CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BARGAEUS.syri-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.syri-02.xml.
Aureus interea medium superaverat orbem Phoebus et Oceani properans vergebat ad undas Cum sic ad regem senior conversus Alethes: Quod felix, fastumque tibi, Boemunde, tuisque, Europaeque, Asiaeque omni, Libyaeque patenti, Iamdudum aspicimus tanti primordia belli, Ut volumus, resque ipsa suo se pondere librat; Et precibus nostris placidas Rex magnus Olympi Advertens aures, iam nunc fore monstrat, ut olim Ipse tibi manifesta volens haec omnia firmet, Tantorumque operumque praeclara incoepta secundet. Ergo age (quando quidem melior pars acta diei Admonet haud longe terris instare tenebras Noctis et Hesperio properare a littore somnum, Nec caenae dum tempus adest) in tecta vocari Nostra iube lectos, quos mens tua destinat una Ire viros, almam cum primum crastina lucem Aurora extulerit, vegetosque e mollibus artus Ingressurus iter stratis erexerit hospes. Tum Robertiades vultuque et pectore laetus. Ista, inquit, mihi, sancte senex, tam grata voluntas, Quam quae olim votis rerum prosperrima nostris Eveniunt, faustisque preces successibus aequant. Namque ego dum tantam tacitus mecum ipse revolvo Hanc curam et partes urbis convertor in omnes, Te solum statuo, molem qui muneris huius Ingentem subeas, qui nostra fidelis ad aures Pontificis mandata feras, ac protinus uni Polliceare fidem, dextramque ad iusta paratam Arma: modo haec reliqui veniant in foedera reges Gallorum, quos ille adiit digressus ab urbe Nuper, ut Abdaridem cunctos accendat in hostem. Quoque id commodius confectum ex ordine reddat, Concilium in mediis nunc primum indicit habendum Arvernis, regesque illuc, populosque vocari Imperat et magni proponit praemia facti Ipse mihi praesens praesenti ingentia, fratrem Dum pacat, mentemque unam conatur utrique Addere et aeternae calcaria subdere laudis: Omniaque incassum nam nos discordia demens Impulit infecta tristem dimittere pace. Nunc autem, quando haec certo sine numine Divum Confieri nequeunt et iam via lata patescit Hostis ad excidium Scythici, Solymaeque salutem, Ite illuc celeres, postquam lux tertia Solem Extulerit terris et me fore dicite iussis Parentem atque ultro subeuntem pondera rerum In partem et cunctas ad tanta incoepta paratum Fundere opes, nostri nervos et viscera regni. Haec ille et, noctis cum iam pars prima sub undas Oceani stellas secum devexa tulisset, Caenati serae se composuere quieti. At non et Petrus non et longaevus Alethes Per membra atque artus dulcem fudere soporem Ante, pias quam mente preces et voce tulissent, Aeternum numen concepta in vota vocantes. Interea roseis Aurora invecta quadrigis Fluctibus ex alti surgit maris et sua coelo Astra fugans, retegit montes, camposque patentes: Primaque sollicitis hominum corda anxia curis Excitat ad varios terraeque, marisque labores. Illi igitur, postquam venientem a limine regem Voce salutarum humili, laetumque precati, Felicemque diem, prior est ita fatus Alethes. Quod mandas, fierique iubes, rex opime regum, En tibi praesto adsum, nec melongaeva senectus Effoetaeve queunt incoepto avertere vires. Conatum modo respiciat dominator Olympi Hunc nostrum et rerum eventu fortunet euntem. Interea (nisi forte alter videatur) ad aram Nicoleo sacrum fieri de more iubendum est: Quo communis amor, natique, patrique supremi Spiritus a nobis in vota, precesque vocetur, Allaturus opem linguae, cum facta potestas Dicendi fuerit, tua cum mandata referre Pontifici heroum mediis in millibus unus Cogar inops animi, longoque infractus ab aevo. Ille mihi persaepe alias praesensque, volensque Affuit oranti, dulcesque ex ore loquelas Extudit et voces, quibus impacata Pelasgum Pectora lenimus, populoque avertimus iras Immanes, ullis opus insuperabile verbis. Usque adeo magnum est divina afflarier aura. Haec ait et regem praeeunt ad templa secutus, Primum ambas de more manus, induit ambas Purpureis plantas soleis: obnubit amictu Candenti caput et latos circumtegit armos, Inque crucem filo pectus super impedit acto: Cui Pelusiaci talos currentis ad imos, Inque sinus laxe byssi spatiantis honorem Addit et adducta cohibens premit omnia vitta. Tum vero e collo tactum prius ore, labrisque Demittit venerans limbum, quem sedula textrix Ternarum spatiis crucium distinxerat aequis. Postremo horrentem multum superinduit auro Et diti Serum contextam e vellere vestem. Mox niveum tegmen, gemino cui vertice duplex Surgit apex, gemmisque procul radiantibus ardet, Protinus imponit capiti, quo taenia subter Demissa hinc atque hinc pendet brevis inde precatus Aeternum numen, labentem desuper auram, Sanctam auram, communem auram Natique, Patrisque Toto animo, tota fundit pia murmura mente Cervus et verbis, precibusque potentibus ipsum, Ipsum unum presso ore Deum, cui pontus et aether, Cui parent elementa, vocat: venit ille vocatus Coeleste in crustum et donum (admirabile) Noae. Inde autem postquam precibus, sacrisque litatis Casta sacerdotum series praecessit euntem, Succedunt proceres, mox turba incondita vulgus, Longaevique senes, nec non longo agmine matres Omnia succensis illustrant compita flammis: Densa diem, Solemque suum funalia vincunt. Ille Deum, genitumque Deo, sanctam parentem Voce vocat, coeloque animas, mentesque receptas, Ordine quamque suo: vocem chorus omnis eandem Una iterans implorat opem, qua labibus olim Placatus nostris, oculos mortalibus aequos Advertat miseris alti regnator Olympi. Haec postquam repetita, die sancteque, pieque Altera et alterius festo lux agmine vidit, Rege salutato senior discessit Alethes, Nobilium in primis iuvenum comitante corona. Quaque adeunt, certis implent rumoribus urbes, Oppidaque Italiae: bellum exitiale parari In Turcas, Arabasque feros, divinitus actam Advenisse diem, poenas cum penderet hostis Sacrorum, ararumque Dei, cum libera collum Exueret Solyme, flueret iam maior Orontes, Ac coelo grates ageret Nicaea, Tyrusque. Daunius haec primum, qua panditur Appula tellus, Audiit et pelago quae brachia porrigit Ancon, Dives opum, dives pictai vestis et auri. Nec non et bellum Rubicon indicere suetus Hostibus imperii sed nunc civilis amator Dissidii et patrio qui sanguine foedus abundet. Quin pater Eridanus, populi quem mille fluentem A dextra, laevaque colunt, qui dissecat arva Insubrum, superumque rapax defertur in aequor, Talibus impulsus monitis commovit ad arma Ipse suos, miroque animos calefecit amore Bellandi atque Asiae campos, Syriaeque videndi. Mox et Inalpini fama inflammantur eadem, Allobrogesque olim rebus gens laeta novandis Illa quidem, sed nunc regum studiosa suorum. Ergo ubi iam Graias horrendi verticis Alpes, Duraque piscosi superarunt saxa Lemani, Quaque Araris, Rhodanique una se flumina iungunt, Accelerant gressus, Nannetumque arva petentem Et cursu ingenti certantem atque amne Garumna Transmittunt Ligerim et celebri clarissima fama Moenia, quae gelidis Elaver praeterfluit undis, Adveniunt, rigidi subeuntes ardua montis. Huc Latiae Pater excelsae qui praesidet arci, Terrarumque omnem moderatur legibus orbem, Accierat reges, populisque aeterna ferentes Iura sacerdotes, quicumque viam, quae tendit ad astra, Ostendunt mediis inter vaga flumina Celtis. Huc ubi Iapygia venisse ex urbe profectos Audiit ad sese summus Pater, ilicet omnes Imperat hospitio recipi, paucosque moratus Inde dies, dum se longo recreare labore Possent et memori mandata revolvere mente. Mox autem rerum custodem in tecta senatum Advocat atque una seniorem accersit Alethem. Convenere patres, lectissima corda, suaque Unanimes clara sublimem in sede locatum Pontificem densa circumsedere corona. Affuit et procerum virtus et maxima vulgi Undique convenit vis inconsulta, procaxque. Ac veluti ingenti vitiosae ex ilicis alveo Corticibusque cavis densae simul undique nubes Egrediuntur apum, volitantque ad florea Tempe, Rura catervatim nusquam tamen una petentes; Sed varios vario populantes agmine saltus. Haud aliter quicumque urbem, quicumque colebant Arvernorum agrum, diversa e parte ruebant In tecta et sacri palatia celsa senatus. Protinus ingenti strepitu completa remugit Regia et insueto gemuit sub pondere tellus, Pulvereamque altum prorupit in aera nubem, Dum teritur pedibus venientum et pressa fatiscit: Quorum alios propere ingressos spatiosa recepit Aula, alii sub porticibus consistere iussi Vestibulum ante ipsum creber nam rumor ad aures Iamdudum acciderat cunctorum, ab Iapyge rege Mitti oratores, longinquaque bella parari. Ergo ubi consessu in medio data copia fandi Atque alii tacuere omnes, sic infit Alethes. O Pater, o custos populorum, o maxime, cuius Discedens terris, qui nunc tenet ardua coeli Astra Deus, certae voluit committere curae Cunctorum, quicumque aura vescuntur inani Christicolae, rituque pio assuevere, salutem; Venimus extremis Daunorum a finibus usque, Emensi Italiae campos, coeloque minantes Et glacie rigidas, nivibusque perennibus Alpes: Venimus huc celeres, iussit ceu maximus armis, Maximus imperio et pietate insignis et uni Ipse libens tibi qui sese et sua regna suosque Subiicit et fasces ultro, saevasque secures Roberti proles magni Boemundus avitas: Quas Siculi, quas Ausoniae pars maxima, quasque Illyrii, Graiique omnes venerantur et horrent. Ille dare in primis sua nos haec oscula iussit, Quae damus et sanctis advolvimur usque volentes. His pedibus, coramque genu Sanctissime flexo Numen adoramus praesens, quo limina coeli Clausa piis aperis et aperta nocentibus obdis Certus, iterque hominum nullo reparabile nisu Obstruis aeternum, sontesque ad tartara trudis Impia, ubi certae certam spem quisque salutis Abiicit et lento consumitur impius igni. Mox si forte aliquas generosa pectoris iras Excitat exoriens Persarum in finibus hostis, Dum cladem Europae infandam, exitiumque minatur, Dumque aras et templa Dei, dum funditus imis Eversurum animis verae pietatis honores Sperat, opes Asiae late populatus et urbes; Hoc uno si forte metus, quo certius ullus Haud turbare potest mentes, animosque piorum, Sancte pater (ceu fama refert vulgata) moveris, Ipse opibus regni, quascumque habet, ipse vetustae Militiae cunctis se viribus adiuturum Conatus, nullasque vices bellique, domique Vitaturum unquam spondet, modo iusta parentur Arma, quibus Turcarum acies, Arabumque rebelles Perdomitae nostris cedant legionibus agros, Oppidaque et populos, quorum cervicibus haeret Turpe iugum, pater, an potius miserabile dicam? Dicam utrumque equidem, nec dicto ludar inani. Ecquis enim nescit nostrorum crimine patrum Crevisse et partis Latium spoliasse trophaeis? Dum se desidiae dedunt, dum corpora bello Fortia desuescunt, dum se somnoque, ciboque Enervant, odiisque animos civilibus implent: Sic stravere viam, qua nostra invaderet et audax Hostis et Aegaeas sese penetraret in oras Et campis Asiae et Libyae poteretur opimis. Ac nunc ille quidem Solymae (proh dedecus ingens) Regnat ovans, Christoque Deo multo ante sacratas Funditus evertens (quae quis tristissima fando Temperet a lachrymis?) tolli iubet impius aras; Proque aris, templisque suis stabula alta reponit Dirus equis, nostro quos sanguine pascat, alatque: Fretus ut iis miseras misero premat undique gentes Servitio et dura iam compede vinciat orbem Terrarum, ac media dominum se sistat in urbe, Pressurus mox colla iugo tibi Galle, tibique Germane armipotens, tibi dulcia pignora natos Ablaturus, ut in mores, ritusque nefandos Coniiciat, castasque nurus, tenerasque puellas E gremio matrum raptas ad stupra reservet. Et, quos ad laudem et decora alta Britannos, quosque Ausonia et felix ad spem virtutis avitae Europa extulerat mater, nec ad ulla crearat Servitia et labes, ignominiosaque vitae Dedecora, ingenuos ollis abolentia fastus Et quicquid virtutis habent a stirpe relictum, Ad sese abductos (heu dira opprobria) cogat Iungere semiviros obscoena, incestaque lecti Foedera, vel Caribus lixis inhonesta, Syrisque; Membraque praeduris sectos persaepe flagellis, Aut foribus vigiles astare ad limen, herilisque Observare oculi nutus et verba potentis; Aut ancillarum conclusos molibus altis Custodire greges, quibus improbus ille tyrannus, Ille Dei, nostrumque hostis teterrimus omnium Praeficit exectos ad munia foeda ministros Et tamen haud magnum fuerit vicisse superbos, Elatosque animis populos, ubi vincere sueta Assuetas vinci nulla formidine gentes, Illa olim redeat nostra in praecordia virtus. Namque Itali si forte duces, acresque Britanni Et Galli coeant una socia arma ferentes, Seque adeo in privas acies, privosque maniplos Sigillatim omnes populi secernere pergant, Abdaridas quotiens in pugnam atque arma vocarint, Praestabunt numero; quamvis certamine in ipso Privae acies privos adeant peditesque, equitesque. Ergo age sancte Pater, quoniam, quod poscere votis Tota videbatur iampridem Europa, quierunt Mota odiis inter populos civilibus arma Et se cessurum fratri Boemundus avitis Finibus imperii spondet, regnisque paternis, Scilicet et circum florenti milite septum Aggressurum armis Asiae, si iusseris, oras: Vel quemcumque pio statues praeponere bello, Illius auspiciis in proelia semper iturum: Aggredere ingenti dignum pietate, quod ulla Non abolere dies, memorique evellere mente Possit opus, non ulla animis delere vetustas: Vel si se toto permisceat aequore tellus Et rapidis summus conflagret ab ignibus aether, Absumens aevi monimenta aeterna prioris: Aggredere o pater atque Asiae miserere, tuum quae Auxilium implorans, ad te post funera mille, Mille hominum caedes et versas funditus arces Confugit et supplex oculis te respicit unum, Unum orat Solymae plebes miseranda, quod hosti Serviat Abdaridae, quod iniqua facessere iussa Cogatur: sed quae nil ferre dolentius umquam Posse putet, quam quod dominis servire profanis Illam urbem videat, cuius nulla orbita, nulla Sint loca, quae CHRISTUS pedibus nos presserit et quae Non habeant nostrae vestigia fixa salutis. Haec Boemundus et haec Syriis qui nuper ab oris Nuntiat adveniens gravia et miseranda relatu Cuncta quidem, sed longe ipso teterrima visu; Ac se praesentem praesens unum omnia saepe Perpessum et flagris caesum servilibus artus Testatur, dum sancta pius loca visit et arae Adsistens humilis divinum numen adorat, Hic vester, vestra in patria iam natus et altus, Civis et a puero sanctae vetus incola eremi. Haec postquam fari desit grandaevus Alethes, Cunctorum assensus procerum, vulgique secutum est Murmur, ut Alpinis cum flabra increscere sylvis Incipiunt, pulsumque aura nemus omne remugit. Utque etiam Zephyrus tumidum cum verberat aequor, Exagitatque ruens fluctus stridentibus alis, Scinduntur spumae et scopuli sparguntur acuti. Atque aliquis prope se stantes affatus amicos: O utinam vera ut nobis oracula fudit Iste senex, ita Pontifici videantur et omnis Protinus Abdaridas Europa armetur in hostes. Haec ille. Ast alter. Subeat modo pectora talis Cura patrum, me me in partem misisse pericli, Communique operam iuvet impendisse labori. Sustulit inde oculos summus pater atque verendae Maiestate manus agere alta silentia iussit: Oraque prolixa penitus canentia barba Et multis longae rugis inarata senectae Vertit ad affusam vulgi, procerumque coronam Atque haec sedata moestus sic voce locutus. Non his, o procerum lectissima pectora, quae nunc Audistis, resonat primis conquestibus aures Nunc primum: fletus quoniam, lachrymasque dederunt Saepe alias oculi et luctu mens victa resedit Ipsa suo, dum moesta nihil superesse videret, Auxilium unde aliquod miseris afferret, opemque: Tanta olim populos discordia, tantus ubique Seditionis amor reges in bella vocarat, Quorum armis, quorum im primis virtute decebat Defendi imperii fines: procul undique pelli Abdaridas; Solymae ius libertatis ab ortu Scilicet, inque caput nostrum sine more ruentis Turbinis, horrifica postquam cecidere ruina Omnia, quae medii disterminat unda profundi, Oppida et Europa longe discludit ab alta. Sic tibi, summe Deus, scelerum certissime, vindex, Cunctorumque operum iudex aequissime, visum. Nunc autem quoniam, quod nec conatibus unquam, Nec votis cessit nostris, quod oportuit, ullis, Unanimes vincit felix concordia fratres, Ausoniis quorum late dominatus in oris, Gratia magna tibi regum Deus armipotentum, Mentibus infundis caecis qui lumen, agisque Et cohibes, quandoque libet, populosque, ducesque. Magna quidem sese rerum atque inopina facultas Offert, o dubii fidissima robora belli, O gens armorum studiis exercita Galli; Qua cupide arrepta, quis non intelligit unis Cessurum tanti decus indelebile facti: Cum praesens Gallos, cum sera fatebitur aetas Eiecisse Asia e media, corda impia, Turcas: Cumque urbs sancta Dei Solyme, cum dives Idume Iuris facta sui dicet, se fortibus ausis Deberi vestris vestra virtute redemptam? Gallorum proavi dextris victricibus usi Atque animis nullum docti praestantibus usquam Posse iter occludi, quamquam insuperabile, quamquam Rupibus obseptum vastis atque undique tutum Defensore suo; tamen hi magnamque, bonamque Italiae partem quondam tenuere, colonis Eiectis, qui tunc illic habuere, marisque Ionii superum permensi classibus aequor, Substructam Delphis mendacis Apollinis aedem, Aedem auro et gemmis nitidam, sectoque elephanto Conspicuam et positis opulenta sacraria donis, Vertere in praedam et populos uno agmine adorti In media potuere Asia componere sedes, Indereque aeternum victis de nomine nomen. Et quota Gallorum pars tum fuit illa iuventus? Nec numero certe vobiscum aequanda, nec armis: Nec pariter belli dubiis exercita rebus, Sed vaga et imperiis ductorum incommoda pubes. Adde quod auspiciis falsorum impulsa Deorum, Finibus egressa e patriis aliena subegit Regna tamen, domuitque utros feritate tremendos. Vos, quibus ante alias summa est praestantia gentes, Sive animos, sive egregias spectabimus artes Militiae et firmas robusto in corpore vires; Vos, victor quibus ipse Deus, Deus ipse praeibit CHRISTUS ovans, circumque atra formidine cinctus Fulguraque et rapidas demittet ab aethere flammas Hostilem in turmam, inque acies, inimicaque castra; Vos cultu gens una pio gratissima coelo, Natam in servitium gentem atque infensa Tonanti Municipia, e Scyticis nuper digressa cavernis, Non modo regna metu vestra ut solvatis ab atro Omnibus instantis tam dira a gente pericli; Vestra sed ut virtus miseranda ergastula frangat Christicolis Asiae, Libyaeque patentis alumnis, Invasisse pio dubitatis impia bello? At non ille tuus semper memorabilis heros, Ille tuus quondam fortissima Gallia, ductor Martellus, numero quanvis et viribus impar, Abdemarum Libyae victorem in regna ruentem Vestra et Aquitani late foecunda tenentem Arva soli et circum magnis legionibus auctum, Occurens mediis dubitavit sistere campis, Celtaurumque oris populos prohibere rebelles. Ille igitur multo tepefecit sanguine campos Atque cadaveribus Ligerim complevit inultis: Et terram innumeris caesorum intexit acervis, Nullus ut ad diros remearit nuntius Afros Excidio ex tanto; sola res didita fama Abdaridum, qui longe aberant, tum perculit aures. Nec nos decipiat, nostris quod longius absunt Finibus et caedes alio miscentur in orbe: Praesto aderunt, ferroque omnes atque aere corusci, Ulturi strages, quas accepere suorum. Omnis enim iratis facilis via quicquid et illic Nunc perit, Europae toti perit; impia si non Gens extincta cadat, pia gens cadat omnis oportet. Namque ut ulla lupis pax est et mitibus agnis: Sic et amicitiae ratio, sic iusque, fidesque Nulla potest inter natos Coelique Erebique, Esse umquam: vigeant atris infecta necesse est Corda odiis; quamquam interdum concordia discors Distinet assultus illorum et comprimit iras, Donec ad insidias rursus, caedemque refecti Fallaces animos, periuraque foedera vertant. Ergo agite, o iuvenes, tantorum sanguis avorum, Certa ducum soboles, rerum spes una labantum, Hoc vos tam iustum vobis deposcite bellum. Ite, aperite viam ferro: vos fortia fortes Facta decent; ignavia aliis sint otia cordi, Quorum praeclarae tangit praecordia laudis Nullus amor, nullo ad magnas spes suscitat aestu Gloria, nulla domi maiorum inflammat imago. Ipse sua vos voce vocat Deus; ipse paravit Iamdudum vobis Asiam victoribus omnem, Quam mox imperio devinctam et lege regatis. Quamquam aliter si tota cadat res (omen abesto Triste procul, potiusque Arabas se vertat in hostes) Expectare tamen coelestia praemia vestri Conatus, vestrum cui non optabile? Cui non Et turpe et miserum rediturae parcere vitae? Nec spatium angustum brevis et mutabilis horae, Aeternae, ac certae praeponere velle iuventae Et circumscripto nullis a finibus aevo? Vix ea fatus erat, procerum cum coetus ovantem Sustulit exultans clamorem ad sidera, qualem Nubibus abruptis dare saepe tonitrua suerunt, Poscentes bellum, seque in longinqua vetantes Tempora perplexis differri ambagibus, idque Unum omnes ore exclamant, unum ore frequentant. Vult Deus hoc fieri bellum, iubet arma moveri Haec Deus et specubus resonans respondet ab imis Vox eadem: quin ipsae etiam cecidere volantes Tecta domosque super sublimi ex aerae lapsae. Non secus ac Boreae cum iam frigentibus auris Impulit autumnus steriles a vertice sylvas; Arentes labuntur humi, ramosque relinquunt Aerios, passimque fluunt ex arbore frondes: Aut cum maturas decussit ab ilice glandes Horridus, ac suibus dat pabula laeta subulcus. Intremuere Alpes, fluviusque exterritus unda Substitit: atque amnem Ligeris, cursumque repressit Ilicet et Rhodanum Volcae stupuere morantem Et sese extremo revocantem ab littore Rhenum. Iamque adeo clamor cum consedisset et omnis Conventus procerum, vulgusque et turba sileret, Percussus subito sanctus Pater omine mentem: Extudit hanc vocem vestro Deus (inquit) ab ore, Extudit o proceres, crebroque iteravit eamdem Ille Deus, qui se vobis, comitemque, ducemque Exhibet atque animos stimulis accendit acutis. Subiicit ille faces, quibus inflammatus ad arma Tam pia sollicita pertentet pectora cura Quisque sua, reddatque parem se foribus ausis. Vos igitur posthac, quoties il bella, necesque Ventum erit, afflati quam nunc quasi numine vocem Pectore fudistis, memores, repetatis et una Illa eat incoepto ceu cognita tessera bello. At tu, clare senex, cuius gratissima nostris Mandata invicti regis vox auribus affert, In patriam cum te referes, refer ordine quicquid Egimus atque illi grates age nomine nostro Ingentes: hortare tenax persistat, idemque Urgeat incoeptum cunctis memorabile seclis; Seque suae egregios causa pietatis honores Speret adepturum capta admirabile urbe. Nunc autem tanto tantorum ex agmine patrum Ecquis erit, nostro qui nomine primus amicas Consectari acies poscat sibi et addere sese Audeat, his animo nusquam, nec viribus impar? Vix haec fatus erat, gemini cum sede relicta Surrexere viri, latum quos tonsus in orbem Sacrati capitis vertex, quos linea vestis Circumiens humeros operit candore nivali: Hi sibi commissos fidei, curaeque perenni Insigni populos animi probitate regebant, Rite ministerio sacrorum et munere functi Pontificis, cunctos ceu pignora cara fovebant, Addemarus Biturx et Narbonensis Hilelmus: Ambo aetate pares, pariterque ad iussa parati, Coeptaque ad optatum cupidi perducere finem; Ambo alacres vitam, praesens si postulet usus, Fundere et a claris ambo maioribus orti: Sed qui divitias et nobilitatis honores Promeritis hominum longe postponere suessent: Una utrisque eadem virtus, pietasque ferebat Ingentes animos famamque et amabile nomen: Illi inter Celtas et proxima rura Cadurcis; Huic inter populos, Isarae qui fluminis undam Suscepturam aliud celebri mox nomen ab amne, Quique tuos sparsis incerta Druentia ripis, Dum Rhodanum ingrederis, tumidumque excurris in aequor, Epotant latices atque arva feracia versant. Surrexere igitur quamprimum e sedibus ambo, Atque humiles adiere Patrem: tum poplite flexo Ad terram, pedibus dederunt sancta oscula sanctis: Post autem Addemarus supplex sic voce profatus. Haud equidem, tanto quod nos dignemur honore Sancte pater, viresve pares satis esse putemus Tanto oneri et tantae nostros supponere moli Insuetos humeros, ultro nos, nostraque primi Christicolum audemus communi offerre saluti. Sed quoniam iniussi mandatum linquere munus Esse nefas scimus, ne cum custodia longe Acris abest, pleno lupus insidietur ovili Atque animas ovium raptarum in tartara secum Ducat ovans, ideo nosmet modo sistimus ipsi Sanctos ante pedes, solvique a lege rogamus. Ibimus unanimes quo tu, Sanctissime, cumque Iusseris et populos ritu lustrabimus illo, Quem semper coluit pietas sincera, colitque. Ibimus atque armis, opibusque et sanguine nostro Privati socios et tanta iuvabimus orsa. Nec nos militiae nobis deposcimus ullum Munus et in nostros ius exercere tribules. Unum illud concede Pater, capiamus ut arma, Inque hostem adversum servata lege ruemus. Hoc far erit; praeeant alii, nos castra sequemur; Et primi ante acies, pugnam cum miles inibit, Corpora, quaecumque haec fuerint, sistemus uterque; Morte obita ut nostris animos addamus, humumque Sanguine perfusam CHRISTO sacrasse feramur. Haec pius Addemarus: nec multum deinde moratus Pauca quidem, sed plena Deo, subiecit Hilelmus. Quicquid erit, seu vita mihi comitabitur usque, Sive illam in mediis continget ponere campis, Cuncta animo stat ferre alacri. Tu pectoris huius, Sancte Pater, maculas, quoniam potes, elue cunctas. Dixerat. Ille autem lachrymantia lumina coelo Sustulit et duplices palmas cum voce tetendit. CHRISTE Deus, qui corda hominum succendis et uris Igne novo, miroque novae pietatis amore, Ardorem hunc animis reliquorum immitte, tuosque Da, Pater omnipotens, laetos ex hoste triumphos Ducere et im patriam victricia signa referre. Vos autem illustres animae, vos ite, vicemque Vos explete meam: dictis et pondus inesto. Seu bona, sive etiam dira atque infanda precentur In meritos, iubeantque aris procul esse profanos Christicolum et sonte communis absistere coetu: Ius tamen Addemarus legati et nomen hebeto, In partemque oneris tanti succedat Hilelmus, Tempus ubi et rerum praesens sic exigat usus. Haec Pater. Ast illi suscepto munere laeti Discessere ambo, solitaque in sede quierunt. His actis animum divina impulsus ab aura Ante alios, florensque annis iuvenilibus Hugon, Hugon sylvarum latebras consuetus iniquas Quaerere et informes ursos prosternere, aprosque: Regia progenies; sed qui, nec bella, nec hostes Nosset adhuc, laudisque avidus tamen unius esset Et nota virtute duces complexus amaret: Eximit e numero sese tum primus et ultro Pontificis presto parentem hortatibus offert. Ad quem tum senior Pater est his vocibus usus: Macta nova virtute, novum sic fortibus ausis Ad superos aperitur iter; te nobile quondam, Aeternumque decus memori clarabit in aevo, Grataque te solum reliquis tribuentibus omni Heroum e numero, qui factum illustre sequentur, Posteritas vero Magnum cognomine dicet: Sic volumus, sic nostra libens Deus omina firmet. Tum vero proceres delecti accedere et una Militiae certatim omnes dare nomina sacrae. Quorum se longe princeps Goffredus agebat Tullingus, cunctos humeris et vertice toto Exuperans, forma insignis, mediaeque iuventae Ora intonsa ferens et maiestate verenda, Iucundus populis, nec formidabilis ulli, Militiam caste veterum de more colebat: Quin et flagitiis dignas imponere poenas Suetus, inoffensas servabat pectoris iras. Illum olim Eustachio peperit formosa marito Ida ducum, regumque parens: genitoribus Ida Clara suis, ritusque pii sanctissima cultrix, Praescia venturi vates. Ast acer in armis Eustachius, Morinos fuerat qui maximus inter Et Gessoriaci rerum flectebat habenas, Iucundo spolians ipsum se nomine patris, Misit in imperium, Leucis quo libera solus Iura daret, pacisque unus, bellique gerendi Arbiter, ut primum liquisset avunculus auras Aetherias. Ergo is regni moderatur adepti, Artibus et clarus pacis, sed clarior armis Et ducibus circum et praestanti milite septus Pontificis placida sic voce est fatus ad aures. Summe Pater, cuius nutu et verba iubentis Qui vultu, qui secum animo contempserit audax, Ille hominum dignus qui coetu exclusus ad hostes, Urbe, domo, patrioque solo vagus, exul, inopsque Atque exors erret vitae communis et expes. Sed si militiae quis detrectare laborem Huius amet, pressasque iugo crudeliter urbes, Seu Libyae, seu sint Asiae, sanctumque Sepulchrum, Noster ubi plagis iacuit confossus iniquis Servator Deus, aeternae via sola salutis, Eripere e manibus Turcarum negligat; ille Ille, Pater, manes diris defixus ad imos Atque ad nigrantum sedes, loca senta, meretur Sentiat ut trudi vel vivensque, vidensque. Nemo igitur, nisi fallor, erit tam turpiter ortus, Nemo animo tam demisso contemptus, inersque, Tamque sui socors (utero modo terra cadentem Gallia materno cupidis exceperit ulnis) Abneget ut tantis se nunc accingere coeptis, Ipse equidem, de me quicquid promittere possum, Praesto adsum, vitae, quaecumque est, prodigus huius Atque hoc in bellum regna effussurus, opesque. Haec ubi dicta dedit Leucorum maximus heros, Pauca refert Pater Urbanus: quas dicere grates, Quas ve referre parem tibi, dux fortissime? Quando Nil reperire queam, quod non praestantibus impar Sic meritis, quae te illustrem super aethera tollunt. Ipse Deus, Deus ipse dabit, mihi crede, laborum Praemia magna tibi, Solymae cum ceperis arces, Signaque submittens sancto victricia templo, Feceris in media nudis vestigia plantis Urbe et adorandam supplex extruxeris aram. Interea capiti tegmen, cui fausta precati Rite sumus verbis solemni more peractis, Impositum subeat meriti diadematis instar: Et lateri hic noster laevo tibi pendeat ensis, Qui fuget hostiles subito terrore phalanges. Haec memorans, laetae laetus dedit oscula fronti Et stimulis auctum magni dimisit amoris. Huic se, Tectofagas inter qui maximus ibat Imperio, adiunxit comitem; cui vivida bello Dextera, consiliisque habitus fidissimus auctor: Omnia mature properabat et omnia certum Ad finem voti compos perducere suerat, Quae peragenda forent: quando nec doctior alter, Seu librare metum, stimulos sive acribus acres Addere et armatas acies atque agmina certis Instruere ordinibus, nec quisquam impellere turmas Promptior in caedes, inimicaque castra, manusque Conserere et pugnae loca commoda nosse futurae: Seu valles, collesve humiles, campive iacentes Instent, seu saltus surgentis in ardua montis. Illi Atacem quicumque amnem, quicumque rapaces Illiberimque, Obrimque bibunt, quicumque palustres Agrorum tractus habitant, ubi saepe latentes Fuscina, dum limo innocui vescuntur et unda, Perfossa defigit humo (mirabile) pisces. Illi etiam munitae arces, quas Cemmenus alto Vertice habet, bellis penitus gens dedita parent; Parent et celebris cultissima rura Tolosae, Quam gelidus pulchro praeterfluit amne Garumna. Huic galeam cono insignem, cristisque comantem Dat Pater et pectus thorace inducit aheno; Verbaque pauca viro non rerum improvidus addit: I, bone quo virtus tua te vocat, i, pede fausto, Utque soles, patriam factis decorare memento. Inde animis, opibusque ingens et providus aestu Ingenii, manibus promptus, facundus et ore Insequitur Stephanus nulli virtute secundus; Si sit opus tacitas hosti componere fraudes, Occultosve dolos celeri praevertere cursu, Instantemque fuga sociis avertere cladem. Carnutum pubes, Senonumque effrena iuventus, Laeta virum mediae versantem in limine vitae Insequitur, quando consueta facessere tanti Iussa ducis, permulta manu certamina belli Contulit atque omnis prorsus discriminis expers Saepe domum vacuo rediit tutissima campo. Illum igitur Pater Urbanus donavit euntem Insigni clypeo, duplex cui circuit oras Undique et in sese rediens subit aereus orbis, Quaque superficies late patet, evomit umbo Inducto ex adamante ignes, monstratque natantem Delphinum, medio qui captet in aequore praedas, Retibus inclusas praedas, inclusus et ipse; E quibus ut primum libuit se carcere rupto Liberet et tutas referat se tutus in undas: Atque his ornatum verbis discedere iussit. Quas artes olim belloque et pace decoras, Dux animo pariter, dextraque invicte potenti, Exercere soles, tecum sint usque; nec ulla Immemorem capiant sociorum oblivia, sed te Excitet et virtus dubiis in rebus et acre Consilium, quae iuncta una tuta omnia reddant. Post autem venere duces, duo fulmina belli Roberti; non illi, iisdem qui patribus orti, Sed qui diversa maiorum a stirpe profecti, Non secus ac gemini fratres sese inter amarent; Inque hostem pariter ruerent, gressumque referrent. Idem utrique animus, caedisque insana cupido. Alter ab Iceno natus patre; regia cuius Sponte sua extremi faciebant iussa Britanni, Et Tule et rigido glacialis Hybernia coelo, Oceano disiuncta procul: tamen ipse Caletum Littora servabat custos, populosque regebat Assuetos gladio pugnam committere et arcu. Alter Rholonis proles fortissima Cimbri, Imperio qui Leuxovios frenaret et armis, Aulercosque et Nannetes: cui protinus uni Pareret gens, Oceanum quae spectat et Arcton; Gens assueta leves in gyrum flectere habenas Assultantis equi et celerem convertere cursum, Inque hunc, inque illum tela intorquere, facesque. Latum illi pectus, impexaque barba, genaeque Horrentes, rigidis adopertaque brachia setis: Caedem oculis, caedem vultu, caedem ore minatur. Rebus in adversis ad agendum pronus et audax, Verborum longe parcissimus: unus avorum Qui facta egregiis aequare ingentia factis Vellet et in longum virtute extendere famam Ipse suam, seros olim quae clara nepotes, Ex se quod prodit, verum decus esse moneret. Quin etiam, si quando hostes dare terga fugaces Cogeret atque acri premeret vestigia planta, Aequabat celeri Borealia flamina cursu, Usque adeo pedibus velox et corpore pernix. Ergo utrique suam nodis atque aere rigentem Donat habere viris clavam, geminasque bipennes Urbanus; placidoque haec insuper addidit ore: His olim Carolus Libycos est usus in hostes; Illius his etiam in pugnam comes irruit Eudon; Quos animi virtus ingens, quos dextra, fidesque Spectata egregii vinclo sociarat amoris: Accipite ergo hilares et spes hinc discite vestras. At postquam cessere retro, vacuique patebant Unicuique aditus, dubius similisque timenti Advenit ora ferens casto suffusa rubore Arpinus Biturix, quo non formosior alter, Nec iuvenem quisquam robustior; ille palaestram Exercere agilem, longeque ad sidera discum Mittere er aerias vectem intorquere per auras; Quin etiam armatus sublimem ascendere saltu Suerat equum, versoque super dare corpore gyros Aerios, seque ipsum alta componere sella: Rursus et in terram tergo revolutus ab alto Defluere atque levi vestigia figere planta, Non me quod ducibus credam, Sanctissime, tantis Aequandum et primi dignum cui dentur honores; His ego nec fastis, nec par aetate, nec usu Rerum ullo aequandus, magnis heroibus addam: Verum ut militiae duros perferre labores Incipiam atque artes bellorum his nosse magistris, Quicquid ero, tibi semper ero bellique domique. Nam me nullus amor patriae, me nulla parentum, Quos ego composui dudum tellure sub ima, Cura subit, dubium coeptis quae avertat ab altis. Praedia nec mea me mutare, urbemque pigebit, Quam mihi decedens pater ipse reliquerat, auro; Tu modo virtuti, si qua hoc in pectore virtus Esse potest, laetus linguaque, animoque faveto. Dixerat, at contra senior sic ore locutus. O praestans animo iuvenis, praestantior actis Evasure tuis, non te virtutis egentem, Seu sit Arabs, seu Persa fugax, seu Turca, videbit. Interea, nobis quem mater Iberia misit Sithonia conceptum aura, Zephyroque tepenti, Portet equus, pugna qui multum exercitus acri Irruit in medias acies, equitumque catervas Aggrediens, rediit spoliis ornatus opimis. Haec Pater et stabulis promissum munus ab altis Imperat educi; circum ille hinnitibus auras Personat et crebris cavat ictibus ungula terram Et frenos mandens spumas agit ore nivales. Nunc parere manu doctus decurrit in orbes Multiplices, seu dextra vocet, seu laeva ruentem: Nunc etiam stabili firmans vestigia gressu, Non secus ac scopulos, media constitit in acta, Interdumque, vagae quoties laxantur habenae In spatium, rapidus praetervolat Euros. Mox ingens, abiegna, gravis superadditur hasta, Quam gelidae summis in verticibus Pyrenes Expositam Boreae millesima viderat aestas. Haec, inquit, Capeti numquam frustrata vocatus, Cum res Gallorum primus sibi vindicat armis, Et Senonas, Rhemosque iugo subiungit eodem: Vade age et aeternum factis fer ad aetera nomen. Sustulit inde sacrae decus inviolabile dextrae, Inque crucis speciem circumtulit. Ilicet omnes, Deletis animo maculis iuvenesque, senesque Discessere illinc, seque ad sua tecta tulerunt; Inque vicem crebris acuunt hortatibus iras: Totaque concepta flagrant praecordia flamma. Omnibus idem animus crudelem excindere gentem, Ulcisci scelera et Solymos exolvere duro Servitio, populisque piis afferre salutem. Gallorum extemplo cunctas it fama per urbes, Decretum in Turcas bellum: passim arma parari: Certos esse, quorum invictissima virtus Excierit forteis tanta ad certamina Gallos. Nec minus Italiae postquam pervasit ad oras Nuntius atque avidas laetis rumoribus aures Complevit populis, quos fida Britannia, quosque Dives opum et praestans animis Germania nutrit, Certatim expediunt et se belloque, viaeque Iniussi accingunt; hic nervum explorat et arcum, Hic ocreas multo circum squallore, situque Perpolit obductas, galeamque ex aere nitentem Induit atque humeris loricam obtendit; aduncaeque In gladios abeunt falces, abit omnis in enses Vomis et alterni revomunt sua flumina folles, Dum passim innumerae positis incudibus urbes Tela novant, saevaque acuunt mucrone sagittas Atque hastis, iaculisque addunt inamabile ferrum. Et spes quisque suas accendere promptus et acer Castigare moras, socios hortatur et urget. Quae nos desidies, quae mollis inertia lentos Detinet atque Asia iamdudum avertit opima? Sunt vestes, sunt arma illic, sunt plurima equorum Armenta et nusquam argenti vis maior et auri. Haec illi, quos Belga pater collegit in unum, Belga Deo gratus, sed longe audacior aequo, Quemque animi, non certa ducis praestantia raptim Duceret, inque acres cupientem impellere hostes. Ille igitur festinus iter dum praecipit et se Primus agit, vulgo accurrunt, exercitus ingens Augetur magis atque magis, quascumque per oras Fert gressum, innumeris viduat cultoribus agros; Inclyta quos eadem raptabat in arma voluntas. Parte alia misti populis comitantibus ibant Heroes, supraque omnes capita alta ferebant Illustres, veluti sparsa inter nubila quondam Coelestes splendent radiis fulgentibus ignes; Maiores ignes, primaque in nocte micantes. Quos aliquis forte aspiciens. Quas, inquit, in oras Hos iuvenum flores, hodie, mea Gallia, mittis? Et Ver ipsa tuum primum nunc demis ab anno, Heroum dum te tantorum robore nudas? Quo sine quis fines nostros tueatur, opesque? Contra alius. Nescis quam sit foecunda virorum Gallia, vel sumptis quantae virtutis in armis. Vanaque formido te decipit et tamen istum Terrorem Deus infidos avertat in Afros: Gallorumque decus laetis successibus auctet. Quod fore non dubiis sperat mens provida signis. Nam quis nunc tantis obsistere viribus ausit? Ipsi Asiam infidi properent nisi dedere Turcae, Undabunt subito madefacti sanguine campi, Omniaque iniecti flagrabunt oppida flammis. Sed tamen immensum miseris terraque, marique Instar iter: tranandi amnes: superandus Amanus: Expugnandae artes: bellum cum gente gerendum Infesta et numquam quae fessa laboribus ullis, Abstulit, invicti quaecumque habuere Quirites. Haec ille atque alii pagos et compita circum Dum iactant eadem secum repetuntque, vicissim, Ipsae etiam inter se nuptae, innuptae puellae Et fractae longa iamdudum aetate parentes Templa adeunt, reditumque suis et laeta precantur Eventa, ac multis onerant altaria donis. Post autem coram aggressae natosque, virosque, Quaeque suum, tristi discedere voce queruntur. Nate meae quondam spes magna et sola senectae, Ecquis praeterea miseram solabitur? Ecquis Ipse suis manibus morienti lumina claudet? Tu tamen incolumis (precibus Deus annuat aequis) Cum Solymam ingressus positas veneraberis aras, Atque animo supplex sancto advolvere Sepulchro, Nate, patris (si iusta peto) matrisque memento. Haec illa. At contra coniux iuvenem complexa maritum Si qua tenet, mediis interserit oscula verbis, Inque sinum lachrymas fundens affatur euntem. Nam cur me miseram, desolatamque relinquis? Cur cupidam tecum non advehis? Ipsa laborem Ferre viae, saevosque aestus et frigora possum. Nil grave, quod tecum patiar, mihi cesserit umquam; Sim modo iuncta comes lateri; sim debita lecti Pars et cura tui: te sarcina fida levabo: Te sequar et pro te saevis mea pectora telis Opponam, quotiens inimica in castra fereris. At proceres, iamdudum armis, rebusque paratis Quisque suis, postquam sacris de more litarunt, Unanimes movere loco fulgentia signis Agmina et instructas ad sancta incoepta cohortes.