CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BARGAEUS.appe-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARGAEUS.appe-01.xml.
1. AD IOANNEM MEDICEM CARDINALEM AMPLISSIMUM Nec mihi Plutus, neque saeva rerum Omnium Fortuna parens benignam Praebuit sese, rutilante reges Quae beat auro. Molle sed Musae ingenium dederunt, Fingere et cultum docuere carmen, Dum pererrantem Aonios recessus Frondibus ornant. Nam modo aut laudes canimus Deorum, Aut lyram plectro quatimus sonoram; Et modo heroum pia gesta summo ae- Quamus Olympo, Dicimus saevae faculas Diones, Scribimus tristes iuvenum querelas, Aereis vinctum canimus Tonantem Colla catenis: Saepe et ad nostros numeros puellae Excitae e sylvis properant, Napaeae Saepe mi texunt vario legentes Flore corollas. Laetus his memet procul a maligna Plebe lucorum rapio in recessus, Quaeque venturis relegantur annis Carmina condo, Carmina excultae nova dona Musae: Quae tibi, o rerum columen decusque Grande nostrarum, Medices, dicanda Mittimus uni. Nanque nec vestes Tyrias, nec aurum Possumus, regum nec opes potentum. Attalum grandi quis enim beatum Munere donet? Mittimus lusus facilesque Musas, Quae tuum fama super astra nomen Efferant, quod non abolere possit Ulla vetustas.
2. AD ALBERICUM CIBO MALASPINAM | MASSAE ET CARRARIAE PRINCIPEM Non, quas Apelles pingere, vel Myron Ex aere suevit ducere, imagines Fugere fatum corruentes Atque vices Italum supremas, Cum barbarorum vis Latias humi Deiecit arces, cum subiit iugum Frenumque (pro labes) recepit Imperio spoliatus orbis Urbis Quirinus conditor, et sua Substructa summis moenia molibus Prostrata vidit cumque signis Marmoreis tabulas iacentes. Quae nunc ruinis obruta plurimis Nil esse prorsus perpetuum docent, Ni quid profundis e tenebris Eripiat male amica tetrae Oblivioni musa, superstitem Heroa quemvis nata volubile Servare in aevum, sempiternos Per numeros memoresque fastos. Non illum aquarum dira minantium, Non insolentis turbinis impetus, Non longa seclorum vetustas Deleat, aut violentus ignis, Quem musa cantat. Gesta Quiritium Norunt nepotes haud ope marmoris Aerisve, sed scribentis apte Carmen et Historiam Camoenae. Haec una pulchrae nomen et inclyta Aeternet urbis facta Ligusticae, Haec una reges, unde ducis Ipse genus, vetet interire, O clara magni progenies avi Aruntis: olim cuius Ibericae Sensere virtutem cohortes Saepe referre pedem coactae, Dux ultimorum strenuus Andium Regnum reposcens cum sibi debitum Clades superbo Tarraconis Intulit innumeras tyranno.
3. IN CACULAM Quid est inepte, quid miselle Cacula, Quod pergis insanire pertinaciter? Dic: iste mentis impotens furor tuae Quiescet umquam? an usque et usque tete aget Feretque, quo libebit, infantissimi ut Nomen poetae consequaris? Ah nimis Miselle, nondum perspicis videlicet Quam pestilente tute morbo absumeris, Dum te dies noctesque scribens conficis, In teque saevis caeterosque, perlegens Modo huic, modo illi ineptiarum millia Frustraque tantum concupiscens nominis. Nam quis poetam, quaeso, confitebitur, Quem verba cogunt obviaeque syllabae Non id, quod ipse vult, sed id, quod imperant Illae, exarare, sensa mentis dum suae Enuntiare nititur? Quod accidit Tibi, frequenter dixero ne Cacula, An semper? hercle semper: nec novem tamen Sentis inepte, nec vides adhuc miser Frustra vocare carmen ad tuum Deas, Carmen trecentis inquinatum sordibus; Seu verba faece sumpta de vulgi placet Spectare, claudos sive versuum pedes, Aut prorsus omnis ponderis sententias Omnes inanes, bimulus quales puer, Quadrimulusve suevit ore fundere, Aegerve febre saeviente fervida. Et haec Sibyllae, cum Deorum numine Afflata magno concitatur spiritu, Apollinisque veriora oraculis Adhuc negavit esse nullus uspiam Mortalium, qui legerit semel tuum Carmen trecentis inquinatum sordibus. Et ipse credis o miselle Cacula, Credis miselle te poetam dicier? Miselle, nec dum perspicis quantum furis Quantumque divexare pertinacia Ab ista et isto errore inextricabili, Atri furoris pleno et atrae insaniae. Nam maior ullus esse non potest furor, Nec ulla maior atriorve insania, Quam cum quis esse se poetam discupit: Nec esse Phoebus ipse, nec Musae sinunt.
4. AD IULIUM CAMILLUM Non tam, cum queritur sub veteri trabe Ac deplorat Ityn carmine, barbari Ales coniugii questa libidinem Flevit dulciloquis modis; Nec tam caeruleis fluctibus obrutum Iactari Zephyris Alcyone viri Corpus perstreperet dum mare, tristibus Rupit littora vocibus: Quam dulce Aoniis quod penetralibus Promptum visceribus fundis ab intimis Carmen, Iule, suo cum tibi Cynthius Implet pectora numine. Testaturque adeo Melpomene nihil (Quanquam Pindaricos Graecia nobiles Miretur numeros) pectine gratius, Quo pulsas Latiam chelym Atque ad te Satyros undique pertrahis Sylvarumque sacrum numen Oreadas, Sive illae Arcadii culmina Maenali, Seu servant iuga Caucasi. Quid mirandum igitur si tibi Graecia Assurgens patrios docta refert modos Acceptos, Clario qui duce Apolline Tendas altus in aethera? Dum rides fugientem Iovis alitem, Quae Gallos Italis perspicit undique Stipatos ducibus dira minantibus, Ne foedam properet fugam, Ac tandem Ausonios improba liberet Pressos imperio non tolerabili, Et sese Hesperios abdat in ultimos Extremi Oceani accolas; Dum magnas Superis carmine gratias Reddis laetitiisque omnibus exilis Radices quod agunt aurea lilia Nostris in regionibus, Quae concussa diu (pro dolor) horridis Austris et pluviis incipiunt suis Afflari Zephyris, ut caput efferant In fulgentia sidera. Sic, o sic faveant numine prosperi Dii, quaecunque videt Phoebus ab aethere Dum vectus peragrat cuncta iugalibus, Ramis omnia contegant. Sed ne nostra tuis auribus obstrepant Importuna nimis, dum sacra Palladi Curas assiduus Socraticas terens Chartas, Pieriis modum Impono numeris. Nanque ita Cynthius, Audacem tenui pectine dum liram Pulsarem, monuit; denique pectore Cessit numen ab intimo.
5. IN THRACIAM CLASSEM Thracio quum in religata portu, Unde currentes recipit Propontis Bosphori fluxus, iter appararet Barbara classis, Nostra quo diro populata ferro Littora, insanis inimica flammis Verteret clari miseras ab imo Caesaris urbes, Dicitur vates cecinisse Proteus Fata, dum stratum pelagus iaceret Fluctibus, nullis Boreae Notive Flantibus auris: "Ite non fausta nimium securi Abietes caesae nemorumque Divis Prorsus adversis renuentibusque Visere Pontum; Ite quo ductor vocat, ite quo vos Barbarus lectae iuvenum catervae, Spesque promissae comes usque praedae Ducit hiantes. Vosque si fluctus Maleae sequaces, Sive ab occasu Zephyri morentur Taenari, nautas ubi subter undam Naufraga cautes Terret infaustos: iter institutum Attamen longis superare palmis Tendite et vestros remoretur ausus Nulla Charybdis. Nam sibi iam tum male feriatum Rhegium undarum pater atque rector Execrans, templis domibusque saevos Inferet ignes. Inferet flammas, cineresque fient Omnia: et iunctis perarata bobus Nutriet tellus segetem et patenti Gramina campo. Cuncta tunc Euris Aquilonibusque Vela pandentes, Siculum per aequor Classe Nicaeam venietis urbem Omine laevo. Hanc ut audaces nimium leaenae, Longa quas diu rabies edendi Egit impastas, catulis relictis Linquere sylvas Obsident caulas aditusque circum Undique explorant: ita vos beatam Conditis multorum opibus petetis Diripiendam. Vastium sed cum auxilium ferentem Asperas iam iam Lygurum per urbes, Plurimis circum ducibusque et acri Milite septum, Alpium altarum iuga montiumque Atque veloci superasse gressu Fluminum lapsus, levis aura vestras Personet aures, Ibitis vobis pede consulentes In fugam versi (pudor oh) relictis Omnium telis generum, daturi Carbasa ventis. Ibitis quoquo metus atque terror Suadeat, Vasti tibi quem crearit Nomen, invictis metuenda nuper Turba sagittis. Ille sublimis velut amnis auctus Iam nives aestu solvente vernas Fertur in praeceps, tiliasque et altas Dissipat ornos, Dissipat quercus veteres bonasque Fraxinos bello, miserisque vastat Creditam campis segetem soloque Moenia adaequat: Fulgido circum caput aere vinctus, Dum sibi aeternam parat Italisque Gloriam, fertur medios per hostes Ense tremendus. Hoc et ingentis memor usque facti Saepe devictas acies fatetur, Hoc sibi partos memorat triumphos Auspice Caesar.
6. IN CACULAM Inanis hic et invenustus et malus Liber, trecenta menda quem coinquinant, Quid est? et unde turpe sustulit caput? An exaratus in recente Romuli est Remique faece? an in Suburra et Atriis Taberna in ulla, an et Macello in intimo Popino scripsit hunc, egensve ganeo? Rapaxve fullo? sarcinator aut inops? Haraeve putridae excavator? aut vetus Rudisque fossor? instuorve sordidus? Hebesve praeco? barbarusve mulio? An hac in urbe, an altera, an in ultimo Sinu Adriano, an in propinquo Hetruriae? Pigerve sutor? Insuberve baiulus? Loquaxve tonsor? improbusve navita? An hinc remotus asperi Scytha ingeni, Britanniaeve durus essedarius? Iberiaeve caprimulgus incola? Apuliaeque cultor? et Sicaniae Iners subulcus? atque arator horridus? Quid est? quid, inquam, habere se putat boni? Quod ipse turpe sustulit luto caput? Cupitque pervenire in ora gentium; Quod insolenter improbeque perfurit, Nihil quid ipse sit, nec unde cogitans. Quod usque pollicetur ac petit sibi Superbus insolensque principem locum, Nimisque stultus arbitratur optimis Quibusque se decere compararier Vetustas quos vel ipsa et haec recentia Tulere secla plurimos et optimos, Et hisce liberalibus facetiis, Sales habere quae putantur, et notis Latinitatis, abditae et scientiae, Et Attici leporis oblitos libros. Ineptus (inquam) hic et minutus et malus Liber, trecenta menda quem coinquinant, Quid est? et unde venit? Hospes optime, Poeta scripsit hunc, poeta maximus, Poeta, qui nec unius facit pili Latinitatis ista vel vocabula, Vel usitata verba, vel Quiritium Iocosa dicta, sive dicta seria, Et elocutionis apta lumina; Poeta, qui unus ante et hocce tempore Nihil diserta scripta curat ullius, Nec instituta, carminis quibus pedes Leves feruntur, aut graves trahunt moras. Pusilla ducit haec parumque congrua Sibi suaeque inaestimabili et novae Vagaeque scriptioni, et unico stilo Novus poeta maximusque Cacula.
7. Lux, o beata lux, o Qua Bacchus et Gigantes Ferosque vicit Indos, Qua tigridasque curru Subegit et leones, Factaque de corymbis Et pampino corona Caput sibi revinxit Et ultimo triumphans Reversus est ab orbe, Vitemque primus ad nos Tulit benignus, atque Ostendit ut liquorem Nudis iuventa plantis Praeloque de racemis Elideret Lyaeum: Deum omnium Lyaeum Et optimum et supremum. Quo diluuntur atrae Curaeque et insolentes Formidines et omnis Accersitur vicissim Amica semper altrix Vitae ipsius voluptas, Venusque Gratiaeque. Lux, o beata lux, o Lux digna, quam canamus, Quam transigamus omnes Inter Falerna et inter Pulcherrimas choreas Et candidos lepores Senes mero madentes Et ebriae puellae. Lux, o beata lux, o Quae tam bonum liquorem Huc prima pertulisti, Illuceas perennis Et circumacta in orbem Has laetior quotannis Festas dapes revisas. En ergo iam venuste Puer meraciores Calices mihi ministra, Et inde combibones Fac expleas, quot adsunt. Haec vina sunt Falerna, Sunt ista Formiana, Calenaque et Setina, Albana, Chia lustris Tribus vetustiora. Ut iam subit medullas, Ut iam pedes manusque Nobis tenax Lyaeus Revincit immerentes! Ac tu quidem Ciofi Nimis es meae puellae Intentus in papillas, Nimis tuos ocellos Iam plurimo furentes Amore, vino et ira Defigis in Corinnam. Quin te Viole, quin te Ni falsus intuendo Ego sum, tuos amores Bene novi, et ista, qua tu Valde cales, amat iam Iam deperit sodalem Nostrum salaciorem Perdicibus vel ipsis, Passerculisque vernis, Et, siquid invenitur Procax magis salaxque, Hunc Vigniam, leporum Tamen atque Gratiarum Alumnum; at is vicissim Et pectore et tenellis Absumitur medullis Ab impotente flamma. Quid, o senex proterve, Caper libidinose, Delire Tucca, quid, o Quid potus in Fadillae Gremio satur recumbis? Neque te pudet quod ipsam Tunicamque palliumque Pertundis et supinus Stertis Falerna? Sed nos Bibamus usque et usque Et pocula hauriamus Maiora: sic edaces Curae fugantur omnes; Quod pluris esse possit, Quam regna opesque regum.
8. AD IO. HIERONYMUM ROSCIUM | EPISCOPUM TICINENSEM Rosci, quem prius ut domo e vetusta Natum e sanguine nobili parentum, Mox auctum meritis honoribusque Fortunae et studio benignioris, Cultu, quo pote, prosecutus omni Colebam tacitus, darentque tandem Optatum mihi commodumque tempus Votis et precibus Deos rogabam Ipsam hanc cum tibi caeterisque, qui te Dignum, quem veneremur, esse norunt, Voluntatem animi mei perennem Testatam facerem. Sed hercle postquam A te incredibili benignitate Acceptus potui perelegantem, Et multa simul eruditione Ornatumque gravemque, nec venustum Minus, nec minus hisce liberalem Sermonem bibere auribus, tuique Praesentis faciem videre praesens, Confestim obstupui velut corusci Ictus fulminis impetu minaci. Ac domum redii nihil, nisi unum Te noctuque diuque somnians, te Exposcens itidem alloquensque solum. Quare et si hoc ago forte non pudenter, Qui tibi obstrepere audeam molestus, Confeci tamen hoc poema, ut istuc, Qualecunque fuisset, afferendum Curarem subito, putans futurum, vel Si non ingenii vel expoliti Testis iam queat esse vel subacti, At prae se ferat indicetque aperte Tuas nec rudibus nec infacetis Conatum voluisse me supremas Ad coelum numeris vocare laudes; Sed victum gravitate ponderisque Magnitudine territum, perinde Fecisse ac pueri puellulaeque: Qui plexas viola rosaque ponunt Imos ante pedes pii coronas, Siquando caput arduamque frontem In magno haud licet attigisse signo.
9. EX MENANDRO Hanc si optionem fecerit mihi Deus: "Postquam iacebis mortuus, vitae statim Redderis, et quod commodo fiat tuo, Equus, canis, vervex, caper, homo, denique Eris quicquid volueris, nunc illud licet Optes, tibi quod expedire iudices"; Respondeam tum protinus quod sentio: "Ne me, rogo obtestorque, ne coegeris Subire rursus, quam relinquo, imaginem. Neque enim est aliud plane animal, cui vel prosperae, Vel adversae res accidant iniuria Meritumque praeter omne. Nanque equus bonus Nitescit altis laetus in praesepibus; Itemque multo lautius canis celer Domi nutritur, quam piger; nec interest Parum, iuvencus fortis an sit debilis. Homo antefertur improbus solum probo: Adulatorque primas fert, at proximas Calumniator, fraudulentus tertias. Ut expedire censeam posthac fore Asellum potius, quam videre ut improbe Indignus efferatur, ut iaceat bonus Expers honoris omnis, omnis praemii.
10. AD PAULLUM MANUTIUM Ecquis praeterea audeat Manuti, Quae Doctor Samius reperta quondam Mortales docuit, negare vera Esse cum ratione iuncta? quando Nil distare videmus aut nepotes Interdum a patribus suis avisque, Et mores nihil eius interesse Inter et placitae instituta vitae, Lustris qui fuit ante nos trecentis, Et nostrum ingenia utriusque, qui nunc Tanto tempore post sumus creati. Sed quorsum haec? (video) requiris. Ipsam Quod vere in te animam migrasse cuncti Divini Ciceronis et fatentur Passim et suspiciunt coluntque, tanquam Non dico Ciceronis exprimentem Apte sensa animi aureumque flumen Verborum, at potius perinde ut ipsum Ipsum inquam veteres boni Quirites Scribentem aut etiam reos tuentem Dicendo Ciceronem et audiebant, Et plausu studioque prosecuti Colebant simul et simul stupebant. Vive ergo incolumis diu, o Manuti, Non solum tibi liberisque, qui iam Per vestigia patris ad supremum Pervenere gradum eruditionis, Sed illis quoque, quive sunt eruntve Gloriae cupidi atque litterarum.
11. AD FRANCISCUM IUCUNDUM Iucunde, omnibus e meis amicis Iucundissime amice, quos ocellis Charos sum magis hisce prosecutus Aut nunc prosequor impotente amore: Sic mi non male, sed bene ac beate Sit, ut ne iuvenis quidem tenellus Unquam, quem Veneres Cupidinesque Unum in deliciis habent, perinde Exarsit miser intimis medullis Prae desiderio suae puellae, Ac nos urimur aestuante cura Fruendi lepido tuo lepore Et tuis salibus facetiisque, Quibus si carui diem vel unum, Unam si carui misellus horam, Totam me hercule praeterire noctem Ingratam mihi sentiam necesse est. Quare te rogo per tuos amores Et per delicias libidinesque, Quas in te cupide facis puella, Quum sese putat haud minus beatam Quam si regna opulenta consequatur: Coenatum properes venire mecum. Nec nos regifico arbitrere luxu Et sumptu nimis elegante magnam Iandudum tibi praeparasse caenam. Latranti stomacho ova porrigemus Conditumque olus acriore aceto, Tum famem tenero eximemus haedo, Quem nuper coquus impiger tumenti Raptum ab ubere lacteae capellae Sapa et caseolo recente et herbis, Fragrant Assyrio quae odore, farsit. Nec pisces aberunt salubriores Quam qui marmoreis vagantur undis: Hos meus mihi misit amnis Auser, Piscium domus Auser et recessus. Quorum in levibus hinc et inde tergis Fulgent purpureo colore guttae; Hos quidem salares putant vocari, Salmones alii. Sed hoc quid ad nos? Aeque nam bene concoquemus, ac si Iandudum Cicero ipse sustulisset Hanc litem aureolis suis libellis. In mensam modo deferantur atque Pergrato exsaturent gulam sapore. Quare, si sapis, o venustiorum Ocelle, hic, quia neminem moratur Praeter te unanimis tuus sodalis, Quam primum venies feresque tecum Lusus, delicias, facetiasque, Quotquot sunt domi in arcula repostae: Queis postquam Angelium bearis, ipse Beet versiculis tuos amores.
12. IN ADONIS OBITUM, EX THEOCRITO Extinctum Venus intuens Adonim, Atque hinc aureolos et inde crines Effuso madidos cruore et ipsas Carentes roseo genas honore: "En (inquit) celeres o ite Amores, Ite et Idalios adite saltus, Atque aprum trahite huc meos qui amores, Meas delicias Adonim, eheu, Adonim nemorum decus, peremit". His dictis, celeres volant Amores Per sylvae latebras videntque tanti Auctorem sceleris suem latentem. Tum collum laqueo implicant tenaci Coguntque Idalia exilire sylva. Atque hic praevalido trahit capistro, Urget vulnificis at ille telis Cunctantem nimio metu Diones. Tunc ardens Venus impotente amore: "Eheu pessimus omnium ferarum, Tun' (ait) femur hoc ferire es ausus? Tun' meum improbe vulnerasti amantem?" "Per te, (tunc aper inquit) o Dione, Per hunc, qui iacet hic, Adonim, atque Per haec vincula iuro, per catenas, Queis ad te misere trahor, per hosce Venantes, tibi sauciavi amantem Invitus. Malus huc me adegit error. Nam nudum ut femur albicansque vidi Qualem ipsum in statuis ebur renidet, Correptus subito furore, cum mi Flagrarent tenerae ignibus medullae, Cum sensus mihi pectore excidissent; Insanissimus ore suaviatum Accurri mihi ne beatiorem Quisquam esset potis anteferre. At hunc tu, Hunc ulciscere, caede, frange dentem, Dentem prae rabie furentem amoris. Quod si non satis est, recide rostrum hoc, Quod tantum sibi postulavit amens". Tunc Venus miserata: "Solvite (inquit) Hunc vos, o pueri". Solutus ergo Aper praeterea ingredi profundam Sylvam noluit, at comes perennis Adhaesit Veneri, suos et ussit, Sese proiciens in ignem, amores.
13. AD PAULLUM IOVIUM ET AD SIMONEM PORCIUM Iovi candide, tuque docte Porci, Nostri lumina sempiterna secli, Bonarum et decora alta litterarum. Nanque Aristotelis malas tenebras Vestrum discutit alter et sagacis Naturae latebras peragrat, omneis Errores animis uti revellat Et lucem afferat omnibus perennem. Alter historia erudita et ipso Scribendi genere eleganti et alto Illustrat loca, facta, nationes, Nec quicquam patitur perire nostri Ornata modo scriptione dignum, Quod non splendeat in suis libellis Cultis, Iupiter, et laboriosis. Vos ille Angelius salutat ambos, Ille (inquam) Angelius beatus atque Felix, si queat, ut solebat ante, Vestras nunc quoque ventitare ad aedes Et sermonibus interesse vestris, Quos multa et varia eruditione Confertis, sale et Attico lepore Conditos adeo, ut beetis omnes Quotquot vos simul audiunt loquentes. Vos (inquam) Angelius salutat ambos, Ille ille Angelius vel impotente Risu dignus et omnium cachinno. Cui radicitus auferens capillum Atque omni spolians honore malas, Hinc inde horrifico genas rigore Contraxit Notus osseosque ocellos. Quare nunc miser omnium perhorrens Conspectum, latet abditus tenebris, Ut cervus latet abditus cavernis, Si fronti decus excidit superbum, Dum sentit capiti arbores renatas, Quique olim aruerant cadente trunco Proceros iterum virere ramos. At vos, si sapitis, cavete utrique Iovi candide tuque docte Porci Hunc ventum horribilem atque pestilentem.
14. AD ANTONIUM CIOFIUM IURECONSULTUM Orem ridiculam et nimis iocosam, Ciofi, meus et tuus sodalis Dum se Mammula forte contineret Nuper, ut solet, in Paculliano, Ac sodalitio procul relicto Cribrullam sequeretur obstinatam, Luto plurimus haesit in tenaci. Luctatusque diu ut misella visco Magisque ac magis impeditur ales, Luto est et magis et magis volutus. Tum Iovemque Deosque deprecatus Ranam ex tempore versus in palustrem est. Et nunc assidue coaxat inter Diversans culicesque tippulasque Et si quicquam aliud voraginosas Fossas, et veteres habet lacunas, Et segni putridas aqua paludes; Cribrullae aut vetus obsidet puellae Limen, aut humili super grabato Huc illuc salit, aut sinu receptus Lutosas fovet usque et usque mammas, Et luto caput occulit profundo, Et lutum colit et colit puellam Haud luto nihilo lutosiorem. At nos suppliciter Iovem Deosque, Quando is deseruit suos sodales Nec pili facit, ut Pacullianum Semel se abdidit in suum, precemur Lutosas amet et colat puellas, Quantum qui colere atque amare quicquam, Et quicquam pote plurimum perire. Et cum se satiaverit lutoque Et lutum redolentibus papillis, Formae redditus ilicet priori Huc tandem redeat lutosus ad nos.
15. AD VINCENTIUM MALPILIUM Vincenti egregium decus vetustae Urbis, flos iuvenum beatiorum: Dic o dic, precor, est ne tempus ullum Beatus tibi quo videris esse? Tum credo (nisi fallor) ipse cum de Tuis civibus optime mereris, Cum plane periit dies nec unus Nova quin aliquem benignitate Bonum iuveris atque sublevaris: Qui tui est tenor unus instituti. An magis quoties abis ab urbe Cum dulci, unanimi optimoque fratre Una perfruiturus otioque Ruris deliciisque: queis abundat Multis et variis amaenus ille Ager Loppeliae tuae feracis Dilectus Cererique Liberoque, Gratusque ante alios Dianae et ipsis Choris Naiadumque Oreadumque. Quae fessae nimio labore et aestu, Cum sylvas radiis perurit altas Phoebus, et loca personant cicadae Proceris sata populisque et ulmis, Veste humi posita pedes ferantur Et pectus rigidis tumens papillis Femurque et nitidas lavare suras Iuges ad scatebras fluentis undae. Dic (inquam) mihi, nonne quot fuerunt, Quotque sunt, aliis euntve in annis, Vicos despicis omniumque prata? Praesertim quoties iocandi et una Sedendi comites gravesque amicos Tecum educere contigit: celebrem Brutum mirifica eruditione, Et clarum integritate moribusque Prosperum, quibus esse suaviores Non possunt, magis aut boni sodales. Sed tu, seu procul urbe rusticaris Nunc curans genium mero iocisque, Nunc ducens Charitum leves choreas, Seu tuas colis hospitalis aedes In cives itidem advenasque gratus Phoebo dans operam omnibusque Musis, Vincenti, decus inclytum bonorum, Sis felix, precor, ac beatus; et te Per vestigia pressa liberique Sequentes imitentur et nepotes. Atque istam, tibi quam dedere mentem, Tuendi omni ope patriam bonosque In illis quoque Dii iuvare pergant.
16. AD ANTONIUM CIOFIUM IURECONSULTUM Si quicquam Angelio placere, quicquam Si nostro satis esse vis amori Factum, si nihil ipsemet scienter Commisi, unde odii flagrantis in me Caussam ceperis, obsecro, Ciofi, Proque amicitia perennibusque Meis officiis peto voloque Unum hoc, praeterea nihil: puellam Ut quantum potes usque et usque laudes Meam, nec fores nec fuisse iures Ullam usquam magis et probam et venustam. Sic quae te mala pituita vexat Arescat penitus, manusque nostro Vexet Caculae improbo poetae, Qui nos versiculis necare suevit.
17. AD FLORIANUM O loquacior obstrepentiorque Ranis omnibus, omnibus cicadis, Quotcunque arboribus strepunt in altis, Phoebus dum medium peragrat orbem, Quotcunque et veterem canunt querelam, Primas cum Hesperus excitat tenebras. O idem tamen omnium quot unquam Fuerunt lepidique et elegantes, Iucundissime Floriane: nos te Sodalem unanimes tui sodales Ad coenam cupimus venire nostram Coenam, me hercule Floriane, quae non A nobis sine candida puella Et vino et sale et omnibus cachinnis Usque ad undecimam trahetur horam. Nec deerit citharaedus aut choraules Ad quorum numeros ineptiamus. Saltantes imitabitur Columbus Insultans thyasis furentis instar Silenos Satyrosque Tityrosque, Insanas aget improbasque Bacchas, Curetas, Corybantas et Caberos Gorgus, flosculus omnium histrionum, Gorgus, omnium ocellus et voluptas. Ac nemo tamen insolente ritu Abscindet Samia sibi ipse testa Nervum, quo sine sordeat puellis. Ne tete scelus impium putares Visurum, bone Floriane. Quare Oramus tenerae per ora Phrynes, Quae te iam ignibus ustulat trecentis: Huc citus veniat, nec unus esse Velis, gaudia nostra qui moreris. Nam tua nihil est loquacitate, Quam ranae pluvia imminente quamque, Dum florent scolymi, timent cicadae Iucundum magis. Hac, amice, nil est Plane, quo careamus aegriusque Et molestius optimi sodales. Si cedant igitur tibi cicadae et Ranae se fateantur esse victas, Quod sodalitium tuum precatur Hoc tu spernere Floriane noli.
18. AD LAELIUM TORELLIUM Laeli, sic tibi Dii Deaeque Cosmum, Heroum decus omnium perenne, Qui te diligit aestimatque tanti, Quanti nec potis aestimare quenquam, Servent incolumem diu ac beatum; Fac pecuniola illa perpusilla, Quam dudum emeruere tot labores Dierum assidui quater tricenum, Solvatur mihi: nam nec aes, nec aurum Iandudum superest, quod erogemus, Nos ne in nominibus malis habendos Putent, qui sua credidere. Nanque Pisis cum studia ipsa proferuntur, Astant undique mancipes, propolae, Pistores, solearii, omniumque Fullonum genus atque linteonum, Queis nil indomitum ac magis molestum est. Quare te rogo per tuos ocellos Perque, si tibi gentium quid usquam Laeli charius est tuis ocellis: Iube a me procul esse tot venena, Quae nos conficiunt domi forisque.
19. AD IOSEPHUM IOVAM Abisti ne igitur Iova? et sodales Liquisti unanimes diu abfuturus A nobis procul? et reversionem Adhuc diceris apparare nullam, Ut Minutulo et ipse tu fruaris Et Minutulus ipse te fruatur, Atque in alloquio tuo parumper A cura requiescat intimumque Moerorem minuens levetur, in quo Iandudum iacuit miser, diesque Ac noctes lachrymis genas gravique Cor desiderii peresus aestu, Et quidem meritissimo: quod a se Ablatum veterem optimumque amicum Aut fratrem potius videt gemellum, Quem mira pietate prosecutus Plus quam seque suosque amavit omnes, Quemque participem sui doloris, Suae et laetitiae volebat esse Quicquid acciderat boni malive; Qui cum tam procul a domo et propinquis Longinqua in regione Galliarum Magno vixit amore copulatus, Ut uni modo cogitationes Suas crederet intimosque sensus. Sive ergo, o Iova, et integri bonique Amici bonus integerque amicus Caussa nunc abes ipse, sive ut istic Omnes liberius sequare Musas Et colas studia una litterarum, Sis nostri memor usque; gratiaeque Puta iam appositum tibi perenni Lambino siquidem Minutoloque Meo nomine dixeris salutem. Vale mi Iova et, ut soles, me amato.
20. AD SODALES Amici unanimes mei sodales, Sodales lepidi et boni et venusti, Atque iidem tamen improbi helluones, Harenis Libyae siticulosis Potores bibuli magis, magisque Post vini calices meracioris Madentes viola rosaque, tristes Quae passa est pluvias procacis Austri; Iidemque anseribus ciconiisque Atque onocrotalis voraciores, Quippe incredibili sagacitate, Ut boni leporem canes latentem, Nunc Chios latices cadis repostos, Nunc convivia lauta quaeritatis: An vos Angelium putatis esse Unum forte aliquem beatiorum, Quem nunc vos miserum comesse vultis? Nam quod mirifico culina odore Fragravit mihi nuper: appararat Apud me Iovius meus sodalis Coenam candidulae suae puellae. Non (inquam) Iovius severioris Auctor historiae: senecta nanque hunc Scribentem assidue occupavit, ut iam Praeduros nequeat movere lumbos; Sed is, qui numeris Catullianis Ad coelum didicit vocare amores, Atque unus teneras amat puellas, Quantum qui pote deperire amando. Quod si idem facitis, licebit omnes Domi lautius esse quotquot estis Meae. Sin minus, hinc abite cuncti, Sodales nimis improbi helluones.
21. DE MARIO COLUMNA Revenit Marius Columna ad Arnum Relicto Veresi suo Tybrique. Nunc quanto minor hic et ille, tanto Maior iam fluit Arnus altiorque.
22. AD LAELIUM QUIDICCIONIUM Nam quid tam male, Laeli amice, de te Unquam sum meritus? quid aut locutus Secus, quam sibi postularet ille, Ille amor vetus utriusque nostrum? Ut tu me miserum sciens volensque In tantam impuleris repente fraudem, Dum suasum illecebris dolisque visum Heri vespere ducis ad puellam, Puellam Charitumque Apollinisque, Et doctae decus unicum Minervae. Cuius postquam ego carmen eruditum Perlegi semel atque ab ore dulce Loquentis stupidus semel pependi, Totus interii ilicet; domumque Reversus potui (quis hoc putaret?) Nec partem minimam quiesse noctis, Sermones recolens iocosque dulces, Qui me surpuerant mihimet ipsum, Ut et nunc miser ardeam nihilque Furentem iuvet impotente amore. O laudem egregiam, o celebre factum, O te vel ducibus parem supremis, Qui nil tale aliquid senem timentem Deceptum illecebris tuis dolisque In tantam impuleris repente fraudem.
23. AD BACCIUM TINGHIUM Commendo tibi plurimum tuaeque, Mi Tinghi, fidei meos amores, Meas delicias levis iuventae. Non dico hercule candidam puellam: Ne de me secus atque oportet, omnes Cui huiuscemodi molestiores Curas abstulerit gravis senectus, Suspicere aliquid; sed hos libellos, Qui sunt carminibus meis referti, Ac mire cupiunt ad eruditas Pervenire hominum manus politi Et, quantum fieri potest, ab ipsis Purgati maculis malisque mendis. Quod illi minus ante consecuti Si per te modo consequentur, uni Habebunt tibi gratiam perennem.
24. AD IULIUM COLUMNAM | PONTIFICIUM LEGATUM Dat dono Angelius suos libellos Sua haec carmina Iulio Columnae. Dat quidem leve munus, ast amoris: Ast erga Mariumque Iuliumque Columnas, decus ad perenne natos, Observantiae, honoris atque cultus Quem loquens tribuit tacensque utrique Et pignus grave et obsidem perennem.
25. AD PAULLUM MANUTIUM ET | BENEDICTUM VARCHIUM Venit festa dies: tristes discedite curae; Idaliae ferimus debita sacra deae. Hac olim Venerem placabant luce puellae, Quas nunquam in vacuo iuverat esse toro. Hac promissa Iovi spumantia vina Quirites Blandaque permulta cum prece tura dabant. Hac ego sum quondam dias in luminis oras Editus: affulsit hac mihi luce Venus. Nunc igitur fecisse iuvet Venerique Iovique, Lux geminos nobis placet ut una deos. Prome puer Chiumque novum veteremque Falernum. Et natet effuso cuncta liquore domus. Vosque adeo mecum Glycere, Telesilla Meleque, Quas cuncti misere depereunt iuvenes, Solemnem celebrate diem: date tura precesque, Nec desint risus mistaque verba iocis. Hic sunt et myrtus et grata sisymbria, sunt et De iunco et verna vincula facta rosa. Non lyra, non carmen desit, quod cantet Amyntas, Cui cingit flavas picta corolla comas. Alma Venus, tibi dum laetas operamur ad aras, Huc ades, o multo flore referta sinus. Huc ades, et felix nostro de pectore curas Pelle malas: nobis hinc bonus annus eat. Hinc tristes absint morbi pallensque senectus, Et labor et luctus et malesuada fames. Neu subitus mista cum grandine verberet imber, Quas trudit gemmas vitis opaca suas. Neu fera tempestas teneras contundat aristas, Neu sua graminibus ros alimenta neget. Multa ferat glandem quercus, stet consita pomus, Stipet apis plenos melle liquente favos. Effundant oleae pingues ex arbore baccas, Quas nuda stringat rustica nupta manu. Tum pasta eniteant armenta salubribus herbis, Ne timeant fures, ne timeantve lupos. Sancta Venus procul hinc diros, procul esse furores Ipsa iube, in saevos reiice bella Getas. Ac iam supplicibus Tuscis da diva perenni Pace frui. Martem cogere sola potes. Nanque ille aeterno devictus vulnere amoris Reiicit in molles se tibi saepe sinus. Excipit et recubans suaves ex ore loquelas, Queis iras nimium mitigat ille truces. Hunc tu igitur placidam nobis, dea candida, pacem Otiaque amoto dulcia posce metu. Otia nam pacemque simul, modo faveris, ipse, Dum renovant reges impia bella, dabit. Pace bona laetantur agri, laetantur et urbes, Pace bona rident aequora lata maris. Pax alit agricolas, multo pax ubere messem Auget, et ingenti foenore ditat opes. Haec densa tutum pastorem contegit umbra, Dum teneras vario carmine mulcet oves. Haec celebrat iuvenum dulces innoxia coetus, Cum cupida haec cupidum iungit amante virum. At bello squalent agri, tristantur et urbes, Et tumidi moerent aequora lata maris. Bellum ipsos miseris vastat cultoribus agros, Evertit magnas et labefactat opes. Nec tutas sinit in sylvis errare capellas, Dicere nec certo carmina certa pede. Hoc iuvenum lusus, iuvenum convivia tollit, Deiungit tristem tristi ab amante virum. Tum neque Pierides Musae, neque Phoebus Apollo, Quod legat in thalamo laeta puella, canunt. Haec igitur procul esse iube mala. Non ego solus, Quae fecit nobis otia Cosmus, amo, Sed, mecum Aonios habitant quicunque recessus, Quicunque et Musis annua sacra ferunt. Eveniet. Certum viden' ut firmaverit omen? Accenso sonuit laurus adusta foco. Interea Venerem iucundaque dona canemus, Dum variat dulces tibia blanda modos. Te dea, cum passim nullo discrimine rerum Prorsus iners una mole iaceret opus, Ac neque Sol, neque Luna sua, neque sidera luce, Nec certa fluerent tempora certa vice, Solertem accepit prudens Natura magistram Constituitque suo cuncta elementa loco. Addidit et ventos pluviasque, et frigora et aestus, Iussit et certum pergeret annus iter. Humidus autumnus sitienti aestate diremptus Esset, et a tepidi tempore veris hyems. Sidera tunc herbas rupta tellure recentes Ad primi radios elicuere diei. Et vario flores ornarunt prata colore, Coepit et aeterna labier amnis aqua. Tunc initus cupiere tuos volucresque feraeque, Quicquid et immenso gurgite pontus alit. Tunc iuvenis duras concepit pectore flammas, Tunc et amatori iuncta puella suo est. Tranabat medias, quas cum transmitteret Helle, Hellespontiacas obruta fecit aquas. Non illum infelix mater, non quae superingens Porta tonat coeli iam revocare queunt. It celer et blandae superato marmore amicae Basia mille capit, basia mille refert. Ah miser, ah, magnae nunquam si numina divae Laederet, extinctus non iacuisset amans. At tu sancta veni: nosque, o, dignare. Vocamus Ad festas epulas te, dea sancta veni. Huc teneram nostrum duxit sibi quisque puellam Strataque iandudum trina parata manent. Ludite vos. En ipsa venit. Neu culte Manuti, Neu tenues Varchi despice amice dapes. Has vobis sincerus amor iugisque voluntas Qualescunque hodie rite paravit opes.
26. AD ANGELUM NICCOLINUM Nympha olim nemorum celeberrima, nympha Parorme Unica virginei gloria honosque chori, Docta feras certis configere nympha sagittis Et rupe e summa deiicere apta capras, Dum sequitur pernix fugientem retia cervum, Pervenit aequoreas qua subit Auser aquas. Illo forte suos lustrabat littore Proteus, Vectus in egelidi fluminis ora, greges. Dumque adeo informes immani corpore pristes Transvehit oceanique aequora obire iubet, Aspexit nympham cogentem ad littora cervum: Quae formae aequoreas vincit honore deas. Aspexit, periitque simul, simul intima sensit Attonitus flammis pectora rapta novis. Ergo avidus ruit, et manibus comprendit utrisque Ipse feram, magno dum fugit acta metu. At nympha ingentem procul inde ut Protea vidit, Non ultra est celeres ausa movere pedes. Sed potius conversa fugam capiebat et altos Spectabat montes, diruta Luna, tuos. At Proteus: "Quo (dixit) abis? quo proripis hinc te? Quem fugis? ah Nais candida, siste gradum. En ego sum, magni metuunt quem monstra profundi, Cui cedit salsas Ennosigaeus aquas; Quem toties Thetis ipsa suis pulcherrima in antris Excepit, thalamis quem Galatea suis. Siste gradum: nec te moveat quod in aequore dicor Laxare indomitos et cohibere greges. Ipse armenta olim potum dignatus Apollo est Ducere et infirmas pascere Adonis oves. Quin etiam Cytherea undis prognata marinis Saepe solet concha per vada salsa vehi. Illam Nereides passim comitantur et omnes Effusae gemmas, dona beata, legunt. Ne pontum contemne: et habet sua munera pontus, Munera sylvicolis invidiosa deis. Quae Diana olim videat si culta, relictis Montibus, anteferat divitis antra maris. Atque haec ne credas fallaci pectore dici Forsitan: o celerem siste puella gradum. Siste gradum formosa: tua en haec accipe dona, Quae tibi Stoechadio marmore ab usque fero". Tum vero illa suos oblatum ad munus ocellos Vertit et ex omni pectore terror abit. Aspicit et cervi rutilantia cornua, quae iam Coralio Proteus cinxerat ante senex. Aspicit auratas pendere e pectore baccas, Quae fulgore ignes exuperare queant. Accurrit Proteus, cupidisque amplectitur ulnis Cunctantem et figit basia mille labris. Illa verecundo demittit lumina vultu, Et cava vicinae rupis in antra fugit. Prosequitur Proteus iam furti certus, et ambo Tandem gramineis procubuere toris. Dumque iocos miscent laeti, dum gaudia sumunt Ultima, dum cupidos mutuus ardor habet, Speluncam ingressa est centum comitata Napaeis Cynthia difficilis fessa labore viae. Vix antro sese intulerant, videre iacenteis Inter se femori conseruisse femur. Versa dea est, castaeque suos ne forte sorores Polluerent oculos, opposuere manus. At Proteus, divae perterritus improviso Adventu, solitis artibus usus abit. Nimirum tenuem subito conversus in undam Cedit in infernas tutus amator aquas. Quo fugis, ah Proteu? tanto in discrimine nympham Ipse tuam Proteu deseruisse potes? Illam casta parens trepidantem et multa timentem Opprimit, et collo turpia dona videt. Et, "Me si qua (inquit) temerati iura pudoris, Si qua pudicitiae tangere cura solet, Si quid et esse deam est, si quid mea numina possunt, Praemia polluto corpore digna feres. Praemia habe et reliquis exemplum esto una puellis, Quale tui similes munus habere velim. Nam tu omnes posthac poenis affecta docebis Ferre quid abiecta virginitate decet". Haec simul effata est, nympham devolvit in amnem, Quo foret immensi piscibus esca salis. Praecipitem sedenim Proteus miseratus amantem, "Haec (inquit) nostrum mortua crimen erit. Sed quia praeterea in sylvis te ducere vitam Fata negant, hoc in flumine piscis eris". Dixit. Et illa pios imo dum pectore questus Fundere vult, vitreo gurgite muta silet. Exuit humanam mutato corpore formam, Atque huc atque illuc obstupefacta natat. Ac ut erat levis candentibus undique membris, Sic et adhuc nitidum leveque corpus habet. Nullis terga rigent squamis, sed concolor auro Interpuncta humeris gemmea gutta micat. Nam, quae pendebat niveo fulgentia collo Coralia, in similes cuncta abiere notas. Et quoniam assidue in sylvis, dum vita manebat, Vixit, adhuc sylvas saxaque dura colit, Nec secus in cunctos ruit infestissima pisces, Ac quondam est omneis depopulata feras. Quin etiam memor usque dei fugit aequor et amneis Flumine quos altos excipit unda maris. Haec ego Damonem memini sub rupe canentem, Angele, dum bifida retia sarcit acu, Retia, quae medii protenta in fluminis alveo Laxarant tenues dilacerata plagas. At tu olim exemplo hoc poteris terrere puellas, Nequa deae ultricis frangere iura velit.
27. AD BERNARDINUM ROMENAM DE IACOBO IUNTA Si mihi particulam, Romena o candide, amoris, Quo te prosequitur, Iunta tuus tribuat, Iunta tuus, qui nunc tantum te fertur amare, Quantum nemo unquam fertur amasse aliquem: Non ulla hos prorsus maculent mala menda libellos, Dum parat haec formis edere nostra suis. Sed, quoniam ille in te totum sese occupat uno, In me deesse suo cogitur officio Interdum et de te assiduae postponere curae, Eius quae a nobis credita sunt fidei. Aut minus ergo iube te, si pote, diligat, aut me, Dum nostra haec curat, fac amet ille magis.
28. AD FLAMMETTAM SODERINAM Et forma insigni, et praeclaro sanguine gentis, Atque animi praestas ingeniique bonis. Tum cuius vitam et mores semel ipsa probaris, Mox hunc constanti pectore semper amas. Ut mirum nil sit, siquis constanter et ipse Unam te sancte deveneratus amet.
29. AD FLAMMETTAM SODERINAM Nec facie inferior pulchrae, mea flamma, Dione es, Ingenio nec par culta Minerva tibi est. Tale autem carmen pangis doctissima, quale Ipsa cohors Phoebi pangere docta solet. Atque ad fortunae tanta ornamenta animique, Tota quibus mire conspicienda nites, Accedit, quod te efflictim iuvenesque senesque Pectora succensos deperiisse iuvat. Nam de me tibi quid pergat mea musa fateri? Uror io, o, remove saeva puella faces.
30. AD FABIUM SEGNIUM Viderat Idalios iam iam Venus aurea lucos Angelium celeri deseruisse fuga. Viderat et pulchrae desertum ab amore puellae Praeterea levibus ludere nolle modis. "Scilicet hunc nostri nostrorumque (inquit) amorum, Contactum et flamma iam pudet esse mea?" Spiculaque e pharetra maculoso lurida felle Sumit et adducta librat ab aure manu. Illa volant feriuntque simul, caecasque patentis Pectoris in latebras insidiosa ruunt. Tum Dea tabifici consumptum peste veneni Increpat et celsa ridet ab usque Papho. "I nunc et nostras audax contemne sagittas; I nunc et saevas excute corde faces". Deinde quaterdenas inclusum carcere luces, Ora miser lachrymis dum rigat, esse iubet. Segnius interea Aonii vetus incola montis Subvenit et celerem fert miseratus opem. Ille etenim iratos cantando placat Amores, Ille sua Paphiam mulcet et arte Deam. Suadet odoratos fundentem ille undique flores Angelium donis accumulare novis. Qui nunc ingenti vatis de munere laetus Consueto nitidum vestit honore caput Amissasque genis inducit mollibus umbras, Gaudet et Idalia fronde virere comas. Quin positis novus exuviis nitidusque iuventa Exilit et blandus carmina blanda canit. Quasque potest dignas, Segni cultissime, grates Solvit et aeternum se dicat ipse tibi.
31. DE CARMINE POMPEI ARNOLFINI AD MUSAS Hos versus, Nymphae Aonides, Iovis aurea proles, Haec Arnolfini carmina culta sui, Quae vos Pierio puerum docuistis in antro, Esset ut Hetrusci gloria magna soli, Angelius querna vobis incisa tabella Ante aram media laetus in aede locat. Carminis et vestri repetens promissa fidemque Orat et interea versibus hisce suum Sponsorem appellat: cui vos dependere par est. Quando mendaces non decet esse deas.
32. AD PHRYNEM Si tandem praestare mihi te, candida Phryne, Et facilem et gratam tanto in amore potes, Possum ego vel duros pro te perferre labores Ac tibi tum noctes tum vigilare dies. Verum dum simulas quasi non praesenseris unquam, Quam meus et fuerit quamque sit altus amor, Ipse tacens rationem ineo, qua ponere curam hanc Possim et tam duro colla levare iugo.
33. AD PHRYNEM Inspexti siquando oculos, pulcherrima Phryne, Ipsa meos, mi omni pectore sensus abit. Ingentique animus perculsus vulnere amoris Exilit et circum lumina amata volat, Ac tibi nunc malis, roseo nunc perditus ore, Nunc in purpureis insidet usque genis, Quod si tum moriar (quanquam illa beatior est mors Vita omni atque ipsis invidiosa deis) Diceris miserum misere occidisse: neque istum Rumorem de te fama tacebit anus.
34. AD AMYLLAM Dum tu inter sylvas glandem lectura moraris Ac sine me longos ducis Amylla dies, Et nunc pendentes spectas de rupe capellas, Et nunc lanigeras laeta tueris oves, Confeci calathumque tibi fusosque columque, Qualem nec Mopsi filia dives habet. Praeterea strophiumque et acus speculumque paravi, Contextamque ingenti arte periscelidem. Quae nunc dona a me pulcherrima flagitat Acme, Utque habeat quid non pollicita illa mihi est? Sed non ante feret, quam tu iam monte relicto Ostendes, quanti munera nostra facis.
35. DE AMICA PHOLOE Hac mihi venturam sese promiserat hora Setosi Pholoe membra perosa viri. Nec certe prius illa fidem mentita fefellit, Cum voluit certas ponere certa notas. Nunc tamen in longum nostros producit amores Improba, nec certo tempore certa venit. Ast ea nocturnas horret si forte tenebras, Audeat e thalamo nusquam ut abire suo: Ne vos tam fidam, o umbrae, terrete puellam, Et cadet ad vestros hostia pulla focos. Fallor? an emoto sonuerunt cardine postes, Obiiceque exempto iam patuere fores? Sic est. Vos igitur manes umbraeque valete, Et facite haec redeant gaudia saepe mihi.
36. AD LAURAM PUELLAM Qualia ab arboribus pendent sua mala novellis, Non matura quidem, sed nec acerba tamen, Qualia vernanti fundunt se margine ab omni Fraga et purpureo grata colore rubent, Pectore se tales fundunt tibi Laura papillae, Tales et malae, talia labra rubent. O felicem igitur, vernanti ex arbore quisquis Talia mala manu, talia fraga leget.
37. AD DELIAM PUELLAM Invidet hos oculos tibi Iuno, haec brachia Pallas, Hasce Venus mammas, hos Thetis ipsa pedes. Qui te igitur spectat felix, felicior est qui Tangit, semideus qui oscula ab ore rapit. At quisquis fruitur, quisquis, mea Delia, tecum Secubat, hunc nemo iam neget esse deum.
38. AD AMYLLAM Hic tecum, mea Amylla, ad aquam dum sola redibas, Quivi olim solus dulcia verba loqui. Hic viridis quondam ramis contectus olivae Perditus invitae basia rapta dedi. Hic tibi, mi dulceis offers dum blanda racemos, Inieci cupidas pectora in ista manus. Hic ego nunc, eheu, moriar desertus oportet, Ut, quae sunt vitae, sint monimenta necis.
39. VOTUM AMYLLAE NUBENTIS Has violas, hos narcissos, haec lilia vobis, Naiades, atque horti cana ligustra sui Spargit, et ex imo fundens opobalsama limbo, Hos inter socias ducit Amylla choros. Quod si congressus cupidi perferre mariti Et dulceis poterit sustinuisse vices Incolumis, prima subeunt quas nocte, quotannis Cinget odorata limina vestra rosa.
40. PERSOLUTIO VOTI Congressus quoniam cupidi tutissima amantis Pertulit, ancipites sustinuitque vices, Naiades, hic vobis meritos persolvit honores Liminaque Idaliis cingit Amylla rosis, Atque eadem fundet tepidi carchesia lactis, Stabit et ante sacros agna novella focos, Si toties posthac nimirum invictus Iolas, Inter se quoties congredientur, erit.
41. IN EORUM OBITUM, QUI PRO PATRIA CECIDERANT, | EX GRAECO Qui propriae quondam patriae peperere salutem Ulti hostes valido comminus ense feros, Dum pugnant coeuntque simul virtusque pudorque, Effudere animas pectore quisque suas, Graecia ne magnis olim parere tyrannis Disceret, ac foede regna superba pati. Materno hos Tellus gremio complectitur atque hac Iupiter esse omnes conditione iubet. Nil peccare Deum est eventuque omnia fausto Perficere: haud homini fata cavere datum.
42. AD SE IPSUM Si te despectum sentis misere atque superbe Indignisque habitum perspicis esse modis, Et frustra cecidisse tibi tua verba precesque In cassumque oculos illacrymasse tuos, Ecquae praeterea fastus iam signa moraris Illius? ecquidnam, quo movearis, erit? Ni te tanta movet, Bargaee, superbia, ni te Contemptum, debes cui minus esse, doles? Ergo age, siquando patientia victa dolori Cedit et ultorem suscitat ira animum, Obdura, o, tandem et fastidia desine ferre, Cuius te immerito perditus ussit amor. Nec te irrideri patiare inhonestius, et, quae Fecisti misere tanto in amore miser, Omnia nunc tandem oblitus committe procellis, Nec posthac, quae te non amat, ullus amet.
43. AD FLAMMETTAM SODERINAM Erinnam Sapphoque suas ad sidera ferre Graecia sic quondam est laudibus ausa novis: Illam ut divino longe praeferret Homero, Huic nullum e Lyricis diceret esse parem. At vero, legit excultum cum Tuscia carmen, Quod tu tam docta scribere sueta manu es, Sic te praecunctis aliis miratur, ut uni Iam tibi nec vatem praeferat ausa suum. Tum, quoniam vitae probitate excellis, Habendam Inter Pierias te putet esse Deas.
44. AD EANDEM Ex oculis istis, ex ista incendia fronte, Ex isto ardentes protinus ore faces Ventilat atque adeo flammas spargitque rotatque, Ex isto tantum nomine saevus Amor. Ipsa igitur licet usque alio tua lumina flectas Et faciem velo liberiore tegas, Urimur, heu miseri, tamen atque absumimur omnes, Nomine quorum aures personuere tuo.
45. AD GHERARDUM SPINIUM Ad Soderinam, Spini dulcissime, cum me Iussisset secum Laelius ille tuus Ire salutatum, magno inflammatus amore Porrexi victas victus et ipse manus. Tum, simul ac sensi tam docte et dulce loquentem, Tam suaves numeros scribere tamque bonos, Quando una et forma excellens et sanguine avito, Excellit tantis dotibus una animi, Unam etiam merito admirans hanc esse putavi, Cui soli explerit Thespias unda sitim.
46. AD HIERONYMAM ARAGONIAM Dii tibi nascenti cunctas Hieronyma dotes Certatim larga contribuere manu. Nanque hinc Roma potens, illinc Hispania natam Innumeris regum clarat imaginibus. Ingenii cultus mox accessere supremi, Quaeque unam Superis antetulisse queant Ornamenta animi, et pulchrae immortale iuventae Forma decus, quales credimus esse deas. Salve igitur, salve heroum certissima proles, Salve olim heroas progenitura parens.
47. GALATEA ECLOGA I | AD VINCENTIUM MALPILIUM Quas dederit lachrymas Corydon, quas pectore voces Fuderit, absentes solus dum luget amores Histonii Corydon, magni et regnator Aquini, Temporibus dubiis unum quem maximus Alcon Amnis ad Eridani laetissima pascua campos Miserat, ut late sylvas ditione teneret, Si vacat atque humilem non aspernaris avenam: Accipe Malpiliae gentis decu, accipe; quod nos, Quo memorem gratumque animum testemur et omni Enitamur ope, ut tam clarum nomen in oras Luminis e nigri tenebris se vendicet Orci, Nunc demum ornatis carmen describere chartis Iuvit et argutas numeris iterare querelas, Quas quondam aerias sic ille exprompsit ad auras. "Infelix Corydon, hic te pulcherrima flentem Deseruit, patrios petere cum moesta penates Atque ad Theleboum sedes Galatea rediret. Illa olim Galatea, tuos quae sueta labores Lenire et tristes animo depellere curas, Aut tecum incautos fallebat arundine pisces, Aut summos rara cingens indagine saltus Laeta sequebatur lepores damasque fugaces, Atque inde in molli discumbens gramine suavem Propter aquae viridi labentis ab aggere rivum, Levia fundebat riguam per membra quietem. At nunc Sirenum scopulis sese abdidit altis, Multifidamque illic nymphae ad Sebethidos undam Usque latens, fratrem letho suspirat ademptum. Immemor et nostri reditus non cogitat ullos; Luminibus nec saeva suis flavoque capillo Parcit et, insanis plangens innoxia palmis Pectora, supremi leges et iura Tonantis Accusat damnatque deos, quod funere acerbo Sustulerint iuvenem primo sub flore iuventae. Heu heu quid tantum iuvat indulgere dolori, Immitis Galatea? quid oscula eburna genasque Percutere? et capiti immeritos discindere crines? Ille iacet precibus nunquam reparabilis ullis. Nec sentit gemitusve tuos, lachrymasve cadentes. Sed iam conciliis divorum adscriptus utrosque Defigens oculos in nos, mortalia temnit. Quin igitur potius tantorum oblita dolorum Et nostras miserata preces Galatea revisis, Quo se vorticibus latos diffundit in agros Eridanus coeli decoratus sedibus amnis? Hic tibi perpetui surgent de gramine flores, Liliaque et violae cultique rosaria Poesti. Hic etiam media ludet tibi parvulus aula Curarum Thelgon requies iucunda mearum: Quo nemo in terris puero festivior alter Seu saltat, seu molle canit, ducitve choreas. Illum ego blandum ulnis persaepe amplexus apertis Osculor illacrymans ac, dulci voce parentem Dum vocat, ingenti penitus consumor ab igne. Nam sine te Galatea mihi non tempora vitae Grata fluunt, sine te feries non prospera rerum: Non urbes, non ipsa meum lustra alta ferarum Delectant animum. Verum, ut nemora invia taurus Odit et amissa misere dolet usque iuvenca, Sic ego te, quoquo solum vestigia ducunt Me mea, tam procul hinc absentem conqueror. Eheu Conqueror. Et surdis iactans verba irrita ventis Experior nil dulce mihi, quin omnia sordent. Sordent et nuper deducta ex hoste trophaea, Quae tibi iandudum gestit Ticinus et ingens Narrare Eridanus; nec non super aggere ripae Extruere aeterni nobis monimenta laboris. Hinc et nympharum ridens chorus omnis et una Venantum caetus miro compulsus amore Grata tum occurret, feret et lectissima dona. Tunc ego cervorumque greges venatus et apros Obvius adveniam, cupideque amplexus amantem Oscula mille feram roseis impressa labellis. O Corydon, felix Corydon, si gaudia, quae nunc Tute tibi fingis, cepisse immensa licebit. Scilicet his sylvis haud fortunatior ullus Venatorum altos posthac cantabit amores.
48. DAMON ECLOGA II | AD LAELIUM TORELLIUM Flagrabat magno quondam Damonis amore Chloris Hamadryadum non ultima, quam pater Aegon Doctus arundinea modulari carmen avena Erudiit multaque insignem reddidit arte: Seu cantu certare velit pedibusque choreas Plaudere, seu celeri Nymphas praevertere cursu, Lethalique procul iaculo transfigere capras, Imbelles capras, summis dum rupibus haerent, Aut sese ex alto revolutae in cornua librant. Flagrabat Chloris, tristesque miserrima curas Lenibat moestis animum solata querelis: "En mihi contemptique arcus spretaeque pharetrae Ante pedes, dum me ipse fugis, pulcherrime Damon, Deflentemque tuo nunquam dignatus amore Et nemorum latebras et inhospita lustra ferarum Me sine solus obis, et in acres irruis ursos Aggrederisque apros: ah, te ne vulnere laedant, Ah, tibi ne validae frangantur dentibus hastae. Certe ego fida comes, nec tanti ignara pericli, Haererem lateri atque illatos comminus ictus Exciperem gremioque tuo exanimata iacerem. O, mihi contingat praedulci occumbere letho, Optato letho, quo nec felicius ullum Esse genus possit vitae. Tum denique Damon Et mea magna fides et amor tibi cognitus imo Tristia nonnunquam eliceret suspiria corde. Forsan et extinctam tecum miseratus amantem Extrueres moestum summa sub rupe sepulchrum, Invida praeteriens qua quondam filia Mopsi, Inscriptum legeret vicino in cortice carmen: Haud tota interii Chloris, nam maxima nostri Semper erit pars, incolumi Damone, superstes. Sed quid ego, heu, miserae mihi ludicra somnia fingo? Somnia, quae tenues venti dilapsa per auras Dispergunt. Illum multae optavere puellae Naiades, magnis quamvis e regibus ortae. Et tamen haud unquam amplexu thalamoque potitae Dulcia purpureis fixerunt oscula labris. Non Dryope, non laeta Thoe, non candida Protho, Non et Callirhoe Tyberi genitore superba, Non Ephyre atque Opis soror, Eridanitides ambae, Ambae auro et pecudum praestanti vellere dites. Sed mihi nil obstant haec omnia. Perditus ille, Ille puer, nostros toto qui pectore sensus Abstulit et caeco patefecit vulnere venas, Insidet assidue cordi, nec talia curat Saevus amor, magnos in me dum suscitat ignes. Quanquam, o, sed Nymphas nobis licet heroinas Praetuleris, etiamne tuo prohibebis amore Crudelis Damon? etiamne arcere parabis, Quo minus in sylvas vestigia nota sequamur? Certe ego, cum libuit nostras deducere in oras Auribus ignotos Latiis numerosque pedesque, Saepe tuas lyrico percurri pectine laudes. Tum docui quibus insidiis, quibus artibus olim Decipias acresque feras pictasque volucres, Quoque modo informes mediis in vallibus ursos Ipse queas solus prosternere tutus aprosque. Nec me carminibus Phyllis, nec blandior Aegle Aequiparat, quamvis tenues inflare cicutas Docta Aegle, quamvis celebris per compita Phyllis Agrestem querula moduletur arundine musam. Invidus (et memini) cum me tua facta canentem Eridani ad ripas saepe audivisset Amyntas, Agrorum quondam et pecudum praedives Amyntas, Pinguia cui gelidi parebant pascua Sarni Inarimeque ferax latisque Insubria campis. - O, mea si tali celebres decora inclyta cantu Nympha (inquit) comites inter non ultima nostras Ipsa eris, et Beroe cedet tibi Phyllodoceque -. Ipse tui sedenim iam tum me ceperat ardor, Iam tum flamma vorax penetrarat ad usque medullas, Intonsis ut sola meos testarer amores Montibus et teneris incidere falce iuvaret Arboribus laudesque tuas, tua nomina Damon. Quin ego cum calathis olim tibi lilia plenis Purpureasque rosas immortalesque amaranthos, Narcissumque crocumque et suave rubentem hyacynthum, Horrida dum saevis Aquilonibus rigarent, Ausa offerre tuum venissem credula ad antrum, Sic perii, sic ipsa meo de pectore cessi, Haeserit ut mediis vox faucibus, et, mihi quae iam Ipsa diu mecum versans blandissima noram, Immemori exciderint toto de pectore verba. Sed vos, o Dryades, quaecunque notavimus altis Carmina corticibus, nostros delete furores. Forsan et una illum memori de mente fugabo". Haec simul aetherias Chloris iactavit ad auras, Oblita infelix serae decedere nocti: Accurrere piae non una e valle Napaeae Et secum moestae duxere in tecta dolentem.
49. GLYCE ECLOGA III | AD BACCIUM VALORIUM Extulerat medio iam se nox frigida coelo Laetaque foecundo spargebat gramina rore, Cum sua formosae perculsus amore puellae Limina deseruit Lycidas venator et illa, Illa, imo quae corde prius celaverat, altis Montibus et caecis detexit vulnera sylvis. Tu vero, tu, cuius amor mihi crescit in horas, Valori, et nostro solus iam pectore regnat, Ceu quondam arentes stipulas cum corripit ignis, Exiguus serpit primum, mox clarus ad auras Effert se victor lateque incendia miscet: Accipe et haec Lycidam mecum miserare dolentem. "Hos, o qui luctus referat tibi somnus ad aures, Saeva Glyce, meque ante tuos nunc sistat ocellos, Horrida flebilibus rumpentem saxa querelis? Certe ipsam dirae non te peperere leaenae, Non tibi praebuerunt immites ubera tigres, Ubera, quae saevos accendant pectore sensus. Quin ego, te quoties venientem laetus ad antrum Ipse meum vidi: nostri ne hanc ulla doloris Cura habet? an ne alios (dixit) suspirat amores? Ac, nisi me miserum iam tum praecideret ingens Verba timor: formosa Glyce, miserere furentis, Dixissem, miserere. Tuum mors, o, mea certe Crimen erit, crimen tantum non ulla tacebunt Secula, non ullae terrarum atque aequoris orae. Hoc ipse, intonsos quoties indagine colles Venator, quoties canibus lustra horrida cinget, Inscripta tantum testabitur ilice crimen; Hunc sylvae, hunc montes, hunc saxa amnesque loquentur Interitum et Lycidan extinctum animalia flebunt. Flebunt et pharetrae, flebunt et retia, et arcus, Atque canes, et te crudelem saepe vocabunt. Sed tu, scilicet has lachrymas contemnere sueta, Has voces atque haec imi suspiria cordis, Nil, o dura, preces, nil o mea munera curas, Munera, quae multae frustra cupiere puellae. Quin etiam ingenti fastu nos despicis, omnem Quod vitam in sylvis inter spelaea ferarum, Noctis et insomnes sub dio ducimus horas. At non cultorem nemorum Venus aurea Adonim Sprevit et amplexus setosaque brachia fugit. Nec tamen ille suas celebravit arundine laudes, Quas canerent olim summis in montibus ipsae Et Dryades Nymphae et Satyrorum incondita turba. Me vero in primis dulces aluere Camoenae Cinxeruntque edera, felici et baccare frontem. Ac tu, si verax non est mentitus Amyntas, Nescio quem Dorylan tamen (hei mihi) credula praefers, Idaeum Dorylam, cuius mendacia linguae Turpia tam multas iam decepere puellas. Eheu, saeva Glyce, nostrae te sibila cannae Nulla movent, nostrae solam te carmina Musae Nil capiunt ingrata. Tuas ego marmore laudes Incidi et longum victurae in cortice quercus Ipse meos iterans questus et verba notavi, Quae legisse queant longo post tempore Nymphae, Dum venantur apros, dum cervum ad retia trudunt. Atque eadem, ut canerem de se, quid non mihi Leuce Pollicita est? Leuce flavos exculta capillos, Nigra oculos Leuce, niveas Leuce alba papillas? Quid non Arctobali, quid non formosa Lycotae Filia? pelliti quid non Amaryllis Iolae? Divitiis omnes, omnes et sanguine clarae. Nec minus Autonoe, qua doctior ulla Camoenas Non colit, unum ardens meme admiratur et unum Suspirans versusque meos, mea carmina laudat. Et tibi (quis credat?) nunc invidet aemula seque Iactat et ante omnes te despicit illa puellas. Tu tamen (heu) nimium confidis imagine formae. Nec fore iam credis, facies ut candida rugas Contrahat et flavum mutent tua tempora crinem. Et rosa, purpureo quae se commendat honore Mane virens, multo languescit pallida sole. Languescunt violae, languescunt lilia, cum se Extulerunt primum et canas liquere pruinas. Sic etiam, forma quae nunc anteire Napaeis Diceris, amisso flebis mox flore iuventae. Et veniet (mihi crede) dies, cum te quoque saevus Uret amor, cum te dolor ulciscetur amantem. Sed quid ego haec surdis nunc conqueror irritus auris, Irritus et ventis tantum mea vulnera pando? Illam, illam infelix, illam, dum sola vagatur Montibus et suaves beneolenti e gramine flores Sola legit, sola et gelidi prope fluminis undam Nunc dulces somnos, frigus nunc captat opacum, Illam (inquam) aggressus molli prece flectere nitar. Heu quid agam? extremi iam nunc libet orbis ad oras Ire mihi et penitus gentes intrare repostas, Quae diram ingluviem miserorum sanguine pascunt, Et primum egressos lacerant in littore nautas. Tum mecum morietur amor, tum denique, quae me Paulatim absumunt, incendia saeva quiescent. Ah Lycida, Lycida, quoties, dum pectore curas Volvis et ingratos defles male sanus amores, Haec eadem suesti tibi fingere somnia, quae mox Ventorum rapidae ferrent abolenda procellae? Quin potius, si fata urgent te saeva, iacentem Hic abicis dirasque tuo de sanguine fauces Magnorum infelix pergis saturare luporum? Tu laetare Glyce nostra saevissima morte, Laetare, et quoties alta sub rupe sepulchrum Aspicies, dic: iste locus mea gaudia servat, Saevitiae locus iste meae monimenta tuetur. Iamque vale; atque alium, qui te canat, improba quaeras".
50. EVAGEE ECLOGA IIII | AD PHILIPPUM MELIORIUM Abdiderat montes sese venator in altos Atque inter densas nemorum moestissimus ornos, Qua rude frigenti stringit latus Alsula rivo, Innixus scopulo lachrymas fundebat Amyntas Et pulchram Evageen secum plorabat ademptam, Evageen, magnum Lygurum decus et cui quondam Aesis et aeterno devinctus amore Metauro Paruit et rapido subsedit flumine Tybris. Ipse eadem cum mane, eadem cum frigida terris Nox erat, infelix gelidas iterabat ad auras Et nemus, heu, miseris conquestibus omne replebat. "Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae: Crescat et e vestris lachrymis ipsa Alsula et ipsae, Ipsae orni crescant quercusque et gramina, et uda Virgulta umbrosa protendant brachia valle, Cunctaque testentur nostrum depasta dolorem, Dum pratis insuetus oves avertit amaror, Dum mutata dolent tenerae dumeta capellae Atque infelicem referunt in lacte saporem, Dum mirantur apes casiamque crocumque rubentem, Atque thymum atque alio saturata sisymbria succo, Et pressas tristi distendunt nectare cellas. Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae. Occidit Evagee pulcherrima Neptunine. Evagee nostrae spes una et sola senectae Occidit. Et ruris, quicunque erat, huius honorem Abstulit evertitque omnis mihi gaudia vitae. Scilicet id fuerat, bis sex quod mensibus actis Suasit ab Alphea discedere protinus urbe, Ut te lugubri aspicerem miseranda feretro Efferri atque tui pars maxima funeris essem, Contegeremque atro frigentia membra sepulchro. At non haec olim nobis promissa dedisti Evagee, non haec durissima tempora, non hos Tum mihi praedixti luctus, cum magnus Acestes Mitteret, aequoreas qua labitur Arnus in undas, Tuque tuo invitum discedere ab ore videres Praeceptisque meum munires provida pectus, Quasque dabas prudens, ceu sancta oracula, voces Observarem omnes et singula mente notarem Consilia, ex animo quae nunquam oblivia, nunquam Eluet ulla dies, quamvis longissima, nostro. Non ego tum tantos potui mihi fingere casus Evagee, non tantum unquam sperare dolorem. Quamvis certa mihi luctus praesaga futuri Signa daret Therapon, cum densos abiete lucos Caederet et piceas alto de vertice pinus Deiiceret montisque ferus iuga pulchra comantis Vastaret, nostris qui plurimus imminet arvis. Quin potius nil illa timens portendere triste Omina, diis superis faciebam vota meaque Saepe manu cumulans ingrata altaria donis Spondebam innumeros posthac tibi credulus annos. Atque adeo demens tempus iam iam affore rebar, Cum tibi, quos olim foecundos abstulit agros, Redderet insonti, Latiis qui praesidet oris Pastor et ingentes rerum moderatur habenas, Atque volens facilisque omnes tibi linqueret arces, Munitas arces et pinguia regna Camertum. Et nunc ipsa iaces, nec iam dignare vocantes Tendentesque manus populos ad sidera utrasque, Dum miseris miseras implent ululatibus urbes, Et vocem montes, vocem nemora alta remittunt. Te variae Bacchi lynces, te saeva leonum Semina et hirsuti lugent in saltibus ursi, Aprique thoesque atque effera pectora damae. Flent fontes, flent stagna tuum, flent flumina tristem Interitum et lachrymis tellus madefacta tepescit. Hinc seges incultis squalet moestissima campis, Squalent foecundum sitientia pabula rorem, Amissumque decus passim violaria moerent. Moerent tota suis virgulta exuta corymbis, Et pecus infelix deserta in valle pererrat: Ubera nec referunt sera iam nocte capellae Plena, nec ad caulas redeuntem laeta moratur Ipsa suam atque aliis secernit bucula matrem. Omnia sunt macies, sunt omnia luridus horror, Sunt tenebrae et tristis lethi pallentis imago. Ipsa haec, quae quondam mihi frigida rura placebant, Nunc odi et, dulces obii quos saepe recessus, Dum medium curru sol aureus occupat axem Omniaque argutis resonant arbusta cicadis. Odi orno, odi et platano, odi aesculo alta Contecta et radiis non pervia lustra coruscis. Sordent et vivo confecta sedilia saxo, Sordet et, annosa quae sese ex ilice fundens Cum strepitu raucum ciet unda e margine murmur. Quin ego, iandudum posui quas ordine fagos Ipse tibi et teneras consevi, heu, nescius alnos, Evertam immeritas imis radicibus omnes Et sylvam aggrediar crudelibus urere flammis. Ah miser, ah, quo te mentis rapit aestus Amynta? Nonne vides gemitus lachrymasque ut spargis inanes? Quin igitur potius viva te fluminis unda Abluis? et precibus manes venerare sepultos? Forsan et haec olim venient ad sacra, tuique Vanescent tristes illo post tempore luctus".
51. AD IOSEPHUM BOCCAM Quod te Pierio laudum spes maxima thyrso Percussit miroque animum calefecit amore, Clare puer, multo meme mihi charior ipso, Laetor et has imo nunc demum e pectore voces, Quas ingens expressit amor meus, edere cogor. Sic cum carceribus laeti exiluere iugales, Cunctorum primos inter comitatur euntem Plausus equum, celeri sic in certamine cymbam, Quae prior effugit metaeque anteacta propinquat, Hortantur turbae et vim animis praestantibus addunt, Aurea dum voces Divorum ad limina tollunt Virtutique omnes una plauduntque faventque. Non te nobilitas ingens, non magna tuorum Gloria, non clari virtus spectata parentis Inflavit ventoque animum tumefecit inanem, Quo minus et Musis et Phoebo deditus uni Tendere Parnassi salebrosa ad culmina gressum Discuperes vatumque illic avidissimus omnes Percipere aeternas et pectore condere voces. Quaque alii lusu soliti se dedere inani Aetate et vigiles studiorum odisse labores, Ipse unus per te veterum monumenta virorum Carminaque assidue multos servata per annos Suspiceres et noscendi rapereris amore Quos pius Aeneas captae post ultima Troiae Excidia et flammas, totus quibus arserat orbis Terrarum, Siculis cursus iteraverit undis; Quas coeli pelagique minas erroribus actus Pertulerit, diras quasve ille accesserit oras, Cum miseram Didonem igni consumpsit iniquo, Cum subiit manesque imos atque infera Ditis Regna et felices potuit eum visere campos, Elysios campos, sedes ubi certa quiesque Nos manet, integre quicunque exegimus aevum Et Lethem sine labe pii tranavimus amnem. Praeterea superas rediens ut sospes ad auras Venerit in Latium et Laurentia Tybridis arva Et miseri casus defleverit unus acerbos Pallantis primo rapti sub flore iuventae, Utque atram mox iram ultus magnumque dolorem, Et puerum Lausum, quo nec formosior alter, Nec virtute animi praestantior induit arma, Et Lausi genitorem et Turnum occiderit hostem, Exposcens meritas inimico a sanguine poenas. Sed quid ego haec memorans primae incunabola vitae Percurro et notis iandudum versor in actis? Nam quis te potior culti Ciceronis alumnus Aut fuit, aut certe posthac erit omnibus annis? Quis fictas autem causas facundius egit? Aut scripsit meditans ornatius? Haud tibi iam tum Defuit ingenium puero, non culta supellex Verborum, non delectus, non copia, non ars Orantis, mentesque hominum, sensusque moventis Ducentisque omnem quoties libuisset in iram, Clementemve animum. Quae fulmina, Iupiter, et quas Ipse faces tonitrusque oculis atque auribus hausi? Improba persequeris dum crimina sontis et acri Tristior exterres vultu et sermone nocentes? Aut cum virtutes imitandaque facta bonorum Concelebras coelique effers ad sidera laudes? Non ego susceptae culpae mihi conscius ipsi Non timui faciemque atro pallore notavi. Atque adeo interdum, si quod gessisse videbar Praeclarum facinus, mire laetatus abivi. Quin mihi succensum magno virtutis amore Sensi animum, vitii prorsus scelerumque rebellem, Excultae tantum poterat facundia linguae Et tua sermonis praesens suadela Venusque. Ergo age, clare puer, postquam largissima quondam Effudit natura tibi gremiumque sinusque, Cuius ope immensos suetus superare labores Ardua doctarum subiisti templa sororum, Ambrosia et dulci saturatus nectaris haustu: Ingredere et nunc iam magnis accingere coeptis, Quae decus aeternum domui, quae nomina genti Clara tuae pariant famamque in secla propagent, Ingentes et opes cumulent, nec plurima avitis Non addant titulis monimenta insignis honoris. Ac velut Eridanus mediis e montibus altus Volvitur Insubrumque inter fluit arduus amnes Et summas oriens exaequat flumine ripas; Cum tamen ingessit Ticinus et Addua fluctus Plena suos, ruit ille ingens per rura minaxque Et tandem Adriacas victor supereminet undas: Sic quoque erit, cum te sublimi in sede locatum Consulet et titulis multis et honoribus auctum Demittet reducem ad sedes patriosque penates Virtutum iudex et testis Roma tuarum. O ego tunc imo (superem modo) pectore quanta Gaudia concipiam? quanto mihi concita motu Laetitia exultent praecordia? Non pater ipse, Ipse tuus pater insignis probitate manuque Strenuus et multa notus virtute, nec ipsa Ipsa magis mater laetabitur et sibi plaudet, Quanquam ambo tete miro amplectantur amore Atque suis (veterum licet hic exempla parentum Perquiras fastosque omnes ex ordine volvas) Charior haud alius fuerit genitoribus unquam. Perge igitur teque in summo iam culmine siste, Unde una ostentat tibi maxima praemia virtus.
52. PETRI ANGELII BARGAEI VARCHIUS Ad celebres Arni ripas et littora Daphne Nympha erat, Hetruscae cultrix non ultima vallis, Quam vetus e summo despectat Faesula clivo Et mediam Mynio secat avius unda. [manca un piede?] Illa quidem non apta colo tenuique Minervae Iam tum, cum virgo primis floreret ab annis, Una sed Aonias inter celebrare sorores Nata choros, totum Phoebo sacraverat aevum, Grata Deo blandisque comes gratissima nymphis. Haec clari ad tumulum Varchii (namque ipsius atro Condiderant Varchii manes atque ossa sepulcro Pastores) Varchii manes deflebat amatos Et tristem Assyriis spargebat odoribus urnam Ipsa suo fundens tales e pectore questus: "Heu quis tam duro supremam in funere vocem Voce sua et lachrymas lachrymis sociabit amicas? Vos liquidi fontes, vos cultae flumina vallis, Vos aurae ventique leves, qui, dum fera passim Saevit hyems, gelida spirantes amnis ab unda Editis umbrosas inter vaga murmura sylvas: Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Hoc erat, hoc, patula quod ab ilice garrula cornix Praedixit persaepe, meum cum Phyllis ad antrum Docta, nec hirsuti coniunx non culta Lycotae, Crinibus effusis in mollia terga venirent Et mihi vernanti legerent de flore corollas. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Heu quis tum mentem miserae Deus abstulit? heu quis Avertit sensus omnes mihi, cum tua, Varchii, Instaret iam summa dies? quod numen, iniquum Offudit tenebras oculis? ne moesta viderem, Quam tibi fata vicem, quam sidera saeva pararant, Pro dolor, extremam vitae irreparabilis horam. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Nec tamen, interea ni mens mihi laeva fuisset, Signa dabant obitus Dii non obscura futuri, Cum coelum assiduis operirent nubibus et cum Sole dies, astris nox intempesta careret Et pluviis auctus flueret brumalibus Arnus. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Ah Daphne infelix, quid tum? si praescia luctus Ipsa tui, tantos casus multo ante videres? Nam nec rupta semel saevae subtegmina Parcae Instaurant nentes, nec quem statuere supremum, Praeverterit finem moriens, aut protulit ullus. Orassem Divos, cumulassem altaria donis, Consumpsem totas illic ego perdita lues. Atque oculos, iam iam media cum morte natantes Et solem et coelum convexaque sidera linquunt, Ah misera his saltem manibus componere possem. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Quis nunc, quis teneros imis in vallibus agnos Cantet et excelsa pendentes rupe capellas? Quis rores gelidasque nives, quis frigora et aestus, Fluminaque et fontes, refluentemque aequoris undam, Et tonitrus, et praecipiti cum grandine nimbos, Et rerum caussas, et primi exordia mundi Explicet? heroasque memor describat Hetruscos? Quis Thyrsim ad fagos? veteres Amaryllida ad ornos? Ad corylos Daphnem? ad myrtos invitet Iolam? Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Ipsa suis, Varchi, tete spoliata racemis Vitis et amissa laurus Parnassia bacca Flevit, et excultos edera cingente capillos Hinc illinc capiti tristes haesere corymbi. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Ipse etiam frontem manibus percussus honestam Lugubresque notas vocesque iteravit Apollo. Inque cavis Nymphae carmen scripsere comantis Corticibus pini atque aeriae cyparissi, Esset ut in cineresque tuos et amabile nomen Aeterni luctus, aeterni testis amoris. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Te Satyri Panesque, leves te, candide Varchi, Suspirant Dryades atraque in veste Napaeae. Inque antris specubusque imis in vallibus Echo Muta silet queriturque tacens secum ipsa doletque, Quod nequeat dulces audire ac reddere voces Laeta tuas numerosque alludere dulce canenti. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Nec tantum extremi delphin prope littoris oram, Nec tantum in sylvis sola philomela sub umbra Luget et ereptos queritur moestissima natos, Nec quae per scopulos et saxa per avia ponti Deplorant miserae halcyones Ceyca peremptum, Quantum Flora tuos obitus, divine poeta. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Quas olim numeris volucres mulcebat amatis, Quas olim in sylvis versus cantare docebat Luscinias, nunc illae inter fruticeta sedentes Certatim ad luctus lamentaque dura loquaces Hortantur picas quaeque in frondente palumbes Consuerant quercu raucas iterare querelas. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Quis tibi? quis tantum, Varchi, certaverit unquam Praeterea? quis labra tuae male sanus avenae Admorit posthac? cui tantum audere licebit? Nam, tibi quae suaves edebat eburnea cantus Fistula, Tyrrhenus quoties inflavit Amyntas, Ante alios nymphis et Pani acceptus Amyntas, Triste sonat, numeros omnes exosa modosque. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Heu heu tecum una lusus periere iocique, Hetruscique sales, et honos, et gloria linguae; Tecum una heu Varchi perierunt gaudia vatum, Sive illos Tiberis, sive illos educat ingens Permessus, sive Arnus alit liquentibus undis. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum. Quin etiam gremium lugubri affusa feretro Alma Venus: - Nobis, nobis heu Varchius (inquit) Occidit et iamdudum ullo sine corpore imago Elysios inter manes versatur et umbras. Non illic versus, non dulcia carmina dictat, Non Heliconiadum latices a fontibus haurit, Ultima sed Lethen oblivia potat ad amnem -. Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum". Haec Daphne. At densae coelo cum forte tenebrae Instarent, summum secuit moestissima crinem, Mitteret ut dulci memorabile munus amico. "Supremumque vale, Varchi vale optime" dixit.