CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BARGAEUS.carm-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.carm-04.xml.

Documentum BARGAEUS.carm-04.xml in db pdill0


1. AD LAELIUM TORELLIUM Ut omnis tibi constet et negotii Atque otii ratio, Torelle, nostri, Ad te mittimus hunc novum libellum; Novum: nam mihi nuper inchoatum Saturnalibus hisce ad umbilicum Duxere Aonides novem sorores, Pisis dum schola conticescit omnis, Dum frigent studia ipsa litterarum Prolata et cupide nimis iuventus Damnoso vacat occupata ludo. Hunc tu (si modo, qui legatur, esse Dignum duxeris) oro diligenter Totum perlege et aestimato tecum Quam sint ingenio poetae inani: Quibus cum pereant sui labores, Non possunt tamen abstinere, quin se Eodem loci identidem revolvant. Quamquam, quicquid id est, tuo absolutum Hortatu sciet esse posterorum Aetas. Namque ego sublevata nulla Non spe, non ope, iusseram valere Musae carmina nostrae. At unus ipse, Ipse inquam acriter increpans ad illam Curam (pro quo etiam tibi patrone Gratias ago) rursus impulisti. Ergo quod novus exeat libellus, Et quod consilium meum perenne Tacendi haud tuear, diserte Laeli, (Haec si umquam mea forsitan videbunt Plus uno superesse grata seclo) Acceptum referent tibi nepotes. 2. AD FRANCISCUM BENCIUM SOCIETATIS IESU Benci, dum numeris Maronianis Tuorum socium migrationes Ad sedes canis aetheris quietas Et docte, et pie, et eleganter, ut qui Legerit semel hauseritque, quanta Voluntate animi hostibus necandos Ipsi se obtulerint, et impiorum Pii diruerint sacella et aras, Et cruces ibi fixerint colendas, Statim sentiat intimas medullas Coelestis patriae flagrare amore, Et desiderio beatitatis, Quam Christus Deus usque pollicetur Suis, si modo se sequantur unum, Precari similem migrationem Ad coelum sibi ab his tenebricosis Orci sedibus, in quibus tot inter Curas vivere cogimur, procaces Aeternae comites ducesque mortis. Dum tu, inquam, numeris Maronianis Tuorum socium canis triumphos, His nugis ego versibusque ab omni Purgandis macula occupatus insto Noctes iam prope perpetes diesque, Casti ut perveniant et integelli Ad manus hominum severiorum. Quos si tu quoque censeas legendos, Dignos ipse etiam putabo, tristis Quos legat Cato Persiusque doctus. 3. AD MARIUM COLUMNAM O, spes maxima nominis Latini, Mari, nobiliumque flos Quiritum Atque ingens decus additure genti, Unde es editus, et future tandem Tuae gloria singularis urbis: Si quam olim puer asperam arduamque Ingressus cupidissime fuisti, Qua possis ope cumque nunc ad unam Virtutem institeris, viam iugumque Perges exuperare, ubi illa dulces Fructus suggerit omnium laborum, Quos hic pertulimus, sinumque ditem Nobis pandit et expedit fruendum. O tum te merito Mari beatum. Nam si nobilitas avita opesque Magnae ac tam bene constitutae, et ipsum Corpus egregiae decore formae, Si virtus animique magnitudo, Quam quidem haud semel horruit superbus Hostis laudeque prosequutus omni est, Cunctis principibus gregariisque Cunctis, hospitibusque civibusque Commendat modo te facitque, ut omnes Unum suspiciant amentque: quid tum, Quid tum, inquam, fore credimus, Columna, Cum virtus tua, cum laboriosus Cultus ingenii perelegantis, Cum multi simul uberesque partus Doctrinae interioris et profundae, Quam nunc tu tibi comparare pergis, Augebunt bona tanta? nonne tute Iam vides fore, ut omnium colaris Consensu et pietate sic, ut unus Inter nos quasi censearis heros Seculi illius aurei, Iovique Et Marti simul et Minervae amici. Perge ergo, o animi Columna macte Virtute: et labor ullus haud retardet Ad tantum decoris, nec ulla frangat Conatum tibi blandiens voluptas. Nam quae praemia consequere, laudem Tuam in secula cuncta prorogabunt. Nec nomen patientur interire, Dum sol adveniens diem reducet Cedetque hinc abiens locum tenebris. 4. AD ALEXANDRUM IUSTIUM I.C. Iusti, cur ego nunc domum redire Et revisere patrios penates Tam valde cupiam, rogas; et Urbem Laudas, quae solet affatim beare Cives et simul hospites benigna. Audi si vacat, et tuum sodalem, Qui te diligit aestimatque tanti, Quanti nec potis aestimare quemquam, Putato tibi vera confiteri. Si qua me ambitio insolensque fastus Perculsum retineret, aut habendi Plane spes superesset ulla, et ipsum Vitae curriculum latentis umquam Damnavissem: equidem libenter essem hic In orbis quasi totius theatro, In quo conspici ab omnibua simulque Omnes conspicere atque adire possem. Nunc autem memor illius beatae Vitae, cum tenuis selibra oryzae, Cum farris mihi bis novem duellae, Cum mites oleae recensque bulbus, Molles coliculi, intybi salubres, Cum vini cotyle una lenioris, Aut fonte e gelido latex petitus, Sedabant pariter sitim famemque, Odi delicias, opes, honores, Et fastus tumidos potentiorum. Meque propterea domum referre Ad coenas tenues dapesque inemptas Quamprimum statui Urbe derelicta, Ut vitae reliquum mihi ipsae vivam. At tu, cui patet undique expeditus Ad amplos aditus grados, et ipsa Morum candida comitas gravisque Virtus omnia summa pollicetur, Et vires bona suppetit iuventa, Ne desis tibi: perfer, urge et insta Memor, nil sine maximo labore Ab auctore dari omnium bonorum. 5. DE SAXO CURARUM CARCERE AD HOSPITEM Hoc viden' rude prominensque saxum Ad laevum latus Elsulae? quod astra Nudo vertice suspicit; quod, aestus Ingens dum furit, ingruitve frigus Atque omnes nive conteguntur alpes, Sub dio manet horridum, suaque Sese mole tuetur a calore Atque a frigore, nec fatiscit ullo Victum tempore, nec ruit labatve Nimbis, imbribus, ignibus, procellis, Saevis turbinibus, ferisque et atris Tempestatibus undique appetitum. Hoc, inquam, rude prominensque saxum, Cum ruris dominus Bivilliani (Hunc dico Meliorium Philippum, Quo nemo melior benigniorque, Nemo affabilior domi forisque Aut est, aut fuit, aut erit, nec ullus, Qui Musis faveat magis libenter Magisque ex animo) negotiosa Ab urbe aufugiens, forensiumque et Rerum pene odio domesticarum, In sinum quasi convolans quietis Atque otii, propere receptat huc se, Carcerem voluit patere morbis Nos nostrumque animum comesse suetis; In quo compedibusque vinculisque Constrictas rigidis haberet omnes Curas pervigiles et inquietas, Ac tandem sibi viveret beatus Et sui frueretur otiosus Ruris deliciis, opacitate Nimirum nemoris comantis, atque Fluxu et murmure fontium perenni, Et rivi scatebris strepentis inter Arbusta, et vario colore florum, Extructisque toris virentis herbae, Et Limoniadum tacente valle, Ad quae flagitium est tulisse curas Et morbos animi molestiores. Quare idem dominus suis amicis, Suis hospitibus, quibus paravit Ista non secus ac sibi, et propinquis, Hanc legem tulit omnibus futuram Acceptamque ratamque: dum manebit Saxi immobile robur, et nepotes Suos (namque alios nihil moratur) Haeredes eadem sequetur una haec Vitae suavis et integrae voluptas. Hospes aut abes, aut in hocce curas Omnes carcere mitte compeditas. 6. AD IO. BAPTISTAM ASINIUM I.C. Quis me laetior est beatiorque? Quando mox Asini alloqui ac videre Decem post hyemes, decemque messes Te summum mihi et optimum et perennem Amicum potero videre et una Audire et simul alloqui, fruique A sole exoriente ad occidentem Te, quem sic ego diligoque amoque, ut Unusquisque oculos suos amamus; A quo sic amor ipse rursus, ut qui Amatur nimis impotenti amore. O quae gaudia sunt futura? et, o quos Amplexus repetemus? et vicissim Ipse me, ipsum ego te osculabor atque In meis oculis tuos ocellos Defiges penitus, nec amovebis Pupulas nimio ebrias amore, Ac desiderio mei fragrantes. Nec meas ego pupulas meosque Non usque in te oculos tenebo fixos, Testes laetitiae intimique sensus, Qui mihi os lachrymis madere coget; Ac nostras itidem osculationes Centies iterabit hinc et illinc. Quin iam nunc videor tuum videre Pallentem nimio timore vultum, Dum pericula tanta, dum labores, Dum casus varios viae marisque Procellas, hominumque barbarorum Dum mores tibi et instituta dicam; Addam et flumina lata, dum nivalem Ismarum, Rhodopemque, Peliumque, Ossanque, atque Atho insulasque in orbem Describam positas, et ipsa Ponti Percurram ostia Thraciamque sedem Regis imperio prementis omnem Europam atque Asiam modo Africamque. At vos, tempora quae soletis, Horae, Metiri, ipsaque praeterire cursu Iovis fulmina et impetum procellae, Et, si mobilius quid esse fertur, Nunc, o, nunc precor, expedite pennas Et me, cui mora tantula haec diei Ingrata accidit omnis et molesta, Iam nunc sistite ad ostium foresque Tam cari capitis, neque haec utrique Incessu nimiaque tarditate Nostrum mutua dissipate vota. 7. AD OCTAVIANUM NIGR. I.C. Octavi Niger erudite iudex, Iudex integer innocensque vitae, Qui summa sapientia fideque, Qua polles, hominum molestiores Congressus dirimis secasque lites, Bargaeus tibi gratus usque gates Agit, non quia veritate causam Praescriptoque magis, quam amore et ira (Has partes quoniam tuetur omnis, Qui vere bonus atque habetur atque est) Iudicaveris ipse se secundum, Sed quod mehercule diligenter omnem Tuum impenderis anxius laborem, Ut nosse potior suus ne forte Adversarius esset, an, quod ille Negabat, prior ipse possideret. Litem nec facilem, nec explicatam. Quod multis igitur solutus, in quas Tricas inciderat, velut misella Avis, retia cui tetendit auceps, Tua nunc opera exiit: supremi Iovis numina comprecatur, ut te Dignum, tempus in omne qui supersis, Servent incolumem diu ac beatum. 8. AD LAELIUM TORELLIUM Velim, si tibi forte non molestum est, Si magnus patitur vacare paulum Nunc te a consiliis suum regendi Cosmus imperium negotiisque, Cosmus gloria Hetruriae decusque, Et terror Latiique Galliaeque; Velim, inquam, relegas modo id, quod ad te Scripsi epistolium appetente Vere; Ac, tecum nisi me putas iocatum, Nobis quandoquidem propinquus instat Iamdudum decimus November, ex quo Pisas venimus, adde ad illa, amabo, Quae tum sunt mihi scripta copiose, Vel fuse potius loquaciterque, Quod Venatio nostra ita absoluta est, Nil ut quicquam aliud requirat a me, Quam bonos pedibusque naribusque Et saevo validos Laconas ore. Hos, ni suppeditentur ampliores Sumptus, haud equidem evocare possim In sylvas. Etenim siti fameque Enecti misere iacere malunt Humi, quam dominum sequi vocantem. Quare o praesidium et decus bonorum, Quem propter sapientiam bonumque Omnes in se animum colunt amantque, Ut, quicquid reperitur integrique Et puri, in te homines reantur esse, Laeli: fac, precor, ut tuum, quod olim (Oderunt nisi me novem sorores) Aetas audiet ipsa posterorum, Venantem tibi censeas tuendum Ornandumque simul. Neque hercle par est, Tuam quem semel in fidem recepsis, Non omni auxilio putare dignum. 9. AD MARIUM COLUMNAM Quod nunc, ut soleo, Mari, quotannis, Ad vos non venio, sed hac in urbe, Quam vos deseruisti, esse pergo Amicis procul omnibus: profecto Nusquam me remoratur aut puellae, Aut Musarum amor ullus. Hunc et illum Nam dempsit mihi pergravis senectus, Et tristes animi anxiaeque curae, Atque expes labor. At neque hercle rursus Facit, quo minus advolem, quod ipse Rebus distinear negotiosis, Mea aut commoda persequar beatus. Sed nec me retinet pecuniarum Inanem metus ingruens latronum Vias atque iter undique obsidentum; Nec cuiusquam odium potentis hostis, A quo tristia damna pertimescam: Sed quod horribilis nimisque saevus Affertur mihi nuntius, redisse Ad vos Caculam et attulisse secum Plenum carminibus suis libellum, Ac nunc omnibus illa lectitantem Quaerere in triviis vocationes. 10. AD IOSEPHUM BOCCAM Quod te nobilitas vetusta, quod te Clarorum domi imagines parentum Ad famae decus eccitant perenne, Quod tu, quod caput est, ad omne tete Laborum genus apparas ferendum, ut Virtute omnibus anteire possis: Primum qui meus est amor vetustus, Et constans animi mei voluntas Erga te, tibi plurimum tuaeque Gratulor patriae; voloque et opto Illud sit tibi caeterisque felix, Faustumque omnibus intimis, propinquis, Cognatisque bonis bonisque amicis; Dein vero mihi gaudeo, quod ipsi Tandem praemia consequentur ampla, Dum te perpoliunt mei labores, Atque unum simul instruunt ad acre Parandae studium decusque laudis. Nam quae gloria quaeque te sequetur Claritas, eadem sequetur olim Et me gloria claritasque famae. Quare, quod facis, obstinatus urge, Urge, perfice, cura et elabora, Ne domo mage debeas vetustae, Quae illustrat modo te facitque notum, Quam domus tibi debeat vetusta, Dum se laudibus undique affluentem Augens assidue novo ac perenni Gloriae cumulo, atque litterarum Splendore, ac studio, eruditionis Laudibus facis affluentiorem. 11. AD BERNARDUM VIGNIAM I.C. Quas puer tuus attulit virentes Et dulces itidem sapore olivas, Valde Vignia, mi fuere gratae. Idque non ideo, quod in me avarus Et rapax animus sit appetensque Donorum (procul absit hoc), sed hercle Quod sum munere suspicatus isto Memet admonitum, solere mentem, Si cui durior efferatiorque est, Non modo obsequio perennibusque Molliri officiis, sed arte blanda, Et cultu, et studio perinde, ut ipsae Omnem amaritiem exuunt olivae, Non victae sale, non aceto ab acri, (Lentum nam solet id negotium esse) Sed intra spatium unius diei Aqua, quae prius aestuante fluxit Guttatim media eliquata calce. Nam quid credam aliud per involucra haec A te praecipue mihi indicatum, Qui subtilior esse acutiorque Soles omnibus explicans docensque Ius civile? Igitur fuere valde Uno hoc nomine grata, quae dedisti. Nec minus tamen illa, quod profecta Sunt a te Charitum patre atque alumno, Et mei studioso honoris; et quem Propter eximias perelegantis Dotes ingenii et parata multo Ornamenta animi labore, semper Amavi unice et unicum putavi, Quem mecum iuvenes senesque amarent. Vale Vignia, et ipse nos amato, Amici ut boni et integri et modesti, Et, qui gratum animum gerunt, amantur. 12. AD MARIUM COLUMNAM Quis nam carmina tam polita, quis nam Versus tam lepidos et elegantes Dictavit tibi, mi Columna? quis nam Ostendit numeros modosque dulces, Quorum vi fera corda leniendo Esse iam nova crederere Siren? Siren, quae mihi caeterisque furtim Sensus afficeres et excitares Cunctis laetitiisque gaudiisque. Quis te, inquam, docuit? quis erudivit? An Phoebus pater? an novem sorores? An certe simul ille et illae, ut omnes Scribenti tibi cederent poetae? Sed, cuicui potes hunc referre cultum Acceptum ingenii boni ac subacti, Fac tu versiculos frequenter ad me Mittas, quos animo auribusque in ipsis Defigam penitus, diesque mecum Et noctes repetens legensque, vitam Degam perpetuo beatus omnem. 13. AD FRANCISCUM VINTHAM I.C. Quae, testes animi tuique amoris, A te carmina septimo calendas Decembres tuus, erudite Vintha, Paullus filius attulit, fuerunt Tam grata Angelio Ciofioque, Quam gratissima quae vel esse cuiquam, Vel cuiquam a veteri evenire amico Iucundissima sueverint. Quod idem Paullus scilicet ipse, quo nec unquam Amari a patre dignior fuitve, Aut est, aut erit ullus, asseveret, Paullus optimus utriusque nostrum Testis laetitiaeque gaudiique: Quo nobis lepidum tuum poema Perfuditque animum intimosque sensus, Quoque perpetuum ac laboriosum Docendi hoc honus allevavit. Ergo Cum tibi datur otium potesque, Si nos diligis ipse, si ipse sentis Ipsum te quoque diligi aut amari A nobis potius, frequenter istas, Istas Angelio Ciofioque, Laborum, bone Vintha, quos uterque Perfert assiduos (ego in corona Illustri iuvenum virumque coetu Explanans veteres bonos Poetas, Bonos Historicosque Rhetoresque, Atque ille in celebri schola audientum Consessuque hominum gravi et frequenti Ius civile docens) frequenter, inquam, Tuis Angelio Ciofioque Mitte huiuscemodi molestiarum Istas quaesumus allevationes. 14. AD LAELIUM TORELLIUM At Musae tua ob hoc Torelle factum Facta conticeant tuasque laudes, Quae passim volitant virum per ora, Omneis praetereant decusque, quando Nil est, quod queat invenire quisquam, Cuius nomine iure te reprendat, Vel tibi male quid precetur: unum Praeter hoc, Meliorius quod ipse, Ipse, inquam, Meliorius perenne Decus, praesidium artium bonarum, Nos te non prohibente nunc relinquit, Et istuc redit obstinatus. Ac tu, Tu, quem consulere omnibus decebat Nobis, quot sumus, hunc vides redire, Vides, et patere, et nihil moveris. O pectus scopulisque cautibusque Multo durius et rigente ferro. Hoc est, quod iuvenes boni senesque, Sic me ament Superi, ferunt moleste; Nec est quod videant minus libenter, Pisis qui assidue negotiantur, Ab illo fieri. Dolet misella, Quod his, quem sibi civitas patronum et Civem asciverat, hac profectione Moesta atque omnia muta derelinquit. Idque mehercule iure: namque cuncti Hunc, qui proximus est peractus, annum Viximus bene ac nimis beate. Quare, si cupis ipse inire magnam Laeli gratiam ab omnibus: precare, Urge, quod potes, ut recurrat ad nos Quamprimum, omnibus omnium expetitus Votis; quod facere ipse si negabit, Et saevus volet hinc abesse, ruris Tandem ut deliciis suis fruatur, Et felix sibi vivat et beatus, Tum tu, quo luat obstinationis Poenas, des operam, ut iugum, quod ille Villa suspicit e sua, quod alta Horret abiete prominens et umbras Frigentes iacit aestuante coelo, Denudet ferus improba securi Et vastet nemus omne Servianus. 15. AD IO. BAPTISTAM MINUTULUM Quod libros mihi, quos habere avebam, Huc Minutule miseris ab usque Urbe ista celeberrima et beata, Quam suis, ubi confluunt in unum Ararque et Rhodanus rapax, fluentis Alluunt, ago gratias libensque Illud polliceor professus unum, Me daturum operam, ut tui labores, Tua haec munera liberalitasque Haud prorsus male iudicentur a te Esse in me posita. Id quod assequemur Si non te pariter remunerando, At certe tibi gratiam hanc habendo Magnam et perpetuam. Neque hercle quicquam est, Quod a me magis expetas vel optes. Nam tu quod bene promereris et quod Benigne facis, illud et perennis Et iugis potius bonos in omnes Tui signum animi est et instituti, Quam obscuri indicium malique quaestus. Sed si mi tamen offeratur umquam Ulla occasio, si qua sit facultas, Ut possim tibi gratiam referre, Ingratissimus arguar, nisi omni Conatu efficiam, ut videre possis Id me non magis ore praedicare, Quod olim tibi debeam, libentem, Quam quod iam semel ipse dedicarim, Et prae me tulerim novae et perenni Debere alterius benignitati, Re persolvere debitum fatentem. (F)\\<16>[AD F(F)RANCISCUM VINTHAM](F) Vintha, quem dubium est diserta plusne Musa diligat, an Minerva iuris Custos atque amet haec, ut illa: namque Nec sollertior esse acutiorque Quisquam te potis, aequiorve legum, Quas et Romulus optimusque Cosmus Tulerunt Latioque Hetruriaeque, Dum patefacis abditos recessus Nodosque haud faciles resolvis, in quos Severus solet incidisse iudex. Nec rursus facit eruditus ullus, Ullus Aonidumque Apollinisque Alumnus vetus, et perennis undae Cultor Pieriae undique expolitus Magis carmen amabile et venustum, Nos una unanimes tui sodales, Bargaeus fidibus sciens Latinis, Si non mirifice, ac perinde ut ille, Qui multum coluit diuque Musas, Et Graias simul et simul Latinas, Ac Ciofius utriusque iuris Interpres bonus omniumque cultor Doctrinae optimus elegantioris, Plurimum tibi gratulamur ambo, Quod aevo bene consulens futuro Et praesenti etiam, tuos labores In lucem edideris; neque inde uterque Grates non agimus, quod in libellis Tuis fecerit ipse mentionem Nostri honorificam illiusque testem, Quo nos afficis, indicemque amoris. Quod si quid quoque praeter actionem Possumus, bone Vintha, gratiarum Praestare, aut opera, aut benigniore Voluntate animi, illud et futurum Apud nos tibi, et esse sic paratum Scito, ut nil habeas, quod hic vel istic Sit paratius expeditiusque. 17. AD LODOVICUM BECCATELLUM | ARCHIEPISCOPUM EPIDAURENSEM O flos, o decus, o Bononiensis Urbis unice Lodovice ocelle, Quamquam sum nihil ipse adhuc mearum Nugarum tibi mittere ausus umquam, Quae palam facerent meum in te amorem, Vel, quod verius efficaciusque est, Voluntatem animi usque prosequentis Omni te pietate et omni honore, Observantia et omni, ut alta virtus Expetit tua candidique mores; Illud assidue tamen cupivi, Non, inquam, mihi demererer ut te Levi munere quopiam gravive (Nam quid possum ego tale polliceri), Verum ut insererem tuum his libellis Nomen et fieret mihi in futurum Haec accessio gloriae suprema. Quod si sum minus antea assecutus, Pudori tribues modestiaeque Meae; funditus interisse quam nunc Ut vides, ita censeas licebit Huius gloriolae assequendae et huius In te testificandi amoris unum, Et cultus et honoris haud fuisse Me desiderio parem ferendo. 18. AD RANERIUM BOCCAM Raneri iuvenum senumque ocelle, Pisarum decus unicum tuarum: Qui, duros veritus nihil labores, Pergis, quo semel ire constitutum est; Nec cursum piger ad bonas Camoenas Et artes Ciceronis ad disertas Usquam deseris, interimque regi, Quam debes, operam tuo fidemque Noctes assiduus diesque praestas. Ut nec te studiosior sit alter Atque amantior artium bonarum, Nec quisquam tamen excubans peraeque Ad nutus vigil usque et usque magni Cosmi Hetruriae optimi parentis Et summi Ducis adstet haereatque, Observans cupide quid imperetur, Quidve agi deceat. Puer beate, Beate o iuvenis beatiorque Tuo isto ingenio future: cuncta Coelestum tibi vota rex secundet. 19. AD FRANCISCUM SANNIUM VENETUM Quod cynegeticos meos libellos Laudas magnopere et perelegantes Videri facis elegante versu, Quodque suavidicis eos putasti Ornandos numeris tuis, quod e me Hac re significasti amare multum, Plurimum tibi debeam necesse est. Sed, quales tamen esse cumque censes, Gratias ago maximas, diserte Mi Sanni, tibi debeoque, quantum Alteri pote debuisse quisquam est, Tuum ob iudicium tuumque amorem. Quorum ego alterutro (neque hoc pudebit Fateri ingenueque libereque) Delecter magis, explicare verbis Non ausit mea Musa; nec profecto Puto id, si audeat, esse praestituram. Verum, ut iudicium tuum peracre Hic forsan videatur esse nullum, Illud polliceor tamen, daturum Enixe me operam, tuo ipse amore ut Indignus videar fuisse nulli. 20. AD MARIUM COLUMNAM DE PORRO CANE Quem dono catulum mihi dedisti Ablatum uberibus suae parentis, Columna o decus omnium Quiritum, Martis unica spes Apollinisque, Scis me (quod puto) nominasse Porrum: Idem, ac si Cicero Latiniore Verbo aut Varro Terentius vocasset Verrucam. Atque ego non negem futurum id Fuisse aptius elegantiusque. Verum haec me duo terruere, quae sunt Et magnae et gravis aestimationis. Unum (quod merito fuit timendum) Is ne intelligeret parum Latine, Qui Roma procul urbe natus esset. Alterum (quod et ipse non negabis, Quando est ponderis haud minoris atque Minori haud vigilantia cavendam) Ne, si perciperet vocabulumque hoc Et verbum vetus, efficaxque et altum Lectumque e Latio, nimis superbe Sese mox gereret domi forisque: Ceu si progenies foret Sabinae, Aut Marsae canis Apulaeve, siquam Ipse in deliciis habere suesset Maximus Fabius tuus tribulis, Qui passus facile et libenter olim est Verrucosus ab omnibus vocari. Utrumvis igitur, Mari, accidisset, Nimirum pariter vel hoc vel illud, Tulissem aegro animo et nimis molesto. Ergo mi libuit vocare Porrum. Ac ne forte alicui probo et pudenti (Quod vulgo fieri solet) viderer Mendax et nimium fuisse ineptus, Nunc illi geminae labris in ipsis Verrucae intumuere derepente, Quae videlicet indicant aperte, Et palam memorantque praedicantque, Cum magno meo honore gloriaque Cum vera propriaque, deligendis Me in praenominibus videre multum. 21. AD IOSEPHUM BOCCAM En iam, quos ferus excitarat aestus Ingentes Leo Siriumque sidus, Noctis longior hora proximusque October relevare, Bocca, coepit. Et nos ad studia eruditionis Iamdudum Aonides vocant sorores. Valete o igitur leve volucres, Valete incolumes ferae, valete Pisces Aesaris usque dum redibit Bocca istuc, decus omnium suorum Et solus iuvenum bonorum ocellus Musarumque amor omnium; valete, Inquam, et vos bona sospitet Diana, Saevoque abstineat manus ab arcu: Ut, cum rus iterum reviset ille, Intactas agat integrasque praedas Ferarumque aviumque pisciumque, Ac se recreet ab labore et aestu, Aestu et assiduo labore, qui nunc A nobis repetendus, omnibusque Cum Musis ratio est habenda. Quando Frigus id monet atque hyems propinqua, Id mens deliciis refecta ruris Iam iam mirifice expetitque avetque. Valete ergo iterum leves volucres, Et feri lepores vagique pisces: Vobis nam satis est datum superque. Nunc id, quod reliquum, pereruditis Dandam est temporis aureisque libris. 22. AD FRANCISCUM VINTHAM Commendo tibi, mi diserte Vintha, In de quo semel ipse bisve tecum Pisis, Vere ne adulto (an appetente? An iam praecipitante?) sum locutus. Huius assidue acriterque vexat Me molestia cogitatioque Ducendi suum ad exitum negotii: Vexat hercule sic, ut inde vitam Degam sollicite et laboriose, Complectens animo, velutque ab alta Prospectans specula, volubilisque Et vagae subitos malosque casus Fortunae, metuensque posterorum Lites, insidias, calumniasque. Quare non modo postulo hoc, sed oro, ut, Cum primum poteris dabitque sese Tibi occasio, Vintha, colloquendi, Qui cum propterea loqui necesse est, Reddas (quae tua gratia est) id omne Confectum mihi, quicquid est negotii. Sic, qui iam omnibus antecellit unus, Quotquot se studio dedere legum, Filius tuus optimus tuique Corporisque animique vera imago Bellisarius afferat periti ad Ornamenta patris decusque avitae Ingens, egregium et perenne gentis Virtutum cumulum ipse grandiorem.