CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BARATELL.ecat-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BARATELL.ecat-01.xml.

Documentum BARATELL.ecat-01.xml in db pdill0


prologus Cum genera et species scripsissem simplice cantu Compositos scripsi cum unsus codice solo Tunc vates vigennis enim sex milia versus Versus tercentus triginta et quatuor sunt. Quatuor illo opus discreta lege libellis Dunsi ad iungens plures in quolibet odas. Rustica sit testis, testis et Lavandula fiat. Pars est opis cuncti polisodia testis. Huic tamen in numeros cantus Baratella libello Adiunxi, quos quiscumque sagax hac arte stupebit. Hic genere hic species metros carmina sunt hic Composita, insignis quam fermus edidit artem. Partibus in binis opus hoc est sparsile, primo Est in parte sonus simplex cum compositivis Atque himnis, leges recitat pars altera Flacci Inde Severini et Baratelle compositivas. Allicite hunc liricum Laurei munus alacres. Laudantes quecumque refert sacra carmina vatis Hac illac nostri meritis extollite pompis. Extulit eximios cantus Verona Catulli, Nasonis Sulmo, Manthos urbs prisca Maronis. Quid loquar hic plures radiant qui laude poetas Quelibet urbs properos ornavit honore canentes. Est honor immensus vobis si tempe creavit Laurea ... vobis; si quisquis camenis Illius exornet Laureiam laude nitenti, Rus erit egregium dum carmina nostra legentur. Urbs quondam Laureia fuit, patet indice scripto Si pater Anthenor Laurelia menia struxit. Indicia hic sileas cur terno nomine rus hoc Dicitur; est alibi digestus carmine nostro. Plaudite laurigenes patres, gens laurea lauris Plaudite, nam nomen dat laurus nobili ruri. Sic estis clari famoso nomine ruris Sic vates ex vestro laudes captatis amenas. Posteritas dicet stupor est si villa poetam Magnum parva tulit, parva est si magna colonis. Si vos insignit rus tantum, gloria si vos Insignis vatis pacem celebrate vicissim. Est ubi pax gaze celesti numine crescunt, Crescit honor, crescitque animus diis liba miserans. Roncea vobiscum gens, stirpe exurgitis una Conveniat sua vota gerens communia vestris. Qua Lunca et Muson Gorgostus Rustica rus hoc Marcinicus quem rigat vos estis sola propago. Laurea campipetro confinis menia clari Campipetri patavina colat, dicione sub illa Gens laureia sumus patave telluris alunni. Gens mea laurei vobiscum ducere vitam Exopto cum fata sinent, mea fata sub astris In via me asportant in opem locuplete minerva. Nescio quid prosit si magnis ipse sophus Extollar macrete lucro; tunc arte vacunam Suppeditare licet lex quantum celica poscat. Congeritur virtus ut honorem semper et aurum Queramus virtute probi. Laus alta misellis Non facit, ad magnos census est congrua virtus. Vivite felices stirps laureia; verba poete Vestro populeis crescentia sculpite truncis. Sculpite, sit sospes noster Baratella triumphans Cantibus, eterno pessundans nomine mortem. Iamque valete patres, mansurus mense revertar Vobiscum, interea laureis dico salutem. explicit Prologus. Incipit liber primus | in metris simplicibus compositis et hinnis 1. ad laureiam Campipetri rus Laureia fluviis Palude silvis Es clara. Cerere Bachoque digna. Purus salubris Te insignit aer. Pales agellos Et Pan celebres Numine resicuit. Te Phebus ornat Placido canore. Musas corheis Agitans venustis Querci per umbras. Laurea tanto Honore plaudas. Tuo poeta Letare semper. Is te serenam Facit per urbes Carminibus amplas. Gaudete patres. Vos prorsus iterum Gaudete; vestrum Canite poetam. Mortale non est Nomine canentum, Quos creat Olimpus. 2. ad Musonem flumen laureum Aspergine camenas Purgas pater Muson; Audis suos cantus, Qui te replent plusu. Istic ad umbrantes Lauros vides nimphas, Sinus niventes Resenit pioas suos. Pauci procantes sunt, Tanto igne carperis. Si sis aquis udus Attrahit amor suus Quoscumque sapientes Qui viderit comptas. En igne concendor Suo procus verax. Lux sine sit ut nox Dulcibus agor nimphis. Scis hoc sacer Muson Speculans quid exactum est Musone te super. Vale decus limphe, Que tempe Laurea Tingit agili fluctu. 3. ad Rusticam flumen Laureiam tempe fluvius Rustica secat, nam roncos Agros lavat; laureios Pariter inundit sepe. Hic Naiades queruntur Baratella qui canorus Non semper adsit fonti. Solebat ipse strepitus Audire Rivi lenes; Solebat istic cantus Parere iocosos Musis. Nimphe silescant, vates Suus redibit hilaris Fontes ut agros videat. Ut centimeter avenis Moduletur altos reges. Oblectat unda vatem, Laureia mulcet illum. Laurelia trahit lauro Nomine, poeta lauru Ornare crines gliscit. Dum placet ethera sonis Est dulcis labor nutrit Qui gloriam curis. 4. ad Marcinicum flumen laureie Qur Marcinicus undis rubet Causa est amori ustus suos Evulsit oculos vir furens. Est sanguis actus lacrimis Utrimque sit mixtus color Sic semirubet unda ipsius Eversi in amnem parvulum. Heros fuit Truullii; Discurrit apud agros proce Qua tempe Roncea sinuit. Here procacis sic memor Lambit humili impulsu sata. Nimphe recordare iuvat Que cor suavis devoret. 5. ad Gorgostum flumen laureie Gorgostus amnis sive natus Sit Gorgone ut dicunt ut aliter Cancros ministrat usquem pingues. Est gurges exilis pusillos Pisces ut aliquem non reponens. Laurelios fines inundat, Qua silva gurgitem recingit. Hic sepe apris vidi molosos Inferre bellum dente scius. Hic sepe capros sepe lepores In vinculis cepi quasi puer. Illic regrediens ad penates Cantu sequebar illecebras, Sic gaudium duplex habueram Canoris et prede videlicet. Aliquando prodest cedere libris! Mentem ut labore novemus egram. 6. ad Luncam flumen laureie Radice querci Lunca scaturiens Estate gelidus tepeo frigore. Si sim pusillus attamen cancres Produco grandes pinguibus venis. Musonis alveum ingredior audax; Sic eius undas augeo parumper Uterque Musis ludimus parvis Vorticibus ee dum se abluunt linphis. Speculans poeta laureus sacram Asperginem dulces creat sonos; Undas utrasque cantibus suis Mulcet, Camenas mulcet insignes, Piat audientes alitum choros. Sic quecumque subticet audiens avis Placavit Orpheus cantibus Stigem. Nil maius odis si truces mulcent. 7. ad Centenam paludem laureie Centena proles Laurea palus salve; Palus stupenda patris ob luxuriam; Temerare gnatam facinus est protervum, Quod Pluto spargit hominibus scelestis. Ex patre gignis tortulam Musonem Blancam fluenta; Campritus tibi parens Pudore lacus est nutibus deorum; Et Laura genitrix in lacum fit fumus, Mutantis in iuncis pediseque flentes. Centena tangis nemora Campipetri, Que tingis audax alveis duobus: Unus Lavandula, sed alter auget Musonem; in hoc et ceteris duobus Centena gnatis plaude si palus sis. In sorte quilibet sua letetur: Placeat quod exilit polis hominibus; Frustra deum natura non operatur. 8. intra se Quid Campritus quid Laura quid sue fleant Nimphe cientes sidus obscenum nimis; Nam sine mutatur creatum quodlibet. Sic nos cadaver terra sic simus putris. Virtute danen Laurus assumpsit potens. Fit voce fluvius marsia stolidus sua. Sevo licaon crimine est lupus rapax. Vanum est timere mortis atroces minas. Timeamus anime, quam Yhesus foveat polis Quam mater eius gliscit in sinu suo. 9. ad Blancam flumen Centene Cancros niventes blanca parturis gurges, Qui si coquantur erubent sicut cancer. Terra albet hic, sic albet hic linda et cancri. Quos ego comedi, qua caput matre effundis Que tria per amnes alibi minus albent blanca. Ducis lapillos, ludis et secum limpha; Sic murmure exili reples tuum fontem. Tu margine alnos, margine salices nutris, Corilos utraque tollis et quercus ripa. His frondibus agis tempe per dulces umbras, Dulcibus in umbris alites plaudunt cantu. Qua voce gaudent Naiades dum se aspergunt Vorticibus aqueis sole fernenti in cancro. Sis Blanca semper fluctibus tuis uber; Excurre levis prata ne immergas crescens. Iactura surgit cum rapax agros spargis, Quodcumque niius sepius hominem ledit. Amene gurges gaudium matris salve. 10. ad Tortulam flumen Centene Pusille gurges Tortula et minor duobus Virtute magnus, gurgites duos revincis. Est magna virtus, haustus expurgat saluber Stomacum bibentis, egeritur aut sordes egra Aut pravus humor exilit cutem celeriter Fit aut utrumque, si stomacus exultet ante Audacior fit; hanc ego expertus modellam Sum sepe firmant incole fidem negoci. Istic memineram sole ferventi sodales Fecere cenam nobilem qui rem probarunt. Omnes stupebant fontis insignem triumphum; Aderam cohorti; qua cohors me magnifecit. Est usquam virtus usquam mores sunt probandi. Artes poesis [...] placent venusto; Fons iste dignus enet urbibus serenis Quem pedibus infaustis boves lupi returbant. Natura si te posuit hic fer pace fedem. Curras benigne Tortula in fratris liquores, Germanus est Muson, sed alter Blanca frater. 11. ad Lavandulam flumen Campipetri Gurges Lavandula Campipetri piscibus ferax, Scardis abundas grandibus cum luciis, cancros Spinosque trutas gignis et squalos paris tencas, Producis anguillas: Lavandula plaude filiis. Applaude priscis menibus thisoneis gurges; Cum stirpe tota periit heros flendus in seclis. Dum viveret princeps Thiso coluit tuos rozes: Sub patre tanto dulcibus pompis inundasti. Applaude pissintorna tecum ludit exilis Tua stirps pusillos vortices undis refluctuans; Te gnatus intrans quem valet fluctus tuos auget. Qui quod potest agit, probus negociis manet. 12. ad Tergulam flumen Campipetri Nunc rus Honara iam oppidum Tergulam producit. Qui fons liquore temperas multiplices agellos. Facis paludes nemoribus fluctu licet pusillas; Cancros alumnus parturis et lucios trutasque, Cum piscibus aliis ad esus congruis venustos. Ruris tot esus scit, scit hos esus famens viator. Undis ephebos et ephebas sepius remulces, Dum tu lapillis vortice alludis celer meatu. Lavandulam tu gurgitem complecteris vicissim Augetis undis, sic uterque sitis unus gurges. Quandoque turris segregat vos raptibus divisis. Dividere socios est scelus, sodalitas dulce bonum est. 13. ad Roream fluvium ville comitis Campipetri Ros Rorea exilis liquore brinteo surgens meas Per prata silvas rura Campipetri ponens caput In Tergulam; te Phebus aonides Minerva gliscerent Suis camenis hic corheas construentes vatibus; Te Bachus et coleret et si sis rebellis numini; Hoc enet hilaris sis quia et pulcer situ superis placens. Si invitus in tres villa Bacus attamen possum queri, Cum tu refringas robur eius; nemo letatur malis. At Rorea obstes rusticis quantum vales ne te serent Per vina; condas spiritus tuos humi saltem caput. Hoc liber inspectans erit numquam tibi accensus odio, Ut ignis unda migrat, linda sic perit vinum potens. 14. ad Brintam fluvium patavum Brinta patavus es Campipetreos Dividens fines Pluribus locis. Magnus es gurges Es profundior Latus et celer Cursibus tuis Rura te super Plurimus apte Commodis gaudent Ex aque ductu. Sepe contumens Fluctibus feris Tunc protervior Rura temperas, Ut nihil melius Constat elementis Leta si fuerint; Sic nihil peius Mesta si maneant. Transeo reliqua Est aqua furiis Acta timor atrox; Donec es mitis Te cohors stupet, Sexus uterque Te probant cantu, Et tuos probant Margines sacros. Hic iocos agunt, Pariter hic palusus. Sis pius cunctis Brinta sis humilis, Est sat agitari Laudibus populo. 15. ad Cistironem silvam laureie Cistiro laureius Silva pulcra es fontem Ad tuum qui tergit Sepe membra sororum; Castalia diceris Cum sacras castalides Cistiro tegminibus Temperas frondose. Te Diana clarum Habitat hilaris usquem Capreolos leporem Possides aprosque: Sic sagictis trucior Dea ferit quecumque. Cistiro sis semper Fertilis per vota Ipsius; prodesse Fluminibus est meritum Dulce; nam Dianam Preda mulcet nemore. Cephalus est Dianam Consecutus facilem. Ut labores placent Mentis, ipse nemoro Fert labores agilis. Cistiro pieridum Sic es altor; sic es Altor ad Dianam. 16. ad Carpinum silvam laureie Carpinum nemus ferox Qua palus Centena stat Mite iam vagis diu Terminas iam dulces agros, Quoscumque Laureia refovet. Fluminibus es uber hoc Tu situ Driades agis Amadriades agis sacras. Quisquem predens numina Magnificat humili animo. His recordor in locis Iam dedisse cantibus Floridis prorsus animum; Non eram vigennis; hinc Excitor sub artibus Per hiemes philosophicis. Post ego Eliconem sacrum Pervigil habitans probe Tempus ad presens miser Fio cantibus; duces Tam nudam fingunt opem Ut negent mihi facilem. Carpinum vale nemus; Cantibus sequor animum. 17. ad Malcantonem silvam Campipetri Malcanton est silva grandis Campipetri quam Lavandula Temperat per saepe plenus. Malcanton tu lustra fulcis Ad feras, agis cubile, Pascis et predis abunde Frondibus radice fructu; Fonte te Muson inundat, Fonte qua felix es ipse. Hospes hospitem serenum Si fovet concipit honorem; Sere te Nimphe celebrant Cantibus faciles venustis, Fontis ad ripas suaves Colligunt flores, eisdem Que capillos rite nexant. Sic tue Driades replaudunt, Dum puellis pholocantes Sentiunt Homines petulcis. Malcanton vale; virentes Palmites agas et umbram; Sole ferventi umbra frondes Recreant animos vagantum. 18. ad Campipetrum oppidum patavum Campipetrum rusticis ferax Rura quinquaginta possides Absque Laureia, duas quod rus Continet villas sed unum est rus; Quod tibi semper favet libens. Rus id est primum quod ante stat Ob decorem multiformium; Uber es limphis, es uberius Cerere quavis Libero facili. Tu tamen cum sis potens rebus Pauper es hominibus utrislibet; Gente sic quasi vacas intus; Pestis hoc damnum intulit tibi. Menia olim plena videram, Tunc eras luxu integer locus; Feminas mares senes iuvenes Pace tractabas gazis plenos. Heus ubi census gaze sunt tot! Heu gaza moritur perit dum homo; Fune Polycrates oronteo Perdidit vitam et gazas omnes. Non erat patavis locus locis Ditior te nempe Campipetrum, Monssilex Heste tibi cessit Ere Montagnana quin etiam. Spes adhuc superest gazis olim Affluas et hominibus utrisque: Sentio velle Venetos patres Alveum Musonis aperire, Quo rates eant ad Adriaticum Campipetree chorum et redeant; Mercibus tantis eris dives, Tunc eris dives gazis hominum. Rura Campipetri tunc erunt Fertilia, tunc tuaque Laureia Quam colis Campipetrum fiet Fertilis; vates et eiusdem Rite tunc vates canit quisquam Cum sit exemptus labore animi. 19. ad Rusticam rus Campipetri Rustica es rus Campipetri pulcrum, Lauream preter situm es qua gurges Rustica incedit sacrum quo nomine Allicis; fluenta tanta pariter Te situ sano reficiunt letam. Nil melius aere reor salutis, Quo vigente nulla pestis oritur. Transeo quod sis ferax agrorum: Tu soles nemus molosis sepe Narrare venando magistris villa Tollere insignis; feras qua perdis, Sic tuus Fraxon ferarum est morte Inclitus; qui cephalus alter Adonis Dicitur; quem metuit omnis preda Sive nam sit aut strepitibus. Es locus felix aqua nemoribus Scilicet Musone Rusticaque. Intrat hic Musonis undas propius Ut iterent priscos amores mixtim. 20. ad Massenzagium rus Campipetri Plaude Massenzagium rus fertile, Quem locum Liberus et Ceres fovent. Es situs hilaris ubi tempe pullulant; Te prope est Muson agros qui temperat; Hac ieris Massenzius velut agitant Struxit hunc locum probis stupidus agris. Fama si vera est potes sub principe Plausibus tete fovere dulcibus. Non parvum est a rege magno strui Rusticis sedem venustam ditibus; Huic duci vestro parate verbula, Cinnama superis parate rustici, Ut sacris flectat ei Iuppiter. Vir probus sidera colat penes Iovem; Facite rem gratam sacellis et sibi Nam sacrum voces suaves lacrime Sepius capiunt Tonantis gratiam. 21. ad Sanctum Donnum rus Campipetri Sanctus es Donnus sacris dei serenus; Nomine hoc tibi datum fuit celebre. Mira nam Donnus tuos sacer per agros Fecit, hic cetus sacellum struxit illi: Dixit et Donni locum sub voce sacri. Prodigia ubi sancta fiunt turba sacris Debet ene moribus devota semper. Campipetreum tenes confinium rus; Sic tenes confinia patavina prorsus. Tua super Musone rura extendis ob rem; Est tuus pro parte Muson, parte Muson Zuminiane est; segregat loca gurges ipse. Plurimos lambit situs Muson agrorum, Donec ex ortu Adriaticos latices subintrat; Ortus est sibi nemus per Carpineum, Campipetrum Lauree qua sceptra finit. 22. ad villam suburbanam Campipetri Villa Campipetriqua Lavandula effluit Temperam fuit Thisonis et sue tribus; Principes dedere commodum sibi frequens; Predia dederunt sibi quis viverent simul. Sic dederunt coniuges ducum sibi munus Grande, quo memor foret gens semper imparum. Principes dant sponte dona: principes digni Sunt honore; principes merentur eternum Gaudium; post principes merentur sidera, Non mali merentur ocium poli et terre. Nam deorum stirpe surgunt principes probi, Sed truces demogorgone exurgunt scelus olidum. Lugeat rus Campepetri proceribus suis Omnibus nudum: diu stirps sancta deficit. Que sacrabitur mihi carminibus inclitis, Ocium dum cantibus fors melior afferat. 23. ad villam Albarellam campipetri Villa tu Albarella que sita es super Musonem Tempe producens deis agrestibus letare. Nam probi numquam dei colunt situs nisi nobos, Plaude que Quirina te stirps possidet perlustris, Quod fit ut Quirina potius debeas preesse. Congruit nomine tibi cum nobilis censere. Nobilissima hec tribus venera est serena semper Moribus gestis mari nec non solo tremenda. Tanta progenies vocat te gaudium suave; Nam tibi lascunt arbores tuas dum cernit Sponte fecundas et umbris palmites mirantur Ac agros vites quibus Ceres in est et Bachus. Colligunt hoc rure fruges maximas gens ipsa; Ciniphea seges tibi cedit, loquar ne vinum. Cum Quirinos diligam cum tu proceribus villa Albarella places, Quirinam te vocabo sedem. 24. ad Fabricum rus Campipetri Rus suave Fabritii nomine suo factum potens Frugibus salve, super Musonis undas considens; Esse tu potens superbum si vir ille struxerit Te superbus et potens gaude claro Numine. Sospitem te reddit aer: qui locus placet choris. Tu iuventutem trahis probitate membris strenuam; Tu senectam mitigas salute pacem congerens; Nil melius est quem iuventus leta quem senectus est Sana, quem pax que iuventam que senectam roborat. Villa vives sospes et semen tuum moltiplices. Fac agri Cererem Lieum prebeant cultoribus; Fac rubos feant coloni cespites cum fructicibus; Ligna fac cedant in hieme per nemus, ne stent pigri. Si pluat, facito laborent per domos securibus, Vel aliis rebus; dies fac dent lucris cum noctibus. Quid iuvat pigrere si pigricia oferat nephas? Si pudore damna? Si exemplar aliis sit pestile? Villa sis sagax: eris sagax tuam nosces tribum. 25. ad Mazacaballium non villam sed locum Mazacaballium locus non villa diceris gente; Cum caballus pulcer audax sit penes te mactatus. Fama nomine struxit eternum tibi caballinum. Longa series esset in sermone quo casu magnus Huc equus venit hilaris, tamen caterva suspirans Zuminiane frendiunt hominem repellens cursorem Qui peremit sepeliens equum per agros; quem tale Carmen exornat; scrohe hac est quadrupes permirandus Obrutus ne devorent lupi et canes famentibus se. 26. ad Zuminianam rus antiquissimum Campipetri Zuminiana rus opimum possides sub te capellas Tres sacras, quibus liquorem colligis diu serenum; In sanctis etiam tibi oppidum recludis ab Noale. Crisma dat tuus sacerdos ab noalibus catervis, Qui sacerdotes tenentur ad tuum fontem venire; Canere quin etiam Beata Virgine in tuis sacellis; Possidere sacra dei, munus stat inclitus mezenti. Ius tuum serves sacrum pro viribus totis vetustum, Est nephas perdere suum ius quod diu possedit etas Prisca pomposis honoribus; nihil stat honore maius. Si tuum ius perderes abre nepotes iure possent Conqueri convicium tibi vomentes ore pleno. Es animosum rus trahens originem gente ex vetusta: Urbs eras olim potens dum viguit euganie altitudo. Sic fidem fragmenta probent; scripta sic fatentur urbem. Portus hic aderat ubi princeps Ravene, puppe tutus, Traxit agnetem creatam principe ex tuo rapinis; Portus ad Muson erat; etiam sita es super fluento. Plaude Zuminiana memorie celebri; disce libros; Tunc leges tuis in annalibus habenas urbis arte. 27. ad Sanctam Euphomiam rus Campipetri Sacra villa manes Animosa dee Que monstra parans Te diligit hic Quibus Euphomie Delubra sacras, His presbiteri Sacra pervigilant. Chorus hic lacrimis Animam refovent, Pecudes adolent Chorus hic celebres His officiis Deitas radians Removet propriis Pestem auspiciis. Est alma fides Tutella potens Credentibus hec; Es Criste salus Et vita probis Cum matre tua. Applaude sibi Sibi des animos Sacra villa dee. Ne plus loquar hic Es ad agrestes Cerealis honos. 28. ad Desmanum rus Campipetri Soboles Desmanum Desmana refulgens Te viribus olim Construxit et ere. Proceres hi magni Patavos ad grandes Miranda pararunt Tecum obversantes Super emolumentis Bene te posuerunt. Proceres decet altos Facere alta benigne; Ubi nunc proba proles Ubi nunc gaza census Ubi nunc honor altus? Pia stirps gaza ferax Honor interierunt; Miseris in rebus Miserum puto finem. Tamen unus ut aiunt Superest ad grecos: Patavus profugusque Mediocriter uber. Tu compatere isti Modo si supersit. Lacrimas defunctis Potes hoc dare debes. 29. ad Burgum ricum rus Campipetri Toleris si iam proceres Locus est nunc rite potens, Animo si rumpis agros Si pingina femina das Sulcis segetes resecans. Operatur nature Propium natura sagax. Locuples opibus fueras [... ] cum magnificas Tua menia stiparunt. Burgum ricum vocitant Modo te si villa manes. Tua gens operosa sibi Semper bene sufficiunt: Nam gratia nomen ad huc Pia ruris alit facto. Quod honore potes minus habere Peragas aliter vigilans. Mala ne tibi iam noceant: Letare replens Bacho Tegetes cameras triticis. Nam rebus nomen habes, Nomen per secla fove, Si convenit illud agris. 30. ad Sanctum Michelem de abadissis Michael monialibus almis Sacer amplificans portenta Dedit his iam nomen agellis Proprium, sic rus vocitatur Sanctus Michael per cunctos Abbatisseus habitantes. Moniales ee perierunt Seu sidere seu realia, sic Locus iste vacat dominabus. In terris nulla caduca Durare queunt diuturnum. Locus hic placet ad quoscumque Cerealibus agris Bacho Silvis ubi numina regnant Propriis effectibus apte. Capiunt ex rure merenti Homines et femina morem. Vigilant quo leti divos Vigilare deos lacrimosis Libis et voce precanti Est consilium pietatis. Rus campipetreum sospes Fac Campipetro quod debes Facis illi debita semper, Tu consiliis sudore Diuturno campipetream Ditionem protegis audax. 31. ad casellas Bagotorum rus Campipetri Iam clara Bagota casellas stirps Struxit qua Tergula fert latices In fonte lavanduleo tumidos. Tu villa Bagotorum plaudas Fueris quam nobilibus dignis Casa prisca benigna repleta bonis. Exingeme que ducibus maneas Spoliata tuis, lacrimas faciles Emitte Stigem modo si penetrent Ast interitus procerum gravis est Iactura: pium genus est radians. Pietate movetur abborrendos Vitat strepitus pacem peragens. Extra rusticus ere potens Malus est nulla pietate capax. Est aspide peior rustica fois, Quam seva tirannis agit nutu. Spaciare casella domus pisces Qua turrea buris abundat aquis Capias prope villam multiplices. 32. ad Bronzolam rus Campipetri Bronzola pusillum rus tamen extas Excelsum nobilitare tuorum Procerum, quos campipetri genuerunt Patres, viguit suadum titulis fors. Hec oppida fecerunt hi gnatis, Superessent ut ditione suavi. Fragmenta patent in secula flenda. Cecidit locus hic, cecidit sua proles. Nihil est optabile mundo prorsus. Bronzola loci fragmenta tribumque Animosam fer patienter lapsam. Applaude per agros, fac vinetis Cereri fac instes saltibus instes Ut sudori requiem capias bis. Beneviventi satis est alimenta Exilia carpere donec statur; Vicium crescit nimiis in rebus, Mediocribus exurgit pia virtus. 33. intra se Speculor cecidisse solo Padue Bronzolam, Et Honara potens populo cecidit, Laureia Cecidit metuenda viris; cecidit Pomposa Ubi Tergula non licuit; ceciderunt multa Loquor oppida grandia: iudicium fragmenta Faciunt; ruit omne quod est genitum per terram. Animus sed in astra salit radiis immixtus; Anima penetret sapiente polos iam quisquam Sapiens ubi post requiem capiet sinceram. 34. ad Pioncam rus Campipetri Si parva Pionca manes tamen es campis Solers patulis Cererem Bachum relegens. Sic usquam ligones longos rastra agitas Et aratra boves, non est [... ] ulla tibi Vel parva placens te in amore misella labos Pigrere facit, sic sexus uterque dee Negat illecebra, nec se miscent corheis Petulantibus ut reliqui iuvenes faciunt. Himenea tamen ne stirps desit celebras Insulsa Pionca. Labore fero invigiles; Aliis plusquam tibi prosis; nec comedas In luce nisi semel et tenebris compos. Forte invenies aliquos tua qui rodent Alimenta iocis: comedo bibulus regnant. Miseros qui semper avaros despiciunt. 35. ad Portos rus Campipetri Es villa putorum vel Portorum sedes; Si nomine primo tu frueris pueros hic Simulas, in peste relicti iam pueri sunt. Sic ex pueris surgentibus hoc rus crevit. Si te Portos referunt puto sic rationem: Porti proceres hoc pridem rure fuerunt, Ex quo datur hoc nomen ruri Portorum. Sive hoc sive illud adest nomen vel utrumque. Rus es presigne fovens Cererem Bachumque; Es fertile nimphis fertile patribus es tu; Stas usquam ferax pueris senibus fecundum. Portorum villa vale seu villa putorum. 36. ad Flumesellum rus Campipetri Si gurgulus exilis penetret proprias sedes Tibi fert ex flumine nomen Campipetreum rus Sicut sunt cetera rura tuis patribus serves Mandata benignas; nam bona stas in proles. Quod precipit heros consequitur famulus iuste. Amor hinc exurgit factum si fuerit velox; E contra segnicies ubi sit nihil est iussu Placidum; non est piger in celo accelerans titan. Facit hoc ut nos ut et antipodas placet cursu. Dominos facit equos subditus humane cunctas Operans series rerum; sic res fieri debet Magis ut placeat res precipienti an iusso. 37. ad Mussolinos rus Campipetri Tu forsan nomen habes antiquitus ab vinosis Mussolinis, quos Bachus alit lepidus sat gustu. Hoc rure Lieus abundat; diceris hinc locus audax. Sic vermibus illis Mussolinum rus te dicunt Homines; si animalibus ipsis aut aliunde allicias Nomen vinale es rus animalibus illis uber. Probitas pietate refulgens divitiis te nutrit; Sic diligeris, sic diligis omnes ob bonitatem. Quo nomine sis es villa potens celebri philosopho Medico celebri, qui moribus altis olim fulsit: Claris qui sedibus laude potens dives erat. Fuit alter Hipocras, alter Aristoteles in studiis: Hominem radiosum vidi stupidus dum puer essem. Letare tuis mussolinis, letare Lieo, Letare medenti, qui tibi dat titulos gaudentes. Velut unus agit viciis sobolem, pariter sic unus Illustrat progeniem virtutibus in pomposis. 38. ad villam novam Campipetri Aberas nemus olim villarum medium, villa es nova nunc Habitata forensibus euganeis qui peste ruerunt huc. Patavos locus hic patavus mulsit sic hac intemperie Has ut struerent edes et sibi facerent proprias cultu. Celebrarunt turba iugales tedas genti finitime. Populus sic crevit et agri creverunt Liberque Ceres His militat arvis, sic nova villa locuples est divis. Letor si sis opulenta probis cum moribus es compos. Superos tu thure litas, superos tu voce precis lacrimis Et flexis poplitibus tibi flectis honesta petens villa. Lacrimas et voces Iuppiter accipit usque benignorum Holocausta reprobans quae sacrat homo scelestus delubris. 39. ad plebem sancti Prosdocimi Campipetri Baptisma sacrum dedit hinc populo iam Prosdocim sacer apte, Quo rusticitas est nobilis acta suum dominum cognoscens. Que prodigiis multiplicibus gavisa fidem voce ornat. Hoc tempore plebem Prosdocimo officiis celebrandam statuis. Ea plebs caput est hoc iure capellarum sibi quas dedit ordo. Sic usquam vocata fuit vocitatur et almi Prosdocimi plebs. Gaude; gaudere potes plebs villa potens protectore tuo; Loca sunt felicia semper quibus adsunt superi numinibus. Taumantica gens est felix numinibus Stephanes Victoris, Qui sepe ruinis defendunt proprios cives et rura. Loquar hic ne plures turmas est patavum felix deitate Celebri; nam corpora sanctorum Padue reperescunt centum. Que prodigiis usquam laborant, ea noscimus omnes visu. 40. ad campum Arsicum rus Campipetri Es campus atlete qua Arsicus olim luserat ad magnos cetus; Proceres huc euganei proceres huc Campipetri venerunt, Ut magni atlete conspicerent mirabile prodigium stupidi: Mirabile prodigium fuerat, mirabile prodigium fuit hoc. Is atleta volabat cursu, saltibus ultra quercos, is pugiles Agitabat solus centum, fonte super graditur pedibus siccis. Alia hic peragens in amore suo quoscumque stupentes portentis Attraxit, sic varius fuit illecebris placidus voce et gestu. Ast ut memoria magni atlete per secla supersit sibi proceres Struxere penates, quos vocitant campum Arsici longevum rus Sic nomine vivet donec erit rus hoc atleta probus gestis; Hominum non debet virtus clara mori; per scripta viget virtus. Nam scripta minus sapiunt qui aure celebrem famam inpingunt Stili: Ii nomine non sunt digni perpetuo; vivunt asinum tales, Vivant asinum tales: moriatur corpore strato quae sit laus. 41. ad Ronchetos Tansaligardorum rus Campipetri Conspicuos potentes Usquam viros celebro Sint quia moribus flos. Ii cupiunt honores, Rura struunt, agellos Dant homini colendos, Taliter ut bubulci Stent hilares in arvis. Tansaligarda proles Constituit colonos Rure suo salubri, Quod ditione avita Confabricavit heros. Predia tanta Roncos Dixit amans agrestes. Nobilis hec propago Interiit misellis Anxia cura preceps. Sunt et opes adempte Stirpe cadente tanta. Roncea stirps refleres Tot procerum ruinas Ni tot agros haberes. Quisquam cupit locuples Vel fieri laborans Aut aliunde partis. 42. ad Cordivernum rus Campipetri Cur tu hiemis villa rigosa friges Ob glaciem ulla nive et gelanti? Te boreas forte trahit furori? Humida forsan nimis es per undas? Quicquid inest nescio tu tamen stas Algida semper pigra mense terno. Pisciculis non stat adusque cancro Luna nec in scorpione est trementi; Mercurius virgine non capello Semper inest perquam orizonta ville. Frigida si es stas mediocris estu. Temperies prestat odora veri. Grata dat autunnus in orta campis. Rus es amenum novies in anno, Mensibus hoc continuo est nonenis. 43. ad sanctum Andream villam Campipetri Auspiciis conspicui Andree opulenta sunt hec Rura; vocantur proprio nomine sub sacriste. Huc homines huc mulieres gradiuntur ut dent Tempore certo sacra dona expositis loquelis Vota per exacta; piis hic statue sub aris Stant celebres; thus redolet naribus in saporis; Ecclesie sic redolent particule suaves; Presbiteri luxuriant officiis benigni; Quo sua prudentia sumit titulos celebres. Nam fluvius Tergula te temperat undilabens, Dum biberint prata liquores validos ad herbas Apta magis sunt et in herbis sua iura pandunt. Villa vale numine confecta tuo fideli. 44. ad Cadonicas rus Campipetri Canonicarum celebris villa potes dicier hic coruscans Canonicali merito; nam fueras dedita villa balant Canonici. Post serie presbiterali vagula cadenti Libera sis; sic statuit papa potens ordine iusso, ut aiunt. Das tamen hic primicias, das aliquales animabus agros, Ufficium presbiter ut concelebret sub populo frequenti. Si quid erat canonicorum datur ad presbiterum diurne. Hec loquor ut crediderim litterulis sic elementa volui. Forte dum est non sciat, hoc scita vetustas; volui loquele Hic aperire os, ut avenis traherem ludibrium sonoris. Quod modo dictum fuit hic, censeo nugas, quia liberum es rus. Candonice rus potius sis, quia victoria candida extas. Quicquid ades villa proba es, solicite perfodiens agellos. Diligis altos homines moribus, iis fandis honore voces. Obsequiis das opulentis animos villa pudica gestis, Quinetiam diligeris gente venusta paribus sub actis. Qui cupit apte coamari peramet, serviat ut benigne Auxilium suscipiat; sit facies leta sagax amanti. 45. ad Ravagnanos rus Campipetri Rura hec Ravagnana patres Olim Ravagnanei agunt Quos iam Ravena edidit urbs; Tantos viros expulerant Livor scelestus bonitas Fidens eorum; proceres Semper fuerunt populo Toto Ravene celebres. Si sint ad urbes proprias Magni tamen sunt Padue, Permaximi cum titulis. Sic profuit prisca viris Expulsio; sepe ferox Fortuna prodest miseris, Nec cum velit funditus hos Delere. Non usquam Tonans Linquit bonos; placat eos Ut vult opellis. Sit homo Cautus, Tonanti det ovans Spem se videns cruda pati. 46. ad roncos novos rus Campipetri Olim rubis plena fuit villa, Quam nuncupant turba novum roncum; Crescente turba minuit semper Falx cespites multa frequens passim; Hinc pullulat villa nova gente, Sic femine sic pueri prorsus Utraque sexu; veteres sensim Hic sospites stant genii dulcis Ob numen almum. Sibi mos regnat Humanus, aras lacrimis implet; Humanitas iusticie plena In rebus activa sacris arat. Prebet viatoribus insignem Rus caritatem locuples ere, Vino locuples locuples pane. Communis est strata penes villam Que nos ad urbem patavam ducit. 47. ad Bagnolos rus Campipetri Aquarum rigor auget tibi nomen petulans, Orion Pliades vel Capra sit causa puto. Vocas Iridem ut undis riget hinc inde suis. Madens contio Bagnola galerum gere ne Tuum nubibus Iris caput aspergat agens Capellum gelidum quem sociat testa capax; Capax pisciculus quam sociat rore madens. Leo sic teneat Deliam et agnus vel agens Achillem nemori non metuas villa ob aquas. Potes tunc sub Olimpo caput afferre sagax Galero sine vel tegminequovis alio; Potens auspiciis es superum villa; vale. 48. ad Peragam rus Campipetri Peraga est celebris nobilibus magnificis villa Prius plena bonis civibus hec dum fuit urbs sospes; Ruine reserant quam fuerit; stat dolor angustus Tot urbis misere cernere fragmenta; scelus tantum Vagans luxuries livor atrox induperatoris Patravere; bonus Iuppiter iratus imperante Pepercit populo; funditus eversa stat urbs sicut Videtur; proceres quos probitas ornat honestate Reliquere catervas per agros, qui stupidi damnum Relugent proprium corde benigni superis liba Sacrantes lacrimis. Si cecidit congeries cautum Locus si cecidit pulcer at hec villa proba gente Suavis moderata est et agellis propriis semper Laborans opibus floret honestis ad opem clara. 49. ad Murellas rus Campipetri Quia tu sis lapide Facili rus positum Ideo Te Murellas Homines convocitant. Situs aptat spatiis Tuus omnem populum; Super es brintiaco Fluvio villa sita; Bona te temperies Bonus aer, hilaris Polus et numen agunt Celebratum superis. Himeneus Veneri Pius alme hic resecrat Genium; sic genius Veneri conseritur. Genius cum Venere Diuturnant homines. Proba Lucina suam Probitatem hic vigilans Operatur. Stat et hic Sacra Iuno ut properet Quod agendum est talamis. Himeneus corheas Facit istic alacres. Iuvenes sic peragunt Manibus voce palam Cupiunt quod facile: Tamen optant suaviter Himenei illecebras. 50. ad Miianigam rus Campipetri Milinica es cereali Probitati sacra fato. Segetes quaslibet agro Operaris refluenti. Miliis confluitares Sereres si milia arvis: Milium dat tibi nomen. Taceo vina, quibus stas Satis undosa; silendum est Ut es in fructibus amplis Onerosa in genere omni Quod habetur paduanis. Tua rura excolis ogens Cerealis lucra querens. Vigilas contio lucris Peragas usquam misellis Ut opellas facientes. Nihil est munere pulcro Melius cum datur egris. Foret egris melior mors Fera quam semper egestas. 51. ad Vicum aggeris rus Campipetri Bona Vici aggeris es tu sinodus! Veteres quam coluerunt proceres; Super es margine Brinte posita! Ubi lascunt odos herbivagus! Ubi dant palmitibus iam variis Driades numen amenum vigiles; Quod habet spiritus affert proprium, In eo solicitat se celerem. Fuit hic oppidum apricum patribus Habitum suavibus ante illecebris; Stetit in nomine Vici aggeris hoc; Stupor hoc si fuit olim tamen hic Modo fragmenta videmus vetera. Lacrimantes speculemur penitus Lapides funditus amplos operis. Genus et nobile lapsum gemitu Lacrimis voce strepenti fluvio Super affemur. Atrox est hominum Libitina ad populos simplicium. Bonitas simplicitate ex superum Veniens roborat aptos proceres. Ubi stat cruda simultas ibi non Stat amor non honor; ergo dominis Proba sit simplicitas iusticie. 52. ad Saletum Brinte rus Campipetri Super es fonte Saleti casa Brinte Numerosa insita, pulcer locus audax, Laqueis carpere pisces, rate tranans Fluvium; quo lucra carpis, quibus agros Emis; in duplice facto trahis usus Domo, vel pisce vel agris; potes ergo Alimentum dare letum tibi sagax. Bona res est graviter querere gazas; Animus sudet opellis pius actu. Deus insigne lucrum dat bene fessis. Deus et munere magno dat inertes Vacuos; sic amat hos quos labor ingens Refovet; nempe pigrentes odit ipsos. 53. ad Supra ripam rus Campipetri Cereri es villa scio culta labores geminans; Sata vineta suo tempore sollers agitas; Canis agros per amores iuvenilis populi; Quid agant furta frodisse violente nimium! Quid atrox gnatus ephebis Veneris conficiat! Reprimens viscera flannus animosos proceres Humiles efficiens tanta manet vis propria. Canit hec dum procus estu coamantis moriens, Coamantem videt, et se foris intus penetrat. Sedeat sive per arbusta vel agris manibus Agat in sole ligones, simul hec consimulat. Amor est rusticus insulsa voluptas; miseris Satis est sudor perennis; philocentur iuvenes Domini; rure Supra ripa refringas animos. 54. ad fornacem rus Campipetri Ideo dicere fornax coquis olim quia duros Lapides; tegula fornace tua non numerosa est. Struis hinc menia tu limina, ut aiunt paduani. Tibi non culmina fornax lapidosa indideras rus; Palee ligna domos conficiunt tempore parvo Stabiles; hoc asinum more parentas qui humero insons Bona fert villa sed undas bibit ora inscius acti. Lapides non tuleras sponte: minis libere factum est Procerum; nam miseri civibus altis male agrestes Peraguntur; procerum bestie enim rustica gens sunt. Iuga dant ii miseris ac si humiles nempe boves sint. Reprimit magna potestas minima iura malignans. Validus pisciculos sic comedit piscis in unda. 55. ad Ottavium rus Campipetri Octavius audax Illustris ad urbes Mavorte tremendus Ottavia struxit Hec rura colonis. Stirpem edidit hanc urbs Romana; quod ampla Scriptura renarrat. Hos eugania alvo Suscepit alacri; Qui civibus altis Traxere iugales Tedas himenei. Semper Patavi dant Clari sapientes Iustis alimenta. Heu tanta propago Migravit ad umbras. Quas preco deorum Ad sidera ducit In tempore certo. Est Elisie arvis Pax leta triumphis. Ottavia proles Hic ludit ad arva; Hic carpit opellas. Sic artibus omnis Quas fecerit instat. Spes optima celi Has confovet umbras. Finis bonus auget Spem corde subacto. Ottavia pubes In secula salve. 56. ad Busiiagum vetus rus Campipetri Salve Busipagum vetus audax Iam rus busis is dum fuit istic. Nunc flebilis es tu minor actis Villa es tamen agris populosa Arte integra, quam Tritolomus dat. Est gratia quid scire quod apto Sudore paret gaudia victus. Tu pace animi vivis opelle; Tu fessa die nocte soporem Sic alicis ut sis requieta. Hinc mane hilaris surgis ad agros Perges, et opus conficis amplum. Hic mos placet, aer placet agri, Hic flos placet, hic prebet odorem In naribus. Hec cura benignos Exaltat et est osa rebelles. 57. ad campolinum Marcellum rus Campipetri Marcellus agellos dederat pace colonis, Ipsos ut ararent segetes bachica patri Iam dona darent; stat quibus omnis iugor aule. Censu sine nil est tituli; semper honores Crescunt in opellis; miser est tristis et impos; Marcellus is agris dederat nomen avitis. Marcelli is ager in secla probandi. Heros fuit armis ferus et pace suavis; Virtutis honor sic pietatis fuit hospes. Confregit acerbos viciis pena diurnis; Gazis in opes mulsit; ephebas himeneis Tedis dedit aurum tribuens; dona sacellis Et predia dotavit agens sacra sabeo In thure quaerens crimina tunc poplite flexo; Spargens lacrimas sanctus in astris tulit omen. Sic euganeis patribus heros fuit auro In iaspide; surgit deitas moribus almis. 58. ad Cavinum rus Campipetri Villa Cavini Grata colonis Flumine Bachi Flumine matris Persephenesque Gignis opellas. Tu palis arva Panis, agellos Prataque Flore Dulcia cernens Plausibus auges Gaudia letis. Bobus et undas Sexu in utroque Pabula prebes. Tu pecudes hic Pascis opimas, Ex quibus exit Lactea moles, Caseus hoc est. Dat pecus amplum Utile semper: Parturit agnos, Vellera confert; Fert ea carnes Ventribus aptas. Bellua limo Strenua pingui Predia nutrit. Agnea pellis Frigus acerbum Pectore pellit. Villa Cavini Palude locuples; Cetera rura Magnificant te. Est ubi census Est honor illic. Qui cupit ergo Plaudere pompis Largus abundet Rebus et auro. 59. ad Sanctum Georgium a Perticis Rura Georgius Hec alit melitus Auspiciis sacer; Hic agit omnia Maxima sepius. Liberat indice Flumine corpora, Febribus arripit Viscera gentium, Vulnera federat, Prelia disgregat, Femina partubus Acribus exilit; Multa stupenda dat Rure suo deus, Que proba gens capit. Gens bona dulcior Numine redditur; Numina quilibet Optima diligat. Villa Georgica Partica diceris, Gens quia partica Ad vena contulit Principium tibi. Celica ius agit Robora gentium, Que speculanda sint Cum trahat omnia. 60. ad Arsicum rus Campipetri Diceris arsiceum Rus quod atleta parat Arsicus; hoc tua gens Nomine semper ovat. Quilibet instituens Gaudet honore dato Menibus impositis; Tu patris illecebras Villa novas hilares Cantibus atque iocis; Annua gesta canis Roboris arsicei; Plectra sepulcra viri Tibia cornicines Carmine magnificant. Marmore sic titulus Panditur usque patris: Arsicus hoc tumulo Magnus atleta iacet; Si fuit armipotens Viribus alta domans Vincere non potuit Robora mortis atrox. Victus ab hac cecidit, Qua perit omne genus. 61. ad ultra Arsicum rus Campipetri Arsica rura stat ultra Villa hilaris populosa, Semper agens cereales Primicias pia dive Obsequia; horridus agris Est hoc quisque per estus. Ingluvies sacra rerum Acriter arcet agrestes; Tempore sed pluviali Tempore sed glaciali Villa cibos ea pubes Gutture mergit in aulis. Hic canit unus et alter Pectora dulcis ephebe; Vox ea rumpit ephebas; Plausibus auget amores; Gens ea tempus aquosum Glisceret et glaciale. Ut sub amore vigeret Concita potibus escis. Hec duo rusticitatem Proh super omnia mulcent. 62. ad villam rappam rus Campipetri Nomina rappa dedit tibi Villa salubrior aere; Predia rappa ferax tua Plena sapore bono replet; Quas tua progenies vorat Frigore nocte sub ignibus Quas ea dum comedit putat Qualiter inserat auspice Numine predia bachica, Qualiter et cereris serat Arva bobus rigidis bona. Tempora sic variat tria Plena laboribus, at sibi Extat hiems melior quia Quisque suis domibus calet; Sic trahit ocia dulcia. Nemo potest requie sine Solicitare opus arduum. 63. ad Tergulam rus Campipetri Tergula diceris amne tuo Nobile rus fluvio celebri; Nobile rus fueras proceres Dumque tui tua rura colunt, Orrida dum coluere tua, Dum pia contribuere tibi Munera. Tanta tribus periit, Sic periit tua gloria rus, Sic periit tua maxima spes, Sic periit tibi grata fides, Sic periit patavinus honor; Sic operosus apex periit Numinibus sua templa colens. Compatior tibi villa sagax Tergula; pace fer ipsa tuos Hic gemitus, bene fide Deo. Christus alit pietate suos, Des igitur sibi thura preces. 64. ad Tergulinam rus Campipetri Tergula parva viris habitata Divitibus, spaciosa tenax, quos Cura deum refovet, benedicta es. Obsequiosa tuis dominis stas; Annua villa probis segetes das, Muneribus sociata benignis. Tu volucres operosa capescis Per nemus atque rubos fruticesque. Alitibus tibi parca diurnum Non es eis modo parca suaves, Ad dominos probitatis alunna. Parte tamen pia lucra volucrum Efficis ingeniosa paratu Quolibet. Integra vomere campis Villa manes peramata Lieo Et Cereri peramata, salutem Numina dent tibi suavia caram. Preterit omnia pompa salutis, Qua nihil est placidum sine menti. 65. ad Sanctam Iustinam in colo Campipetri A colo villa trahis tua nomina Si colis auspicium pia virginis; Nimina Iusta manet dea nobilis: Regia stirpe fuit, fuit Euganeis; Christicolas animosa sequens, cadit Morte; sed in gremio patris enitet. Rura caterva dee facis inclita Ifficia et celebres modo conficis Primicias, pia vota sacrans sibi. Constituere patres sacra maxima; Constituere sibi stupidam domum. Nobilitas sua busta locaverat Templa per ampla dee; piger ordine Non sequar ulterius tua commoda. Nemo rudi brevitate loqui valet Maxima facta; sit amplior his modus. 66. ad villam comitis Campipetri Rus comitis fueras, trahis inde tuum Nomen aquam nemora alta penes remanens; Hec duo fortificant tua praedia rus. Non valet hostis atrox sine strage tuum Robur inire; reor tua grandia Mars Arva vivat; colit arva sat hec genitrix Eius. Opima potes tibi multotiens Plaudere; numinibus sacra villa litans. Qui assidua probitate colit superos Gaudet, opem satis amplificans anime. Campipetrum peramata colis; sibi das Sepius auxilium modo villa potens; Campipetri iuga villa times peramans, Obsequiosa locum. Sibi plaude. Vale. 67. ad Roncos ville comitis Campipetri Roncea iam comitis carabe memor esto Villa tui probitate gravis fera bella Qui dederit armigeris latialibus ense Viripotente potens; tua progenies est Hic carabas, qui rure prius egit Post fuit ipse stupor. Sacra sidera nutu Sic faciunt; minimos modo magnificant; nunc Subiiciunt proceres; sua celsa potestas Axibus est superis; pia villa potentem Populeis carabam gladio insere truncis. Plaude canens sua gesta; fuit gravis heros Pompa tibi; sua busta sacres proba saxo. Inclitus hic carabas iacet! Is licet ortu Vilis erat; facit alta nimis proba virtus. 68. ad rivum Blancum rus Campipetri Nomen agit tibi Blanca fluens; sita margine Villa manes operosa satis! Operosior Saltibus, ut gladiis lanies sua robora. Tu Paduam tot ligna uheis, quibus exilit Carbo levis pariturus opem datus ignibus. Ferrea in asta sepulta rogis rubet; hinc faber Conficienda facit: gravis ars sua prominet. Gramina villa palude secas sua falcibus, Dum geminis vaga flamma poli calet ardua. Hic fluvios speculare suos; sitis arrida Gurgitibus gelidis premitur tua sepius: Piscibus inde habitis refoves tua guttura. Villa plaude vagans, vaga flumine, saltibus Nempe beata potens, vocitarier omine. Libera sit varians sua vota potentia; Qua sine nil sapidum est, nec amara potentia Mellea fiet agrestibus ingeniusque. 69. ad Fratas rus Campipetri Frata nemus fueras ubi forte cubile feris Sorte datum fuerat; modo villa quieta manes. Es tamen ipsa penes nemus, inde Lavandula fons Te rigat assidue, tribuit tibi pisciculos; Predia longa tenes, et arata ligonibus hec. Voluis humum rudibus reparans bene feminibus, Sic Cereri manuale lucrum proba nocte die; Sic Bromio geniale lucrum vigil ipsa paras. Arte sua vigilet pia munera quisque probus: Sudet agrestis agris, legar ardua causidicus Emolumenta, paret medicus pia lucra sibi, Armiger armigera probus eligat arte lucrum. Sic pedagogus agat; reliquifaciant modo sic. Sic hilares erimus placidi; bona frata vale. 70. ad Rovariam rus Campipetri Olim plena rubiorum tu villa Rubaria nomen Carpis ab effectu, licet inde rovaria voce Corrupta te quisque vocet; si obsessa rubosis Cespitibus fueras, nunc his spoliata superbis Agrorum specie per tempe suavia gaudens. Mater Persephones campis exultat cievuam Vinetis; pecorumque pales ad pabula ridet. Ex te prosiliit virtute Archorius heros Martis agens animum, Latii per rura per urbes. Tantum hominem virtus, qua fida Rovaria plaudis, Campipetrea colit, si sit per busta cadaver. Gens ea te peramat, quia sis operosa diurnis Officiis; te prorsus amat per nomen alumni Iam praesigne tui, quem nos cantemur ovantes. Sic nos signemur felici marmore carmen: Hic tenet ossa potens armis Archorius alma Astricolas qui mente colit Mavortis ad axem. 71. ad Campipetrum oppidum paduanum Plaudere Campipetro potes his in agrestibus insuper Plaudere totque locis tua sceptra colentibus undique Hec loca si speculeris amans agitantur amoribus Usque tibi; tua vota putant facienda relatibus. Si modo forte macres fueras prius omine pinguius. Finibus his medium es; tibi mane propago Stiane Annoa progenies manet atque miranea contio; A medioque die paduana cohors, suum utroslibet Brinta secat; zephiro Citadella tribus tibi et sicet; Menia franca aquilone parant tibi strenua terminum. Hec loca Campipetro tibi suddita commoda suscipe Mente tua memori: sibi des alimenta laboribus Silicet ocia grata suis. Super omnibus inclita Laurea tempe videns sibi plaude benignius oppidum. 72. ad Franciscum Baratellam laureium germanum suum Campipetro peramate choris Baratella benigne probis Semper ames populos; facis hoc quia sis pius usque pater, Sis quia Campipetri stupefactus honor patris auspicio Atque tuis meritis; colis oppida campipetrea, colis Rura; paras facienda tuis bona commoda et filiis. Frater amice mihi face Laurea lauribus arva feres. Sic facis usque mei memor; inclita nomina laurus agit Histe locis. Peregrinus agor sua gloria dicere sit Fas mihi. Regrediar suus optimus hospes ut in modulis Presequar arma ducum, quibus ebbea premia pollicitis Sortiar. Est modulis preciosa quies preciosus honor Posteritate virens. Utinam mihi copiam sufficeret. Non tamen ampla peto modularer ut omnibus in spaciis. Mi Baratella vale; trahor hinc modo sidereis gradibus, Ut doceam socios sua quanta potentia nos agitet. 73. ad Iovem christianum Iuppiter onnipotens praecor ut pia numina Campipetro des Christus es usque iuvans pater; hinc bona Campipetri loca tollas; Euganeos pie Christe iuves; tua numina confer eisdem; Hic coleris, tua Virgo parens colitur. Sacer ordo deorum Hic colitur; per agreste solum capitis sacra thura sacellis. Numina conspicuam mihi semper agatis amica salutem; Pectore sub memori superum Baratella propago diurnet Illecebras, redolente foco redolentia cinnama sacrans. Ipse ego centimetros modulabor arundine carmina propis Inclita sidereis, penitus resonantia gesta deorum. Si ocia que cupio celebres mihi dentur aprica per umbras, Dulse sit astricolas, quibus est vaga gratia, dicere odis; Celicole ingenium tribuunt, tribuunt quoque plectra poetis; Sic in amore deum viget ipse poeta per astra creatus.