbe Illuxit Phoebus, sublimem operatus ad aram Solemnesque preces, consuetaque sacra peregit. Idem etiam populorum pura circumtulit unda, Spargens rore levi; mox et felicibus omnes Prosequitur verbis et prospera cuique precatur.