CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BARGAEUS.carm-03.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.carm-03.xml.
1. AD IOANNEM MEDICEM COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE F. Cosmi progenies inclyta maximi, Ioannes, decus et gloria Hetruriae, In te quid celebret nostra potissimum Anceps si dubitat Musa, nec invenit, Quem finem statuat, quave ab origine Primum exorsa canat tot bona, quae tibi Concordi tribuunt numine Coelites; Quid mirum? veterum namque se imagines, Unde ortum repetis, protinus offerunt: Queis se supra alios Tuscia sustulit Ad coelum et tetigit sidera vertice. Mox fratres animum ad se rapiunt tui: Quorum qui poterit dicere regias Laudes, idem etiam quot mare fluctibus Pertundat Zephyris littora flantibus Atque aether rigidis quot micet ignibus Percensere queat, dum patet undique. Sed quorsum haec? quoniam non tua ducis haec, Quae non prestiteris tutemet, et labor In queis non aliquis se tuus efferat, Laudari meritis possit uti suis. Ergo non ego te, flos iuvenum, canam, Quod forma egregii corporis atque opes Et praestans veteris nobilitas domus Reddant conspicuum, sed quod amabilis Cunctis, das operam, nullus ut uspiam Virtute anteeat, sive agiles equi Armos collibuit frangere Thessali, Seu torquere lacertis iaculum in feras, Tractare aut manibus tela decentibus, Aut nando tumidi fluminis alveum Tranare et rapidis vincere cursibus Eurique et Boreae flamina praepetis. Atque haec forte aliquem si moveant parum, Id certe moveat, quod potis abdere Cum te in deliciarum illecebras fores, Fortunae pariunt quas bona divitis, Doctrinae in studiis pervigilaveris, Musis et Clario gratus Apollini: Sese munierit nullus ut artibus, Dignis ingenuo pectore, pluribus. Quare si mea, nunc quae tibi mittere Ausus sum, veluti culta probaveris Ipse unus, videar posse, beatus ut, Monstrari digito praetereuntium.
2. AD FRANCISCUM TOLETUM SOCIETATIS IESU Pater Tolete, cuius admirabilis Rerum omnium scientia Vitaeque purae et absque labe sanctitas Convertit in se totius Aetatis oculos huius, ut quod valdius Seorsum stupescant singuli Simulque cuncti prorsus esse nil putent Unaque voce praedicent. Nam nullus usquam vivit integerrimus, Qui te sibi non praeferat, Tuaeque comparatus innocentiae Sese nocentem non vocet, Libensque fassus id, quod est, vestigiis Si rite inhaeserit tuis, Non se beatum praeter omnes autumet Speretque postmodum fore, Ut mentium Coelestium patri Deo Acceptior deserviat, Vitamque felix degat unus undique Bonis refertam maximis. Nam quid necesse nunc referre pluribus, O lux Iberae gloriae, Doctorum ut omnis ordo te praestantibus Ad astra laudibus ferat? Ut tu tenebras intimas discusseris Tuis libellis aureis Tota ex Lycei porticu? in queis se diu Inambulantes volucrant? Ut ipsa Patrum scripta, quae divinitus Dictavit ollis Spiritus Superne missus, ipse sic illuxeris, Ut Phoebus illucet diem? Quid? cum remissis hinc et hinc, ut assolet, Curis severioribus, Musas revisis, non ne dulci carmine, Quod pangis, omnes praeteris, Quotcumque nostra protulere secula Aequasque te prioribus? Quid? cum diserte disputas de feriis Et maximis negotiis Statuque rerum publicarum, regibus Consultatus a potentibus? Eventa cuncta, cuncta, quae putaveris Agenda, non vel Delphici Sunt certiora oraculis Apollinis? Quo tempore illa credidit Aetas dari mortalibus certissima, Nec fas haberi non rata? Ut iure te mirentur omnes omnium Mortalium decuriae Colantque tamquam heroa quemdam maximum, Et numen in terris novum. Quos inter et me forte si locaveris Benignus, o, quas gratias Agam Parenti Coelitum, qui me reum Huiusce voti fecerit?
3. AD BONAM VALETUDINEM PRO GEORGIO CORNELIO O Diva, sedes quae colis arduas Semperque laetis Coelicolum interes Mensis et indulgens choreis Esse iubes procul usque curas: Sic te pavores undique, sic fames Tristesque morbi, sic macies malas Depulsa vitet sub tenebras Inque nigro dominetur Orco, Risusque blandi pepetuus comes Adsit vicissim lusus et aureae Cum Gratiis Horae ac perennis Laetitiae Venus alma mater, Mater pudici sancta Cupidinis Altrixque castae grata licentiae: Cui ventus atrox sic iubenti et Saeva maris cadit unda saxis, Saevi quiescunt turbinis impetus, Nubes relinquunt aethera, nec sola Terrae salubri iam madescunt Rore nisi Zephyrisque flabris; Tum se virenti gramine pascua Vernisque passim floribus induunt, Tum dia vitae dux beatae Corda per insinuat voluptas. Nam quae sit auri te sine divitis? Quae liberorum gratia? quae imperii Late patentis, quaeve curae, Quaeve mali requies laboris? Redde o precamur te bona supplices Hic quicquid usquam est et iuvenum et senum, Redde o merenti, nec priorem Invideas iuveni salutem, Pro quo Adriani littora marmoris Atque ora Tusci nobilis aequoris Suspendit altis vota Divis, Nec modus aut gemitu aut querelis Ponetur ullus tristibus antea, Quam saevientem depuleris luem, Votique nostri nos precisque Feceris adveniens potentes. Tu sola fletum sistere, tu potes Nobis dolorem hunc demere maximum; Et dignus ille est quem revisas Protinus incolumemque serves. Nam sempiternas nec reverentior Mentes honorat, nec melior colit, Integritatis nec perinde Ullus amans fideique certae Custos, et asper sontibus et ferox Atque innocenti commodus extitit, Virtutis invictus satelles Et scelerum metuendus ultor.
4. AD ALFONSUM CARAFAM CARDINALEM Nec, quam sollicitus tum mihi fregerit Omnem sensum animi, quamve gravis dolor Mi sese extulerit pectore in intimo, Cum te Fors mala perculit, Ullus, sit licet et doctus et eloquens Hybernisque fluat plenior amnibus, Urna cum pluvias fundit Aquarius, Dicendo facile explicet. Nec rursum o columen Parthenopes novum, O spes Italiae fida labantis in Peius quotidie, o gloria seculi et Virtutum decus omnium, Alfonse: ipse equidem nunc ego, dulcia Quamquam Sythoniae more nivis cadant Iam verba e mediis visceribus mihi, Umquam sim potis assequi, Quantum laetitiae pectore ceperim, Cum tot post hyemes atraque tempora, Quorum vi misere iam nimium diu Conflictatus es innocens, Discussis tenebris candidior tibi Illuxisse dies denique visus est, Multis ille quidem gratus, at hercule Mi gratissimus, unice Qui te, qui veteres gentis imagines Et fastos memores actaque tot domus Non uno veneror nomine, qui tuas Virtutes colo proprias. Ergo o perpetus affici honoribus, Et cultu iuvenis digne superstite, Istanc ex animo nunc ego gratulor Fortunam tibi prosperam. Et cunctos veniens laetior in dies Rebus se facilem praebeat ut tuis Sic opto et cupio, nil sit ut in meis Votis, quod magis expetam.
5. AD SE IPSUM Quis hoc futurum credidisset Angeli? Amicus ille, plurimum qui se tibi Debere norat idque fassus antea In amore tete praeferebat omnibus, Tui suique factus immemor modo Oblivioni teque seque una dedit. Quis hoc futurum credidisset Angeli?
6. IN FEDERICI FELTRII URBINATIUM DUCIS EFFIGIEM Artes si docuit Punica gens suas Captantem insidiis Annibalem duces, Si praestante Philippus Fudit consilio hostium Invictas acies, si sapientia Sertori potuit bellica caedibus Non unis legiones Affecisse Quiritium: Ingenti quoque te Sfortia gens suo Astu consilioque et sapientia Instructum bone Feltri Bellis extulit horridis. Sic casus similes, quos tibi bellicus Orbatos oculo fecerat altero, Virtus ipsa coegit Invitos quoque cedere. Cui praeter decora haec maxima, maximas Grates Aonidum docta cohors refert, Culti et ripa Metauri Et fluxu Tiberis rapax. Dum terras igitur conteget undique Coelum, cum Latio Graecia nobili, Quod vivit tibi semper Se debere fatebitur.
7. AD BENEDICTUM VARCHIUM, IN OBITUM LUCAE MARTINI Quales aerio e vertice montium Amnes primum humili flumine defluunt Radicesque suis imbribus arborum Imas suaviter irrigant, Ac mox propositum dum peragunt iter, Paulatim innumeris fontibus alveum Aucti, praecipites iam magis ac magis Quercus funditus eruunt. Qualisve Ismarius Thracia ab ultima Primum flat Boreas lenis et aequoris Undae raucisono murmure perstrepunt Ad primi vada littoris; Maior dein hyemem concitat horridam Incumbens pelago, nec prius impetum Aurarum cohibet dura minantium, Quam secum omnia verterit, Quassasque ad scopulos impulerit rates Saevo circumagens vortice turbinis Syrtesque in medias urserit et rapax Alto cinxerit aggere. Varchi, sic lachrymas fundere suevimus, Sic lenes gemitus, sic querimonias, Si quid, quod miseri nolumus, accidit, Sic suspiria primulum Non alte petimus; postmodo quae suas Vires concipiunt non secus ac leves Scintillae silicis fomite in arido Sensim incendia suscitant. Luctum luctus alit, quando aditum semel Moerori penitus qui patefecerit, In moerore iacet perpetuo et malam Auget tristitiam in dies, Donec fractum animum sollicitudine Victor praesidiis deiicit omnibus, Nec se praeterea perditus erigit, Nec carus moritur suis. Ergo mollitiem hanc protinus abiice Et finem numeris flebilioribus Tandem impone. Tuos moestus ab aethere Summo percipit auribus Questus et lachrymas damnat amabiles, Laetus Pierio qui prius audiit Voces dulciloquas saepius et modos, Quos cantu dare sueveras; Atque odit querulae carmina tibiae, Postquam in perpetuam lumina condidit Noctem ille ingenii cultor et omnium Virtutum specimen, tuus Martinus, probitas cui parit et fides Immortale decus, nomen et inclytum, Quod nullo intereat tempore, dum poli Pascent sidera vertices.
8. AD ARNUM AMNEM Pater beate fluminum liquentium, Quotcumque Hetruriam rigant, Iugique fluxu dissecant Tuscos agros Pulsantque Tyrrhenum mare, Nunc defluenti tardiores agmine, Nunc acriores impetu: Vale Arne multi et pervetusti nominis, Quod nulla mutavit dies Umquam, nec ulla barbarorum incursio, Nec vis iniqui sideris. Seu te laboriosus olim filius Iovis tonantis, ardua Cum Faesularum condidisset moenia Reversus orbe ab ultimo, Sic nuncupavit, mutuatus nomen id Arne ab sua Baeotiae; Seu tu vocatus sic fuisti ab incolis, Quos ipsamet produxerat Hetrusca tellus quosque in ipsis finibus Tibi educari videras: Nam quod colonos esse credant Lydios Docti putarunt fabulas. Sed tu vel hic, vel ille malis dicier Hetruscus an Baeotius, An Lydus altae clara proles Omphales, Ceu fama fert, et Atyos: Vale beate fluminum pater, vale. Hybernus et te Iupiter Foecundet imbre sic, ut ire iam queas Uni tibi simillimus, Utrinque ripas inter altas dum fluis Aptis onustus alveis Hucusque merces convehentibus suas, Quae post in urbe veneant. Vale Arne nunc. Salvere mox te iussero, Pater beate fluminum, Cum litterarum conticentibus scholis Revertar huc celerrimus. Me namque soles inter ardentissimos, Quibus perusta exaruit Hetrusca tellus omnis et frigentium Aquae perennes fontium, Refrigerasti temperatis fluxibus Salubribusque balneis. Ergo o beate fluminum pater vale, Rursusque cum revenerit Aestas, calores vix ferentem me bono Refrigerato flumine.
9. IN HORTUM Horte et vepretis tristior densissimis Palustribusque uliginosior locis. In quo colendo, ni patrum vana est fides, Versatus olim est Insuberque villicus, Nec non Hetruscus et malo assuetus Ligur Diu: neque omnino aliquid ullus extudit. Cum reddidissent ante valde fertiles Quoscumque foecundo irrigarant flumine, Festiva ut illi copia posthac sua Civesque recreaverint et hospites, Umbrisque soles frigidis defenderint. At tu vepretis tristior densissimis, Expensa cui feruntur annis singulis (Quis hoc putaret?) ipsa tota millia Triginta et amplius, peritque caeteris Agris feracibus, neque ipsius manu Heri sat umquam liberaliter satis In te colendo quicquid insumi solet. Cur non pruinis ustus et caloribus Saevae miser Caniculae, iam desinis Et nos et ipsos enecare villicos Betisque malvisque et cicutis? o precor Aresce nobis horte: iam nimis diu Moraris; aresce horte nobis et sinas Feraciores excoli Pisis agros.
10. DE BELLICIS LAUDIBUS HYAPPINI VITELLII Maximi Clio soboles Tonantis, Dulcis o Phoebi soror, o perennis Coeli et astrorum requies, virumque Iuge levamen, Musa, quae numquam sinis interire Nomen heroum, tenebrisque et Orco Vindicans, fortes hominum caduco Eximis aevo: Huc ades, si te numeris canenti Bellicas laudes iuvat affuisse; Huc ades, dum nos celebramus acris Facta Vitelli. Hostibus quam sit metuenda virtus, Orta quae patrum semel e triumphis Posteros deinde est comitata cunctos Mille per annos, Testis est nostris male fida rebus Cyrnos haud una labefacta clade, Cum iugum presso vetus exuisset Libera collo. Quaeque suscepto temere impedivit Sena se bello minus auspicato, Tusca ubi effuso maduit recenti Terra cruore Saepe et audaces cecidere Galli Non semel victi, nec acerba passi Una, sed crebro cumulata latis Funera campis. Testis et priscae spatiosa Cossae, Nota quae saevo nimis ora Mauro Suspicit muris geminisque tutam Arcibus Ilvam. Quippe Turcarum refluens natavit Sanguine, et sagittiferos maniplos Vidit infractos Italis dedisse Terga manusque. Venerat iussu Scythici tyranni Nostra praedatum numerosa classis Littora, et Tusci maris obsidebat Aequor et oram. Illa non molles Arabas Syrosve, Non parum fortes Lycios vehebat, Sed truces Dacos et amica Marti Pectora Bessos. Quin et immites aderant Geloni Pellibus tecti caput, et ferentes Gnossias tergo pharetras et acres Paeones arcu. Nec suas non et Cilicum catervae Iunxerant una validas bipennes, Laeva quos armat clypeo latusque Cingitur ense. Hos metu plenus Ligur atque Hetruscus Finibus pulsi patriis dolebant Arduas passim populare sedes Templaque Divum. Dumque nutricis vel adhuc egentes Liberos a se procul ire captos, Duci et uxores miseraque vinctas Compede matres Triste plorarent, aciem superbus Littore in primo maris instruebat Hostis, ut Tuscas ferus inter urbes Castra locaret. Tunc Hyappini memoranda virtus: "Ecquis o mecum generosa pubes Primus huc audax? (ait) et paratum Vadit in hostem? Partus hic nobis hodie triumphus, Et decus, quantum patribusque avisque Facta quos clarant sua, comparasse Nulla feruntur Secula". His dictis metuendus hasta Evolat, qualis Iovis imminenti ab Rupe Massylos ruit in dracones Fulva satelles. Primus et densas aperit cohortes Vi, minis, ferro; peditesque et ipsos Principes leto dat, et obstinatos Fundit agitque. Nec manus pugna prius abstinere Doctus, hostilem periisse quam rem Sentiat victor, tepefecit alta Littora caede. Tunc humi fortes cecidere Daci, Paeones, Bessi, Cilices, Geloni. Tum suo primum didicit periclo Barbara classis Dextra quid possit, quid avita virtus Ausonum tanto duce: dum relicta Parte maiori sociisque longe Fugit inultis.
11. AD ANTONIUM CIOFIUM IURECONSULTUM Feruntur olim tres fuisse virgines Thaumante natae, queis voracius nihil Aetas parentum vidit, aut rapacius. Testatur hoc vel oris horror asperi, Manusque obuncae, venter et profundior, Quam Scylla, quam Charybdis ulla immanior. Quarum Celeno, quam vocamus, principem Locum tenere creditur, sed alterum Furens Aello, tertium rapax soror, Nomen volatus cui celerrimus dedit. Hae regis olim Thracis haud mensas modo Cibis onustas inquinabant foetidae, Sed in profunda deprimebant viscera Quaecumque promus-condus extulerat penu, Opes ut omnes devorarent imperi Fameque cunctos enecarent Bistonas. Sed ut priora secula haud inaniter Tibi locuta forte persuadeas, Quid has sorores ipse credam, percipe. Fuere tres tum iudices, quos litibus Diiudicandis ille rex praefecerat, Libidinose et insolenter improbi. Hi ius quod ipsum vendiderunt omnibus, Nefasque miscuere fasque saepius, Contentiones excitarunt plurimas; Regemque mentis lumine orbatum suae Simulque falsos virginum vultu Scythas Ad indigentiam impulere huiusmodi, Ut quod comesset, haud haberet quispiam; Donec fugatos Zetus et Calais procul Plotas relegant ultimas in insulas. Illic rapaces in volucres Iupiter Iratus omnes vertit et iussit suas Canes vocari sic, ut ipsae sumerent Modesta, cum liberet, ora iudicum Variisque poenas irrogarent gentibus, Quo iure, quave iniuria. Sic plurimi Fuere ab istis perditi, ceu perdite Nunc nos ab iisdem perdimur: nec profuit Quod tu Ciofi docte quodque ceperint Paterque filiusque me suam in fidem Asinii, clientum fida spes, quod aequior Usquam sit acta nulla causa gentium, Quod vestra praestet omnibus scientia, Qui sunt, vel olim qui fuere maxima, Terrarum ut orbis novit, advocatio. Scitum ergo id est, quod dicitur: plus unius Apud rapaces posse summam gratiam Pecuniamque, iura quam civilia, Rem si probandam luce monstrent clarius.
12. AD TIPPULAM MEDICUM Nil esse certum credidere nonnullae Scholae, quod ulli percipi putent posse. Nam saepe quisque decipi suos sensus Sentit videtque. Nempe in amnibus remi Existimantur esse prorsus inflexi, Imas in undas cum trireme de summa Pendent remissi. Nec minus columbarum Circum refulget aureis nitens plumis Coloribusque plurimis litum collum In sole dum versatur. Et tamen falsum est Et hoc et illud. Namque nec recurvantur Remi, nec auro nec coloribus fulget Collum columbae, quod videtur, in multis. Nil ergo certum scire possumus quicquam, Si veritatis nuntii ministrique Falluntur ipsi saepe principes sensus? Haec disputantum somnia et meras nugas Ostendit esse nuper ille, quem dicunt Et apte et eleganter inter aequaleis Saltare consuevisse, et inde cognomen Tulisse saltatoris, in scholis donec Est Adrianis commoratus; artisque (Quis tunc futurum credidisset hoc umquam?) Gnarus sciensque nullius bonae, nunc se Gnarum medendi venditat malo plane Cum damno Hetruscae civitatis, et gentis Certus peremptor carnifexque crudelis. Ille ergo saevus, ille scilicet tortor Ostendit unum hoc posse scire nos certum: Omnes perisse, queis medetur, aegrotos.
13. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM Darius olim Xerxis illius pater, Quem navigasse Thessalos montes ferunt Et ambulasse Thraciam Propontidem, Cum forte mirae granditatis Punicum Malum patefecisset, unde plurima Apparuere grana mirum in ordinem Digesta ciccos inter et membranulas; Interrogatus, an ne tot carbunculos Habere vellet masculos, an quidpiam Aliud, quod esset carius carbunculis Cunctisque gemmis Indici maris: "Equidem (Respondit ille) si optio haec detur mihi, Non regna, non elegerim pecuniae, Aurive possidere tot praedivitis Venasque thesaurosque, sed tot Zopyros, Fidos amicos scilicet". Ceu diceret Se malle Cosmus ille, qui tuus est pater, Habere, quam tot regna, tot Torellios.
14. AD MARIUM COLUMNAM Olim volucres, cum solebant a metu Nos inter ire liberae Formidinisque prorsus expertes malae Habere sic commercia, Ut interessent omnium celebribus Mortalium conventibus, Coorta derepente tristis extitit Rerum omnium penuria. In qua misellis cum nihil plane foret, Quo pellerent diram famem, Essentque terris clausa cunctis horrea Agrique contecti nive, In concionem prodiere, quomodum Rebus pararent perditis. Ibique dictis commodum sententiis, In hanc itum est ab omnibus: Uti volucres singulae pennas sibi Alis ab ipsis vellerent, Et inde vestem texerent multiplicem. Quae, cum coloribus foret Distincta pulchris, illico potentibus Venumdaretur regibus; Ac mox coacta publice pecunia Emptis redirent frugibus. Id ergo tota ut approbavit concio, Pennas volucres vellere, Quas inter omneis ducerent pulcherrimas, Unumque conferre in locum. Dehinc, beatae veste confecta, suas Quaeque aestimare plurimi Sibique soli plaudere, asserens fore, Ut vestis ob suas modo Pennas placeret utque earum nomine Divenderetur optime. Primumque res successit haud multo secus, Atque antea putaverant. Sed mox, ut illas alteras pennas semel Pennae voraces alitis, Quae saevientis est ministra fulminis, Mixtas vorarunt (et quidem, Ut fabulantur, indidit vim Iupiter Cum primum ab Idae vallibus Tulere regis filium) sed ut tamen Pennas vorarunt caeteras, Contempta vestis ipsa, despicatui est Pictura ducta textilis. At rursus illae, nesciae videlicet Quid accidisset, alteram, Quaestus lucrique spe futuri, credulae Cum mox venirent venditum Secumque mirarentur esse neminem, Qui vel levem pecuniam Ibi occupare vellet, haec petentibus Silentii causam novi, Respondit ipsis unus ex emptoribus: "Abite fallaces aves, Vobisque habete vestra mercimonia Unaque pennas putridas. Quod si quid exportare posthac forsitan Ex hisce vultis nundinis, Pennis reversae ferte textam stragulam, Quae permanere in posterum, Aliis cito pereuntibus pennis, diu Superstites ipsae solent". Sic nos Columna debitas poenas tibi, Phoebi Columna maximum Decus, luemus e disertorum choro Coetuque reiecti: tuis Qui perpolitis forte nostros iunximus Cum versibus versus malos, Minuta vatum turba. Nec, fastidio Pro nostro et insolentia, (O, non ferendam tempore ullo audaciam Poenaque plectendam gravi) Vim sustinere posse desperavimus, Mari, tuorum carminum; Vim, quae perinde nostra devoraverit Attriveritque carmina Paucis diebus, ut vorari palumbae Et atteri lamnae solent, Quas, forte lima dum secantur, ilicet Evanuisse cernimus.
15. AD M. TULLIUM BEROIUM Quicumque veram te quietem persequi, Diserte Beroi, putat, Unumque te miratus, uno in te stupet, Haud errat is, me iudice. Neque hercle dico hoc ipse, quod parentibus Virtute claris, et loco, Et civitate pervetusta sis satus; Divesque opibus et copiis Tuae beatus incolas sedes domus, Solumque dulce patriae, Felicitatis plurimum tibi haec licet Afferre non ulli negent; Sed quod subacti dotibus pulcherrimis Ornatus ingenii colis Musas ab urbe procul et ab negotiis Vitae molestioribus; Canisque laetus fertilis ruris bona, Et quae sequatur singulas Horas voluptas, quoque fallamus modo, Si nos quid urit turbidos. Nec, Vere cum soluta nix Favoniis Lapsus adauget fluminum, Non dicis, almae vitis ut propagines Tenerrimique palmites Superne gemmas turgidas trudant suas, Ut induant sylvae comas, Arbusta florem, molle gramen pascua, Quod mox petulcae tondeant Morsu capellae, dum per asperos vepres Lascivientes gestiunt; Ut rore dulci, ut uvidis herbis oves Pastae revertantur domum, Agnisque, clausos mane quos reliquerant, Distenta portent ubera. Quin pertinaces addis, ut cantus die Noctuque Aedon integret, Dum voce rura, voce mulcet aethera, Totumque iam flammis dolet Novis peruri pectus et medullulas Amoris aestu liquier. Quos haurientes auribus questus, vagas Ducunt choreas cum suis Mixtae puellae amantibus sub ilice Densa, vel ulmo sub cava, Afflantque passim mutuae mentem omnium Et ossa pervadunt faces: Faces iugalis illices Cupidinis Castoque amori praeviae. Quid? quae canenti praestat uni non iners Aestas tibi solatia? Sive arva aduncae dentibus falcis metis, Seu tu maniplos alligas, Spicisve grana discutis flaventibus, Alteve iacta ventilas; Seu cum meridiatus exis vespere Et aspicis laetos greges Cubare villae limen ad notum suae Ervoque praepingues boves; Vel cum celebras luce festa ludicrum In gratiam viciniae, Solvisque dulce praemium victoribus, Quod quisque se dignum ferat; Atque inde cum se torridus fregit calor, Aut amne proximo lavis, Lymphaque temperata te refrigeras Salubribusque balneis; Aut conticentem suscitas musam lyra, Fidesque contentas moves Nervisque molle carmen aptas, suaviter Quod accinant puellulae. Iam vero ad illas quisquis oculos verterit Suos, tibi quas exhibet Autumnus uvas vite ab alta pendulas, Et poma, quae carpas manu, Fervensque mustum, quod cavo exceptum lacu Pressos reponas in cados; Quisquis per agros et vepreta viderit Urgere te semel feras Atque impedire retibus densissimis Viscoque deceptas aves, Vere beatum, Marce Tulli, te putet, His qui fruare commodis Et ruri et ipsa in urbe, dum complecteris Vitae latentis singulas Laudes venusto persecutus carmine, Quod in futurum dulcibus Nymphis dicatum (si qua vatibus fides) Non ulla delebit dies.