CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus BARGAEUS.syri-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-03.xml.

Documentum BARGAEUS.syri-03.xml in db pdill0


Fama per Hesperias cum primum diditur urbes, Finibus e patriis facto simul agmine Gallos Exire unanimes, dulcesque relinquere sedes: Ausoniae passim populi, gentesque Sicanae Coniurant: stimulisque acuunt haud mollibus iras: Nec iam ferre queunt Italos tam fortibus ausis Dissimiles pigro nimium torpere veterno; Nec celeri ad laudem cursu praevertere quemquam, Oblitos decoris patrii et virtutis avitae. Convenere igitur, quibus haud aversa voluntas Bellandi atque alio vitam sub Sole trahendi. Protinus innumero completus completur milite tellus Appula; non illos piscosi compita Bari, Non pagi ingentes capiunt, non oppida quondam Nominibus celebrata suis, notissima fama: Netion et Latii bustum lachrymabile Cannae. Non Cilicis foecunda croci, foecunda ferarum Venatrix Celia et Canusi spatiosa vetusti Moenia, quae rapida praeterfluit Aufidus unda: Non, quae ductorem Lybicum florentis amore Virginis urbs potuit victum mollire, sed omnes Impediuntur agri: praesens ut cuique facultas Se dabat hospitiis et ubique incondita pubes Pernoctat, pedibusque terit conferta viarum Strata, nec hyberni terretur frigore coeli. Quam iussi monitu postquam praeconis in unum Convenisse licum vidit rex Daunius et se Altius extructa sublimem in sede locavit, Alloquitur mittens generoso e pectore vocem. Non equidem, o Italum flos, o delesta iuventus Ausoniae, veterum sanguis redivive parentum, Quorum olim virtus gentes invicta subegit Quascumque Oceanus refluentibus alluit undis Et Sol e medio circumspicit aureus orbe, Ut vos ad tanti praesens decus horter honoris, Grandiaque ingentis succedam ad praemia coepti, Nunc primum affari institui; sed ut omnibus una Letitiis aucti Divumque, hominumque parenti Suppliciter grates (nam res ita poscit) agamus: Sublatis quod regum odiis radicitus omnis Europa in nostri coniuret nominis hostes. Ipsaque, quae quondam misere converterat in se, Abdaridis tandem decreverit arma tyrannis Inferre et Solymae sacrata ad moenia tutum Reddere iter, colloque piae iuga demere gentis, Serva Palaestini quae nunc Iordanis ad undam Flens sedet atque aditu longe prohibetur ad aedem Servantem sancti monimentum insigne Sepulchri: Hic ubi Rex terrae, coelique aeterna potestas, Postquam illum gens dira trabi suffixit acernae, Occidit extinctus, rediitque ad lumina vitae, Morte triumphata CHRISTUS Deus. Atque ubi grates Egerimus, factumque satis coelestibus aris Iam fuerit, tum carpere iter, conscendere naves, Aequoraque Ionii transmittere caerula ponti Cura sit et nostros illuc contendere cursus, Quo commota suis iamdudum a sedibus omnis Gallorum pubes, unaque Britannia florens Innumeris equitum turmis, peditumque maniplis Pergit et emensa est properans Rhenumque, Mosamque, Eversura Arabes Solymorum a sede tyrannos Scilicet aut vitam tantis positura sub ausis. Quod decus, o socii, quis iam non credat emendum Vel vita, quaecumque sibi peragenda supersit? Ipse ego, cui tantum paret terraeque, marisque, Cui non argenti, non auri copia defit, Quique adeo, si totam optem traducere vitam Delicias inter cunctas atque otia, possim Secura cum pace frui, tolerare labores Et varios belli casus, cupioque, voloque Ire viam primus, patriosque relinquere fines Atque omnes mecum, genitor quascumque reliquit, Vestrave iam peperit virtus mihi, ferre per undas Ionias, mediosque hostes, quas partiar in vos Largus opes, superetque nihil, quod commodus ultro, Quo res cumque cadent, unum et commune mihique, Et vobis haud esse velim. Non nunc ego primum O socii, vos in belli discrimina duco, Externasque oras, inimicaque castra volentes. Vos patris auspiciis mersistis in aequore classes Euganeas, Graiosque acie fudistis adorti. Tempore quo vestras, vestra est ea gloris, Thraces, Altaque Byzanti trepido concussa tumultu Moenia terribiles iras timuere, manusque. Vos iidem me saepe alias comitemque, ducemque In pugnas, acresque hostes, flammasque secuti, Prostravistis humi turres, coepistis et arces, Ducentes vico claros ex oste triumphos. Nec praedae quisquam immunis discessit et expers, Me praeter: quem nemo umquam tamen abneget ullas Sustinuisse vices, durosque obiisse labores, Vobiscumque sitim pariter tolerasse, famemque, Horrida sub dio perpessum frigora et aestus. Quamquam regna manent illic opulenta, nec usquam Et vis maior opum et multarum copia rerum Argenti cumulos plures promittit et auri: Quaerere quos nobis solita virtute queamus. Atque haec ipsa a me minime memorata putetis, Quod dubitem vestros ne animos inflammet ad arma Gloria bellandi magis, an vesanus habendi Cogat amor; neque enim Ausoniam fas credere pubem Et decus et laudem diti postponere praeda. Non ita nos proavi quondam docuere, patresque Assueti duro longinqua lacessere bello Imperia et certas victis imponere leges; Ut famam, nomenque sibi immortale pararent. Quod vos facturos si auis tamen abneget, idem Abneget Ausoniis vos esse a patribus ortos: Et me Gallorum prognatum a sanguine regum, Quos pietas insignis et admiranda coegit Gloria militiae semper comes, omnia vitae Commoda iucundae penitus contemnere et unam Se spectare animis et nobile sumere bellum: Quo neque nos maius, neque post ulla audiet aetas. Talibus orantem dictis nihil addere miles Passus ad haec. Uni tibi, Rex invicte, videndum, Quid statuas: nobis certum est parere iubenti. Nam neque tam longe tellus disiungitur ulla Finibus a nostris, neque gens tam barbara mores Exuit humanos, quo te fortissime ductor Paeniteat, pigeatve sequi sic annuat ausis Ille tuis, qui stelliferum fabricavit Olympum Et coeptum fortunet iter; nos agmine certo Venimus instructi, rebusque ad cuncta paratis, Militiae iam nunc nomen cuicumque daturi Et vitam in cunctos alacres exponere casus, Ac nullas vitare vices. Sic deinde locutus Et verbis iisdem atque assensu exercitus uno, Conticuit, subitoque ingens per cuncta cucurrit Ora fremor: ceu cum pluviis furialibus aucti Inter saxa ruunt amnes et in arva feruntur Praecipites, placido sueti sua lambere fluxu Septa prius, tenuique vado discludere ripas. At Robertiades dictis laetatus amicis Subiicit. O, decora Italiae, fortissima nostrae Pectora militiae, non his sine numine Divum Addixisse animum coeptis reor, omnia quamquam Ante alacri semper studio, quae iussimus, ipsi Praestare in primis, confectaque reddere suestis, Quando igitur vestro haec animo sententia sedit Et mecum Adriaci iuvat ire per aequoris undas, Finibus inque Asiae bello nova quaerere regna, Servitio Syriam longo, Solymamque levantes, Quod superest, curate aliquo ne crimine mentes Infectos videat Vesper vos crastinus et iam Quisque sacerdoti supplex aperire paret se. Ut maculas, animo si quae insedere latentes, Eluat, inque hostes Arabas pius induat latentes Et pius, ut primum puppi vocalis ab alta Aere cavo signum dederit tuba, protinus actam Velisque et remis properet conscendere classem, Cessuram e portu mediae post tempora noctis, A terra exoriens ventus cum pellere fluctus Incipit et puppes urget levis aura Favoni. Ite, bonos aurate animos, humilique precati Voce Deum, quales cupere et sperare futuros Nos decet, eventus tantis exposcite coeptis. Dixerat atque illi foribus per templa reclusis Affusi passim proprias, facta impia, noxas Auribus exponunt castis et ad illa paratis Officia et veniam culparum ex more petitam Nacti omnes, primam cum primum postera lucem Extulit et terris Aurora affulsit apertis, Coelestem sumpsere dapem: gratique, piique Inter se amplexus dulces et amica dederunt Oscula; postremo transacti expleta diei Perpetuis passim mensis ieiuna cupido est. At cum pulsa fames, largeque epulata iuventus, Sublataeque dapes: hi iam sermone quietos, Oblectare animos: illi contendere cursu; Ast alii dura membra exercere palaestra: Flectere equos, vibrare hastas, manibusque minaces, Explorare arcus, iaculisque attingere signum, Certatimque granis librare per aera vectis. Pondera et ingentes saltu transmittere fossa. Urius interea, quo non praestantior alter Praesagire auras, qua coeli parte ferantur, Quae mare sollicitent, quibus et commota quiescant Aequora: quaeque dies portendant certa serenos Sidera, seu pluvias terris, imbresque minentur: Urius Aeolii soboles generosa Pelori, Puppe gubernator residens ita fatur ab alta. Quem votis optare licet, rex optime, ventus En vocat Ionias classem festinus in undas. Surge, age, tolle moras, naves exercitus intret Omnis, ut inc celerem quam primum ad saxa vadosae Illyriae tendat cursum, subeatque sonantis Ostia Drilonis, procurvaque littora Lissi: Portus ubi et tutae miles se credat harenae. Haec ille et regis iussu cava buccina Dauni Imperat ad littus properare et scandere naves Et laxos implere foros; tum protinus omnes Ad sua signa ruunt et scalas agmine complent. Ceu cum longinqua terrarum a parte volantes Advenere greges avium, densaque caterva Ingentes campos subter telluris innumbrant. Mox medio e pastu quercusque, ornosque propinqua Certatim obsidunt sylvae: variisque teguntur Arboribus; pressi curvantur pondere rami Et nemus ingenti circum sonat omne tumultu, Compositae donec somno suadent quierunt. Et iam nox medium cursu superaverat orbem, Frigentesque imis flabant e vallibus aurae: Urius in summa residens cum puppe magister Dat signum, solvique iubet retinacula classi. Ilicet una omnes portu cessere relicto. Quaque adeo sublatam alte fert regia flammam Puppis et Ionium rostro secat uncta profundum, Remigiis actae tendunt: mox carbasus auras Excipit, ac Zephyris implentur vela secundis, Spumeaque inflexas circumstrepit unda carinas. Et iam purpureo crines infecta colore Aurora exoriens noctis restrinxerat ignes. Cum procul aerios montes Epirus et arduas Ostendit Macedum positas in collibus arces. Illae iter incoeptum paragunt, urbemque salutant Dyrrhachium et littus sublatae ad sidera voces Dum feriunt, vastae responsant undique rupes. Nulla tamen contra solito de more dabantur Letitiae signa unanimis, quae Daunius heros Mirantur, causasque suo cum corde volutat: Atque animum dubius nunc huc, nunc dividit illuc Quid faciat? Recto ne petat Taulantia cursu Littora? An in dextras proram detorqueat undas? Haec alternanti celeri praemissa phaselo Nuntia fama refert: obsessum iter omne, nec ullum Fraude carere locum: coniectum in vincula magnum Ugontem et longe Byzanti ad moenia ductum. Qui modo Brundusii multis comitantibus urbem Liquerat et fidis navem commiserat Euris, Primus ut Emathiam, Thracem emensus adiret Bosphoron Euxini fauces et ad ostia Ponti: Ipse suis opibus praesens muniret euntes In bellum et Solymae pro libertate pacisci Audentes letum, tranquillaque commoda vitae. Nuntius haec; sed enim cursum remorata triremis Constitit: et reliquas ad se vocat Appulus heros, Atque ait. Haud equidem, o socii, cum tanta viderem Agmina convenisse virum, quos una coegit Relligio et pietatis amor, fore rebar, ut essent Vitandae insidiae Graiorum, artesque cavendae, Nimirum servare fidem mens improba nescit. Ergo urbem hanc infandam imo stat vertere fundo Atque omnem ferro. Flammisque excindere gentem In nostros tantum sceleris tam turpiter ausam. Haec dicens, vultu conceptas detegit iras: Atque huc atque illuc ardentia lumina voluit Et puppi tacitus tandem consedit in alta. Tum Mentor, quem certa fides, expertaque bello Dextera et innumeris annis non victa senectus Ante omnes gratum Regi iam fecerat unum, Digna quidem sceleris facies, quam vindice ferro Ulciscamur, ait; nec, si tibi protinus urbem Aut capere, aut cinctam longa obsidione liceret Urgere et bello ingenti vastare, fameque, Conatus, dux magne, tuos, queis scilicet usus Abrumpas vincla et captum tuearis amicum, Damnarim; sed enim tempus nunc instat eundi, Quo nos Pontifici nuper data dextra, fidesque Voce vocat: quoque expectant multo ante profecti Germani, Gallique et fortia corda Britanni. Ut minor hoc uno nobis stet gloria; quando Et decus et laudem quaevis mora turpis aventi Quaerere et insigni frontem vincire corona, Adde quod Euxinum spatio propiore tenentes Exercere iras facile et terrere tyrannum Fas erit Odrysium, per vimque reposcere captos. Nec tamen interea frater certissimus ultor Non aderit, multo repetat qui sanguine poenas, Servitioque premat populos. Haec ille locutus Conticuit; tristisque animos, iramque repressit Daunius. Et longe scelerato a littore classis Omnis eat iam nostra, inquit; primusque triremem Remigio impulsam medios convertit in Austros Et properans Zephyris obiectam Aulona relinquit A laeva et gelidi transit celer ora Celydni, Chaoniamque omnem: mox execratus acerbam Cassiopem, celsas Phaeacum in collibus arces Circuit et binarem cursu defertur ad Isthmum. Hic tanti excitus fama et molimine belli, Obvius occurrit Medix. Ille unus Athenis Cecropidum populo legesque et iura ferebat, Aut bello foret, aut tranquilla in pace regendus. Et, quamquam Graiis longe regnaret in oris Liber, avos, atavosque tamen generosus abusque Tuscorum antiqua numerabat origine regum, Qui quondam ex Osco ducentes nomine nomen Magnanimae fecere suae cognomina genti. Unde etiam seri virtutem hausisse nepotes Et patriam dicti iuvisse ingentibus ausis. Barbarus at postquam Scythicis in finibus ortus Italia in media regnorum est sceptra potitus, Et simul infracta est Tyrrhena potentia, partim Discessere suis paulatim ex urbibus acti, Aeriasque altis posuere in collibus arces: Partim etiam varios casus et bella secutis Ad regnum patefecit iter durissima virtus; Et pedibus Graios, pedibus subiecit Athenas. Hic igitur Medix Tyrrheno a sanguine cretus Laetus adit Regem: qui primam egressus in actam Forte recensebat numerum: vultusque suorum Et quae cuique foret facies, vel forma, vel aetas, Discebat; memorique animo mandata notabat Nominaque et patrias senior quem talia agentem Alloquitur Medix. Ego me, fortissime ductor, Invisam rebar Superis traducere vitam: Qui te militiae redivivum exemplar avitae Affari et coram dextrae coniungere dextram Non possem Italiae longe disclusus ab ora. Quando etiam mentem iuvenili accensus amore Et magni admirans ingentia facta parentis Ipse tui, patriae fines, camposque reliqui, Despicit ex alto quos undique Faesula colle; Vulturnique volens accessi ad fluminis undam. Innumeras tum dirus Arabs vastaverat oras Ausoniae et Capuam longa obsidione premebat. Ac, nisi opem afferret genitor tuus, ilicet urbis Illius extaret nunc tantum informe sepulchrum. Ipse illam solus longa obsidione levavit: Atque acie victos a moenibus expulit Afros. Non ita sublimi defertur ab aethere praeceps Fulmen agens nimbum, scopulosque et septa domorum Eruit et subita miscet collapsa ruina. Vidi ego in adversos armato milite septum Irruere et densas ferro perfringere turmas: Poenorumque ducem medium differre securi Dogrissam, triplici pectus cui texerat aere Et fronti galeam aptarat Maurusia nutrix Carminibus sacram magicis et sidere certo Confectam, ut ferri cunctos contemneret ictus. Sed neque verborum murmur, neque profuit astri Observata dies; caput illi utrinque pependit In geminas scissum scissa cum casside partes. Vidi equites, peditesque una cum mitteret Orco, Cogeret et nostris Arabum dare terga phalanges. Quam facile aut Boreae flatus, si vertice ab alto Incubuit segeti, fragiles infregit aristas, Arentesve sua decussit ab arbore frondes Auster et impulsa ad littora pertulit undas. Ille etiam postquam caesorum vidit acervos Spectator cuiusque operum, testisque laborum, Et serus rediit spoliis indutus opimis, Ornavit coram virtutem atque acta suorum Laudibus et merito cunctos dignatus honore est. Et mihi, qui densos urgentem in bella maniplos, Cogentemque fugae versas versas dare terga cohortes Comminus aggressus immani corpore Maurum Ense trucidaram, ferratae pondera clavae Detulit ipse suae, bellique insigne decorum Ferre dedit clypeo, Mauri caput ora nigrantis, Candida circumdat summam cui taenia frontem. Ille Diochryso, cui mollis inertia Thracum Imperium abstulerat, reditumque atque arma paranti Adiunxit comitem; mox rerum eventa secutum, (Namque Arabes crebris Graias incursibus oras Vastabant) omnis praefecit Achaia bello; Armorumque unum iussit, pacisque potentem Esse et opes, patriosque manu defendere fines. Et nunc, ni gravior tardaret membra senectus: Si foret illud idem defesso in corpore robus, Quod fuerat, cum acres animos, viresque iuventa Prima dabat, ceu fixa eadem stat corde voluntas, Ipse ego te Graiae lecto cum robore pubis Primus ad ingentem Syriae comitarer Orontem: Et tibi praecipuum factis testarer amorem. Quod quoniam fieri prohibet iam serior aetas, Hic tecum florens annis iuvenilibus ibit, Quo te cumque feres, gnatus meus; una parentis Spes et cura sui, patrio cognomine Medix: Ibit, ut admirans unum te maxime ductor, Militiam et claros magnae virtutis honores, Praemia suscepti laetus putet esse laboris, Saeva manu confecta tua cum bella videbit. Dixerat: et regi centum candore nivali Donat equos, numero ex omni quos legerat et quos Hinc atque hinc phalerae et demissa monilia collo Ornabant, strato intectos pugnantis ad usum; Ferrea cui spondam lorica utramque tegebat Surgentem, primamque alvum, lumbosque tuentem Sessoris firmum in pugna tutamen equestri. Munera mox socios large patitur in omnes: Vina cadis onerata suis, quae plurima Naxo Iusserat afferri iampridem: ea deinde sequuntur Depulsae dudum in montes a matribus agnae, Indigenaeque boves et prima aetate iuvenci. At Robertiades tanti hospitis interventu Laetatus, pauca haec placido sic pectore fatur. Ipse meum memini, dux o fortissime gentis Tyrrhenae, invictam virtutem et facta parentem Narrare et veras ad coelum tollere laudes Medicis Hetrusci (namque hoc mihi saepe per aures Nomen iit, magnique animo defixa remansit Fama viri, cui nulla umquam se viderit aetas Ferre parem, aut bello claros aequare labores) Medicis, absentem tacita quem mente colebam Absens et magno mecum venerabar amore, Quod solum licuit: neque enim fuit hoc mihi tempus Sperandum, quo te veterem complexus amicum Hospitii possem iura instaurare paterni. Nunc autem quando votis prosperrima nostris Fors inopia fauci, Caelique occulta voluntas, Accipio, agnoscoque libens, certumque vetustae Pignus amicitiae nostro comes usque futurus Haerebit lateri natus tuus; illius ingens Cura animum semper Dauni ductoris habebit. Haec ubi dicta, epulis una accubuere paratis: Atque inter sese longo sermone requirunt, Quae via Threiciam brevior contendat ad urbem: Si qua loca infestis; si quas devinxerit arces Praesidiis: si quos aditus Byzantius armis Insideat; Ponti prohibens a limine Gallos. Quae postquam ducibus satis explorata, superque Ostendere palam compendia tuta viarum; Iamque exempta fames et amor compressus edendi est, Aere dari signum iubet ipse et castra moveri. Incedunt armatae acies, nec ab ordine quisquam Liber abit, sociosque suos et signa relinquit: Pars equitum anteeunt agmen: pars terga tuentur, Iniusto sub fasce viam dum carpere miles Festinat, gressumque una maturat eundo. Primum illi Boeotum agros, vallesque, lacusque Praetereunt Oncheste tuos, longeque relinqui Parnassi iuga summa vident; mox Othrin et Oetam, Sperchiumque amnem, magni cunabula Achillis, Frondosumque caput celsi mirantur Olympi. Tum vada Penei, celeresque Haliacmonis undas, Emathiaeque Italo foecundos sanguine campos: Et quos Mygdonius spatioso flumine colles Ambit et affusa laetissimus irrigat unda Axius, Aegaeum dum se devolvit in aequor. Tum demum Ausonius suspecta per oppida Thracum, Perque agros facturus iter, exercitus omnis Constitit obliquae declivi in margine ripae. Hic certatim omnes ducto circumdata vallo Castra locant, somnosque petunt et corpora curant. At parte ex alia Gallorum interrita pubes Praetergressa iugum, quo coelo aequatus Adula Contegitur glacie, nivibusque perennibus horret, Transierat: nec Vindelici, quos dextra securi Armat Amazonia, nec proni ad furta Genauni, Nec rapto celeres assueti vivere Brenni, Per saltus, vallesque imas potuere morari Incedentem aciem, dum tela opponere quaerunt, Ulteriorem Oeni iuncto ne flumine ripam Ascendat victrix et Norica regna peragret. Illa igitur Cetii superans altissima montis Culmina labentum divortia liquit aquarum: Et gressum in Chalybum rutilis tulit inde metallis Insignes agros, Istri quos fluminis alveum Augentes Saus hinc, unda Draus alluit illinc. Atque ubi Pannoniae fines et limina primum Ingressi tetigere duces, castrisque locatis Corpora praeterito requierunt fessa labore: Ecce vident ad se properantem et membra trementem, Fundentemque imo trepidas e pectore voces, Velitis os, habitumque et velitis arma gerentem. Isque, ubi confertas acies ante ora ducumque Constitit atque armis septum se vidit amicis, Talia deposita tandem formidine fatur. Si patrios postquam fines liquistis et agros Ulla umquam vestrae tetigit vos cura salutis, Vertite iter retro, sedesque revisite avitas, O, miseri, et terris procul his, procul ite relictis, Dum licet atque fugam raptim celerare potestis Incolumes; vel si dictis parere negatis Et pudet emensos Alpes atque invia terrae, Insolito trepidare metu, statuatis oportet Omnibus esse unam per cladem et vulnera mortem Sperandam et passim confusa strage cadendum. His dictis perculsi animi, tacitumque per agmen Murmur iit, cupidique inter se quaerere pergunt Quid ferat et tantum quid fama adversa reportet. Tum vero iuvenem fidenti interritus ore Voce vocat dux Leucorum cinctumque corona Primorum et cunctis patulas praebentibus aures, Alloquitur. Tu ne hos animos, haec robora sacra Militiae solus tantis avertere coeptis Tendis? Et instanti pressus formidine, Gallos Exterrere audes? Non haec sunt pectora turpi, Non haec corda fuga sibi quaerere sueta salutem: Ast aperire viam ferro, mediosque per hostes Aut vitam retinere, aut pulchrae occumbere morti. Sed tu quis tandem? Quibus aut festinus ab oris Venisti? Et quae nos vitare pericula suades? Fare, age et audacter, quae sint ea cumque, volentes Cuncta doce; neque enim quisquam re vera locutum Non amet: et merito gratus non munere donet. Ille autem. O, utinam factae tibi nuntius essem Et nondum celebris famae vanissimus auctor. Sed quid ego haec? Si mox tantos ex ordine casus Narrabunt alii, qui foedam evadere cladem Incolumes potuere: licet vix unus et alter Paeonis insidias regis vitarit et arma. At tibi, quicquid id est, breviter, dux maxime, pandam: Nec te ullae ambages, nec longa exorsa tenebunt. Concilio in medio postquam regumque, ducumque Omnis in Abdaridas decrevit Gallia bellum Extemptura iugum Solymis, quod pertulit annos Iamdudum innumeros Syriae sanctissima tellus: Continuo nostras fama est vulgata per urbes: Extemploque accensi animi, concursus et ingens Undique et inter se commota per oppida vulgo Dant dextras; sua quisque domi, quae repperit arma Et scabra exesos rubigine corripit enses, Deformesque situ clypeos; sibi regna, suisque Argenti atque auri magnos promittere montes. Proinde avidi coeunt non una e gente, nec uno E populo: sed tota simul sine more, sine ulla Lege ruens raptu properat Germania signis. Postquam autem turmaeque equitum, peditumque catervae Convenere simul, nec qui moderetur euntes Esse vident quemquam, nec qui tot millia certa Lege regat, poenasque nocentibus irroget aequas: Cunctantum dubias Amycus temerarius annis Et pietate ingens Odechalchius occupat aures. Ille genus ducens altorum a sanguine regum, Cui Nemetum fines, rapido cui flumine Maenus, Cumque Mocontiaco parebat Bonna, vetusque Naeomagnum et primos ultro tribuebat honores. Alter, thuricremas Divum qui castus ad aras Sacra ministrabat populo, verbisque regebat Suavidicis animos, plebemque in templa vocabat, Ortus et ipse patrum praeclara a stirpe suorum. Isque ubi distractos reperit, ceu cuique cupido Imperat effrenis. Quo nunc Germana iuventus Inconsulta ruis? Quo te tam turbidus, inquit, Ardor agit? Certique parens audacia leti? Nam nec bella manu solum peraguntur et armis, Nec solum vires victoria quaerit; at acre Consilium, certosque duces, qui ponere capto Castra loco, qui firmam aciem, cum postulat usus, Instruere et tuti vitare pericula norint. Seu differre diem pugnae, seu forte necesse est Praecipere moras omnes: qui praemia forti Digna ferat: qui communes tolerare labores Primus amet, praedaeque unus qui immunis abactae Ipse suos large socios et ditet et ornet. Talia desierat fari, cum turba repente Scinditur in varias diverso examine partes. Inde alias alii conferta per agmina voces Iactare et iussis partim parere recusant Atque iter effrenes longe praevertere tendunt Et quaecumque libet praedari, ac vivere rapto. Partim se ducibus credunt et signa sequuntur Quisque sua et certos pergunt sociare maniplos. Non secus atque arbor nunc his, nunc flatibus illis Eurique, Zephyrique caput depressa recumbit Adversam in partem, nec robore fulta fatiscit Ipsa suo: sed utrinque labans, sed utrinque cadenti Assimilis, tamen una olim peritura ruina Cogitur hinc atque hinc parere procacibus Austris: Amittitque omnes divulso corpore ramos. Sic illi, quorum multi tua castra secuti Belga pater, cultos, quos irrigat Hippius, agros, Nec numero tenuere pares, nec vivida aequis. Multi etiam Egerio, quem bello vivida virtus Clarat et illustrem nomen testatur avitum, Haesere et Dacos inter cecidere, Getasque. At reliqui explentes numero centena virorum Millia, coniunctis inter se foedere dextris Addixere Amyco vires atque arma, fidemque. Isque, ubi praefectum tanto se vidit honori Et iussis parere suis tot vivida pubis Pectora Germanae, non iam, ceu postulat usus Militiae (quid enim frustra retinere severis Legibus effusos in cuncta opprobria tentet?) Palantes revocat legionum ad signa maniplos, Aut iniussa loco prohibet sua castra moveri. Sed passim ingrediens pacata per arva feraces Depopulatur agros et caedibus oppida complet. Praecipue Abramidum, quorum pars maxima pagos Pannonios habet et vitam sustentat inermem Exul, inops, expes, cunctarumque indiga rerum. Non nos aut sexu miserorum, aut ullius ulli Parcimus aetati: sed ceu foret hostia quisque Grata Deo in primis, nullo discrimine habetur Et iuvenes, aegrosque senes dimittimus Orco. Quin etiam turbam ingentem peditumque, equitumque, Danubium forte ut medium tranaverat amnem Defensura suos infesto a milite fines, Fundimus et vita pulsos spoliamus et armis. Mox etiam summis munitam moenibus urbem, Et circumfusas spectantem e colle paludes Aggredimur, factaque simul testudine muros Nudatus omni iam defensore subimus, Aequamusque solo atque aditus intramus apertos. Ast olli in summam trepidi se protinus arcem Coniiciunt, notasque vias et tecta relinquunt. Nos vero (nec ficta loqui me credite monstra, Sed vera et casu nimium testata recenti) Dum ruimus, nemoque obstat, quin urbe potiti Vastemusque aedes vacuas, capiamus et arcem Obsessam, quasi tela illinc inimica, facesque Ingruerent, contraque acies coiret, Diffugimus suadente metu: nec vertere quemquam Terga pudet: nec coenosa mandare paludi Corpus, ut incolumis fallacibus enatet undis. Usque adeo subitus cunctorum invadere mentes Perculsas potuit caeca formidine terror, Sive illum incussit nobis Deus aethere ab alto, Tantorum ut scelerum culpae meruere nefandae: Seu terror sibi quisque fuit, dum forte latentes Desertae insidias urbis, faciemque timeret. Ut videre autem cedentem e moenibus hostem Paeones, infensi summa effunduntur ab arce: Et ferro accincti nostrorum in terga feruntur, Vulneraque infigunt: partimque in stagna, lacusque Proturbant: partim exanimant angusta viarum. Dumque alios alii, ceu si fuga sola salutis Spem daret et sumptis nemo sat fideret armis, Urgentes turpi properant praevertere cursu, Ecce superveniunt fulgentes aere catervae Et permistus eques, quem Curta emisit ab urbe Pannonius fallax: ut, si se forsitan ulla Offerre pugnae non insperata facultas, Sive acie instructa, confertoque agmine nostros, Seu praeda, spoliisque graves, somnove sepultos Caederet et victos ferro deleret ad unum. Ergo illi primum versas videre cohortes Et fugere et veniam proiectis turpiter armis Quaerere: nec quemquam memorem virtutis in hostem Irruere et clypeis armatum obvertere pectus, A fronte invadunt, oriturque miserrima caedes. Corporibus sternuntur agri; fossaeque redundant Sanguine: purpureae labuntur in amnibus undae. Ipse tamen delapsus equo, dum pugnat et unus Demetit affusos Amycus, prosternitur ictu Ingentis saxi: quo cassis ahenea circum Spargitur effracto non una e parte cerebro. Ipse etiam medios inter iugulatus inermes Concidit: atque animam in tenues Odechalchius auras Fudit, communi solvens pro crimine poenas. Accepta dum forte fide periuria gentis Nil timet et fidos demens sibi credit amicos, Quos insperantes toties data dextera laesit. Ergo illum non canities, non infula texit Labentem atque imo fundentem haec pectore verba. At vos pro scelere hoc tanto, pro tristibus ausis Evertat miseros Deus ultor et impia mittat Sub iuga, qui nostro foedastis sanguine terram, Inque fidem acceptos leto multastis iniquo. Haec memorans una lumen cum voce reliquit. Nec sum animi dubius, quin iam sylvisque, iugisque Insideant, tutique parent, quacumque putarint Ingressuram aciem, Gallorum invadere castra Haec sunt, quae mea vox potuit tibi maxime ductor Narrare et brevibus properans exponere verbis. His dictis: corde insuetam coepere dolorem Heroes, primique duces; tam multa virorum Agmina, tamque acres iuvenum periisse phalanges: Quorum animis, armisque olim comitantibus usi Deiicerent saevos Solymorum e sede tyrannos. Continuo furere unanimes: exposcere poenas Commissi sceleris, ferroque, ignique iuventus Vastandos agros, viduandas civibus urbes, Clamat et hostili caedem iam caede piandam: Acceptumque uno sanandum vulnere vulnus. Ast alii, quorum menti sententia sedit Tutior, ultrices iras non temporis huius, Non fidei, votique ferunt, quo Gallia summo Pontifici voluit certas astringere dextras. Posse iter incoeptum Calapique, Saoque relictis, Illiriae ad fines et saxa Liburnica flecti: Perque agros Macedum dextro Byzantia cursu Arva peti; posse Ausoniis in Doride castris Coniungi et vires Gallorum viribus addi; Gallorum, quos Adriaci maris aequor et undas Ionias tranasse ferunt, montesque per altos Epiri incolumes Hebrum contendere ad amnem. Hic quamvis mentem casu concussus acerbo est Goffredus, letuque datos miseratus amicos, Spem simulat vultu tamen atque interritus audit Consilia antiqua veterum certantia laudi, Laetaturque omnes animis ardere paratis Ulcisci socios, periuram excindere gentem Funditus et campos caesorum insternere acervis. Sustulit ergo oculos, imoque a pectore dulces Expromens voces, placido est sic ore locutus. O socii, quos una omnes, eademque voluntas Impulit unanimes patria discedere terra, Uxoresque domi, dulcesque relinquere natos, Aut secum avectos per mille pericula rerum Asportare gravis solatia blanda laboris, Ut Solymam, Syriamque iugo eripiamus iniquo, Acceptumque Deo statuamus in orbe trophaeum, Quo neque nos maius, neque postera viderit aetas. Vos mecum emensi Rhenumque, Albimque per urbes Innocui fecistis iter; perque arva: nec usquam Ullus adhuc praedam a vobis conquestus abactam est, Aut actum secum quicquam vi vidit ab ullo. Qui potius, quas vestra sibi clementia gratas Iure suo sperare vices et poscere visa est, Repperit et blandis, vosmet meminisse potestis, Hospitiis, opibusque suis iuvisse vocantes, Praebentesque ultro plenis convivia mensis. Et iam Pannoniis tuti consedimus arvis, Perventuri ulla sine caede et sanguine, quo nos Vota vocant solvenda Deo, quae fecimus ipsi. Quod i forte viam quisquam dare nolit amicis, Perque suos fines opponat euntibus arma, Tum Gallorum animos et iustas sentiat iras. Interea qui morte graves persolvere poenas Flagitiis meruere suis, hominesque, Deumque Laeserunt graviter non uno crimine sontes, Scilicet ut merito caesos linquamus inultos; Cumque illis etiam reliquos, qui talia posthac Committent, scelerum nihil impia facta verentes. Sed quoniam damnari aliquem, qui dicere causam Ante suam nequeat, turpe est, mittamus, oportet Ad regem certos; qui factam exquirere caedem Possint et iustum populis indicere bellum; Aut certae inter nos componere foedera pacis. Virtutem sic nostram umquam nulla arguet aetas. Iustitiae Deus atque hominum mens aequa favebit. Dixerat et Stephanum, cuius facundus ab ore Verborum sonus Hyblaeo vel melle fluebat Dulcior, heroum ex numero selegit et ipsum Addidit Aulercae pubis regemque, ducemque: Qui sua Pannonio referant mandata tyranno Et causam factae cogant evolvere caedis. Dicite, ait, Regi Gallos in utrumque paratos, Vel scelus ulcisci ferro, vel foedere dextras Iungere, si populos iustas dolor egit in iras. Nos vero interea positis considere castris; Et spectare procul quo se sententia flectat Illius et pacem a nobis sibi malit, an arma. Nec tamen, o socii reticenda iniuria et ollis Fidendum semel infestis ea certa salutis Sit vis, quam sumptis positam speremus in armis. Ite igitur, vigilesque aditus servare patentes Undique: et excubias castrorum indicite portis: Ut vos sive palam invadant, sive abdita belli Furta parent, tuti fossa et munimine valli, Aut etiam instructo, si res sinat, agmine fraudes, Incursusque omnes et vim infregisse queamus. His illi auditis, antiquae ad regia Curtae Tecta iter arripiunt celeres: cursuque perenni Transmittunt campos, spumosaque flumina tranant.