CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus BARGAEUS.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.carm-01.xml.

Documentum BARGAEUS.carm-01.xml in db pdill0


1. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM | COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE F. Haec, mihi quae faciles dictarunt carmina Musae, Dum florens aetas lusibus apta foret, Ferdinande tuis quamvis indigna putarim Auribus atque ullus queis habeatur honos, Qualiacumque tamen statui tibi mittere, ut unum Te victura diu, te moritura colant. Nam cui me fortuna prius, mox grata voluntas Addixit multis demeruitque bonis, Huic nostrae par est horae famulentur et haud me Immemorem tanti testificentur heri. Quem iam nec tristes casus, neque prospera rerum Eventa e nostro corde fugare queant. Quod, nisi Pierides et vatum numen Apollo Abnuerint numeris rursus adesse meis, Ipse olim vitae quibus illustraveris actis Praesentem aetatem fama loquetur anus. 2. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE Quantum picturae statuisque poemata praestent, O Dux magnorum maxime Cosme Ducum, Inde patet: quod quae Cous iam pinxit Apelles, Quaeque adeo excudit marmora et aera Myron, Praeterquam brevibus quod tum conclusa fuerunt Finibus et populo vix bene nota suo, Cuncta etiam externis cecidere eversa sub armis, Ac nunc perpetua condita nocte latent. Sed quae Virgilius, quae quondam scripsit Homerus, Quaeve alii Aoniis turba sacrata choris, Praeterquam totum quod se effudere per orbem Fecere et numeris omnia plena suis: Nunc quoque post tantum tempus, post secula mille, Postque tot Italiae bella cruenta, vigent. Cumque iis Aeneas Tros et Pellaeus Achilles Sisyphiusque Ithacus docta per ora volant. Nec minus Augusti nomen divina celebrat Fama atque insigni cum pietate colit: Tu quoque, mirandis cuius virtutibus astra (Ne meritas laudes deterat ulla dies) Iam vatem peperere: fave Dux optime vati, Cuius carminibus iam redivivus honos Heroum surgat, proprio qui sanguine quondam Solverunt patrios obsidione lares, Innumerasque animas leto fudere per agros, Quos rigat et Minio Tuscus et Arnus aquis. Ulturus Cimbros tunc cum Radagasus avosque Duxerat e Scythia millia multa virum. Iamque adeo foedis Italas affecerat urbes Cladibus atque ipsi moenia multa solo Aequarat Divumque everterat aurea templa, Inque dies caedes accumulare novas Ibat: nec pueris senibusque trementibus aevo, Nec nuribus parcens virginibusque piis. Quam tu tum faciem rerum (Dux magne) fuisse, Italiam gemitus quosve dedisse putas? Italiam regum sedem heroumque parentem Assuetamque orbis totius esse caput. Ille, velut coelo demissum fulmen ab alto, Quod cinctum nimbis turbinibusque ruit, Et veteres imis radicibus eruit ornos Involuitque atris ignibus omne nemus: Quaqua ibat fusurus opes viresque Quiritum, Consuerat ferro late aperire viam. Omnia lugebant subita prostrata ruina: Inque animis hominum nil nisi terror erat. Ipsaque, quae summis in montibus oppida sese Munierant armis praesidioque loci, Adventanti hosti subito reclusa patebant, Ne luerent parvae supplicium inde morae. Tu sola haud amplis etiam tum moenibus aucta Amnis et haud medio dissociata vado, Barbariem portis excludere es ausa furentem, Primaque Teutonicas spernere Flora minas. Illa vias aditusque omnes insederat, illa Implerat quantum vallis utrinque patet. Nec collis, despectat agros unde alta virentes Faesula, non multo milite tectus erat. Omnia complerant acies iuga montium et omnia Aere renidebant, esset ubi orta dies. Timpanaque horribilesque tubae strepitus frementum Excibant fortes ad fera bella duces. Inter quos gestans primos Radagasus honores Cimbrorum ex alto sanguine natus, ait: "Ergo ne tot menses urbem oppugnabimus unam? Nec dabitur manibus diripienda meis? Et, cui non ausa est lectas opponere vires Intranti Italiam Roma superba suas, Se longas fecisse moras Florentia dicet? Imprimet et tantum dedecus ista Getis? Ite igitur socii, certatim invadite muros, Vosque illuc per vim desiluisse iuvet. Vivida non amat ex aequo concurrere virtus, Nec tales animos Vistula et Ister alunt." Sic dicens pariter se suscitat acer in armis Cunctamque ad muros cogit adire manum. Illa volat: circumque omnes cinxere corona, Seque alius alium calce terente premunt. Missilia extemplo iaciuntur tela facesque, Et glans in morem grandinis acta ruit. Saxa pluunt lapidesque graves, queis icta fatiscunt Moenia, queis domum tecta trabesque labant. Completur iaculis coelum levibusque sagittis, Et multo scalas milite turba gravat. Quarum aliae substant stabiles et summa capessunt, Fractae aliae rursus deiiciuntur humi. Dumque adeo coeunt una virtusque pudorque, Et saevas properant quisque subire vices: Hi se ut defendant, illi potiantur ut urbe, Ingentes fossas corpora caesa replent. Atque ipsi in muris vix iam consistere cives, Vix iam praesidio turribus esse queunt. Accurrunt matresque simul teneraeque puellae, Atque ope pugnantes, qua pote quaeque, iuvant. Haec liquida festina pices, haec tela facesque, Haec multo calidas igne ministrat aquas. Est et quae vino vires revocatque fovetque, Et tempestivos suggerit usque cibos. Ipse tamen semper magis ac magis integer hostis Ingruit et iam iam moenia victor habet. Tum vero acceptus coelo et gratissimus unus Aeternoque hominum Coelicolumque patri, Zenobius, qui post heroibus additus astra Accolit, et precibus rite vocatus adest: Suspiciens stellas supplex et ad aethera tendens Brachia, sollicito fudit ab ore preces. "O, qui saepe alias, Divum Rex magne, tulistis Afflictis rebus commiseratus opem, Si te cura subit nostrae nunc ulla salutis, Ararum tua si pectora tangit honos: Aspice quam magnis hostis tuus irruat ausis, Quam ferus in populum saeviat ille pium. Nec prosunt turres, nec propugnacula nobis, Nec pinnae auxilium, nec tabulata ferunt. Ipsaque deficiunt animi fortissima corda: Et nostro tellus sanguine tincta madet. Aspice summe pater: nec, si qua admisimus, usquam Avertant oculos impia facta tuos. Et simul immanes depelle a manibus hostes, Depelle a templis tela avidasque faces. Haec mecum pueri insontes castaeque puellae, Et timidae matres invalidique senes, Haec eadem, sacrum quarum caput infula cingit, Orant et lachrymis ora sinusque rigant. Annua sic haec lux reparatae festa salutis Aeternum ante aras luceat alma tibi. Testeturque isto surgens de nomine templum, Templum ingens, multa et relligione sacrum, Te iam captam urbem certae eripuisse ruinae Civibus et muros restituisse suos". Haec ille. Et refici vires in praelia pubes Sensit et est membris additus inde vigor. Ergo alacris iuvenum manus emicat et petit ultro Arma pharetratis obvia ferre Getis. Spondet et egregia virtute innixa futurum, Ipsa ut barbaricum fundat agatque globum, Si subito hinc atque hinc portis egressa reclusis Hostis in aversi terga repente ruat. Id verum patrum vix concedente senatu Impetrat, atqui erat iis haec reliqua una salus. Protinus illa igitur portis erumpit apertis, Et multum madidam sanguine tingit humum. Territus a muris confestim avertitur hostis: Nec dux ipse potest iam cohibere fugam. "State viri: mihi capta luet Florentia poenas Et iam iam labem templa domusque dabunt. Efficite exemplo reliquis sit ut urbibus una haec, Et tutum vobis hinc patefiat iter. Hic vos, hic, inquam, victricia signa Getarum In Capitolini sistitis arce Iovis". Sic socios Radagase tuos hortaris. At illos Urget anhelantes versaque terga ferit Tusca phalanx, cuius princeps insignibus armis Agmen agens Medix ibat et altus equo. Imperii Medix ductum cognomen ab Oscis, Cognomen, quod non deleat ulla dies; Ibat, et in turmas animis tendebat avitis; Inque ore inque oculis ignis et ardor erat. Fulgebant longe in media mala aurea parma, Quae quondam Hesperidum mala fuisse ferunt, Tempore quo Mauros inter fortissimus omnes Imperium Libycus forte regebat Atlas. Illa sua assidue servabat in arbore torvus Atque ardens oculis tergoribusque draco. Non noctu, non luce umquam fera lumina somno Claudere, non alio flectere suetus iter, Sed ramis haerere vigil custosque tueri Aurum: atque hospitibus maximus esse metus. Horrendum trifidis lambebat sibila linguis Ora, etiam si quem viderat ire procul. At bonus Alcides nec longa volumina caudae, Nec timuit multis terga cruenta notis. Sed clava aggressus vigilantem ac torva tuentem Perculit, haud dubio marte deditque neci. Malaque decerpens Tyrrhenum avexit ad Arnum, Faesula cum a tanto est aedificata duce; Faesula, cui nullo moriturum nomen in aevo Indidit Atlantis filia pulchra senis. Quam nempe et captam cum iam victoris amore Discessuram a se cerneret altus Atlas: "I, felix mea nata (inquit) comes Herculis et te In Tuscis tanto sub duce siste iugis. Malaque, quae nostris coniux tuus abstulit hortis, Seque relaturum forsitan esse putat Argolicum ad regem, soli tibi nata relinquet; Et dicet: - Magni haec pignora amoris habe, Quae mox et nati et natorum a stirpe nepotes Servent, et gentis sint decora alta meae -". Haec ille. Et Tuscos cum primum venit ad agros, Uxori Alcides aurea mala dedit. Ac mox discedens: "Ferat haec, mea Faesula (dixit), Quicumque e nostro sanguine natus erit". Illa igitur scuto Medicem impressa gerentem Ut procul aspexit dux Radagasus, ait: "Hic, inquam, hic Scythicos qui nunc fulgente maniplos Aere fugat, nostro caesus ab ense cadat. Et, quae nunc auro fert illita mala micante, Iam nunc de domini tincta cruore ferat". Sic fatus iuvenem aggreditur. Petit ille petentem, Armaque et audaces miscet uterque manus. Cumque adeo multis confossi pectora plagis Sanguine sparsissent arma suosque sinus, Concidit in medio certamine barbarus hostis, Et viridem moriens ore momordit humum. At Medix exemplum urbi gentique domoque Ipse suae et specimen grande futurus abit. Quaeque auri multo splendebant mala colore, Rettulit ad cives sanguinolenta suos. Ac nunc ut facti semper monimenta supersint, Scutum auro fulget, sanguine mala rubent. Quae quantum nostro splendescere carmine possint, O Dux magnorum maxime Cosme Ducum, Quantum antiqua queat Medicum domus, inclyta quantum Innumeris virtus se tua tollere avis, Conatus ni dura meos fregisset egestas, Iam foret in toto notius orbe nihil. Et tamen hac in re cunctas impendimus horas, Quas licet, et carmen pangimus omne tibi. Forsan et hoc inter tua tot decora inclyta parvum Non erit in longa posteritate decus. 3. AD MARCUM TULLIUM BEROIUM Quod tibi nondum etiam grates persolvimus ullas, Ullaque nec nostri munera detulimus Ingenii, tanto quae par fuit intervallo Mittere, non parvi foenoris aucta mora, Nolim id me fecisse putes, quod fastus inani Vento inflet multumque ipse mihi tribuam, Aut quoniam omnino vita iam deside fractus Ipse mei nusquam sim memor officii: Officii, cuius capient oblivia me tum Denique, cum in noctem lumina perpetuam Occludam, neque iam quicquam coelestibus ullis Debentem ipsa suo terra teget gremio. Sed quia tantarum memet praeconia laudum Et numeris abs te carminibusque tuis Mandata et magnum in primis testantia amorem, Quem meus in te mi conciliavit amor Perpetuus, suspensum animum tenuere, tuo qua Merces ingenti munere digna foret, Quam me pro innumeris meritis proque indole tanti Ingenii expensam ferre tibi esset opus. Nec te incusare et tacite reprehendere posses, Quod, quae vix magnis vatibus attribuas, Sic mi impertieris, ut quamquam conscia mens est Ipsa sibi, talem me tamen esse rear, Beroi, qualem tua pagina praedicat et me Decipere hac animum credulitate iuvet. Sed certe (quid enim dubitem tibi dicere verum? Aut quid, quod notum est omnibus, inficier?) Me mea Castaliae cultissima numina quondam Squalentem ignavo deseruere situ Et longum dixere vale; quia rarior arteis Illarum, meus ut mos erat ante, colo: Frigidaque obrepens membrisque animoque senecta Inculti vireis atterit ingenii; Quodque poetarum commercia grata frequentem Interdum atque ipsi me mihi surripiam, Inque nemus sylvamque abdam, quae plurima Phoebo Floret et aeternis perstrepit alitibus, Increpat, et rudibus vix hos inscribere chartis, Quos tibi nunc meditor, versiculos patitur. Huc etiam accedit, quod postquam Hetruria bello est Vexata atque atris litibus implicuit Roma orbem armorumque innexuit improba causas, Et pax exul abit finibus Ausoniis, Nullus honos Musis, ratio non ulla laborum Est habita et nulli praemia proposita Doctrinae et studiis merces ablata bonarum Artium et earumdem semper amica parens Concidit, heu, regum larga et prolixa voluntas, Nilque adeo, quo se iam tueantur, habent. Non secus ac Scythiae cum barbarus incola terrae Everso Latii funditus imperio Obtinuit regnum in media (proh dedecus) urbe, Pressit et Italiae libera colla iugo, Expulsisque bonis procul undique disciplinis, Invasit foedans omnia barbaries. Quare, etsi forsan non infeliciter arteis Tractarem quondam maxime Phoebe tuas Carminaque assidue canerem, nunc fractus et expes Huius curam omnem deposui studii. Quo tamen ut residemque animum ingeniumque labori Desuetum multo tempore post revocem, Saepe precor Musas supplex, dent se mihi quales Tum dederant, cum aetas florida ver ageret Atque incredibili laudum flagraret amore Speque bona in primis credula sese aleret. Quod certe ipse quidem valde cupioque voloque, Si quid valde alias, aut volui, aut cupii, Non satis ut tantum faciam tibi, cui satis uni In primis factum magnopere esse volo, Verum ut, quae in manibus multos male providus annos Informata habeo, protinus absolvam Perpoliamque acri tandem simul omnia lima et Nil imperfectum, nil rude sit reliquum. Atque hoc si mihi contingat votumque secundent Hoc mihi si vatum numina Pierides, Pendebit mea tum sublimi e fornice templi Fistula et haud uno tibia nota sono. Tuque adeo meritas possis ibi dicere laudes Et de me carmen condere veridicum, Postera quod quondam secum mirabitur aetas Ullaque non umquam secla perire sinent. Nunc itaque ingentem vestigia pone Maronem Certa preme et nullum suspice praeterea. Illum unum admirare, unum cole, et, ut facis, unum Esse putes, reliquis quem omnibus anteferas. Atque ita, quas laudes large mihi contribuisti, Convenient in te tum magis atque magis. Iisque adeo, quae tum facies, assurget Homerus Carminibus, dum acres cogit in arma duces, Congressumque tuum non dedignabitur Orpheus, Orpheus Oeagri filius Ismarii. Qui cum nec Stygia Eurydicem revocare palude Nec cantu infernas flectere posset heras, Toto animo, toto suspirans pectore fertur Dulcius haud umquam concinuisse lyra. Bistoniae sedenim, nimium turba improba, matres, Infensae numeris flebilibusque modis, Absciderunt vati caput a cervicibus atque Coniunctum citharae, ut fluctibus aequoreis Erraret misere duro transfixum adamante Moxque ita caeruleis obrueretur aquis, In mare iecerunt. Verum per marmora vectum Ad Methymnaeos applicuit scopulos Calliope mater, quos inter candida cursus Vox capitis, vox est ingeminata lyrae Saepius et dulci sonuerunt littora cantu Et positae medio insulae in Ionio. Accurrere viri, moestae accurrere puellae, Et sacrum tumulo composuere caput. Atque una iunxere lyram, quae garrula monteis Traxerat atque undas lenierat Stygias. Illo igitur Lesbi, qui post sunt tempore nati, Et cantu et citharae mentem animumque sono Magnopere oblectare solent, praeque omnibus uni Et canere et dulci dulce sonare lyra. At Thracum, postquam illa datum est resciscere facta, Ingens invasit pectora moestitia. Signa ergo impressere suis uxoribus omnes Tum primum et tanti ut nunc quoque sint memores Flagitii poenasque luant ita manibus Orphei: Foeda notant foedis omnibus ora notis. 4. AD IOSEPHUM BOCCAM Dum te Bocca tenet Rigulanum et vitreus Aesar Piscantem in medio flumine saepe videt; Dum clivus, qui culta tuae prope limina villae est Undique proceris obsitus arboribus, Errantum spectat vestigia pressa ferarum, Mane sequi multa per nemora alta cane; Dumque sub ombrosa platano, qua lene susurrans Prosilit e scabro murice rivus aquae, Sive alta e specula modulantem carmina Faunus Servat et in viridi cortice verba notat: Quae mox ingratas referens iterata sub auras, Sylvicolas flammis urat Hamadriades; Sive plagas avibus tendentem, ubi vallis opaca est, Luscinia assiduis questibus increpitat. Queis Lyda Ornithium quondam donavit Arachne, Usumque occultos edocuitque dolos, Ornithium, quem vel misere dilexit et unum Optavit certo iungere connubio Ipsa sibi; verum Ornithius per rura vepresque, Incautas visco fallere doctus aves, Ac baculo impositam summo ostentare procacem Nyctimenem et varios edere voces sonos, Spreverat occultos glacie frigentior ignes Virginis, oblatos respueratque toros: Implorantis opem donec miserata puellae Audiit e coelo vota precesque Venus. Ergo illum assidue praedas in tecta ferentem Captantemque omnes, quas modo vellet, aves, Aucupio coepit moerentem eludere inani, Iussit et in vacuas saepe redire casas. Tum nata ante alias telam componere Arachne Et nulli inferior retia texere acu: "Quid te (inquit) toties, puer o pulcherrime, quid te Aucupium frustra iuvit inane sequi? Si merces haec ipsa tuos male grata labores Infelixque artes exitus iste manet. Ipsa ego, quam multi lecto petiere iugali, Cuius et a magno Lydia amore perit, Quamque levi teretes versantem pollice fusos, Texentem et molli stamina picta manu, Aemula (quis credat?) praesens mirata Minerva est Victaque, si verum confiteatur, abit; Ut mihi te, cuius vehemens amor urit amantem, Hoc uno saltem munere demerear, Retia confeci gracili tenuissima filo, Nere quod e Serum vellere nupta solet. Ipse plagas nodosque aptos miraberis, in quos Illapsae pennis impediuntur aves; Ipse agiles limbos orbesque ex osse sequaces, Porrectum et multa in brachia nobile opus, Ipse amiti suspensum alta spectabis utrinque Pandere et ingenti colligere arte sinus. Namque in quincuncem lino distincta tenaci Texta patent laxis parte ab utraque plagis, Inque hos praelonga sinuantur harundine nexus Hinc atque hinc, cum iam stant posita in mediis Arboribus miseras passim exceptura volanteis Retia, quae pullo tincta colore latent. Atque his si qua umquam captam sese explicet ales, Si qua ex occultis avolet insidiis, Illa eadem accipitres inter traducere vitam Tuta queat cunctos effugiatque dolos, Possit et in visco pennas haerere sequaci Libera et e pedica sumere laeta cibum. Haec cape dona puer, tibi quae tibi dedita soli Ursit acu et digitis Idmone nata suis. Haec cape, quae, nisi me vates praesaga futuri Temporis et rerum provida fallit anus, Retia de nostro quondam cognomine dicta Ingenium doctae testificentur herae; Et penes externos, quodcumque hoc nomen, Hetruscos Inventum numquam tale perire sinant. Sed potius, Lydis ceu gens erit orta colonis, Sic Lydae usurpet virginis illa dolos. Inque alia nusquam regione frequentior usus Istius vigeat nobilis aucupii". Haec anus Idmoniae cecinit ventura puellae, Haec eadem Ornithio Lyda puella suo. Quae mox coniugio pueri tedisque potita, Ostendit tenues explicuitque plagas. Atque illum comes in sylvas persaepe secuta Praedam avium innumeram rettulit inde domum. Dum te igitur nemore in medio atque in valle latentem Aut hoc aut aliud, candide Bocca, tenet Dulce voluptatis genus; ac tibi praegravat armos Aut avis, aut humero pendet utroque lepus, Seu positi ripae saliunt in gramine pisces: Mi celer egelidis temperat Arnus aquis Ingenteis aestus et quo non ulla calorem Maiori potuit surgere messis agris; Aut etiam in densa recubanti molliter umbra Una aufert curas Calliopea graves. Nec dolet incassum tantos cessisse labores Votaque successus non habuisse ratos: Sed saepe ad versus furtim numerosque relabens, Quod famam in longum proroget, urget opus. Urget et ad studium clari se suscitat oti, Moeroremque animi, qua licet, arte levat. Spemque facit nostrum non ullo nomen in aevo Sensurum longi temporis esse situm. Quod si praestabunt Musae, si rara bonorum Turba olim, si me secla fuisse ferent, Si vixisse meis iucundum semper amicis Et sanctam sancte percoluisse Fidem, Atque adeo purae si puriter omnia vitae Audiet egisse haec tempora posteritas, Non ego Pactolus quicquid vehit amnis arenae, Quicquid et Ammerice terra beata gerit, Ammerice, cuius montes et flumina passim Argento atque auro divite multa fluunt Tectaque fulgenti splendent onerata metallo, Inque pavimentis aurea lamna nitet Plurima et isignes ornant sua pocula gemmae, Perque vias omnes lucidus ardet onyx; Non Arabum sylvas, non quas legit Africa messes Optarim, non quas congerit aequor opes. Et modo mi dulces pandant sua sacra Camoenae, Despiciam reges barbara Memphi tuos. 5. IN OBITUM SICINII PEPULI Si pia, quae debent, solverunt iustae poetae Fundentes udis ex oculis lachrymas Sicinio, Pepulorum alto quem sanguine cretum Ante suum rapuit mors violenta diem, Cur ego, quantum in me est, illustri carmine funus Non celebrem et mutos ad tumulum cineres Voce vocem magna dicamque novissima verba, I, licet, o, vale, o, iam mihi culte vale? Culte vale, o puer et iuvenis fortissime, nec me Oderis, extremus quod tua facta cano. Illa ego saepe meis volui contexere chartis Et longam de te conficere Iliadem, Sed me tentantem deterruit et pudor et mens Conscia, quae tantum suscipere ausa oneris Numquam esset certe, ni Claricinius unus (Unus amicorum est qui mihi praecipue Observandus et aeterna pietate colendus) Hoc nostrum carmen iure suo eliceret. Et vero quisnam propriis ita viribus audax Fideret, aut tantum hoc aggrederetur opus? Ipse etenim proavis atavisque a regibus ortus, Quorum olim iusto paruit imperio, Quae sese latis spatiosa Bononia campis Explicat, urbs magna nobilitate potens, Atque usu bellorum acris studiisque Minervae, Et multum foecundi ubere dives agri, Urbs, in qua illustri primorum sanguine natus, Et veterum multis clarus imaginibus, Fulsit muneribus fortunae ornatus itemque Floruit innumeris ipse bonis animi. Et primum quascumque arteis docuere priores Ingenuas, toto pectore sic coluit, Ut sive is carmen faceret, sive ore rotundo Dictaret certo verba soluta pede, Callimacho et magno propius certaret Homero, Nec flueret culto iam Cicerone minor. O quoties illum, teneros dum cantat amores, Horrida dum forteis cogit in arma viros, Dum sociis alios aliosque in pectore motus Excitat atque animos arbiter unus habet, Et iuvenes blandi et faciles arsere puellae, Et valde audaces obstupuere duces, Nec minus admirata senum turba ore pependit, Et dubitavit utrum doctior an melior Esset et innumeris animi virtutibus ipsas Aequaret doteis corporis egregias: Et formae immortale decus atque oris honores Et, quale in tenero pectore robur alis Non habuit. Nam seu iaculum libraret ab aure, Seu gladium in saevos stringeret ausus apros, Haud ullae fugere ferae, sed morte peremptae Effudere animas pectore quaeque suas. Quin, ubi cessit equo lentas moderator habenas, Seu cursum Zephyris flantibus antetulit, Non dorcas, non cervus abit securus, amicas Ut sese pernix abderet in latebras, Sed sensit celerem vestigia pone sequentem, Comprensusque fuga constitit in media. Ac velut Aeacides magni Chironis alumnus Non solum doctus fila movere lyrae Suaviter et versu laudes celebrare puellae, Verum etiam saevas sternere caede feras Et celerem in sylvis iaculum transfigere tigrim Et cursu rapidos aequiparare Notos, Terruit invictas audax in praelia genteis Et Xanthi multo sanguine tinxit aquas Troiaeque infanda permiscens omnia caede Extremum virtute attulit exitium: Sic illum indutum galea et praestantibus armis (Nec dum etiam teneras inficere ullas genas Coeperat et nusquam lanugo induxerat umbram) Caerulea timuit frigidus Albis aqua. Germanas cum forte arceis atque oppida Caesar Parere ipse suo cogeret imperio: Heu, quas tunc hyemes, heu, quae tum frigora passus, Quam saepe obscaenam pertulit ille famem? Quam saepe ingenteis mira virtute labores Suscepit, nocteis egit et usque vigil? Interdum plantas glacies hyberna secabat, Plurimus et subter pellibus imber erat. Omnia torpebant gelida concreta pruina Pendebatque altis stiria ab arboribus: Ipse alacer tamen assidue sua munia obibat, Hostibus et duris maximus horror erat. Dumque neces inter durique incommoda Martis Committit valida praelia torva manu, Arctoas urit flammis atque igne puellas, Et teneras magno torquet amore nurus. Quantum autem, seu sint nuptae, seu tempore in ullo Nullius norint tempora coniugii, Depereant praeclarum armis pulchrumque iuventa, Et Scylla infelix et Sthenoboea docent. Altera nam certi violato foedere lecti, Quam Venus in cura supplice corruerat, Non iuveni exitium insonti labemque perennem Intulit? et sanctum polluit hospitium? Cumque decus Divumque illi peperisset honores Et sciret delapsum aethere praecipitem, Ipsa sibi fauces laqueo praeclusit amoremque, Atque omne una odium depulit ex animo. At virgo infelix, rara virgo inclyta forma, Quam subitos ignes ossibus implicuit? Tempore quo Minos magni Iovis inclyta proles Ultor atrox urbem sedit ad Alcathoen, Andogeonaeae poenam necis inde reposcens Et longa miseros obsidione premens. Namque ea tum cari vastantem regna parentis Vidit et, heu, flagrans hostis amore sui, Non hominum morem, non ius, non impia legem Naturae, non et Coelicolum verita est Numina, quae supera nos e regione tuentur Et merito sonteis supplicio afficiunt: Purpureum quin illa patris de vertice crinem Velleret et totum proderet imperium Minoi, quem tum faciebat bellica virtus Insignem atque annis grata iuventa suis. Aut nihil, aut paulo cui tum concedere dignum Sicinium, Germanae appetiere nurus. Atque aliqua ex illis animum iam saucia dixit: "O certe ex alto sanguine nate puer, Quis nunc infestum nostras te duxit ad oras, Ut nobis ferres omnibus exitium? Namque viros bello ingenti et praestantibus ausis, Et nos aspectu absumis inique tuo. Nec tamen optarim saevo te occumbere leto, Vel formosa novo membra rigere gelu. Ipsa ego te potius patria regione relicta, Quocumque abscedes, consequar incolumem; Et tibi iucundo famulabor serva labore, Indignam si me forsitan esse putes, Quae tecum patriae sublimi in sede recepta Degam, atque optato semper amore fruar". Haec illa. At iuvenis, stimulis quem gloria agebat Acribus, haud ullas audiit aure preces, Sed bello confecto omni se serus ad aedeis Ornatum claris rettulit exuviis, Quasque adeo praedas ex hostibus egerat, omneis Partitus, fidos dididit in socios, Quos ante electos secum deduxerat urbe, Et sibi nil prorsus, quam decus egregium, Et, quam quaesierat, laudem servavit, in armis, Et famam, aeterna in secula quae vigeat. Excepere viri redeuntem hilaresque puellae Sparserunt violis purpureisque rosis; Et tacitae: "O felicem illam, quae prima cubile Ascendet coniux sola futura tuum". Ergo illum forma insignem et virtute decorum Optabat generum iam sibi quisque suum, Atque incredibili iam quaeque ardebat amore Et facie virgo et moribus ingenuis, Cum Mars ad caedes et ad horrida bella vocavit Rursus et Ausonios civit ad arma viros, Arma, quibus latos tepefecit sanguine campos, Funditus et miseram perdidit Italiam: Mars, et Musarum atque otii teterrimus hostis, Solus et humani dira lues generis, Mars horum, quae nunc patimur, causa una malorum, Atque auctor nostri maximus excidii; Qui nempe et miscens incendia plurima bello Impius Europam territat atque Asiam. Nicia tunc, humilisque unda frigente Gabellus, Quaeque utrinque suo margine pressa fluit Scultenna, innumeros spectavit stragis acervos Et multo intepuit aucta cruore virum, Sicinii virtus quos et bona dextera bello Obtruncans campos misit ad Elysios. Praerupto veluti demissum e vertice flumen, Quod moles, quod non sistere saxa queunt, Praecipiti fertur lapsu victorque per agros Volvit agens quercus et stabula alta ruit, Atque ipsa ingenti percellit moenia fluctu, Et nullum est, quod non turbet iter populi. Post ubi depressum veterem subsedit in alveum, Visuntur turpi semisepulta luto Iumenta et foedae pendent sine honore ruinae, Et virgulta humili strata iacent capite Evulsaeque iacent passim ab radicibus orni, Et quaecumque arbos obruta vorticibus Deiecit ramos omnemque amisit honorem, Post neque verno umquam sole, neque imbre viret. Cumque acreis audendo hosteis persaepe fugaret, Disceret et iam iam vincere consilio, Atque dolos belli varios eludere et arteis, Et magno cunctis esse metu inciperet: Ecce Patris magni iussu concedit in urbem, Ut procul Hispanos Parthenope eiciat. Talia sed venti discerpunt irrita vota Sollicitaeque movent numina nulla preces, Quae late imperium vireisque tuentur Iberas, Atque omni Gallos Ausonia prohibent. Nam te florentemque annis opibusque potentem Abstulit ante tuum mors inimica diem; Abstulit, heu, primae primo sub flore iuventae, Et tecum patriae spemque decusque tuae. Quod belli auspicium tam dirum et triste secutus Exitus, evertit prorsus opes Latii. Ex illo quia res retro coepere referri, Atque adeo in peius praecipites ruere. At tibi pro virtute puer, pro fortibus ausis (Quandoquidem haec non sunt carmina nostra satis) Devoveant, docti scribunt quaecumque poetae, Nulliusque tua pagina laude vacet. 6. AD PHILIPPUM HURALTUM CHIVERNIUM FRANCIAE | PROCANCELLARIUM, IN OBITUM CHRISTOPHORI THUANI Si quisquam est, Huralte, tuos qui sistere fletus Te velit et lachrymis ora rigare vetet, Quod magnum abstulerit mors importuna Thuanum, Et nimium cives laeserit ausa tuos, Scilicet huic fuerint rigido praecordia saxo Pectoraque infestis asperiora rubis. Ipse ego, quem Tuscis nascentem in collibus olim Vidit et affusis abluit Aesar aquis, Iacturam luxi tam lecti herois humique Deposui Latiae plectra sonora lyrae: Plectra, quibus laudesque tuas, tua facta canebam Gallia, quae Solymos eripuere iugo Inque Palaestina tantum statuere trophaeum, Quantum nulla patrum commemorare valent Secula, cum victus terrarum paruit orbis Legibus atque armis Martia Roma tuis. Parcite felices animae: felicibus astris Progeniti heroes, gens adamata Deo; Parcite, dum vestro redivivum e sanguine alumnum, Virtutum exemplar nobile flere iuvat. Quo nemo antiquae propior contendere laudi Dictus et ad verum pressius ire decus. Ille quidem veterum non inficiandus avorum Sanguis et aetatis gloria flosque suae, Clarorum illustri prognatus origine patrum, Quorum urbem placidis Sequana lambit aquis, Axona cui Ligerisque et Matrona cuique Garunna Submisere uno hoc nomine saepe genu. Gratati tantum decoris tibi, Sequana, tantum Coelicolas uni contribuisse boni. Nec tamen, haud suetus causa hac sibi sumere fastum, Se reliquis renuit civibus ire parem. Sed potius, cum se claris genitoribus ortum Sciret et a magnis ducere nomen avis, Et genere hoc etiam praestantem laudis, honores Ad summos facili tendere posse via, Verum illud decus esse ratus, quod strenuus armis, Vel placidus potuit quisque parare toga, Maluit inniti sola virtute bonique, Quae fecere patres, credidit esse patrum, Inclyta quo seris exposta nepotibus olim Excirent natos ad benefacta suos. Ergo ille ingenuas ut primum accingier artes Atque Heliconiadas coepit adire Deas, Ante omnes Phoebo gratissimus, ilicet unus Pangebat grandi carmina culta sono. Qualia Tyrtaeus fertur cecinisse suosque In bellum Oebalios exacuisse viros, Cum maribus numeris hostem fudere Lacones Accensi et victis imposuere iugum. Certe illum insueta miratus voce canentem Sequana caeruleum sustulit amne caput Et secum: "O, quantos excit virtutis amores, O animos quanta laude perurit!" ait. Ipse autem excedens pueris puerilia longe Abicit et certis verba ligata modis. Et studiis natus iam tum vigilare severis, Maxima quae rerum pondera ferre docent, Edidicit solers leges et iura Quiritum, Et patria sanctum quicquid in urbe fuit. At nihil est ullis terrarum in finibus actum, Cum bello aut tuta pace tenentur agri, Quod non ille animo memori mandarit habendum, Unde suis ferret, cum foret usus, opem. Nemo igitur tantis instructior artibus umquam Tractatum causas fertur adisse forum, Nec patrociniis aeque iuvisse clientes, Aut poenae plures eripuisse reos. Scilicet oranti Cicerone disertius ipso Nil quod non iudex crederet aequus, erat. Illi ingens gravitas, illi probitasque pudorque, Et vitae integritas duxque comesque piae; Atque ideo cunctis perfunctus honoribus, unus Consessu princeps praefuit inde patrum. Ingentique illum moderatus laude senatum, Quo nil terrarum sanctius orbis habet, Rexit bis denos incorruptissimus annos: Atque indefessus nobile munus obit. Consilio in dando sententia libera et una Servandi cives maxima cura suos; Ante oculos constans regni splendorque decusque, Et summa in Regem cum pietate fides; Pacis mirus amor, mens rerum inmica novarum Semper et haud usquam desidiosa quies. Ceu postquam utilibus sitientia prata rigavit Imbribus atque agris praebuit amnis aquas, Labitur et cursum nusquam remoratus et undam, Solibus assidue fert alimenta novis, Immensum Oceani dum se provolvit in aequor, Quaque potest, pelagus commodus auctat ope. Hic quoque talis erat confecta negotia postquam Viderat atque aliquid temporis esse super. Namque suis illud privatim impendere amicis, Sive his in studiis ponere suetus erat, Quae curis animum assiduis relevare gravatum Et cives aliqua parte iuvare solent. Ergo etiam acceptos Musis iuvenesque senesque Amplecti et praesto semper adesse bonis Omni ope et omni opera: neque enim differre iuvandi Tempora, nec duro despuere ore preces Cuiusquam, aut miseri voces ridere clientis, Dum sedet aut clausas ambulat ante fores. Hunc ego te si flere vetem, si conqueri ademptum Chiverni, in quo uno periere bona, Quis mihi vel ferrum, vel durum adamanta rigentis Ipsius in latebris pectoris esse neget? Sim stipes, sim truncus iners simque horrida cautes, Quam nec vis Boreae, nec movet unda loco, Ulla suo, verum abruptis exposta procellis Nullo aestu, nullo frangitur illa gelu. Occidit huius honos et gloria maxima secli, Occidit et patriae spesque salusque tuae. Atque ego te plenos lachrymarum fundere rivos, Et manibus pectus tundere et ora vetem? Tu vero heroem, qualem non ulla tulerunt, Qualem etiam posthac secula nulla ferent, Deflendo susceptum animo testarem dolorem Et lachrymis laxa claustra revulsa piis. Hoc ipse, hoc coniux lectissima foemina, tanto Digna patre et tanto foemina digna viro, Hoc nati nataeque et pignora cara nepotes, Hoc omnis tecum Gallia tristis agat. Et tamen ante oculos eius versetur imago Et constans vitae perpetuusque tenor. Qualis erat, natum cum grandem et honoribus auctum Ipse suum vidit morte repente rapi, Invictusque animo vultuque immoto eodem Pertulit afflictae tristia damna domus. Nec vero indoluit casu concussus acerbo, Scilicet humanas has memor esse vices: Ut nunc fortuna, si qua est fortuna, feramur In coelum, pressi nunc iaceamus humi, Ni forte externo mens inconcussa tumultu Perstet et incoeptum pergere tendat iter, Nec sese ipsa sua patiatur sede revelli, Dum, sua quae non sunt, cogitat esse sua. Ille quidem quacumque in re sibi fidere doctus Imperturbato pectore dura tulit. Nec, sua res quamvis fluerent ad vota secundae, Non servasse modum dicitur atque decus. Ut mirum non sit, Superis si gratior omnes Transierit felix et sine labe dies, Ac spatia extremae confecerit usque senectae Viribus, ingenio, corpore, mente vigens. Decessit certe fortunatissimus uno hoc, (Nam quis quae restant enumerare queat?) Quod sibi te generum moriens Huralte reliquit Consilio et morum commoditate parem. Quem merito evexit rerum prudentia ad altum, Doctrina et virtus quo tua digna, gradum. Officiis cuius meritas persolvere grates Meque animi memoris dum dare signa iuvat, Quae fidis impressa notis non deleat aetas Ulla, nec extingui Musa diserta sinat. Haec ego si maesta cecini tibi carmina voce, Interventu etiam forte molesta suo, Excuset factum simplexque et grata voluntas, Nec non et iussis obsequiosus amor.