CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BARGAEUS.carm-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.carm-02.xml.

Documentum BARGAEUS.carm-02.xml in db pdill0


1. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM ET AD PETRUM | FRATRES MEDICES COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE FF. Nulla ne vos hyemis species iam certa propinquae, Nec saevi Boreae vis inimica fugat? Et tamen excessere istis e finibus omnes Setigerique sues capreolique leves. Ac iam prata rigent niveis incana pruinis, Et nulla est, quae non torpeat unda gelu. Ecquid vos igitur nudis remoratur in arvis? Ecquid, ubi nihil est quod iuvet, esse iuvat? Hic soles tepidi assidue coelumque salubre, Hic viridis multo gramine ridet humus. Laetaque coturnix foecundus pervolat agros, Et multo gelidae pisce natantur aquae. Hic fruges passim depascitur improbus anser Rimaturque amnes ingluviosus anas. Haec etiam Lydo non invidet unda Caystro, Cycnorum innumeros, quos alit ille, greges. Quin damae et lepores inter fruticeta vagantur, Inque volutabris plurimus horret aper. Ecquid adhuc statis, Tyrrhenae o regia gentis Germina et Ausonii spes rediviva soli? Vos nemora et silvae, placidi vos aura Favoni, Vestraque vos Tusci littoris ora vocat. 2. AD VESPASIANUM GONZAGAM DUCEM SABLONETAE Innumeros potui merito Gonzaga labores, Aestusque et brumae frigora dura pati, Sive per horrentis Pindi iuga, sive per Haemi Anfractus varia persequor arte feras: Cum modo tantum in me decoris, cum tanta redundet Gloria, cum tantus tamque petendus honos, Quantum et quale decus, quanta est ea gloria, quantus, Qui mihi vel vita est carior unus, honos, Dum dignum statuis, quem per nemora alta sequaris, Qua nulli e nostris contigit ire via. Hunc tu igitur si non plane reprehenderis, ipse Conatum incipiam iure ego amare meum. Namque uni placuisse tibi quibus evenit, iisdem Evenit, ut placeant iam sine fraude sibi. 3. DE XIII ITALORUM CUM XIII GALLIS PUGNA IN | PEUCETIIS EX PROVOCATIONE COMMISSA Quisquis es, egregiis animum si tangeris ausis, Perlege magnorum maxima facta ducum. Hic tres atque decem forti concurrere campo Ausonios Gallis altus adegit amor, Certantes utros bello Mars claret et utros Viribus atque animis auctet alatque magis. Par numerus, paria arma, pares aetatibus, et quos Pro patria pariter laude perisse iuvet. Fortuna et virtus litem generosa diremit: Et, quae pars victrix debuit esse, fuit. Hic stravere Itali iusto in certamine Gallos, Hic dedit Italiae Gallia victa manus. 4. AD ISABELLAM MEDICEM COSMI MAGNI DUCIS | HETRURIAE F. Quam modo multiplici contextam ex arte corollam In manibus pono dia Isabella tuis, Ante mihi intacta legere e valla Napaeae, Quo ferrum nemo, nemo agit ausus oves. Sola apis Hyblaeos delibat Hymettia flores, Dum strepit et dulces construit inde favos. Tu vero decora ista tuae cape debita fronti, A casta veniunt quae tibi dona manu. Mollis odoratas hic fundit amaracus umbras, Illius et circum plurimus extat honos. Quique thymus varios inter viret unus odores, Excoluit puris hunc pudor unus aquis. 5. AD EANDEM Si tibi quae praestans animus, quae gloria gentis, Quaeque adeo eximiae formae honor usque tuae Postulat, o veterum decus immortale parentum, Magnorum o proles suspicienda ducum, Pro meritis Isabella tuis fortuna dedisset, Unica terrarum tu domina orbis eras. Sed timuit, ne te rerum potiente iaceret, Victaque virtuti cederet ipsa locum. 6. DE HIRUNDINE, QUAE PULLOS STRANGULAVIT SUOS Avolat e pueri manibus ludentis hirundo Pone trahens nexo pendula fila pede. Utque refert dulcem natis implumibus escam Et nidi in summo margine laeta salit, Arentes tenuis longo subtegmine lini Perdita festucas implicuisse videt. Heu quid agat? peritura fame circumvolat, et quam Attulerat miseris damnat et odit opem. Ergo illis laqueum cervici innectit et omnes Interimit natos, pignora cara, suos. Proh scelus infandum! quis iam te barbara Progne Credat Itym manibus non iugulasse tuis? 7. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM Venaris Fernande lupos atque omnia late Reddis Amyclaeo pascua tuta cane. Roma igitur tantae plaudit laetissima praedae. Cur ita? non Martem, sed colit illa Iovem. 8. DE AQUILA IN AERE INTEREMPTA A MARIO URSINO Dum pedibus leporem fulvus Iovis ales aduncis Fert celer et liquidum radere pergit iter, Vulnere letalis (quis credat?) in aere baccae, Quae Chalybe e medio protinus acta ruit, Labitur; in praecepsque imum per inane volutus Et vitam et vitae gaudia linquit humi. Labentem vidit Divum pater aethere ab alto: "Et sua mortales fulmina (dixit) habent". 9. DE EADEM Aerias aquilae nubes atque astra petenti Letali Marius pectora glande ferit: Fistula quam media discludit ahenea flamma, Cum primum iniecto sulphur ab igne micat. Atque illam excipiens tellus memor: "En mea proles In Superos (inquit) fulmen et ipsa iacit". Quod quamquam fratres non ulciscetur ademptos, Haec tamen haud posthac suggeret arma Iovi. 10. DE LUSCINIA AVE Luscinia in summo consueta quiescere ramo, Cui vitem agricolae iunxerat ante manus; Dum partim somno indulget, partim excita cantu Exercet questus irrequieta suos, Capreolis alte serpentibus, unde racemi Pendentes stabili sustineantur ope, Vinciri crura imprudens non sensit et arcte Innecti alterutri vincula dura pedi. Quo decepta dolo et detexto in vimine clausa, Conticuit multos moesta silensque dies. Delicias sedenim postquam sese esse puellae Vidit et a rosea pascier usque manu, Facta loquax iterum cantus integrat amicos, Et dominae somnis obsequiosa favet. 11. AD FRANCISCUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE Iustitiae nullus cum iam locus esset in urbe, Dux magne, imperii quae caput una tui est, Cunctaque muneribus donisque oppressa iacerent, Et, nisi non inopis, gratia nulla foret: Fers legem poenasque graves certissimus addis, Ne donari aliquid, ne recipive queat. Protinus ergo aditus sancto patuere pudori Et turpi a quaestu se abstinuere manus. Inde tibi grates agimus, Dux optime, quorum Iniustos sumptus non patiuntur opes. Quaeque aliis erat atque aliis exposta rapinis Urbs tua, nunc demum se videt esse tuam. 12. AD MARIUM URSINUM DE CICONIA INTEREMPTA Unguibus et duro dum forte ciconia rostro Versantem colubrum lubrica terga rapit, Percutitur bacca, media quam ferrea flamma, Ceu fulmen, tereti fistula ab ore iacit. Ergo cadit: prodestque nihil coluisse parentem Et quod cum dira praelia gente gerit. Tu vero, qui totum uno certissimus ictu Alituum sternis, cum libet, agmen humi, Quem fugisse nequit manni post terga latentem Seu mergus, seu sit grus, olor, anser, anas: Parce pias posthac placidarum in caede ferarum Sanguine tam innocuo conscelerare manus. 13. DE EADEM AD EUMDEM Candida dum medium curvis rapit unguibus hydrum Grataque longaevo fert alimenta patri: Labitur heu dira percussa ciconia glande Et duro coluber liber ab ore fugit. Proh scelus! exitium pietas illi attulit: ast hic, Cui vita in primis noxia, sospes abit. Quae nam igitur te, saeve Mari, non praedicet aetas Insonti tinctas sanguine habere manus? 14. EX GRAECO Concreto ut pueri rapiunt e flumine crustas, Cum Brumae atque hyemes obriguere gelu; Post autem, ut digitos pervasit frigus et una Torpor iners molles occupat articulos, Nec quod obest retinere queunt, nec ponere norunt, Dum glacies teneras urit iniqua manus. Gaudia sic primum iuvenes in pectore versant, Quos Placito Veneris contigit igne puer. Dein vero, ut pestem mediis hausere medullis, Quae cunctas animi depopulatur opes, Discupiunt miseri renuuntque extinguere flammas: Et piget et lenta morte perire iuvat. 15. IN SPES Dum circumvolitant animum spes et tibi votis Omnia promittunt uberiora tuis, Tu procul, ut moto muscas aestate flabello, Dum facto hinc illinc agmine in ora volant, Fac abigas. Aliter misere torquebere teque Iam vixisse aliis, non tibi flebis inops. 16. AD FRANCISCUM PANICAROLAM Orantem qui te non audiit, Attica nescit Et Romana tuae quantum facundia linguae Cedat et eloquio devicta assurgat Hetrusco. Affluit at quicumque semel dum dicis et asper Exterres sontes, aperisve arcana Tonantis, Nec se immutavit, nec sustulit ardua supra Sidera: vos talem terris avertite pestem Coelicolae, indignum vos mergite pondus Averno. 17. AD PAULLUM MANUTIUM Quantum Roma sui Ciceronis maxima linguae, Tantum lingua tibi debet Ciceronis; et uni Una tibi quod vivit adhuc, quod floret ubique, Et colitur, refert acceptum culte Manuti. 18. AD EUMDEM Exorta est tecum culti Ciceronis imago: Et vivit tecum et tecum moriatur oportet. Vive igitur mi Paulle diu, diu ut illa superstes Vivat, et hoc uni praesens tibi debeat aetas. 19. AD LAURENTIUM IACOMINIUM Laurenti, o pulchris virtutum insignibus aucte, O, et Tyrrheni flos et ocelle soli. Quid prius ipse in te mirer? studii ne labores? Queis tibi sublimem sternis ad astra viam. An vero ingenium? cuius vim saepe sororum Aonidum dulces obstupuere chori. Externas quoniam dotes, quibus affluis, ipse Consuesti haud propriis adnumerare bonis. Ast ego, cui virtus summis est proxima Divis, Illa prius, mox haec singula suspicio. Omnia namque in te qui non miratur amatque, Quaeque tacens novit dissimulare potest, Ille uni sibi vim nimirum iniurius affert Splendidaque invidiae dat documenta suae. 20. IN EFFIGIEM BENEDICTI VARCHII Sacravit primam primo qui flore iuventae Aedibus aetatem Ractius hisce suam; Quod memoris gratique animi dare signa satisque Officio factum, qua potis, esse cupit, Hic ipsum Varchii posuit de marmore vultum: Atque uno in vultu tres tibi nosse dedit. Historicum qualem quisquam vix legit, et ulli Qualem oratorem nec meminisse queant, Vatem autem, cui pauci audent contendere vates, Sive illos Latium, Tuscia sive tulit. 21. AD IOANNEM ALBERTUM I.C. Si medicum merces sequitur sua, cum sua ab arte Vitae aliquot nostrae prorogat ille dies, Cur vatem, immortale aevum nomenque perenne Cum parat, Alberti, praemia nulla manent? Scilicet haud multi (neque enim res parva neque omnium Corpore depressos apta movere animos, Ni quos ad coelum stimulat contendere gressum Gloria praeclarae mortis amica comes) Dum luxu indulgent et somno, posse sibi se Praestare hac tanta conditione putant. Nam quicumque bono dat praemia digna poetae, Ille unus numquam iam moriturus obit. 22. AD ANTONIUM LANFREDINUM I.C. Si quem optare licet, qui cum traducere vitam Possim atque aetatis tempora transfigere, Ipse unus certe es, mi Lanfredine, diesque Ac noctes, qui cum dulce sit esse mihi. Namque ii sunt mores eaque est doctrina tuique Mirifice exculti tanta animi probitas, Ut quicumque semel tecum est congressus et inde Non te amat ac sese quisque adamare solet, Nesciat is quantas virtus habet aurea vires, Quamque adeo vehemens vis sit amoris amor. 23. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE Invicti paulo ante hostes, rex optime regum, Opponunt castris dum sua castra tuis Et late innumero populantur milite campos Diripiuntque avida templa beata manu, Nusquam moestae urbes, nusquam moesta oppida pro te Cessarunt summo vota vovere Deo. Nunc autem, postquam caesis tot millibus, ipse Solvisti ingenti tristia corda metu, Passim laetae urbes, passim laeta oppida pro te Festinant sancta solvere vota fide. Ut dubitemus utrum populo sis carior ipsi Cosme tuo, an populus carior ipse tibi. Sed certe haec laus est, haec gloria magna, superbos Sternere humi et populis esse in amore parem. 24. AD EUMDEM Dum te, Cosme, diu nimium Labrone morantem Invidet Hetrusci littoris Arnus aquis: Exit et aggeribus ruptis lata aequora tranat Spumeus et tumido gurgite vastat agros. Iamque avidis molem aggressus sese apparat undis Vertere et antiquas obruere amne domos. Seu nos ergo istuc fugientes excipe, seu tu Huc, ut subsidat, maxime Cosme veni. 25. AD EUMDEM Viderat, Hetruscum qua se ora extendit in aequor, Arnus, et opposita mole minatur aquis, Iucundas te, Cosme, moras et tempora laetum Conterere et ripas deseruisse suas: Protinus ingenti concepta turbidus ira "Praefertur, video, iam mihi pontus (ait) Quare agite, o Nymphae, cunctas effundite habenas, Quosque ego ditavi, nunc populemur agros. Quod si perstiterit spretis precibusque minisque, Mox Arnum is pelago sentiet esse parem". 26. VOTUM PRO SUSCEPTA VENATIONE, AD DIANAM Sic tua Panchaeis fragrent altaria donis Venantique omnes dent tibi terga ferae; Sic te nocturnas terrae incedente per umbras In triviis ululet sedula turba canum. Susceptum da Diva mihi decurrere munus Et facili, quo iam coepimus, ire via. Instructi ut nostris venantes artibus olim Audaci subeant horrida tesqua pede. Non ego tum variis spargam modo floribus aram Suspendamque alto plurima dona tholo, Sed caput immanis praefigam postibus apri, Nec non et Scythicae cornua vasta ferae. Adsis, o Diana: tuus iam retia ponit Et praedam toto littore Cosmus agit. 27. AD PETRUM VICTORIUM Si quem felicem ac vere statuere beatum Quicumque expendunt cum ratione bonum: Ipse ille es certe Victori. Nam tua primum Clarat te veteri nobilitate domus; Deinde valetudo firmum vegetumque senectae Tradit et a puero continuata venit; Postremo virtus sese tibi pulchra suasque, Nixa quibus graditur, sedula pandit opes. Caetera non referam: quando omnes undique terras Plurima doctrinae sic monimenta tuae Complerunt, ut te quoddam ceu numen ab astris Delapsum cuncti mente animoque colant. Perge igitur, veterumque libros artesque iuvato Ingenuas omni qua potes unus ope; Perge, inquam, nobisque aperi quorum aurea magno Cum damno in tenebris scripta sepulta iacent. Ipsaque tot meritis devincta fatebitur aetas Nulla umquam tantum secla tulisse virum. Nam si opus heroum proprium est prodesse futuris Atque hominum praesens velle iuvare genus, Extinctis vitam lucemque afferre tenebris, Quis Phoebi et summi iam neget esse Iovis? 28. AD MARIUM COLUMNAM Et domus est Italis non ulla vetustior oris, Quaeque vel ingenti nobilitate potens Sit magis et summis heroum illustrior actis, Pluribus et quae se claret imaginibus, Quam tua, perpetuo magnorum e sanguine nobis Orte ducum, o Latii spesque decusque Mari. Et nemo est, seu dulciloquas coluisse Camoenas, Et facta ad coelum fortia ferre virum, Seu luctantis equi duris calcaribus armos Frangere, seu libuit tela movere manu, Atque urgere acrem virtute et viribus hostem, Audax qui sese praeferat ipse tibi. O felicem igitur fortunatumque Columnam, Qui facere et docte scribere facta queas. 29. AD IO. BAPTISTAM ASINIUM Tu ne igitur verbis Asini me docte putasti Parere et precibus non voluisse tuis? Eadem opera potes et solem quoque credere coelo Et nasci et radios fundere nolle suos; Aut etiam matrem puero nutricis egenti Poscenti suetos posse negare cibos. Non ego sum, sceleris qui tantum suscipere in me Ausim et tam turpis criminis esse reus. Non, si me duris in cautibus ipse tulisset Caucasus et Scythici barbara terra soli. 30. AD CHRISTOPHORUM CRESSIUM Ipse leves cernis Cressi conantur ut alae Incudem ad coeli sidera ferre gravem. Conantur nimirum illae fecisse, quod omnes Posse ulla fieri vix ratione putant. Quantum etenim levitate sua tolluntur in altum, Tantum haec ingenti pondere vergit humi. Sic animo solet esse suo cum corpore pugna: Dum corpus terras, dum petit astra animus. Verum illud praeclarum, in quo victoria laudem Victori et victo tempus in omne parit. 31. IN VITEM Quae nam autem infelix regio, quae nam invia soli In Scythicis vitem hanc educat ora iugis? An Celtarum alpes glacie nivibusque rigentes, Fertilis an ferri nutrit Iberus ager? Quae tam immaturos progignere sueta racemos Commendat miseris tristia vina cadis. At tu quid cessas illuc properare Lycurge, Et stirpem invisam deiicere ultor humi? 32. AD ANTONIUM CIOFIUM I.C. Quas te horas vitae genio tribuisse Ciofi, Vixisse et quando dicere te potero? Numquam equidem. Nam te modo ius civile Quiritum Explanandi ad se publica cura rapit; Et modo solventem dubiarum aenigmata legum Sevocat a nobis nobile Gymnasium. Quin etiam interdum turba importuna clientum Obsidet, atque domi detinet assiduum: Ut suspirandi nullum nullumque iocandi Momentum videam temporis esse super. O vere studium sibi inutile, quod requietem Nusquam habet ipsum, aliis quam peperisse solet. 33. IN INGRATUM Si laesus doleo, si, quem minus esse decebat, Nunc illum in primis immemorem experior: Vos, o, perfidiam quicumque haud fertis inultam, Impia nec sinitis facta latere diu, Vos o vos, inquam, coelestia numina, vos nunc Testor et has imo pectore fundo preces: Ut, si nil feci, si mens sibi conscia culpae Nullius est, cur me fallere debuerit; Debuerit misero furtim subducere sese, Et nostrae foedus frangere amicitiae, Ipse olim infidi verbis deceptus amici Accuset tacitus seque suamque fidem. 34. AD PETRUM ANTONIUM IACOMINIUM Aoniis o cura puer gratissima Nymphis, Ante annos Cirrhae cui iuga culta patent: Adventantem ad se quem iam miratur Apollo, Exceptum gremio quemque Thalia fovet. Perge celer, nec te revocet labor arduus usquam, Quo te nunc primum gloria dulcis agit. Tempus erit tanto cum se Florentia alumno Iactet et increscens altior Arnus eat, Cum laudes nomenque tuum vivensque vidensque Gaudebis ferri docta per ora virum. Ipse ego tum certe, seu iam per molle vagabor Elysium, seu mi vita superstes erit: "Nil quidquam Lethaea timens oblivia (dicam) Deleri nomen non sinet iste meum". 35. DE IOLA Ille tuus, Pan semicaper, crinitus Iolas, Ille, tuos cantus quem superare ferunt, Dum capit umbrosae somnos sub tegmine pinus, Solus Amor vigili pectore servat oves. Iamque cadunt altae summis de montibus umbrae, Et prodire ferae, quae latuere, parant. Vestrumque aliqua, heu, Dryades, Dryades illum excitet, ut ne Fiat Amor saevis cum grege praeda lupis. 36. DE THYRSI PASTORE ET LAELAPE CANE Iniussae rediere et oves simaeque capellae Pascuaque ingenti deseruere metu. Sub quercu iacet extinctus cum Laelape Thyrsis: Iupiter hos saeva sustulit ipse manu. Eheu, quis posthac aget in nemora alta capellas? Aut quis lanigeras iam tueatur oves? Ille decus nemorum et pastorum gloria Thyrsis Occidit et Laelaps gloria prima canum. 37. DE LACEDAEMONIA MATRE, EX GRAECO Effugit exanimis nudato corpore, cives Dum miscens dubio praelia marte, Lacon. Obvia quocirca iuvenem transverberat hasta Mater et hos audax fudit ab ore sonos: "En patriam mentite tuam, mentite parentes, I nunc, atque hosti cedere disce locum". 38. AD DIONYSIUM LAMBINUM Lambine, implicitos cui vatum solvere nodos, Cui datur exculto suaviter ore loqui, Bargaeus tibi gratus agit doctissime grates, Si non quas debet, quas tamen ipse potest. Quodque prius notae virtuti debuit, en se Praesto offert meritis officiisque tuis. Tuque tibi constare voles si nunc quoque, munus Quam levius, gratum tam magis istud erit. 39. AD BONAM VALETUDINEM Si genio indulsi, si vitam suaviter omnem Traduxi, nostram dum colis ipsa domum, O, quam circumeunt unam lususque iocique, Et cum lasciva matre protervus Amor: Hunc mihi da tetrum e membris deponere morbum, Qui cunctas imo pectore laetitias Expulit et, centum inducens uno agmine curas, Mirificis mentem ludit imaginibus. Da tetram hanc pestem, toto quae corpore saevit Improba, in extremos reiicere usque Getas. Et te redde mihi: spargam mox floribus aram Ipse tuam et multa limina sancta rosa. 40. AD PHILOMELAM AVEM Ne cantus Philomela tuos, ne proiice ad auras. Has quercus, haec tu robora dura fuge. Nec te decipiat, blandis quod saepe Napaeis Ornarit varium querna corona caput. Hi tibi dum rami fundunt e cortice viscum, Exitium miserae perniciemque parant. Sunt virides Bacchi vites, est proxima myrtus, Intra quas versus dicere tuta potes. Auratae teneris pendent e vitibus uvae, Myrtus odoratas spargit opaca comas. Adde quod et numeros et dulcia carmina vatum Et Venus et toto pectore Bacchus amant. 41. DE LUSCINIA AVE Aucupe dum trepide surgunt clamante volucres, Et caecae properant accelerare fugam, Implicitae maculis alas exolvere tendunt, Et miserae impediunt se magis atque magis; Sola inter cunctas elapsa effugit et altas Luscinia in sylvas libera facta volat. Ecquis, io, vates sacrum genus esse negabit, His avibus cum dent retia et ipsa viam? 42. DE IOLA VENATORE Semicapri Panes et montivagi Satyrisci, Quaeque alitis Dryades per nemora alta feras, Hanc pharetram, hos arcus pinu suspendit ab alta, Retiaque et Triviae cornua rauca suae. Utque caprae passim leporesque vagentur, Iolas Constituit vobis hic iugulare canes. 43. DE DEMAENETA, EX GRAECO Octo olim natos bello Demaeneta raptos Eodem omneis fertur contumulasse loco. Spargeret atque adeo lachrymas cum in funera nullas, "Hos (inquit) peperi terra Lacaena tibi". 44. IN OBITUM MYCONIS PUERI Extinctum Dryades puerum flevere Myconem, Castalii puerum spemque decusque chori. Utque inter sylvas, inter nemora ardua quondam Nomine sub tanto secula cana forent, Has illae inscripsere notas radicibus imis: Pieridum periit spesque decusque Mycon. Ergo dum flabunt venti, dum robora vivent, Induet et virides dum nova sylva comas: Non Thyrsis, non Daphnis erit, non notus Iolas, Non alii, quos iam fama canebat anus; Audiet at coelum hoc vocem fundentibus ornis, Pieridum periit spesque decusque Mycon. Haec Dryades et cum laevum intonuisset Olympo Iupiter: "En vota haec iam rata (dixit) erunt". Altaque per Stygii iuravit flumina fratris, Nomine sub tanto secula cana fore. 45. Pulcher Hylas Acmen, Acme pulcherrima Daphnin Deperit; et Daphnis Chlorida, Chloris Hylan. Acme spernit Hylan, Daphnis pulcherrimus Acmen, Et Daphnin Chloris candida, Chlorin Hylas. Filius hasce vices Veneris, Venus hasce Dione Saeva iubet poenas legibus esse ratas. Idcirco horum alius, quantum ferus odit amantem, Tam est alii tristis tamque odiosus amans. Discite vos igitur, qui vos male fertis amari, Ultorem vobis post caput esse Deum. 46. Qua patet aequoreas longe hinc prospectus in undas, Cunctaque caeruleis impediuntur aquis. Mira fides: quondam sylvae montesque fuerunt, Oppidaque et rarum fertilis uber agri; Quodsi (namque potest nil non longinqua vetustas) Nunc ubi sunt fluctus, pascua rursus erunt, Cur ego non sperem Lalage mutetur ut olim? Et veniat supplex, quae modo dura fugit? 47. TUMULUS Et paucis natura mihi contenta meumque Imbutum nullo crimine pectus erat. Non livor, non ambitio mala perculit, ut nunc Hinc quoque mandarim nomen abesse meum. Denique nil pravum placuit. Si mentior, ipsa, Qua tegor, aeternum sit mihi terra gravis. 48. IN OBITUM PHILIPPI TORNABONI EPISCOPI Qui vatum obscuras voces, qui scripta piorum Suetus et ad sedes Divum aperire viam, Et morum integritate et vita puriter acta Aequavit (si fas dicere) Coelicolas, Exuperans, qua parte potest, cuncta astra Philippus Tornabonus adit mente animoque Deum. Dumque illic vitae gaudet divina beatae Gaudia, divinis perfruiturque bonis, Oblitus mortalem animum sensusque rebelleis, Spectat ovans, illinc se sine quicquid agunt. Tum secum: "Aeternae pars o contraria luci, Offudit tenebras nox mihi quanta tuas? Iamdudum condaris humi. Me mole relicta Corporis, aeternum sidera habere iuvat". 49. TUMULUS LAODAMIAE PUELLAE Vita fuit, mea nata, brevis tua: cum tamen esset Dignior in terris vivere forma diu. Sic, iniusta tibi iustos quos abstulit annos, Mors addet lachrymis, Laodamia, meis. 50. IN OBITUM HENRICI VALESII GALLORUM REGIS Henricum tristis cum iam Bellona videret Cepisse invicta regna superba manu, Moxque sibi generum partis emisse Philippum Austriacum et populis otia longa suis: Indoluit celebrisque inter spectacula ludi Obvia perfracta casside fudit humi, "Atque in connubii pacisque hoc foedere (dixit) Quae caderet, nusquam victima maior erat". 51. IN IMAGINEM DIDONIS, EX GRAECO Quam cernis, vera est magnae Didonis imago, Haec Paphiam formae vincit honore Deam. Talem me Tyrii quondam genuere parentes, Nec mea, quem credis, corda perussit amor. Numquam etenim Aeneam vidi, neque tempore eodem, Quo cecidit Priami regia, Byrsa fuit. Ipsa mihi, ne me Libycus poteretur Hyarbas, Conscivi mortem fortiter ausa manu. At vos impuro Musae favisse Maroni Non pudet et tantum sustinuisse nefas? 52. IN AMMANNATI ANTAEUM An ne hoc Alcides in signum est versus? et ille, Terra novas vires cui modo tacta dabat? An ne Ammannatus coelo vim fecit? et aeri Spirare ac voces edere posse dedit? Namque, animam pressus qui nunc (viden') efflat ab ore, Iam iam pondus iners proiicietur humi: Cedet et hinc, duris hostem qui dura lacertis Urget et invictis pectora pectoribus. Quod si forte suum differt victoria finem, Et fracti nondum pectoris ossa crepant, Longam huius decet esse moram tempusque palestrae, Quando hic Neptuni est filius, ille Iovis. 53. PUERPERIUM Haec ego formosa Lycidas pro coniuge vota Persolvo et capiti myrtea serta fero. Vos foetam servate precor, vos nocte silenti Custodes vigili numine adeste Lares. Hic pilo, hic valida feriat contusa bipenni, Deverrat celeri limina at ille manu. Tu procul in montes Sylvane atque avia cedas Improbe: culta hic sunt omnia, culta domus. 54. PRIMITIAE Et Pani et Cereri et Baccho dat rusticus Aegon Primitias ruris munera parva sui: Lac Pani, Cereri spicas Bacchoque racemos, Ut vitem, ut segetes, ut tueantur oves. Quod si nec grando, mala nec rubigo luesque, Nec fures poterunt, nec nocuisse lupi, Debita tum vestras felix cadet hostia ad aras: Pani hoedus, Cereri sus, tibi, Bacche, caper. 55. AD LAELIUM TORELLIUM Quem modo perscriptum Laeli legis optime librum, Ultima suscepti cura laboris eram. In quo plus multo tibi me debere fatebor, Quam, cuius nuper sum satus ingenio. Nam, ni illum de spe depulsum animoque iacentem Erigeres, egomet non modo non poteram Quicquam esse: ast id, quod miserum foret, ilicet omnes Absumpset fratres iam quoque flamma meos. 56. IN ALPHONSI ATESTINI FERRARIENSIUM DUCIS II | ET LUCRETIAE MEDICIS COSMI F. NUPTIAS Exitium Europae miserati instare propinquum Iunxerunt dextras Arnus et Eridanus. Quod tantum in foedus nunc quis dubitare potest, quin Pacati veniant et Tagus et Rhodanus? Coniungent illi (inquam) animos hoc foedere: et una Coniungent magnis flumina fluminibus. Gaude Ister, gaude Hebre, tibi iam vincula rumpent Arnus et Eridanus, et Tagus et Rhodanus. Tuque adeo Europa auspiciis felicibus aucta, Coniugio huic laetum laeta precare Deum. 57. AD MUSAM Si nihil in nostris positum scis esse libellis, O, quae Parnassum blanda Thalia colis, Quod non primores linguae dixisse Latinae Constet, sive Maro, sive sit is Cicero, Seu Carus, cultusve Terentius atque Catullus, Et reliqui, quos tum pertulit illa viros Heroum acta astris valde felicibus aetas, Illa aetas virtutum omnium amica parens: Da, si iusta precor, quaecumque ita scribimus, esse Aeterna et ferri docta per ora virum. Nosque tibi ante aram ponemus in igne quotannis, Quos facit indoctus Cacula versiculos. 58. IN OBITUM IOANNIS MEDICIS CARDINALIS | AD MARIUM COLUMNAM Nec lachrymas oculis, tristes nec pectore questus Ullos in tanto funere, docte Mari, Rupi ego. Sed subito stupefactus fulminis ictu, Et cecidi et iaceo nunc quoque mutus humi. 59. IN EIUSDEM OBITUM AD EUNDEM Heroum qui facta Mari paulo ante parabam Dicere et aeternis concelebrare modis, Oppressus foeda hac coeli subitaque ruina Ceu saxum in gelidis montibus obrigui. Elatusque eodem, quo maximus ille, feretro, Maxima pars tanti funeris ipse fui. Et modo, qui loquor haec, vereor sim vivus, an huius Iamdudum extincti corporis umbra levis. 60. IN EIUSDEM OBITUM In magno patris imperio quam vixerit insons Quamque incredibili relligione pius, Qui modo vix quarti ingressus vestigia lustri Ultima Ioannes flosculus orbis erat. Testantur gemitus passim lachrymaeque bonorum, Inque ipso populi publicus ore dolor. Sed, cui vel Latium meminit, vel Hetruria nusquam Nec vidisse ullum, nec genuisse parem, Flagitia ille hominum et scelera importuna perosus Et misera innumeris secula nominibus, Debuit ad Superos tum primum atque astra reverti, Cum reliquis vita haec gratior esse solet. 61. IN EIUSDEM OBITUM Non te tam pulchro spoliatum corpore tamque Orbatum innumeris flemus abisse bonis Ioanne: nam cui Superi non ulla negarunt Dona, super coelum, quod peteretur, erat. Nos ipsos ipsi flemus, qui amisimus in te, Quantum nulla umquam secula restituant. O fragilem fortunam hominum! quam saepe repente In primo spatii limine lapsa ruit. 62. IN EIUSDEM OBITUM Quem Cosmus Medices unum quemque Helionora, Magna Toletanae gloria honosque domus, Innumeris ambo iuvenem virtutibus auctum Spem Latio fuerant se genuisse rati, Occidit extinctus subito. Nos vivimus? inque hac, Hac aliquid vita credimus esse boni? 63. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE Qui primum bene suscepta, Dux maxime, et inde Tam pulchre educta prole beatus eras, Amisti subito geminos, tua lumina, natos: Terra quibus nusquam sustulit ulla pares. Oraque cum passim lachrymis manantia cernas, Tu tamen immoto vultu animoque manes. Idque, quod in rebus iam te fecisse secundis Constat, in adversis vis modo constet idem. O praestantem animum dignumque heroibus illis, Unde tibi illustres dinumerantur avi. Sed quorsum haec? (eheu) nostra haec sunt vulnera: et isti Non tibi, sed populis interiere tuis. 64. IN CACULAM Cacula tam placet ipse sibi, tam se ipse celebrat, Quam, qui se magnis vatibus esse parem Credit, quod tantum conscripto epigrammate, quemdam Terruit e doctis conspicuisque viris, Ne tractaret idem, quod iam tractaverat ipse, Deplorans Pepuli funera acerba ducis, Quem primae primo versantem in flore iuventae, Eximiisque auctum dotibus ingenii Et praestantem armis et nobilitate potentem, Improba mors campos misit ad Elysios Ante diem, longam tam dignum vivere vitam, Quam sunt istius carmina digna mori Aeternisque tegi tenebris et nocte profunda, Et mergi obscuris cuncta voraginibus. Quare Cacula se fallit. Nam, qui sua non vult Conferri ipsius carmina carminibus, Impuri metuit propter contagia versus, Ne qua suis labes haereat in numeris, Ac se postilla Parnassi e vertice sacro Musae furcillis praecipitem eiiciant. 65. IN EUMDEM Saepe mihi dubio versanti in pectore multa Constitit ipsa sui nescia mens animi: An tot campivagi fluctus, cum Iupiter olim Effusis terras obruit aequoribus, Delerint homines; an tot Phaetontius ignis, Cum sata, cum sylvas, cum maris ussit aquas; Quot, qui ceu funesta lues grassatur in omneis, Ipse suis perimit Cacula versiculis. Ut, quid praecipue vita sit noxium in omni, Ipse egomet sane quam sim animo ancipiti, Sed tria sunt certe mala maxima: pontus et ignis Quosque facit saevus Cacula versiculos. 66. IN EUMDEM In cycno quicumque leves, vel in ansere plumas, In torvo setas qui numerabit apro; Inque coma excultae crines undante puellae, Ad teretes suras dum spatiosa fluit, Mox levi collecta manu sinuatur in orbes, Et multo nitidum vestit honore caput; Qui guttis quo Vere pluit; corpuscula qui quot Grandinis in terras aethere lapsa cadunt; Qui, praeceps cum saevit hyems, quot prata pruinae Urunt; quot torpent stagna lacusque gelu, Noverit; et Libycus pelagi quot fluctibus Atlas Tunditur; et pontus monstra quot altus alit; Ille idem poterit turpissime Cacula mendas, Carminis et labes enumerare tui. In quo nec verbis quicquam est impurius ipsis, Quodque minus, quod vis, significare queat. Non res egregiae, non sensa, sed omnia plane E vulgi media faece petita rudis, Omnia et illepida et numeris confusa Latinis, Ruris et insulsis omnia plena iocis. Et tamen o Musis Phoeboque infense poetam, Te ipse poetam inquam Cacula saeve vocas. 67. AD RANERIUM BOCCAM Qui cupis aeternum laudis praecerpere fructum Et tenebras numquam mortis obire malas, Virginibus da te Aoniis, quae flumina propter Permessi assidue carmina docta canunt. Sic tibi sublimi contingere vertice coelum Et dabitur Divum nectare posse frui; Unde ipse immortale aevum iam nactus et exsors, Nominis effugies funera acerba tui. O felicem igitur fortunatumque laborem, Cuius ope a mortis lege solutus eas. 68. AD ALBIAM PUELLAM - Carminibus mihi si duram vis flectere mentem Albia, voce tua consocianda lyra est. Laetitias ego tum magnas iam sentio, cum mi Liquida vox sensus et sonus exhilarat. 69. DE PHLOGILLA Dianae Phoeboque novum decus addita et ingens Gloria Tyrrheni culta Phlogilla soli, Audiit ut primum magnum rediisse Columnam Incolumem ad ripas, Arne beate, tuas, Laetitia exiliens: "Hoc est (ait) ilicet, hoc est, Bruma quod hic vernas gignit alitque rosas". 70. DE DAMONE ET PHLOGILLA Damoni dum forte subit nova cura Phlogilla, Dianae et Phoebi grata Phlogilla choro: "Ne me (ait), o ingens honor et nova gloria Florae, Sperne, quod obrepit cana senecta comis. Ipsae etiamnum doctae adhibent ad sacra sorores Immiscetque suis me Cytherea choris. Quin ego, quod tecum licet admirere, Columnae Gratus et in primis grata Thalia mea est. Ille meos versus magni facit, ille poetis Me quoque doctiloquis adnumerare solet. Ille etiam, si quam canimus, fore censet, ut olim Canescat seclis innumerabilibus". 71. AD ALEXANDRUM PUCCIUM Venor ego, o Pucci, et venandi captus amore Persequor assidue per nemus omne feras. Nec piget horrentes indagine cingere saltus Et cava sollicitas ducere ad antra canes. Ac, licet interdum frustrentur inania venti Vota, neque in casses praeda petita cadat, Dum tamen eliciam, quae tu mihi carmina nuper Misisti, Ismaria carmina digna lyra, Certe usquam non ullus erit, qui dicat inanem Venatu e tanto me rediisse domum. 72. AD CYPRIANUM SARACINELLIUM Difficile est, Cypriane, illum, quem diligis ipse, Odisse atque inter non numerare bonos. Ut me, perpetuo quem tu dignatus amore es, Esse putem dignum, quem bonus omnis amet. Et certe, cunctis qui se cupit usque probari, Ille uni totum se probet ante tibi. 73. AD HIERONYMAM ARAGONIAM Nec cantu tibi Sirenes Hieronyma certent, Nec tibi se forma praeferat ipsa Venus. Nam, tu dum celeri percurris pollice chordas Summaque clarisona sidera voce feris, Horrida deponunt rapidi sua murmura venti Et sistunt cursus flumina praecipites. In quem autem dulces ridens convertis ocellos, Efficitur gelidus protinus ille lapis. 74. DE LAELI TORELLI CARMINE Cum Laeli Angelius legisset amabile carmen, Admirans tales edidit ore sonos: Si iuris legumque unus doctissimus hic est, Qui pote Castalios sic coluisse choros? Quod si tam doctos didicit conscribere versus, Primum in iudiciis obtinet unde locum? Sed, cuius voluit fidei committere Cosmus Totius imperii sceptra regenda sui, Non modo consilio reliquis praestare decebat, Verum aliis etiam dotibus ingenii. Afflueret quo laeta bonis Hetruria cunctis, Et Cosmi aeternum nomen in orbe foret. 75. AD FRANCISCUM MEDICEM ET IOANNAM AUSTRIACAM | MAGNOS PRINCIPES HETRURIAE Innumeras alii statuas dum ponere vobis, Ornare et pictis compita imaginibus Fornicibusque vias properant coniungere, qui ab se Fortia vestrorum facta patrum memorent; Ipse ego, vos inter sanctos quod cantet amores, Quod celebret fausti gaudia coniugii, Conscripsi, o regum gratissima germina, carmen, Et medio veniens ex Helicone tuli. Vos animis capite id laetis. Nam laeta canenti Omina, vos laeta fronte favere decet.