CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BALBI.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BALBI.carm-01.xml.
1. Hieronymus Balbus Bohuslao de Hasistein, | viro clarissimo atque eruditissimo. | Elegia hodoeporicon. Bohemiae et procerum eius laudes Miraris, Latia genitum tellure Boreo Axe pati Scythici frigora lenta poli. Altrix Parthenope vatum Romanaque Tempe, Et Lucrina meam flagitat unda chelyn. Meque Phalanthaei per amoena vireta Tarenti Musa vocat blandis emodulanda sonis. Arva tamen colimus Geticis vestita pruinis, Fundimus et lepidum per loca surda melos. Divinos ornent praeconia tanta poetas, Quos rapit aethereo missus ab axe furor. Ista decent plenis sulcantes aequora velis, In tenui fragilis nat mea cymba lacu. Non tamen externo posui vestigia primus Orbe, nec insuetas dicor inisse vias. Hoc iter assidue missis calcatur habenis, Et patet haec multis orbita trita rotis. Voce, lyraque feros homines Lesbous Arion Flexit et indomiti caerula monstra maris. Ipse inter lituos, et Punia signa canebat Ennius annales, Scipio magne, tuos. Liquit Aristippus studii florentis Athenas, Tunc hausit lepidos Trinacris hora sales. Nec tenuere suum Milesia culta Thaletem, Eudoxus Gnidia rarus in urbe fuit. Democritum risu celebrem, divumque Platona Abdidit arcanis Memphis avara focis. Quique animas reduces alios transmittit in artus Pythagoras, Siculi palluit aera bovis. Legifer ipse Solon patriis excessit ab arvis; Croese tibi hic hospes, te quoque maior erit. Orbe vagus toto Solii mirator Iarchae, Et phiala maduit, Tantale iuste, tua. Cur tamen errores veterum censemus avorum, Exemplo vinci cum propiore queas. Te longas subiisse vias testatur Hetruscus Tybris, et electro fertilis Eridanus, Sennaque, Crustumiumque rapax, veloxque Metaurus Appenninigenis flumina lapsa iugis. Tu petis inferni, superi petis aequoris undas, Tu petis Ionio littora pulsa salo. Illyricosque sinus, numerosaque stagna Tymavi, Atque Antenorea moenia structa manu. Vidisti celebrem Bacchaeo munere Cretam, Et cum ventosa Cypria regna Rhodo. Et latos Syriae tractus, Nilumque tepentem, Qui septem geminis aequora pulsat aquis. Palmiferosque Arabas, Solymisque micantia templa, Templa Palaestinae quae posuere manus. Legisti Aegaeis dispersas Cycladas undis, Ortygiam Naxon, marmoreamque Paron, Et post Carpathias hyemes, Andronque Samumque Vitiferam Lesbon, vitiferamque Chion. Te quoque cum rauco rupes Lilibaea Peloro Novit, et incensas quae vomit Aetna faces. Et Lybiae demum, vicinaque Syrtibus arva, Quaeque sub aeternis solibus aret humus. Nosse maris terraeque vias, lustrare tot urbes, Tot populos, altae mentis habetur opus. Ah quater infelix, mundi qui lata perosus Regna, potest uni deditus esse casae. Est hominum sedes, quidquid duodena per astra Temperat obliquae linea curva rotae. Non una semper volucris locat arbore nidum, Non una semper valle moratur aper. Nil adeo splendet, quod non sordescat habendo, At contra raris gratia maior inest. Cur etenim uxori dulcis praefertur amica? Nempe, quod illa frequens, rarior ista subit. Vidi ego longinquis in sedibus esse beatum, Qui prius in patria vilis inopsque fuit. Crede mihi, veteris vera est sententia dicti: In patria fieri nemo propheta potest. Non de Socraticis manat sapientia rivis, Hanc populi, et mores vitaque longa docet. Ipse tamen (fateor) longis erroribus actus, Speravi ad patrios figere vota lares. Ut vagor Europae spatiis, nec saeva relinquunt Me maris, et durae mille pericla viae. Ter quater expressit Bacchi manus uda liquorem, Ter quater occubuit falce resecta Ceres. Certus eram, iam posse meos lustrare penates, Istaque volvebam, sed prohibente Deo. Me domus excipiet, nostri quae conscia partus, Et lac et cunas libaque prima dedit. Frater in amplexus ruet, et turbata capillos, Nuda pedem iunget basia casta soror. Tota domus festiva focis pia thura liquabit, Pro redituque cadet victima grata meo. Inde petam breve rus, et glebas pauperis agri, Calcavi tenero quem puer ipse pede. Huc venient iuncti primaevo flore sodales, Queis mille amplexus, oscula mille dabo. Inque vices experta loquar, capiarque relatis, Sic fugiet totus, ceu brevis hora, dies. Non tamen interea roseis afflata labellis Ferre meus cesset Cretica vina puer. Et modo cantet Hylas, cumulet modo Iulia flores, Iulia serta dabit, plectra movebit Hylas. Haec fore sperabam; spes o vanissima, certi Cum nihil humanis rebus inesse queat. Iamque ter ingressus Symechia rura, Camoenis Nota meis, linquo, Vesprimiosque lares. Et tibi, Musarum quondam studiosa mearum Collachrymans dixi: pulchra Vienna, vale. Nec mora, praetereo Regalis moenia Budae, De duce quae retinent nomina clara suo. Transieram raris habitata mapalibus arva, Restabatque meis sylva adeunda rotis. Stat vetus, et densa nigrescit ab ilice, nomen Quae nimis ex vero sylva cruoris habet. Sanguineis rubet herba notis, rubet omne profana Caede nemus, spumat lapsus ubique cruor. Hic nunquam vaga Luna micat, nec lampade pura Phoebus ab Eoo suscitat orbe diem. Nam piceae taxusque nocens, ac laeva Cupressi Arbor, et extremis taeda dicata rogis Aetheris obducunt faciem, coelique serenum Nox ferrugineis inficit atra rotis. Hic Bellona genas Erebaeo tincta veneno Saevit, et anguiferis torva Megaera comis. Hic etiam Manes, sacris operata nefandis, Evocat a Stygio lurida saga lacu. Defunctas per inane putes ululare figuras, Quas agitant Dirae, tergeminusque canis. Trunca iacent tumulis caesorum membra cruentis, Insatiabilibus dilanianda lupis. Caede lavat vultur sua rostra, cadavere corvus Vescitur, obscoenae dira minantur aves. Dat gemitum bubo, nostraeque invisa Minervae Flebilis a laeva parte movetur avis. Huc me stella nocens et vis incognita Fati Abstulit, humanum quae regit una genus. Quisque suis agitur fatis, stant ordine certo Sidera fatales volvere nata vices. Ecce repente ruens stricto manus impia ferro Haesura in nostro corpore tela gerunt. Et primo angustas occludunt undique fauces, Qua tenuis notum semita monstrat iter. Mox arma expediunt, pharetra rapit ille sagittas, Huic levis in torto verbere funda sonat. Hic iaculum, quatit ille sudes, hic fulminat ense; Unius in iugulum tot coiere manus. Obstupui, rabidis veluti deprensa molossis Cerva per innocuos currere docta greges. Utque stupet, liquido dum volvit in aere gyros Accipitris curvo rapta columba pede. Heu, quid agam? quae vis saevo me subtrahat hosti? Aude anime, audenti Dii meliora dabunt. Ergo tot, et validis, et tensa tenentibus arma, Nudus, et imbellis obvius unus eam? An fugiam? fuga nulla patet; supplexne precabor? Frangitur heu nunquam barbara turba prece. Haec agito: mortis dira obversatur imago, Iamque erat ante oculos funeris ara mei; Cum subito coniecta leves defertur in auras, Figitur inque meum missilis hasta latus. Altius ac penetrans stomacho delapsa sub ipsum Pectus abit totis insita visceribus. Stridet atrox vulnus, venisque a fronte reclusis Lutea spumantis sanguinis unda fluit. Excutior curru, lentisque involvor habenis, Nam miser a triiugis vectus equabus eram. Semanimes cernas artus, collapsaque membra, Oraque vicina pallida facta nece. Lux abit et tenebris oculi densantur obortis, Linguaque singultu deficiente cadit. Quid mihi nunc animi candor, quid Numina prosunt? Numina sincera tam bene culta fide. Quidve pie Phoebo tota servisse iuventa? Et pia Musarum dona tulisse choris? En iaceo, vel praeda lupi, vel vulturis esca, Indeploratum depositumque caput. Tum vero incumbunt spoliis, positoque timore Sarcinulas volvunt diripiuntque meas. Spes lucri mala multa movet, spe divitis auri Ausa fuit tantum turba cruenta nefas; Omne nefas aurum suadet; ius vincitur auro; Haec scelerum radix, flagitiique caput. Haec Lernaea fames, patulo quae semper hiatu Fertilior damnis pullulat hydra suis. O utinam, quidquid toto nitet orbe metalli, Hactenus ignota delituisset humo! Quisque sine insidiis securum duceret aevum; Non tuba, non hostis, non fera bella forent. Ergo meae spoliantur opes, rapit omnia praedo, Latronumque onerat splendida gaza manus. Quodque labor peperit longus, brevis abstulit hora, Et data virtuti praemia raptor habet. Ast ubi sacrilegae cesserunt cuncta rapinae, Fert acies victrix ad sua lustra pedem. Scilicet haec acies rebus feliciter actis, Clamet, Io, nostra fraude Poeta iacet. Figat et erectis insignia tanta trophaeis, Deque cruentato vate triumphus eat. Quanta homines caligo rapit! quam multa precamur, Quae modo parta nocent, exitiumque ferunt! En ego quam cupide, nulla non anxius hora, Congessi optatas irrequietus opes; Ut nobis alimenta forent, cum cana senectus Sparget olorinis tempora rara comis, Hisque opibus fultus secura per otia possem Molliter in studiis consenuisse meis. Proh dolor, hem vati misero tot tela, tot hostes, Tot necis insidias, totque tulere dolos? Forsitan et dirae lanient mea membra volucres, Montanisve forem praeda cibusque lupis. Sed dum lenta cadunt raro suspiria motu, Et brevis extremo spiritus ore natat, Nescio, quis miserum placida cervice subivit, Sustulit inque humeros frigida membra pios. Funeris in morem vicinae deferor urbi Curandus medica, si licuisset, ope. Nulla tamen morbi requies, via nulla salutis, Inventa est nostris nulla medela malis. Semivir et quamvis remeasset, et ipse Machaon, Optatam poterat tradere neuter opem. Iam mihi supremam medicus signaverat horam, Numinis exposcens, immemor artis, opem. Vox sequitur, Deus, ecce, Deus te sancte precamur, Nos adeas felix, nos pede dexter adi. Vera loquor, mox missa salus, mox vulnera fovit Ambrosius succus, nectareusque liquor. Lux animusque redit, redit in praecordia sanguis, Iam dolor in toto corpore nullus erat. I nunc, et dubita divinos credere Vates, Auctoremque sacri carminis esse Iovem. Cum subito tremuere lares, et Numen adesse Admonuit splendor, sidereumque iubar. Non studio, non arte subit quaesita Poesis, Nil cum discipulo, docte Magister, agis: Est Deus, humanos agitat qui numine sensus, Quodque canat Vates, Musa ministrat opus. Illa facit, ne me quisquam despectet egenum, Sint mihi rapta licet, quae potuere rapi. Illa meum comitatur iter, penitusque iacentem Non sinit obscuro delituisse loco. Forsitan haec eadem Stygia me nuper ab unda Eripuit, cum iam mors tulit atra pedem. Sive Venus (placidos cecini quia semper amores) Nostra Cythaeriacis vulnera lavit aquis; Seu fugientem animam lectis Epidaurius herbis Detinuit, tanquam Verbius ipse forem. Forte suum fovit sacro medicamine Vatem Ipse salutiferae Cynthius auctor opis. Convaluit corpus, subitis sed percita curis Aestuat, et nullo mens sedet aegra loco. Quo ferar? afflictis quaenam primordia rebus Moliar? in tantis quae via tuta malis? An patriam repetam carisque pudendus amicis Nil praeter lachrymas, illuviemque feram? An procul abscondam mea damna? miserrimus ille est, In patria quisquis cogitur esse miser. Scilicet ut speculis, mediaque in luce suorum Vivere felices sorte favente iuvat; Sic latebras quaerunt miseri, solatia luctus Invenit, occulte qui doluisse potest. Infaustis lux ipsa nocet, quemcunque sinistra Sors agit, ignotus omnibus esse cupit. Ergo ego, quem nuper tantis fortuna bearat Divitiis, inopes cogar inire vias. Illum, crede mihi, paupertas durius urget, Qui prius inter opes delitiasque fuit. Versor in ambiguo duplici pessumdatus aestu, Isthinc Scylla vorax, inde Charybdis erat. Ut si forte ratem violentior obruat Eurus, Et tumidis praeceps nauta feratur aquis, Ille anceps, qua parte natet, quo brachia tendat, Iactat in immenso naufraga membra salo: Sic animis diversus eo, latumque per aequor Naufragii tabulas dissipat unda mei. Ecce Sselenberga Ioannes stirpe creatus Affulsit lacerae Stella secunda rati. Hoc duce sparsa meae collegi membra carinae, Hoc duce nec scopulos caecave saxa petam. Ille dedit portus facilis et tuta precanti Littora, porrexit per freta saeva manum; Dignatusque humeris nostras fulcire ruinas, Sustinet inflexae pondera quassa domus. Meque licet variis iactet Dea caeca procellis, Cuius agit celerem ventus et unda rotam; Non noster caret igne focus, nec copia cornu Frugifero parvos cessat adire lares; Ille ministrat opes, illoque superstite nunquam Fortunas dicam procubuisse meas. Vive diu, Clariae spes indubitata cohortis, Gloria militiae, gloria rara togae; Sis licet ad meriti culmen sublatus honoris, Pluraque de nutu stentque cadantque tuo. Nestora te fidum fidum et testetur Achatem Rex Casimiraeae stella corusca domus. Non tamen in fastum surgis, quoque altius exstas, Hoc minus es durus difficilisque minus. Tu placida me fronte beas, tu pectoris aestum Tam miti amplexu colloquioque foves. Tuque (quod est rarum) quamvis bona cetera desint, Virtuti pretium non minus esse putas. Ut vultum fortuna gerit, sic mobile vulgus De nobis sentit, iudiciumque refert. Omnis enim virtus, si sors adversa sequatur, Abdita, pro vili sub pedibusque iacet. Nam miseros, quoscunque videt, putat esse nocentes Plebs levis, et poenas, quas meruere, pati. Te tamen obliquo fortuna volubilis orbe Praecipiti nunquam fertque refertque rota. Te nec ab instanti subducis turbine, fido Sed recipis portu, quos mala iactat hyems. Ipse tuo clypeo, sacra velut aegide, tutus Duco per Aonios ota grata choros, Otia, quae docto soboles Iulaea Maroni, Quae dederas Flacco miles Hetrusce tuo. Nulla quidem venient tantis oblivia rebus, Nec pars ex animo defluet ulla meo; Pigra soporiferae seu gustem flumina Lethes, Pocula Circea seu medicata manu. Quidquid ero, tibi semper ero, tibi carmine grates Non cessaturo sedulus ore canam. Ingenium quodcunque meum tibi serviat uni, Crescat et in titulos pagina nostra tuos. Quaeque canam, Boreas simul admiretur et Auster, Testis et Occasus, testis et Ortus eat. Quod si deficiant nerui, pietate probabor, Et ferar accepti muneris esse memor. Illius est munus, Claria quod tutus in umbra Carmina do vestris qualiacunque choris. Ille sacra rursus praecinctum tempora lauro Misit ad assuetae consona fila lyrae. Secta tripartito felicis moenia Pragae Ille mihi fausta quaerere iussit ave, Iussit idem, Graio iungor cui foedere, Sslechta; Sslechta regens nostrae pendula vela ratis. Tu quoque ab Augusti referens cognomine nomen, Qui canis heroa grandia bella tuba. Huc tamen ut veherer, quamvis me nulla vocaret Sors alia, in causa tu satis unus eras. Terra colenda mihi, tantum cui ferre Poetam Fata dabant, ortu terra beata tuo. Te propter Lybiae quaeram sitientis arenas, Antraque marmarico pulverulenta solo, Meque alio ducet semota Britannia mundo, Et posita Eoo littore Taprobane. O me felicem, sors o mihi prospera, tecum Si liceat totos consenuisse dies; Meque legente fluant sermonis mella politi, Et sonet hyblaeis aemula lingua favis. Haec ego maluerim, quam quod Pactolus et Hermus Volvit, et auriferi nobilis unda Tagi. Abs te, dent Superi, nullo ut divellar in aevo, Dulce mihi est, tecum vivere, dulce mori. In te mixta fluunt probitas, et forma, genusque, Par decor, et virtus nobilitata tua est. Corde tuo residet meliori culta metallo Iustitia a nostris inviolata malis. Quae nec blanditiis, nec lucro pervia, rectum Utilibus suadet praeposuisse bonis. Haec exosa dolos, nullique obnoxia culpae Pectora fert pura candidiora nive. Te vocat ad certos collecta modestia fines, Nec sinit emenso transiliisse modo. Non Venus illecebras suadet, nec inertia luxum, Temperat esca famem, temperat unda sitim. Nec levis ambitio, sordes fucata genarum Suadet, ut occulta fraude petatur honos. Mens quoque robur habet, nil concessura periclis, Quam scelus in nullum spesve metusve rapit. Immineat Siculus quamvis cervicibus ensis, Et grave Sysiphia sorte recurrat onus. Nec te livor edax, rebusque superbia laetis Foeda comes, praeceps exagitatve furor. Quin etiam vigiles agitans Prudentia curas, Eventura tibi cernere posse dedit. Haec facit, ut nullis mens sit fuscata tenebris, Nilque geras, quorum poenituisse velis. Turpe viro falli, volucres qui pectore sensus Excutit, hunc nunquam devius error agit. Os tibi mite quidem, sed pectus mitius ore, Moribus effigies convenit ista tuis. Scribitur in vultu tacitae sententia mentis; Frons aperit, quidquid dissimulare cupis. Quid memorem proavos? aliena luce coruscet, Qui nil splendoris, quod dare possit, habet; Et tamen a proavis longo viret ordine ramus, Claraque ab antiquo stemmata ducis avo. Adde, quod Aonio tua proluis ora liquore, Largaque Cyrrhaeas Musa ministrat aquas. Tale facis carmen, Daphnaea quale sub umbra Temperat aurata pulcher Apollo lyra, Aspiratque tibi blandissima turba sororum, Seria sive velis, sive iocosa sequi. Nec satis est, Latias pectus coluisse per artes, Fert quoque Cecropias Attica Pallas opes. Quid, quod et astrorum casus metiris et ortum? Felix, in superas cui datur ire domos. Teque iuvat rerum causas pensare latentes, Atque homini quidquid fas didicisse fuit. Cuncta tibi Superi pariter Bohslave dedissent, Si pius in patriam candidiorque fores. Illa sibi plaudit, tantoque exultat alumno, Teque audet priscis adnumerare viris. Haec tu debueras animo, divine Poeta, Figere et aequata lance referre vices. Nulla quidem lex iusta magis, quam reddere gratas His, bene qui de te promeruere, vices. Ah ferus ille nimis, saevaque immanior ursa, Qui gerit in patrios impia bella lares. Usque adeone iuvat, cunabula prima iuventae Laedere, et altrici vulnera ferre solo? Iudice me, quantum sceleris commisit Orestes, Cui genitrix quondam victima dira fuit; Quique tuos cecidit moerens, Eryphila, lacertos, Cum periit lapsis Amphiareus equis; Tam tetrum gerit ille nefas, qui dentibus atris Corrodit patriae viscera cara suae. Illa dedit lucem, vitalesque attulit auras, Principium nostri seminis illa fuit. Hic coepit vagire puer, digitisque minutis Reptavit dubio per sola plana genu. Haec reficit primo tenera de matre cadentes, Haec alimenta suis ingerit uberibus. Iure igitur meritoque parens communis haberi Debet, et a grata posteritate coli. Hinc domitor Troiae, morumque exemplar Ulysses, Iactatus rapido per duo lustra mari, Omnia, quae lato cingit vagus aequore Nereus, Esse putat patriis inferiora bonis. Hic Siculos sprevit cantus, et remige surdo Praeteriit blandas, monstra canora, Deas, Quaeque adimit curas mira dulcedine Lotos, Non potuit vigilem perdomuisse virum. Et, quae Solis equos sistebat carmine, Circe Non potuit navem sistere Dulichiam. Candida iam tereti pendebant lintea malo, Iam dabat optatas aura secunda vias. Telegonus patrias vagitum misit in aures, Nec tamen iniecit vocula blanda moram. Ibat ad Aesonios Aeaea venefica cantus, Nec minus hic coeptum continuavit iter. Quid tibi nunc, Cyrce, prosunt Perseidos herbae? Quidve recantatis laurus adusta focis? Frustra Thessalica ducis vertigine rhombum, Hyppomanem frustra quaeris amantis equae. Nulla Cytherino veniunt fomenta liquore, Acer amor magicae negligit artis opem. Tu quoque per multas hyemes dilecta Calypso Naritiam flesti, cum tulit aura, ratem. Impie, quid facta gaudes, Neptune, carina? Non habet adversos naufragus iste Deos. Cui bona Leucothoe supponit brachia nanti, Tranquillos aperit cui Melicerta sinus. Littore constiterat, fluctu Nausica madentem Conspicit, et miti suscitat alloquio. Nec puduit nudum spectare, sed ille tegebat Frondibus et posita vilia membra manu. Atria iam subeunt patriis innixa columnis, Iam struit innumeras aurea mensa dapes. Ille tamen fumum (si quid modo credis Homero) Ex patriis optat cernere posse focis, Cerneret utque focos, genialis foedera lecti Sprevit et amplexus, virgo beata, tuos. Munera Phaeacum felicibus edita sylvis Liquit, et Alcinoi, quas dabat hortus, opes. Maluit et scopulos Ithacae, muscosaque saxa; Tantus amor patriae tantaque cura fuit. Mira quidem pietas, totis effusa medullis, Non sinit, ut patriam destituamus humum. Quam licet ex animo cupias secludere, furtim Serpit in ossa tamen, quaque vetatur, abit. Sic natura iubet, naturae iura potentis Laedere coelestes vix puto posse Deos. Hinc cecinere pii quondam, mea numina, vates Moenia natalis quantulacunque soli. Appula sic Flaccus, sic rura Propertius Umbri, Sic Maro fatidicae virginis arva canit. Naso tener celebrat gelidi Sulmonis honores, Et reficit vatem Bilbilis ora suum. Carmina tu condis sacros laesura penates, Quae genium carpant innocuosque lares. Tune sacer vates, purique Heliconis alumnus, Cui decorat placidas mitis oliva comas? Sparsa Lycambaeo vibrasti tela cruore, Vulneribusque iacet saucia Boema tuis? Quo vigor ille animi, quo doctae Pallados artes, Quove abiit Clariis fama petita iugis? Non ut rere tamen (liceat modo vera tueri) Me Scythiae tellus, aut Geta durus habet. Nec colo perpetuis damnata rigoribus arva, Arva Tomitano barbariora solo. Panditur in latas celebris Germania terras, Nunquam Romulea tota subacta manu. Illius e gremio, sylvis vallata iugosis, Erigit excelsum Martia Boema caput. Sintque soluta licet veteris commercia linguae, Discat et Illyricos Boemica turba sonos, Teutonicas tangit spatiis propioribus urbes, Nec nisi Germanis iungitur illa suis. Terminus huic roseo Moravia surgit ab ortu (Vocibus en cogar nectere verba novis) Dives inexhaustis resonat qua Cuthna metallis, Argentoque fluens tota liquescit humus; At qua parte regit vultu Cynosura gelato, Flectitur obliqua Slesia ducta sinu. Et levibus duri versant se Saxones armis, Misnaque iugeribus non operosa suis. Proxima Zacensesque tenent et moenia Lunae, Inde Cadana, tuae conscia terra lyrae. Occiduos claudit populosa Bavaria fines, Qua patet aestivo fertilis Oegra vado. Blandaque lascivos Glatovia iungit amores, Pilsna sacris gaudet relligiosa viris. Sed qua Zona rubens medio curvatur ab axe, Austria Bacchiferis explicat arva iugis. Caesuis hic viridi surgit vestitus Iacho, Collectisque fluit plenior Ister aquis. Hinc Budwis foecundat agros animosaque Thabor, Nuper ab exorta seditione potens. Non Boemos rapit atra lues, nec torrida febris Pallentem misero ducit in ore notam. Hic bona temperies, et sidere missa salubri Aura iubet fato prosperiore frui. Brachia nil metuit Cancri, nil ora Leonis, Nec gemit Icario terra perusta cane. Prodigus eversa non saevit Aquarius urna, Nec riget immodico Parrhasis ursa gelu. Sed caper irradians Phryxaei velleris auro Intepet, et spicis Virgo adoperta manus. Ridet humus variis intexta coloribus, arbos Ridet adoptivis conspicienda comis. Pinguiaque ingentes tondunt dumeta iuvenci, Et niveas pascit fertile gramen oves. Vidimus hic spreto modulantem Pana Lycaeo, Vidimus hic multo lacte madere Palen. Hic habitant Charites, et iunctis Gratia dextris, Et Iocus, et Risus, et bene gratus Amor. Non agitant tristes curae, nec luctus inanis Sollicitat lacero pectora tunsa sinu. Quisque epulis genioque vacat, passimque per herbas Exercet faciles blanda iuventa choros. Non pudor est, largo mentem vincire Lyaeo, Nec pudor est, Veneris concaluisse face. Hic homines nullo norunt livescere fuco, Utque quis ore refert, sic quoque corde gerit. Nulla magis gaudet gens hospite, nulla profectis Orbe peregrino mitior esse solet. Ut sileam reliquos, quis non Gindrache probabit, Exhibet externo quae tua cura viro? Tu mihi certa fides, requies tu certa laborum, Tu mihi funestos non sinis ire dies; Tu facis, ut doctis iuvet insudare Camoenis, Subdis et admisso non leve calcar equo. Saepe agis, o tantum foveas mea Boema poetam; Tam bene qui cantat, concinat ille tibi. Arma placent, fateor, mentem motura virilem, Non tamen hic deerit, quod vel inermis agas. Saepe etenim Geticum permutat Apolline Martem, Boema potens armis, carmine Boema potens. Haec vehit argenti rivos aerisque fluenta, Aureaque effosa massa cavatur humo. Terra ferax Cereris, nec fastidita Lyaeo; Namque suum spirat munus uterque Deus. Fruge patent sulci, vestit vindemia colles, Perstrepit hyblaea gemmeus hortus ape. Saepe levi certant examina blanda susurro, Saepe sonat placidum garrula carmen avis. Haec loca frondosis Hercinia sylva capillis Claudit, ab innumeris nobilitata feris. Hic pharetrata suas spargit Dictinna sagittas, Et victrix multa caede cruentat humum, Mixtaque formosis Satyrorum turba Napaeis Captat in obscuro dulcia furta solo. Labitur in medio vitreis argenteus undis Albis, et errantes devehit amne Deas. Colludunt virides sinuoso gurgite Nymphae, Forsitan et raptus foedera iungit Hylas. Ista regit missus Rex Wladislaus Olympo, Aut Deus, aut certe proximus ille Deo. Hic volucres sistamus equos; huc lapsa quadrigis Figat inaequales blanda Thalia rotas. In Regem mihi surgit opus, timor omnis abesto; Si timor hoc prohibet dicere, cogit amor. Carmina cogit amor raros testantia mores Nectere; sunt Regi carmina danda meo. Qui pariter cum luce sacra susceptus ab Aula Vidit in Attalico regia sceptra thoro, Primaque felici cunabula lusit in ostro, Natalique tulit prospera signa die. Tum venti posuere minas, tum purior aether Fulsit, et irati substitit unda maris. Tunc Venus arrisit, motisque decentior alis Mercurius laeto cum Iove iunxit iter. Iam lanugo genas tenui discreverat auro, Blandaque vernabat flore novo facies; Cum tibi, Boema potens, rerum submisit habenas, Regius et puro pectore cessit honos. Cessit honos non arte mala, non fraude petitus, Milite nil actum belligerave manu. Te medius legit, te summus et infimus ordo, Ductus ut a prisco tempore ritus habet. Libera certarunt toto suffragia campo, Regnaque congestis sortibus urna dedit. Quisque tibi pia vota tulit, tibi quisque per aras Optavit faciles, voce iuvante, Deos. Nec secus, atque suo nato charove parenti Quisque aderat titulis, Rex generose, tuis. Nota tibi haec pietas imisque infixa medullis, Labitur in toto corde receptus amor. Quidquid enim primo figit rude pectus ab aevo, Altius inseritur plusque vigoris habet. Sic stabiles gerit arbor opes, sic firmius haeret Insita quae tenero est planta novella solo. Macte bonis, tantum primaeva pube decorem Assequeris, quantum vix meruere senes. Non animo frenos petulantior excutit aetas, Ingenium pueri nil puerile sapit. A tenero gravitas roseo velata pudore, Et formosa decens sparserat ora rigor. Non potuit rapidi gurges corruptior aevi Te Veneris fluctu mergere praecipitem. Non luxum suasistis opes; iam vincere norat Divitiis Crassum, sobrietate Numam. Plena suis numeris prima stetit indole virtus, Gloria iam summum nacta cacumen erat. Miscueras senium pariter, pariterque iuventam Ore puer, iuvenis robore, mente senex. Fama tenax veri totum vulganda per orbem Excepit placido nomina tanta sinu. Protinus illa secans pernicibus aethera pennis, Te mare, te terras, se super astra tulit. Tecum lapsa Notos, Aquilonia frigora tecum, Phoebaeaeque adiit limen utrumque domus. Iamque vagum detorsit iter, qua Pannonis ora Crescit ab auspiciis facta beata tuis, Immerito sed tunc agitans discordia cives Undique collectis hostibus arma dabat. Scilicet est quicunque nocens, quicunque profanus, Labe pari gaudet commaculare pios. Venerat hinc motis pubes Germanica signis, Inde cruentato Sarmata vectus equo. O nimium dilecta Deis, nimiumque beata Pannonia, o faustis subdita sideribus, Quae Ducis invicti clypeum dextramque subisti, Impia cum quateret bellicus arma furor! Ille tuis iussit secedere finibus hostem, Fregit et ultrici castra inimica manu. Ille tibi pacem peperit, domitoque furore Abdidit aeterna ferrea bella sera. Tu quoque grata vices alterna lege rependens, Sponte tua frenos servitiumque subis. Dulce quidem sub Rege pio servire, nec ulla Libertas animo dulcior esse potest. Tunc nova successit gemmantibus infula vittis, Et subiere tuas altera sceptra manus. Tunc tibi sacrata rursus redimita tiara Tempora Regali cinxit in urbe Thomas. Qui iam Cardinei fulget rota prima Senatus Summus honoratae relligionis apex. Hoc auctore, novas late molitus habenas, Flexisti populos in tua iura truces. Ille procelloso surgentes aequore fluctus, Sedavitque feri mille pericla maris. Ille per indomitas Syrtes rabiemque Maleae Incolumem vexit teque tuamque ratem. Hic pace et bello casus sociatus in omnes Invigilat rebus nocte dieque tuis. Magnanimo Phoenix sic insudabat Achilli, Talis et Atridae maxime Nestor eras. Rexeris ipse pius quanto moderamine Boemos, Hungarici fasces et nova regna docent. Commendat veteres laurus repetita triumphos? Primo dignus erat, cui geminatur honos. Quae pietas, quam certa fides, quod pace vel armis Egeris, unde salus, unde petita quies. Singula complecti cuperem; sed gurgite vasto Iactor, et audentem subruit unda prior. Magnum iter aggressus, spatioso limite ducor, Ipsaque Pierios orbita laxat equos. Quo ferar? hinc virtus, illinc nitor igneus oris, Inde rapit clarum nobilitate genus. Laude licet florere tua quam sanguine malis, Gratior est propriis gloria parta bonis. Te natura parens vires effudit in unum, Dignaque coelesti contulit ora Deo. Nec nocuit fortuna tibi, sed victa pudore Se facilem tanto praebuit illa viro. Illa serenatam duplici diademate frontem Cinxit, inoffensa te tulit illa rate. Hoc duce venturae praesaga Polonia sortis Obtulerat pronas ad tua vincla manus. Sidereum sublatus erat Casimirus ad axem, Progenie felix terque quaterque sua. Tu tamen haeredis nudo contentus honore Donasti fratri tertia sceptra tuo. Quae scelera admittat regnandi caeca cupido, Funera Thebarum Romulidumque docent. Tu potius, Regnum spatio breviore recludens, Vis minus esse potens, quam minus esse pius. Idque agis accensus solo virtutis amore; Nullus inest dicta sub pietate dolus. Par animo vultus, placido nec blanda sub ore Mella gerens, alto pectore virus habes. Ingenii linguaeque modus, non voce feroci Mens agitat grandes imperiosa minas. Plus cogit, qui dulce rogat; tranquilla potestas Saepius excludit, quod violenta nequit. Non patulas falsis aperis rumoribus aures, Nec premit insontes improba lingua reos. Te nunquam vani ratio ventosa favoris Compulit obliqua flectere lora manu. Non quatis erectas tumefacto vertice cristas, Nec tamen inflexo poplite tangis humum. Inter utrumque tenes libram; non fraena resolvit Gratia, non odiis extenuatur amor. Haec hominum sed laude geris, clementia sola Te superis aequat sidereumque facit. Negligis offensas, veniam das sontibus ultro, Vindictaeque genus, posse nocere, putas. Ingemis, et, quoties facinus punire necesse est, Invitaque iacis tela coacta manu. Cedat ponte Cocles, concedat Mutius igne, Cum totidem Deciis cedat uterque Cato. Rege sub hoc auri de nomine ducitur aetas, Qualis, Saturno regna tenente, fuit. Arbiter hic morum, iuris radiator et aequi Fulget, ut Eois lucifer ortus aquis. In commune sagax, ad publica commoda natus, Quem patriae possis iure vocare patrem. Consulit in medium, vigilat proque omnibus unus, Nec sinit, ut regni pars labet ulla sui. Exemplo, non voce monet, dictamen honesti Vivendique modum vita regentis habet. Crimina qui carpit, sit ab omni crimine purus, Castigetque alios, quem sua vita probat. Ille licet medio raptetur turbine rerum, Inconcussa suae robora mentis habet. A vitiis animus per tanta negotia liber, Altius humana conditione nitet. Ille pios donat pretioso munere vates, Iam sua mellifluus praemia gestat olor. Ingenuae redeunt artes, et nube remota Surgit ab obscuro splendida Musa situ. O tibi perpetuum si quis Deus annuat aevum, Aeternaque regas tradita lora manu. Tunc ego crediderim coelesti sede relicta, Nobiscum in terris degere velle Deos. Sed quia mortales nil non mortale tenemus, Desinit et quidquid coeperat esse semel; Producas similes longa propagine natos, Et soboles aevum proroget ipsa tuum. Nos Deus ut nasci voluit, sic gignere, demta Ne pereat mundus posteritate, iubet. Iunge maritales sociali foedere taedas, Inque tuos veniat nupta pudica sinus. Quid viduo recubare iuvat sine coniuge lecto? Ducereque ingrata somnia lenta mora. Cur fraudas viridem fructu meliore iuventam? Iam veniet tremulo curva senecta gradu. Dum tua fata sinunt, fugientibus utere donis; Labitur aligero vita citata pede. Rumpe moras, blandum tibi fert Venus aurea Cestor, Quo mare, quo terras, sideraque alta domat. Subsequiturque comes pictis amor igneus alis, Improbus armatis bella gerens calamis. Ille potest duras Veneri mollire puellas, Ille feras, homines, subiugat ille Deos. Ecce novae nuptae puppis Cadmaea colores Advehit, ut picta fulgeat in tunica. India dat gemmas, extremi vellera Seres, Fert aurum Lydus, Cynnama mollis Arabs. Huic certant servire Deae, mitissima Flora Purpureis texit lilia mixta rosis. Flammea praetendit roseo Diana pudori, Legitimas Iuno ventilat arte faces. Ipse ego vittatus puraque in veste sacerdos Turicremis fundam dona Sabaea focis. Et laetum Paeana canam laetosque Hymenaeos. O Hymenaee hymen, o Hymenaee hymen! Tunc Fescennino permissa licentia luxu Auribus afflabit dulcia verba tuis. Exuat austeros maiestas regia vultus, Exuat aspectus bellica forma truces. Pro pharetra flores, pro casside necto corollas, Tibia pro lituis dulcia bella sonet. Has ego militias referam, cum more Sabino Sparserit audaces Musa iocosa sales. Virgineo stillant madefacta cubilia rore, Fulcraque iactati concrepuere thori. Miles, io, forti devicit Amazona telo, Transadigit medium durior hasta latus. Vulnere tam saevo morientem pene puellam Victor adhuc urget sub pedibusque premit. Mutua iam certant vibrantibus oscula linguis, Morsaque candidulo dente labella tument. Quamquam agitent graviora lyras; iuvat arma referre, Et pia pro sancta praelia gesta fide. Certa tibi mens est, Mahometis frangere tela, Quae nimis, heu, nostro sanguine tela madent. Utque canum possis rabiem fraenare nocentum, Sancta salutiferae tollere signa crucis. Haec dabit intacta natus de virgine Christus, Haec dabit Angelici turba novena chori. Auguror: en vinces; mens est praesaga poetis, Verius ad Tripodas nulla Sybilla canit. Iam video Turcas versis dare terga lupatis, Iam video turpi castra relicta fuga. Oppida sub nostras video redeuntia leges, Regnaque barbarico solvere colla iugo. Iam Byzantino referes de Marte triumphum, Stabit et ante tuos Graecia capta pedes. Magna trophaea geres prisco de more Quiritum, Ibis in auratis aureus ipse rotis. Dextra subibit ebur, picto fulgebis amictu, Cinget victrices Populus alba comas. Laetus, Io, miles, lauroque insignis et auro, Hostibus ereptas praeferet exuvias. At captiva cohors, manibus post terga revinctis, Ante coronatos flebilis ibit equos. Fercula ducentur veros imitantia vultus, Cum ducibusque ferent oppida capta suis. Bellica caelatis procedet pompa figuris, Et variis oculos fallet imaginibus. Flebunt captivi deiecto vertice montes, Diripietque suas arida sylva comas. At pavidi fugient effractis cornibus omnes, Et teget hostiles canna palustris aquas. Inde triumphalem spoliis radiantibus arcum Eriget in nomen laeta caterva tuum. Plausu laeta domus, plausu fora laeta sonabunt, Excutiet curas omnibus illa dies. Haec ego Maeonio referam sublimis in ostro, Mimnermique loco magnus Homerus erit. Altera debetur tam grandibus Ilias actis; Iam mihi Smyrnaeo spiritus ore tonat. Iam me fama vehit candenti lactea penna, Fama per extremos lapsa Boristenidas. Trans mare, trans terras, trans ulteriora feremur, Si poterunt nobis ulteriora dari. Quo rapimur? novus unde furor? qua voce triumphos, Musa canes? levibus vix satis apta iocis. Polliceor, toto nequeam quod solvere in aevo, Non, si Nestorea stent mea fata mora. Contrahe vela manu, fragili tam vasta phaselo Aequora ne tentes, contrahe vela manu. Metiri se quemque decet; qui viribus impar Suscipit, hic primo limine iactat onus. Hanc subeas molem validis, Bohslave, lacertis; Aptior est humeris sarcina nulla tuis. Solum Alexandrum digne pingebat Apelles, Quae decoret Regem, non nisi Musa tua est. Huc agedum versis currum deflecte lupatis, Et tuus hoc tandem pulvere sudet equus. Linque feras acies, civilia bella facessant, A patria innocuas comprime, quaeso, manus. Ac potius converte tubam, cane signa receptus, Cumque tuis pacem conciliatus age. Ius prohibet Patriae, prohibet vim ferre parenti, Res utcunque cadat, dignus uterque coli est. Non tamen ex animo (liquet hoc carissime nobis) Sunt tibi mordaci carmina tincta nota. Hoc per caesariem Phoebi iurare decoram Ausim, perque tuas, sancte Cupido, faces. Non adeo immites Parnassius educat humor, Nec facit ad mores tam fera Musa pios. Illa quidem, nostrae quae sit sententia menti, Pertentat vafris ingeniosa notis. Sumit et hostiles ficta sub imagine vultus, Pectoris explorans abdita sensa mei. Non minus ut laetum fraudi praetendere vultum, Sic odii specie dissimulatur amor. Regi fidus erat, fuerat qui creditus hostis, Proderet antiquas cum Babylonis opes. Vinceret ut Gabios Tarquini filius, arma Extulit in patrem, conseruitque manum. Ars est captandi, quod vis, id nolle videri! Retia sic sylvis, sic latet hamus aqua. Hac simulasse tenus liceat, iam Numine dextro In patrias laudes magne Poeta veni. Floreat aeternum, totoque virescat in orbe, Notior ingenio Boema futura tuo. Et regnum Regemque pari celebremus honore; Dux patria dignus, patria digna duce. Haec Bohuslave tuo sunt arva riganda liquore, Qui semper vena fertiliore fluis. Nam meus, unde sacros quondam libavimus haustus, Rivus agit nullas pulverulentus aquas. Proque Helicone bibo coenosi gurgitis undam, Cogor et ex tota cedere Castalia. Assiduus moeror, fixique in corde dolores, Excutiunt cantus, excutiuntque lyras. Non bene sollicito carmen deducitur ore, Nec resonat moesta barbitos icta manu. Audeat invita si quis cantare Minerva, Audebit frustra, deficietque melos. Non datur ignavis producere nomina cartis, Nullus ab inculto carmine surgit honos. Haec ego Bohslavi miro succensus amore, Adriacae cecini Balbus alumnus aquae. Grande feram pretium, tanto placuisse Poetae, Bohslavo nec erit displicuisse pudor.
2. de successibus et futuris victoriis Caroli | Imperatoris et Ferdinandi Regis Vaticinatio Nox erat, et puro radiabant lumina coelo: Rosidaque in biiugis luna nitebat equis. Dum me nocturnis operantem sacra Camoenis Curarum domitrix ceperat alta quies: En Phoebus viridi redimitus tempora lauro Est visus nostra ponere sede pedem. Candida vestis erat viridi distincta smaragdo, Stabat et in toto plurimus ore decor. Intonsi crines longa cervice fluebant, Haerebant lateri munera grata lyrae. Qui simul ac plectro cytharam percussit eburno, Fatidico tales edidit ore sonos: Olim Caesareis celeberrima Roma triumphis Protulit in geminos sceptra verenda polos. Cuncta domans qua parte dies caput exerit, et qua Sol Tartesiaco tingit in amne rotas. Illius aurati celebrarunt limina currus, Illius in plausum tota fremebat humus. Haec Arabes, Medos, gracilesque coercuit Indos, Teque sagittifera, Parthe superbe, fuga. Paruit huic lapsus septena per ostia Nilus, Turbidus et rapida factus Oaxis aqua. Paruit et toto divisa Britannia mundo, Et posita Eoo littore Thaprobane. Ast ubi dux Latius Byzantia regna petivit Deseruitque tuos, Martia Roma, lares, Degenerem perpessa togam de culmine tanto Excidit, innumeris exagitata malis. Nec licuit duri vitare pericula casus, Caesare cum fuerit iam spoliata suo. Inde Scythae, Gothique truces, et durus Alanus, Proxima Riphaeo qui colit arva iugo. Cladibus innumeris Latios fregere penates, Ipsaque ab hostili est roma perusta face. Gallica nunc pubes Belgisque emissa iuventus Ingruit in clades Ausonis ora tuas. Nemo tamen querulos volvat sub pectore luctus, Nullaque funestus contrahat ora dolor. Nam iam laesa redit vultu fortuna secundo; Iam remeat pulsa nube serena dies. Carolus in toto phoenix velut unica mundo Auspiciis revehet prospera fata suis. Et simul Arctoo Rex Ferdinandus ab axe Arma geret fratri consocianda suo. Quem modo belligeris animosa Boemia terris Constituit Regem magnanimumque Ducem, Mox quoque Pannonii sceptris auxere secundis, Et gemina est capiti iuncta corona suo. Hic caput imperii repetet, domitisque tyrannis Solvet ab infami libera colla iugo; Victricesque aquilas Capitoli sede locabit, Nec nisi Romanum, quod tueamur, erit. Gallorum cedet feritas, populique rebelles Ausoniae tandem sub iuga colla dabunt. Sed simul ac vincet, victis sua iura remittet Carolus ut bello, sic pietate prior. Vincit enim, victis ut parcere possit, et illa, Qua gerit, hac gaudet ponere tela manu. Nec tam Marte ferox, domito quam mitis in hoste Moribus exaequat clara trophaea suis. Patris, non domini ritu complectitur illos, Qui veniam lapsi supplice voce rogant. Ingenua supplex venia donabitur hostis, Et bona libertas paxque redibit ovans. Nec plus laudis erit, talem meruisse triumphum, Quam procul ultrices abstinuisse manus. Ast ubi secura populos in pace locabit, Quos gemino cingit littus utrumque mari; Nil ille in Turcas cessabit Marte feroces Sancta salutiferae tollere signa crucis; Et cum fratre pio communem raptus in hostem Delebit populos Marte favente truces, Qui Siculos aequant dira feritate Cyclopas, Et rigida fultum Gorgone pectus habent. Hos puto Scylla vorax latrantibus exspuit undis, Aut ea, quae duplex littora Syrtis habet. Hi tamen, o facinus, nostrique o dedecus, aevi! Viribus Eoos, Hesperiosque premunt. Hosque Syri metuunt Arabes, et Cares et Indi, Atque Semiramia moenia structa manu. Carmanusque, Cilexque et longi cultor Imavi Aequa nec hospitibus Taurica terra suis. Quaque fluit Ganges, auro qua turbidus Hermus, Tygris et Euphrates qua loca culta rigant. Iamque Asia domita spoliis Orientis onusti Europae in medio bella cruenta gerunt. Nec Thraces domuisse sat est, Hemumque nivalem Fregisse et vires, Graecia docta, tuas. Moesia victa iacet, iacet ingens Illyris ora, Flexaque montanae brachia Dalmatiae. Et Mathii subiere iugum, subiere Liburni, Et quos praeterea longa referre mora est. Iamque iter ad Rhenum, fontemque binominis Istri Dirigit et volucri qua fluit Albis aqua. Hocque magis sitiunt, quo plus amisere cruoris Insatiabilibus gens numeranda lupis. Dira quoque in superos saevorum more gigantum Bella gerit, nullos dum putat esse Deos. Carolus hoc dedecus coelestis robore clavae Tollet, et in stygias praecipitabit aquas. Occidet extincto mahometica secta furore, Occidet et quicquid impietatis erat. Tum belli finis requiesque optata malorum; Tum nihil adversi, quod vereamur, erit. Haec tibi Phoebus ego superis elapsus ab oris Et ventura sono vaticinante cano; Ut tu, quem nostris puerum gestavimus ulnis, Austriacae celebres tanta trophaea domus. Difficile est, fateor, sed tendit ad ardua virtus, Magnaque de duro fama labore venit. Suggerit ipsa tibi validas in carmina vires, Et dabit optatos Calliopaea sonos. Carolus ut relegens modulata poemata dicat, Tam bene qui cantat, concinat ille mihi. Irrita non sterili committas semina terrae, Quaeque feres duplici foenore reddet ager. Haec ubi dicta dedit tenues ceu fumus in auras, Phoebus abit, visus destituitque meos. Voce Dei monitus te, lux clarissima mundi, Alloquor, inque sacros ora resolvo sonos. O decus Austriacae spes et nova gloria gentis, Proxima qui magno cum Iove sceptra tenes. Cuncta tuo pendent a Numine, machina mundi Tota humeris coepit nunc onus esse tuis. Tu clarum afflictis lumen mortalibus affers, Et nitidum toto spargis in orbe iubar. Qua Boream spectat sublimis ab aethere vertex, Qui nunquam liquidis praecipitatur aquis; Quaeque interiecto mundi pars altera sole, Suspicit Arctoum delituisse polum. Tu Senonum strages, et Cimbrica damna rependes, Ac Totilae flammas, Vandalicumque nefas, Tu Mausolaei redimes pia templa sepulchri, Regnaque barbaricas non bene passa manus. Turca ferox dabit ora tuo nectenda capistro, Atque Boristhenio Tartarus orbe nocens, Insignemque feres superato ex hoste triumphum, Quo ritu veteres instituistis avi; Qualis ab edomita victor Tyrinthius hydra, Qualis et Eoo Bacchus ab orbe tulit. Alto coronato repetis Capitolia curru, Turba sequens lauro tempora vincta geret. Praecedent duris onerati colla catenis A te devicti per fera bella duces. Qui scelerata colunt Mahometis sacra nefandi, Quicquid et impurae relligionis erat. Praecipue Turcae domita ceruice gerentes Vincula, qui nostris gentibus horror erant. Fercula ducentur celebri solemnia pompa, Cum titulisque legent oppida capta suis. Fluminaque, et veros simulacra imitantia montes Armaque per tumulos telaque iuncta suos. Ornabis sacras spoliis hostilibus aedes, Virtuti referens tot monumenta tuae. Curia gaudebit, patribus stipata verendis, Plebs, eques, ore, manu, prospera signa dabunt. At tuus auratis miles spectandus in armis Laetus Io magna voce triumphe canet. Dicite Io felix, Pilios dominetur in annos, Carolus et nostro semper in ore sonet. Dicite Io faustos, quibus hoc sub Principe nasci Contigit, et tanto Numine posse frui. Dicite Io longum Rex Ferdinandus in aevum Floreat, et fratri proxima sceptra ferat! Austriacosque Duces solitis circumvolet alis Gloria, quae solis lustret utramque domum. At te victorem, cum sacra palatia scandes, Roma coronatis laeta videbit equis. Ferdinandus ovans curru sublimis eodem, Vincta geret capiti laurea serta suo. Quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, Diffundetque animos omnibus illa des. Qui laetum Paeana canent, duo fulmina belli Austriades, superis proxima regna tenent. Ipse pio cultu solennes pronus ad aras Propitio reddes debita vota Deo. Costum molle fluet, passim spargetur amomum, Et quae sepositus cinnama mittit Arabs. Pinguia adorato sudabunt balsama ligno, Et quae perfracta cortice nardus olet. Ast ubi iam manibus purgatum sanxeris orbem, Clauseris et firma bellica templa sera. Prisca renascentur meliori secla metallo, Non tuba, non litui, Martia signa, canent. Non acies, non vallus erit, non arma, nec hostis Classibus aeratis per mare bella geret. Ferrea non teneros uret lorica lacertos, Nec gravis imbelles atteret hasta manus. Iustitia aethereas tandem delapsa per auras Pollutam nulla labe reviset humum. Non ferus insiliet stricto sicarius ense, Praedo nec innocuas quaeret avarus opes. Non struet insidias fido delator amico, Fama nec ullius plena cruoris erit. Lurida non metuent suspectae toxica mensae, Privigno nec erit dira noverca suo. Captator fumos populo non vendet inanes, Credula quem foveat simplicis aula ducis. Nullus in adversos tendet sua brachia fluctus, Cum liceat facili currere cuique via. Haec ego non humili referam dicenda cothurno, Sit licet exiguo parvus in ore sonus; Sed tamen ingenii quidquid de paupere vena Fluxerit, id votis serviet omne tuis. In me quod laudes, erit officiosa voluntas, Hac quoque contentum credimus esse Deum. Iam libet hostiles memorare in proelia turmas, Dicereque invicti Martia castra Ducis; Iam canere edomitas utroque a cardine gentes, Partaque victrici bina trophaea manu. Dum sol volvetur rapido contrarius orbi, Lunaque fraternis obvia curret equis. Te super astra vehet sublimi gloria penna; Sint modo carminibus tempora longa meis. Carmina non metuunt cariosae damna senectae, Illa licet rapido gutture cuncta voret. In Boream pergit, quicquid mittemus ab Austro, Testis et occiduae vocis Eous erit. Trans mare, trans terras, trans ulteriora feremur, Si poterunt nobis ulteriora dari. Sed mea laetarum tibi sit iam nuntia rerum Musa, per aethereas cardine lapsa vias. Et praesaga boni venientia fata retexat, Quae tibi de niveo vellere Parca trahit. At tu, Phoebe pater, certis qui legibus aevi, Quae sunt, quae fuerant, quaeque futura, canis. Ista, tuo monitu cum sint ventura, locutus, Adiice carminibus pondera digna meis. Nilque fit in terris occasu solis ad ortum Quod non Austriaca sub ditione fluat. Sic fore vaticinor, moneoque: favete monenti! Utque haec sint stabili credita verba fide, Praescia signa ferat, venturique omnia fati Proximus Eois lucifer ortus aquis.
3. ad patrem Pomp. Columnam, sedis apostolicae | cardinalem, de cladibus Italicis Heu mihi! quam vanum est, humanis fidere rebus, Quam vanum est, ullo ponere certa loco. Cum rotet ambiguo fortuna volubilis orbe, Quaeque valent, fato saepe iubente ruant. Roma caput rerum, supremo grata tonanti, Sacrorum cultu Roma verenda pio, Quaeque olim populos plena ditione regebat, Heu iacet! hostili saucia facta manu. Septenis urbs alta iugis, rapiente Suaevo Praeda iacet, laribus sanguinolenta suis, Nec sacra clavigeri potuerunt limina Petri Pellere sacrilegas caede furente manus. Caede nova rubuit perfusus sanguine Tibris, Truncaque funereis corpora volvit aquis. Nec modo Roma perit, rapit omnia tristis Erynnis, Saeuit et Ausonio barbara turba solo. Appulus, et Samnis, iunctusque Gabinus Etrusco Sentit vicinis classica pulsa locis. Ingruit hic latis audax Hispania terris; Hic Italas Galli depopulantur opes. Inde furit sitiens pubes germana cruoris, Hinc eques, inde pedes pronus ad arma ruit. Agmina collatis coeunt in proelia turmis; Aestuat audita militis ira tuba. Caede madet tellus, squallent populatibus agri; Et cremat innocuas hostica turba casas. Vix urbes miseri porta valloque tuentur, Haec quoque habent hostes, quoque vetantur, eunt. Tecta rigent densis veluti vallata sagittis; Nulla levant miseros otia, nulla quies. Ferrea contorta volvuntur pondera funda; Et grave muralis machina iactat onus. Roma refer, tantos moveat quae causa furores, Quidve acuat populos in tua regna truces. Fallor: an in causa est dominandi coeca libido, Quae rapit audaces, praecipitatque viros. Omnibus innata est potiundi gloria sceptri; Pro regno in facinus quodlibet ire iuvat. Hinc mala iunctarum nata est discordia rerum, Hinc cecidit rupto foedere sancta fides. Hinc torto vittata caput serpente Megaera, Thesiphoneque atris ignibus usta genas, Omnia commiscent coelo, terraque marique: Pace caret tellus, aequora pace carent. Sunt et opes, Latio quae forsan ab hoste petantur; Regnaque finitimis uberiora locis. Nulla magis Cereri, nec dulci grata Lyaeo Terra patet, gemino conspicienda polo. Claris apta magis studiis, quam commoda fraudi, Phoebe tuae sedes, docta Minerva tuae. Anne ita fata iubent, rerumque immobilis ordo, Ut regna alterna stentque cadantque vice. Assyrio sic Medus opes, sic Persia Medo; Sic Persae Macedo sceptra superba tulit. Saepe etiam mundi domitrix pulcherrima Roma Sensit mutatos in sua fata Deos. Haec iuga Samnitum passa est, pugnamque sinistram Cannarum, haec Senones, Teutonicasque manus. Ipsa quoque immiti succumbere nescia casu Fatorum ratio sub pede victa iacet. An fortuna potens ratione valentior omni, Res hominum dubia fertque refertque rota. Nulla quidem est virtus, quae non concussa fatiscat, Saevit ubi adversa sors violenta manu. Forsitan et stellae, mundi quibus ima reguntur, Motibus haec agitant inferiora suis. Hinc tulit exoriens nuper fera bella cometes, Saevus et Orion prodidit ense nefas. Quis neget, aeternis moderari legibus orbem, Sidera fatales volvere nata vices. Omnia vertuntur; coeli rotat omnia vertex; Quaeque cadunt, surgent, quae valuere, ruunt, Non agit aequales semper vaga Cynthia currus; Nec sol est paribus semper anhelus equis. Sit quaecunque tamen tantorum causa malorum; Robore fixa manet alta columna suo. Quam neque fulmineus potuit convellere turbo; Frangere nec saevi tela trisulca Iovis. Quin tua, Pompei, dubiis agitata procellis Plus nituit virtus, plusque decoris habet. Scilicet adversis probitas exercita rebus Emicat, in mediis conspiciturque malis. Quam cuperem tua facta pio deducere versu, Atque humeris tantae sumere molis onus. Sed tua tam magnis cumulata est gloria rebus, Ut foret ex isto pondere fessus Atlas. Fortior ecquis adest, validisque instructior armis; Ecquis in immenso iustior orbe patet. Cuive data excelsae tanta est constantia mentis? Plura quis ingenio concipit alta suo! Ut ferus es bello, sic es placabilis hosti, Ocius eque animo decidit ira tuo. Quae nisi sit freno, validisque coercita vinclis, Aequales rabidis nos facit esse feris. Non cadit in mores fastus culpabilis istos; Nil in se tumidi mens generosa capit. Erigis afflictos, et iniqua sorte iacentes, Nec sinis in medio naufraga membra salo. Sontibus ignoscis, culpae quos poenitet actae, Ulla nec improbitas te facit esse trucem. Quid quod ubique modum rebus servare secundis Nescis, et adversis ne rapiare, caves. Prospera non tumidum, non te videre iacentem Tristia, statque eodem mens tibi nixa gradu. Nec plus hac vel parte sedet, vel surgit ab illa, Aequa sed expendit tempora lance pari. Utque tenax non es, parti nec prodigus aeris, Sic das propensa munera larga manu. Nec tam divitiae, splendorque insignis avorum, Quam te conspicuum mens sine labe facit. Ut stipulas electra trahunt, magnesia ferrum, Sic trahis affatu pectora cuncta tuo. Hyblaeis geris ora favis, permixta gerisque Pectora, riphea candidiora nive. Te natura parens cumulata dote beavit, Et posuit clari quicquid in orbe fuit. Quo feror et tenui praeconia tanta libello Prosequor, heroum res decet ista pedem. Hic mihi praescripto claudatur pagina gyro, Non facit ad laudes Musa pusilla tuas. Postmodo si placida facilis Deus annuet aure, Hos repetam cantus uberiore lyra.
4. ad amplissimum P. L. Cardinalem Sanctorum quattuor | de die eius natalitio Candida lux remeat niveo signanda lapillo, Laurenti, partu facta beata tuo. Vagitus haec prima tuis natalibus hausit, Et dedit aethereo lumine posse frui. Tunc tibi felices duxerunt stamina Parcae, Tunc risere ortu sidera laeta tuo. Alma Venus, volucrique comes Cyllenius astro Fulsit, et ignivomi stella benigna Iovis. Nube cava latuit Mavors et scaevus Orion, Falciferi latuit noxia flamma senis. Tunc Phoebus rutilans claro surgebat Eoo, Et matutinum sparserat orbe iubar. Sustulit hic tenera puerum de matre cadentem, Blandaque Pieriis ora rigavit aquis. Mox ait: Alme puer, felicibus edite Parcis, Alme puer Thusci spesque decusque soli! Alta serenati plaudit tibi regia coeli, Plaudit et angelici turba novena chori. Ipse pater Divum, celsi regnator Olympi, Fundit ab aethereo tot tibi dona polo. Certa fides, pietasque tenax, constantia, robur, Sincerusque sacrae relligionis amor, Et pudor, et probitas, placidoque modestia vultu Mente tua sedes hospitiumque locant. Te natura parens vires effudit in unum, Et posuit pulchri quicquid ubique fuit. Non oberit fortuna tibi; sed victa pudore Se facilem votis offeret illa tuis. Utque haec certa meae maneant praesagia vocis, Arbore de nostra nomina clara geres: Deque triumphali duces insignia lauro, Laurenti, lauro concelebranda mea. Ut laurique gerunt aeternae frondis honores, Sic erit aeternum fama decusque tibi. Haec ait, et puerum Musis comisit alendum Qua iuga Parnassi Castalis unda rigat. Te, veneranda parens, sacrae finxere sorores Moribus egregiis, ingeniisque bonis; Discereque arcana puerum docuere sub umbra, Phoebe tuas artes, docta Minerva tuas. Moxque Theramnaei sequeris praecepta Lycurgi, Et quae legiferi scripta Solonis habent: Sacrarumque hauris numerosa volumina legum, Atque homini quicquid fas didicisse fuit. Inde petis celsae sublimia moenia Romae, Summus ubi est verae relligionis apex, Ut tua iam virtus spatioso currere campo Posset, et officio notior esse suo. Quae per lustra novem Romana clarus in urbe Gesseris, heroo sunt numeranda pede. Haec cupiens, tenui nequeo deducere versu, Materia vires debilitante meas. Nam tua tam magnis cumulata est gloria rebus, Ut foret ex ista mole gravatus Atlas. Hinc tot Pontifices magnarum pondere rerum Commisere humeris iudicioque tuo. Iulius illaesam qui rexit in aequore cymbam, Et vigil a rabidis texit ovile lupis, Maxima quaeque suae fidei commisit agenda, Clarior ille armis, clarior ipse toga. Te Leo magnanimus casus sociavit in omnes: Una fides, et mens una duobus erat. Nunc freta sint vastis quamvis agitata procellis, Fluctuet et tumidis naufraga puppis aquis; Auspiciis quaecunque tuis ductuque reguntur, Successum optatum semper habere solent. Non ego si centum moveam sub pectore fibras Et totidem linguas, totque per ora sonos, Promere tantarum valeam praeconia laudum, Quae iam bis septem lustra tulere tibi. Aequora quot fluctus, quot volvit littus arenas, Gargara quot segetes, quot gerit Hybla favos; Virtutum tot clara nitent monumenta tuarum, Digna vel a tota posteritate legi. Iam te fama volans sublimibus extulit alis, Protulit et toto nomen in orbe tuum; Qua Boream spectat sublimis ab aethere vertex, Qua tepet Austriaci mollior aura poli; Quaque oriens dat signa dies: qua vespere sero Lapsus in aequoreas praecipitatur aquas. Te Brito, te Cimber, Morinus te observat et Anglus, Belgaque: te totus Gallicus axis amat: Cantaber, et latis audax Hispania terris: Te Lusitani, Celtiberique colunt: Et Siculi, Sardique et Corsica grata Lyaeo; Quicquid et Aegei protulit unda maris: Ioniique colunt, et littora cognita Musis, Qua sacer Alcaeus, Sapphoque blanda fuit. Te celebrat miro rex Ferdinandus honore, Ingenio clarus, belligeraque manu: Quem modo sepositis animosa Boemia terris, Constituit regem: Pannoniique truces. Ad te quisque frequens ex toto confluit orbe, Et responsa sacro numine plena refert. Finibus Arctois positi venere Poloni: Missus Hyperboreo Moscus ab axe venit: Hibernique, Scotique, et seris Gadibus orti, Et quos praeterea longa referre mora est. O lux, o nostro decus admirabile saeclo, Qui veteres prisca laude reducis avos. Iustitiae cultor, rigidi servator honesti, Integer et pura simplicitate nitens. In commune bonus, pietate insignis, et a quo Optatam frustra nemo rogavit opem. Erigis afflictos et iniqua sorte iacentes, Ac facili timidas suscipis aure preces. Publica dum curas, lapso dum prospicis orbi, Nocte cares somno, luce quiete cares. Consulis in medium populo, cunctosque mereris Officiis homines, relligione Deum. Quo raperis, tantoque audes te credere ponto? Siste iter et coepti contrahe vela tui. Mollia Pegasides vestro date serta Poetae: Fausta dies laetis est modulanda sonis. Haec lux Augusti celebres quae dividit Idus, Prima fuit vitae, Praesul amice, tuae. Hac tu, Laurenti, curarum mole solutus, Et genio et ludo deliciisque vaces. Otia grata iuvant: maior post otia virtus Esse solet: luxu mens recreata viget. Non moveant te, magne Pater, dispendia rerum, Nec tua funestus contrahat ora dolor, Itala quod tellus odiis civilibus acta, Hostibus heu iaceat praeda pudenda suis. Nam iam laeta redit vultu fortuna secundo, Iam remeat pulsa nube serena dies: Quaeque procelloso nunc fluctuat aequore puppis, Ducet inoffensas per vada tuta vias. Non agit aequales semper vaga Cynthia currus, Nec sol est rapidis semper anhelus equis. Scilicet incerto variat sors omnia casu; Quaeque cadunt surgent, quae valuere, ruunt. Omnia vertuntur, rapidum rotat omnia tempus, Mundus et alternas fertque refertque vices. Summus saepe locus causa est manifesta ruinae: Altius ut surgant saepe ruina facit. Hanc natura parens stabili tulit ordine legem; Aeternum in terris possit ut esse nihil. Quae iam lapsa vides, fato meliore resurgent, Tanget et excelso vertice Roma Deos. O quater, o quoties non est numerare beatum, Cui poterit vitae longior ire dies! Prisca renascentur generoso saecla metallo, Et senio posito iam novus orbis erit. Sic renovat veteres ales Gangetica nidos, Quae perit, ut vivat morte refecta sua. Livor edax, odii rabies, discordia demens, Atque simultatum semina cuncta cadent. Candida pax procerum socialia foedera nectet, Candida pax populos ad sua iura trahet. Victrices aquilas, et lilia iuncta videbis, Sancta salutiferae tollere signa crucis, Et mausolaei pia quaerere templa sepulchri, Sacraque barbaricas non bene passa manus. Turca ferox nectenda dabit sua colla capistro, Atque Boristhenio Tartarus orbe nocens. Tu quoque Teutonicis dabis ora cremenda favillis, Heu miser a turpi dicte Luthere luto. Occidet extincto Mohometica secta furore, Quicquid et impurae relligionis erat. Tunc belli finis requiesque optata laborum, Adversique nihil, quod vereamur, erit. Gloria Pontifici, cui dat clementia nomen, Crescet, et eximium surget ad astra decus. Iustitia aethereas tandem delapsa per auras Pollutam nulla labe reviset humum. Non acies, non vallus erit, non arma, nec hostis: Non tuba, non litui martia signa canent. Eia igitur iam sume animum, iam porrige frontem, Laurenti, atque alacer ad tua festa veni. Alite felici lux haec genialis agatur, Natalemque tuum lactea gemma notet. Puccia progenies serie numerosa nepotum In laudes solvant ora diserta tuas. Non lyra, non cytharae graciles, non tibia desit, Non Aganippaei dulcia plectra chori. Costum molle fluat, passim spargatur amomum, Dentur odoratis thura sabaea focis. Sparge merum pateraque Deo libemus ovantes, Quo ritu veteres instituistis avi. Ipse tuos adsit Genius visurus honores, Incassum nostras nec sinat ire preces. Ore favente omnes, et verba faventia sacris Dicite: praesenti fundite vota Deo. Transeat hic sine nube dies, stent aequore venti, Ponat et in sicco leniter unda minas. Blanda cohors volucrum demulceat aethera cantu; Sitque repercusso dulcior aura melo. In numerum faunique canant satyrique bicornes, Dulce sonet liquidis candida Nais aquis. Orpheus auritas ducat modulamine silvas, Delphin Arionio carmine laetus eat. Cum canibus lepores ludant, cum tigride damae, Cumque lupo iungat mollior agna latus. Antra feris plaudant, plaudant et piscibus undae, Laetitiam prodant cuncta elementa suam. Tartara non ullos moveant hac luce dolores: Stent vada Cocyti, stent Phlegetontis aquae. Non fera Tersiphone pectat pro crinibus angues, Nec triplici latret Cerberus ore nocens. Dolia non fallant Danaas, non vultur anhelet, Non rota, non scopuli, non sitis inter aquas. Cuncta renascentem testentur gaudia lucem, Natalemque tuum sidera laeta probent. Blanda Venus, gemini fratres, Astraeaque virgo, Atlantisque nepos cum Iove signa ferant. Tempora tranquillo radient distincta sereno, Totus ut innocuo sidere mensis eat. Mensis ab Augusti qui ducis nomine nomen, Comprime letiferi noxia signa canis. Cum sol Herculei premat horrida terga Leonis, Certa salus, Bacchi rore levare sitim. Sic, Francisce, iubes, patriae pietatis imago, Quo nemo te medica clarior arte fuit. Ferrea clavigeri solvantur vincula Petri, Solaque sit nimio lingua ligata mero. Sit Fescennino permissa licentia luxu, Totaque festivis obstrepet aula iocis. Tu blandum paeana cane, Pretine, Lyaeo, Ut det laetitiae libera verba meae. Bacche veni, plenoque adsit bona copia cornu, Et iocus, et risus, et bene gratus amor. Phoebus amat Bacchum, sint munera iuncta duorum: Ex hedera et lauro texta corona iuvat. Ex hedera et lauro, Laurenti, tempora cingam: Quisque suis nectat laurea serta comis. Et dulces agitet cantus, agitetque choreas, Qua fluit irriguo fonte perennis aqua. Tolle tuum, Pinguis, moerorem: funera patris Quid fles? uxoris cura gerenda tibi est. Collusor tu, Come, meus convivia large Instrue: sit lauta mensa referta dape. Cortis avis, turdique iuvant, Paphiaeque columbae, Et qui de Colcha Phaside nomen habent. Et quas ficus alit, vel dulcibus uva racemis, Molliculusque canis raptus ab ore lepus. Blonde, iocos nugasque feras ridendaque profer Scommata: nunc scurram te decet esse bonum. Rideat et patulo meus Ambrosinus hiatu, Porrigat et laeta nigra phalerna manu. Ambrosine, decem cyathos festive ministra, Laurenti ut quisquis nomina cara bibat. Quisque bibat, vinoque calens ad pocula laetus, Quattuor hos versus ore patente canat: Floreat in longum felix Laurentius aevum, Et superet Pylii saecula trina senis. Florentina manus, rebus studiosa novandis Huic post Clementem proxima dona ferat. Eveniet: dat signa Deus: sunt omina vati: Auguriumque bonum dextera fecit avis. At tu laeta dies multos celebranda per annos, Candidior semper, candidiorque redi.
5. ad Guillermum de Rupe forti Docte Maronaeo Guillerme canende cothurno! Qui tibi de forti nomina rupe trahis; Iam Thebana satis, satis et civilia noscis Bella! cothurnati pone Maronis opus. Aspice nunc Balbi nova carmina, carmina nobis Imparibus dictat vecta Thalia rotis. Mox graviore lyra (veniat modo serior aetas) Cantabo heroo bella cruenta pede. Carminibus regum celebrantur facta, ducumque; Carmen amat, quisquis carmine digna facit. Gaudet Tuscus eques Flacco, Caesarque Marone; Tu mihi Tuscus eques, tu mihi Caesar eris.
6. ad Petrum Dandolum Cum mihi sis Pylades, cum sim tibi fidus Orestes, Cur ego disparili conditione fruor? Sunt tibi Cadmaeo bis tinctae murice vestes; Est vestis nigro tincta colore mihi. Venit Erythraeis tibi gemma petita sub undis; At premit articulos vitrea gemma meos. Sunt tibi Dardaniis radiantia tecta columnis; Est casa, quae casus indicat, una mihi. Sunt tibi priscorum numerosa volumina vatum; Est mihi pro cunctis: Nux ego iuncta viae. Ostrea te replent, non cepa et sectile porrum; Tu famulos pascis, vix ego pasco canem. Si mihi vis Pylades, si vis, sim fidus Orestes, Vel pauper fias, vel dato Kyna philon.
7. in Paulum astrologum Noscit ephimeridas, Circeaque carmina Paulus Stelligerae noscit sidera clara domus. Tympana quid Cybeles, numen quid portet Anubis, Linigeraeque tenet candida sacra bovis. Pullorum quid fibra velit, quae monstret Osiris Somnia, quid volucrum turba canora ferat; Sidera cum teneat, secretaque noscat Olympi, Ante pedes quod habet, non tamen iste videt.
8. de horologio Ut tacite assiduis labuntur cursibus horae, Sic fugit aligero vita caduca pede.
9. ad Antonium Maurum Quid geminas una quaeris sub nocte puellas? Quae iungant placidis basia mille iocis. Dulcia quae figant certantibus oscula linguis, Et pariter surdum murmur utrumque sonet; Iungaturque femur femori, meliora requiras! Quid facies, cum sit mentula nulla tibi?
10. ad Petrum Dandolum Prandia, coena, sopor nostrum disiungit amorem! Ite et abite a me prandia, coena, sopor! Prandia, coena sopor mortalia corpora nutrit; Nos alit unus amor, nos alit una fides.
11. ad Iuliam de hyeme Frigidus aethereas iam spargit Aquarius undas, Et leo stagna petit. Iam glacialis hyems rapidis circumdata ventis Frigore nectit aquas. Non solito rutilant gemmantia signa nitore, Nec vaga luna micat. Fusca nec albentes pingunt violaria campos, Sub nive terra latet. Garrula torpet avis, concretis clausa sub undis Squammea turba latet. Praescia complevit tenuis formica latebras, Gaudet apisque favo. Non solitas complet moerens philomela querelas, Flet neque mater Itym. Pro Zephiris gelidus Boreas et nubilus Auster Regnat, et Eurus atrox. Vernali gelidae veniunt pro rore pruinae, Sithoniaeque nives. Scilicet alternis mutantur singula rebus! Omnia sors variat. Et tamen aligeri taedis incendor amoris, Nec dat amor requiem. Sed magis atque magis miserum comburit amantem Durus et asper amor. Qui genus omne cupit poenarum scire, sequetur Castra, Cupido, tua. Iulia, non solito vernantia prata colore, Nec micat herba comis. Non violae molles, non alba ligustra virescunt, Purpureaeve rosae. Sic tua forma decens longo vitiabitur aevo, Quae cito lapsa fluit. Hora fugit volucris, celeri pede labitur aetas, Lapsaque non remeat. Quique hodie tanto laetatur honore superbus, Cras erit ille nihil. Nunc gaudes primo florentis vere iuventae Utere Vere tuo. Et dum fata sinunt, fugientibus utere donis, Quae revocare nequis. Collige virgo rosam, quae si non tacta peribit, Sola relicta gemes.
12. ad Ripam praeceptorem Aude hospes, contemnere opes, mihi candide vates, Ingredior quotiens parvula tecta, refers. Non peto Messalae Licini nec marmora, nobis Sed tua Castalias ripa ministret aquas, Ripa Camaenarum nimium foecunda mearum, Ripa Medusaei plena liquoris equi. Atria non dominum phrygiis effulta columnis, Sed dominus tectum nobilitare solet.
13. ad Petrum Iustinianum Durus es, et duris cognomen moribus aequas, Durus es, et duris durior arboribus. Durus es, et duras superas feritate leaenas, Durus es, et duro pectore marmor inest. Durior es platano, nodosa durior ulmo, Durior es saxis, durior es chalybe. Quidquid ais, durum est, quicquid facis, omnia dure, Dure puer, duro durior aere puer.
14. ad Franciscam Ciconiam Candida sublimi crepitare Ciconia nido Sueta, mihi quales nunc dedit ore sonos! Illa sitim siccis haerentem faucibus ire Iussit, et e nostro depulit ore famem. Iudice me, nusquam cantator funeris atri Dulcius effundit gutture carmen Olor. Orphea iam Thraces, sileantque Amphiona Thebae, Nobile si carmen garrula dictat avis.
15. de Victore Blanco Aspice, qui lento metitur compita passu, Et tumidus recto vertice reddit ave, Cuius hyperboreo fulget gravis arca metallo, Et Lacedaemonio de grege lana rubet. Hic modo Codrus erat, cepit curare Cinaedos, O genus aucupii! ditior ille Mida est!
16. ad Iuliam Alba manus, flavi crines, argentea cervix, Siderei vultus, lactea colla, pudor, Efficiunt, ut te coelo rear esse creatam, Nam talis nullo tempore forma fuit. Indomiti mores, damnosa superbia, fastus, Atroces vultus, saxea corda, rigor; Efficiunt, ut te terris rear esse creatam, Saevitia Superi namque carere solent. Quam male commisit natura iniusta, dedisset Ni tibi saevitiam, diva beata fores.
17. ad Ponticum de morte Marci Pontice, quam variis mutantur singula rebus, Quam properat volucri vita citata gradu? Nil homini tutum est, rapida mors invida falce Imminet, et nigris nigra triumphat equis. Occidit ecce novo viridantis flore iuventae Marcus Arioniae gloria prima lyrae. Sic rota sortis erat, quid rumpis questibus auras! Frangitur (heu) nulla torva Megaera prece. Exue iam tetricos vultu meliore dolores; Namque premit miseros, non levat ipse dolor.
18. ad Nicolaum Bembon Desine velle meum iam sollicitare pudorem, Non ego sum volucris praeda, sed Hypolitus. Castra pharetrigerae sequor inviolata Dianae, Aligeri sperno tela nefanda ducis. Tu quoque spinosas Veneris modo desere curas, Et cole virginei nomina clara gregis. At dices: durum est, placido non cedere amori, Ille feras, homines, subiugat ille Deos. Hoc durum est, fateor, sed tendit ad ardua virtus, Dura petat laudis praemia, quisquis amat.
19. ad Ponticum Est, quicunque cupit, congesto pauper in auro; Vis fieri dives, Pontice, nil cupias.
20. ad Franciscum Quirinum elegia Liber eram, et superas meditabar scandere sedes, Naturaeque vias discere cura fuit. Qui Deus, unde ignis, fulmen quae ducat origo? Menstrua cur versis luna laboret equis. Concutiat trepidae quis motus viscera terrae? Curve adimat pluvias imbrifer Eurus aquas. Risit Amor, geminasque legens, quibus utitur, alas Imposito pressit libera colla pede. Donec me longos iussit tolerare labores, Est mihi parsque suae credita militiae. Uror ut Assyrio volucris Phoebeia nido? Uror io! cantu saga repelle faces. Cantus liventis deducit cornua Phoebes; Cantus et hyberno provocat orbe rosas. Tu potes et fractis manes revocare sepulchris; Tu potes et rapidi sistere solis equos. Heu nil saga valet, torto nec carmina bombo; Sanus amor medicae negligit artis opes. Nec si Daedalea fugias, tibi proderit, arte, Ala nihil Persei, Triptolemive rota. Nam licet ad Tanain rapidumve veharis Hydaspen, Ad Tanain volitans usque feretur amor. Ast ubi sum gratus volitantis miles amoris, Et meus hoc campo sudet, oportet, equus; Non vaga pennatae quaeram praeconia laudis; Laus magna est, si me, docte Quirine, probes. Culta Sophoclaeo tibi proluit ora liquore, Aoniamque dedit pulcher Apollo lyram. Te natura parens vires effudit in unum, Et posuit, pulchri quidquid in orbe fuit. Cinge caput mitra, vultus fulgebit Iachi, Sit modo iuncta comis laurea, Phoebus eris. Phryx puer Idaeo tutus lusisset in agro, Si foret hic prisci tempore natus avi. Quem Dea pro Cephalo curru vexisset eburno, Candida dum croceis astra colorat equis. Hunc videat lapsum, non flebit Cypris Adonem! Cymodoce et raptum glauca remittet Hylan. Heu fuge Nympharum solitas mea vita rapinas; Non minor Ausonias Naidas ignis habet. Te Venus Adriaco tenui fovet aequore concha, Saxeus est, Patavi quisquis in urbe manet. Quam bene Saturno finxerunt saecula rege, Cum fuit in nullas terra resecta vias. Illo non fragili vexit rate tempore merces Navita contemto per freta longa mari. Nondum pigra tulit pastor sub aratra iuvencos, Nec madido pressit pinguia musta pede. Sponte sua fruges tellus inculta ferebat, Sponte sua quercus dulcia mella dabat. Non acies, non ira fuit, non arma nec hostis; Sylva domos, mensas glans dabat, herba torum. Tunc aliquis blandos violis mercatus amores, Sub patulis Venerem iunxerat ilicibus. Nunc nisi grande feras munus; riget aerea postis, Ianitor arenti nec canis ore tacet. Quid iuvat Eois digitos onerare lapillis? Nuda Venus nuda est conspicienda manu. Illa odit tinctam falso candore puellam; Emtus cui Tyrio rore capillus olet. Non meus externo foedat puer ora nitore, Egregias tarda nec colit arte comas. Illi forma viget nullis fucata venenis, Nativus vero fulget in ore color. Quale rubet flavis uxor Tithona quadrigis, Et conspecta novo casta puella viro. Non ego caeruleum vereor mare scindere, tecum Dummodo sim, nullis me nego verberibus. Nec comes ire nego, gelidus licet urgeat Auster, Et ruat Arctoo Parrhasis ursa polo. Non grave me tempus, surgensve moratur Orion, Sparsave concreto pigrior unda gelu. Ferre famem, tolerare vias, contemnere somnos, Sub Iove lenta pati frigora, iussit amor. Ille favet, seu quis dominae fera claustra relaxet, Laurea seu iunctis serta ferat manibus. Sive quis in tenebris dubios petat anxius ignes, Tunc Venus ardentes ventilat ipsa faces. Quid sine amore iuvat Phrygiis toga picta lapillis, Aut quid hyperborei pondera fulva soli. Nam neque tunc vario fulgens textura colore, Nec prodest Arabae dives odor segetis. Ha miser adverso quicunque quiescit amore, Et trahit in vacuo somnia longa thoro! O quantum est, somnos potius contemnere inertes, Perdere quam blandae gaudia nequitiae. Quam iuvat, insertis luctantia basia linguis, Collaque lascivo figere dente notis. Sive ruat gelidis hybernus flatibus Auster, Garrula seu verna fronde queratur avis. Haec mihi contingant, alius sibi comparet aurum, Et legat Eois dona sub aequoribus. Dum facies vernat, teneros ludamus amores, Forma volat celeri non reditura pede. Quam cito deperdit graciles coma Punica odores, Et rosa languenti deseritur folio; Tam cito grata fugit tenerae lanuginis aetas Iam veniet baculo fulta senecta rudi. Interea positis stillent unguenta corollis, Pinguia Sidonio vina fluant calice. Vino gemmatas sitiens puer abluit alas, Saepe tamen multo fit medicina mero. Bacche potes Veneris spinosas solvere curas, Diluiturque tuo munere victus amor. Ne tamen arma neges pueri sensisse medullis, Testis erit curru vecta Ariadna tuo. Ergo veni, et potos irritet Thyrsus amores! Pendeat e nitido vitis iners capite. En cano, quae molli ducens convivia luxu, Imposito signet ebria turba mero. Sive aliquis Tyrio fulget sublimis amictu, Tingitur e Tyrio pagina nostra croco. Sive vagi crines per eburnea colla refulgent, Laudat honoratas blanda Thalia comas. Huc ades intonso petulans Elegia capillo, Blanditias claudis dictat amor pedibus. Ille canat Venetos spumosa per aequora fortes, Alter liligeri Martia castra ducis. Me mea sors tenero voluit succumbere amori, Bella canant alii Martis, Amoris ego.
21. de Iulia Laetor io flos o pulcherrime, laetor io flos! Poma tuli dominae lactea, laetor io! Laetor io! tetigi cristalla, ligustra nivesque Cypris aves (et ebur) lilia, laetor io! Laetor io! Alcides tulit aurea mala Draconis, Mala tuli dominae candida, laetor io! Laetor io! madeant Cretaeo pocula Baccho, Cinganturque rosis tempora: laetor io! Laetor io! flos o pulcherrime, laetor io flos! Exulto, iubilo, gaudeo, laetor io!
22. de se Me pharetratus amor, pannosaque cogit egestas, Quos cupit haec, demens negligit alter opes.
23. ad Ludovicum De Musis, Ludovice, tuis, de carmine, Ripa Quid sentit, quanti, quaeris, et illa facit? Commendat, laudat, poscit, miratur, adorat, Estque illi ingenium semper in ore tuum. Ast ubi nostra legit, tanquam ludibria ridet, Et similat naso Rhinoceronta suo. Non tamen his illi rebus succenseo, laudo haec, Scripta legit gratis qualiacunque mea.
24. ad amorem Sum tuus, et tua sum saevissime praeda Cupido! Et tamen in castris torqueor usque tuis. Incipiat propriis si Mars dare vulnera servis, Exiguo Mavors tempore solus erit. Nec vis, ut moriar, nec vis me vivere, parco Sed tibi, nam coecus nil nisi coeca facis.
25. ad Hieronymum de Onico Mollia Castalio nunc ducimus otia fonte, Et simul Aonio pellimus amne sitim. Est tenerae amborum moderator Ripa iuventae, Nos pariter sacro nomine turba vocat. Blanda tibi vox est, te lactea forma decorat, Blanda mihi vox est, claraque forma nitet. Magnus es, haud parvo me corpore fata crearunt, Quae te progenuit, me quoque terra tulit. Quaeque manent eadem nobis, distamus ab uno, Quum tu crudelis, quem sequor ipse, fugis.
26. de Paulo piscatore ad Ponticum Cui neque lectus erat, nec mensa, nec arca, nec ignis, Nec canis, aut cimex, nec cinis atque calix, Vixque nates, mediosve tegebat, Pontice, lumbos Textus Lingonica bardocucullus acu. Nunc tenet iliacis fulgentia tecta columnis, Et gravis innumeras sacculus arctat opes. Sardonicas Indos, adamanta, Scythaeque smaragdos Mirrhina, dentis ebur, coccina marmor habet. Unde habet haec, quaeris, dicat Rhamnusia, sola haec Divitias nutu datque, rapitque suo.
27. de duobus amantibus Dum parat impubem praecidere Sextus Amintam Ambo petunt celeri conscia tecta gradu. Cernit Atis puerum, vexatur amore, monetam Promittit, puerumque incipit olfacere. Hoc grave fert Sextus iactat fera iurgia, nudant Corpora, pro puero bella nefanda gerunt. Vulnera scire cupis? praecidit brachia Sexto, Praecidit puero labra cruentus Atis.
28. de Marco causidico avaro Causidicus centum tenuit sestertia Marcus, Sed rapidas furum dum timet ille manus, Insomnis longo ducebat murmure noctes Anxius, et lapsas saepe timebat opes. Proh dolor! amisit centum sestertia Marcus, Grandia verbosi dum petit arma fori. Nunc secure potes totas requiescere noctes; Perdere quod timeas, iam nihil arca tenet.
29. de Hieronymo Onico Iam fleat omnis amans, pharetram depone Cupido, Tristis et in pulla veste quiesce Venus. Deseris (heu) Patavos, formose Onice, penates! Cui Phrygius cedit Sangariusque puer. Mollis amor patrias tecum demigrat ad arces, Canaque virginitas, purpureusque pudor. Adriacas ibis Zephyro spirante per undas Velivolos pandet Calliopaea sinus. Captabis vitreo ludentes gurgite conchas, Quas piscatorum fallere turba solet. Forsan Arionii reminiscens praemia piscis, Tergora subiiciet squammea turba tibi. Atra dies nigro semper damnanda lapillo! Accipe non albae tristia signa notae. Euganeis lachrymas, suspiria linquis in oris Discedens, patriae gaudia festa geris.
30. ad Candidum Thessalicas artes magico cum carmine nossem Si miser, eea doctus et arte forem. Ignea non traherem de coelo lumina picto; Nec cantata suos linqueret unda sinus. Corporis ipse tui fierem pars una sodalis, Carpathiis iungens corpora bina sonis. Haec mihi saepe refers; refero tibi talia, nil est, Hoc non fit verbis, Candide, facta probent.
31. ad Lucam Sextum Sexte Camoenarum celeberrime Castaliarum! Candida qui clarae nomina lucis habes. Aurea forma tibi, tibi contigit inclita virtus, Et facilis roseo qui micat ore nitor. Est pudor, est tenero gravitas maturior aevo, Ingenium pueri nil puerile sapit. Cresce igitur, crescet virtus crescentibus annis Non moritura, vorat caetera tempus edax.
32. ad Marianum Versus, quos docto fudisti e pectore sollers, Quos merito quisquis tollere ad astra potest, Sordiduli fiunt, nec digni laude putantur, Plus tibi, quam satis est, si Mariane placent.
33. de cinaedis Iupiter Idaeo succumbere discat ephebo, Amphitryoniados terreat inguen Hylas. Parthenopi quoniam vultus puer ardet Amintas, Praecisus decies ille vel ille quater. Quid non fata rotant? miseros crudelis amantes Sprevisti, exemplo nunc negat ille tuo. Vis tibi serta feram, fugitivos carpere flores, Tu quoque si dederis, quod petis, accipies.
34. ad Petrum Maurum Cum iuvenum careant tenera lanugine malae, Barbula quid vultus occupat ista tuos? Si facis, ut rigidos secteris, Petre, Catones, Consilium laudo, Petre severe, tuum. Si facis, ut molli placeas barbatus amicae, Barbatum spernet mollis amica virum. Sed caveas, ne, cum tibi candida venerit uxor, Iungantur capiti cornua longa tuo.
35. ad Pamphylum de Sanctis Sanctus es, et sancti decorant te, Pamphile, mores, Sancta avia, et pappus, sanctaque mater erat. Est sanctus genitor, frater, sanctaeque sorores; Inter tot sanctos te reor esse Iovem.
36. R. Gaguinus Balbo salutem Balbe, quid incepto desistis? nonne parabas, Nescio quod crimen prodere versiculis? Audieram certe ignaro de Rhetore carmen Lusurum, expectat iam chorus ut recites. Parce, precor, decimum Clyo dormitet in annum, Clarius ut nostra tinniat aure lyra? Quidquid erit, perges, nostrates perdit ineptus Rhetor, et haerentes tardius ire docet. Audistin monstrum praefarier, haeret ubique Testudo, citius promovet aegra casam. Vah tamen hunc reputat Ciceronem ignara iuventus, Aestimat et vatem, quem Dea nulla fovet. Perge, mone turbas aures avertere vati, Ex sturnis corvos qui facit et cuculos.
37. ad Robertum Gaguinum Miratur geminos soles annosa vetustas, Et lunam Eois erubuisse modis. Et lapides cecidisse polo, taurumque locutum, Tergeminumque virum semivirumque bovem. Prisca fides taceat, viget ecce hoc tempore corvus, Ore rudi sturnos qui trahit et cuculos. At iacet athaeas modulans philomela querelas, Psittacus Eoo missus ab orbe iacet. Temporibus nostris docti spernuntur olores, Et si cui dentur praemia, corvus habet.
38. de Natali suo Laeta dies, albo quam vellere Parca secundet, Qua primum clari vidimus ora poli! Laeta dies festis semper numeranda diebus, Laeta dies nivea non caritura nota! Lucida fumoso madeant cristalla falerno, Flagret odoratis granea spica focis! Dexter ades saecli rector Saturne prioris, Cerne, tibi quantae luxurietur opes. Fac quoque natalis genio sacrate December, Tempora felici currere nostra nota. Iunge rosas, pete vina, lyram cape, posce puellas, Dum vivis, rapiet omnia mors properans.
39. ad Hieronymum de Onico Lux mundi, formose puer, cui culta nitet vox, Vox Siculis permixta favis, tibi cedat amor phrix, Phrix sacra raptus volucri, quem summus amat Rex, Rex hominum Divumque sator, te doctus amat grex, Grex Driadum te mollis amat, meque alta premit fax, Fax oculus puer albe tuus, quo victa iacet lynx, Lynx radiis certans Phoebaeis, neu mihi sis trux, Trux decet ira feras, sed ames, dum pulchra nitet frux, Frux vultus formose tui, nam ut sparsa fluit nix, Nix verno liquefacta polo, sic lapsa cadit nux, Nux formae, celerique gradu simul atra ruit nex, Nex quoque te rapiet, mundi nec semper eris lux.
40. de amore Ut clavus clavum pellit, sic pellit amorem Alter amor, veteres sic nova flamma faces.
41. ad Franciscum Quirinum Musa iocosa mihi est, mihi vita iocosa, Quirine, Dant quoque fatales fila iocosa Deae. Non Tartesiaco pectus mihi carpitur auro, Nec peto Campani iugera mille soli. Sit mihi parva domus, nox ebria, fidus amicus, Gratus ager, simplex et sine labe toga. Me Cyathi, ludi, choreae, rosa, tympana, cantus, Me Venus, et Bromius, me trahit alma Ceres. Quod Phlegetontaeis remeet si Brutus ab undis Clamabit: sic mors vivere nos docuit.
42. in Zoilum Zoile, quod teneri spectentur ubique poetae, Dicis, foemineos odit Apollo greges. Falleris, haec ratio si, Zoile, vera maneret, Iam tua carminibus scrinia plena forent.
43. ad cardinalem Mantuanum Purpureo regale caput redimite galero, Quem genuit liquidis Mantua cincta vadis. Fugerat hinc Phoebus, fluctuque latebat hyberno, Celarat vultus Memnonis alma parens, Eversa in terris nimbosus Aquarius urna Deucalionaeas praecipitabit aquas; Adriacam postquam venisti laetus ad urbem, Altera, quae nostro tempore Roma viget. Phoebus adest, Aurora redit, mala nubila cedunt, Aspectusque facis cuncta serena tuo. Quod si vera canunt vates, haec signa parare Praedicunt culmen pontificale tibi.
44. in Pamphilum Dat pediconi natus, sed Pamphile natus Dat tibi plura, negas? testibus ista patent.
45. in Paulum piscatorem Pauper eras (memini) Veneta piscator in urbe, Nigraque ab Aethiopo stigmata ducis avo. Sed vaga sors lusit, Pario colis atria muro Structa, et centenus iugera taurus arat. Pone tamen rigidos fastus, nec sanguine natum Patricio, aut prisca nobilitate putes. Sors dare regna potest, gemmasque et fulva metalli Pondera, vile genus nobilitare nequit.
46. in eundem Paule, refers cepisse nova tua stemmata mundo, Cum fecit lunam Iuppiter, arcus homo es.
47. ad Hieronymum Georgium Venetorum oratorem Ut rutilat claro feralis crine cometes, Qui fera terribili nuntiat arma iuba; Sic tua fama viget nullo violabilis aevo, Fama hyperionias praeteritura domos. Gallia te novit, nec spernit Hybernia nomen Hieronymi, fulvi nec freta Santonici. Te semotus amat nostra tellure Britanus, Et posita Eoo littore Taprobane. Quod si vera tulit Samius, fovet umbra Catonis, Vel tua Pellei spiritus ossa ducis.
48. ad Lucam Ripam Cum repeto tenues, censor facunde, libellos, Claudicat hic versus, syllaba nutat, ais. Veridico tenerum sic corripis ore poetam, Et cerussata carmina nostra refers. Deformes metuit iam Calliopea lituras, Odit et insulsos crassa Thalia iocos. Nulla litura iuvat, Phaetontis Musa calores Iam ferat, aut priscas Deucalionis aquas.
49. in hypocritam Pallidulo damnas cum pedicone cinaedos, Et quoscunque fero vulnere fixit amor. Socraticus censor, rigidi de stirpe Catonis Sis velut, et Traseae dogmata celsa colas. Crassus avaritiam, civilia Iulius arma Damnet, et Idaeus Pastor adulteria: Obrutus in vitium nullo non iudice cum sis, Quo bibis, haud decuit flumine sputa dare. Labe prius careat, censet qui crimina, tuque (Si libuit) socios carpe, sed esto probus.
50. Ioannes de Monte ad Balbum Impia cum nostra quid habes tot praelia, Balbe! Quid cum Ventidio bella pudenda geris, Hunc probat imbellem parvae patientia mentis: Vincula sponte petit, armaque ponit iners. Non auferre sonos poteris, non tollere voces Ventosas, Terei vulnus inane facis. Ille nisi anguiferae conspexerit ora Medusae, Semper inhumanos proferet ille sonos. Proferat ille licet, furiantis somnia febris Evomat, Hypocratis vincula sola petit.
51. ad divites Quisquis es, auratos tribuit cui Lydia fontes, Cui Tagus Eoas pandit opacus aquas. Dolia cui veterem spumant redolentia Bacchum, Niliacoque nitet rure benigna Ceres. Cui Ganimedaeos tribuit sors laeta ministros, Et Massilaeum virga gubernat equum. Regna Deae metuas dubio pendentis in orbe, Cuius agit celerem ventus et unda rotam. Quique Midam superas opibus Croesumque beatis, Pendula sors currum si rotet, Irus eris.
52. ad Franciscum Tanta tibi laus est inflati et gloria penis, Cedat ut Arcadii mentula tenta Dei. Ille riget ferro, nodosa et durior ulmo, Ille hasta crescit longior Hectorea. Ille suas agitans stillanti rore palaestras, Penelopen Veneri mollit et Hypolitum. In senium vergens custos membrosus agelli Te vocat ad partes pene rubente suas. Sed, puto, respondes, quid vis pater optime? fures Non premere hoc telo, sed soleo elicere.
53. in invidum Qui tumido iactas ventosa poemata cornu, Cinctaque Velano Syrmate Musa furit. Exiguum, sed dulce sonans, quid livide carmen Inficis, et nostrum deprimis ingenium? Immodico crescat tibi vana cucurbita ventre, Mista fluant nostris Punica grana favis. Tu scelus Oedipodis, nec prandia grata Thyeste, Et Phaetontaeis orbita trita rotis; Lernaeumque sones foecundo corpore monstrum, Dum tua Lethaeo sparsa sit amne chelis.
54. ad Muranum pictorem Murani! Latiae decus Thaliae, Et Pandioniae nitor Minervae! Natura astrifero parens rotatu, Quod plaga creat aequinoctiali, Aut foecundo Hyperionis vapore, Tu dextra simulas potentiori. Spumas edere tu maris ruentes, Coam perficere et potes Dionem. Sed vultus pueri decentioris Nobis nunc tenui exprimis tabella. Altas ut volucri celer meatu Cum carpat teneri rosas decoris, Florescat viridi puer iuventa, Huic cedant operi severiores Vultus Phidiaca manu politi, Victus Praxiteles, Scopasque Mentor, Lysippus, Calays, Myron, Apelles Mirentur pueri decentioris Binas lampadas igneo micantes Vultu purpureis rosis decoro; Sic mixtus tenui rubore candor, Sic vernos redolentia ora flores, Sic sparsi minio nitent capilli, Cernenti ut gracilis decus tabellae, Ignis molliculas edat medullas.
55. de eodem Aethereis animas tantum dimittite ab astris Nam manus artificis caetera membra dabit.
56. ad Ioannem de Monte Mons Heliconiadum superas iuga culta sororum, Quem colit Aonii turba beata chori. Hic gaudet nitidus hedera crescente Lyaeus, Luxuriat patulis laurea virga comis. Ut puto, iam dices, Phoebo felicior adsum; Falleris, haud Phoebi gloria parta tibi est. Ille suis vicit tumidum Pytona sagittis, Ausum Dircaeos contemerare lacus. Nunc quoque Pierias Mato lividus inficit undas, Hunc tu si poteris vincere, Phoebus eris.
57. ad Paulum Carmina nostra probas, solvam te legibus aequis, Nil nisi verba refers, nil nisi verba dabo. Me donis donas; contra quae munera mittam? Heu fortuna meas nubila pressit opes. Carmina quid reddam Musarum et Apollinis expers? Non bene pro magno munere verba damus. Ergo animum dono, gemmas qui vincit et aurum, Semina sic duplici foenore reddet ager. Nam sors regna potest fulvique auferre metalli Pondera; sors animum, Paule, movere nequit.
58. ad ducem Herculem Estensem Si dura hircino cedunt adamanta cruori, Non adamantaeo casside tutus eris. Moenia iam cerno Veneto ruitura duello, Torvus arenosis quae Padus ambit aquis. Nam quot habet flores vernantia prata, tot hircos Urbs tenet Adriacis aedificata vadis.
59. de Petra puella O manus, o crines, o colla, o lactea cervix, O oculi aetherea sidera bina domus! O vox, o mores sine rusticitate pudici! O frons, o primis aemula labra rosis! Perditis heu miserum, periturum cernite amantem, Cernite me, morior; cernite me morior. Heu morior! pulla cingatur veste cadaver! Et referant tales marmora scripta sonos: Hic iacet extinctus teneris Hieronymus annis, Durae caussa fuit aspera Petra necis.
60. epitaphium Philelphi Itala Cecropiae Pallas coniuncta Minervae Et stetit et cecidit morte, Philelphe, tua.
61. ad Lentum Omnia solus habes, tu grammata solus, et artem Rhetoricam, solus verba latina tenes. Et solus noscis dubiosa aenigmata Persi. Parva loquor, solus omnia Lente sapis. Esse Deum monstras sub trino corpore solum; Quae sint, quae fuerint, quaeque futura, tenes. Solus habes famam, praeclaraque nomina solus, Ingenium solus, cor quoque solus habes. Omnia cum solus teneas, pallentia solus Regna petas, solus quaeque sinistra feras.
62. ad Lucam Ripam Desine divitias natis cumulare superbas, Divitiae parvo tempore namque fluunt. Non ita praecipites alterno vortice cymbas Versat arenoso scylla proterva mari. Nec sic incertis agitantur fluctibus undae, Ut sors instabiles impia versat opes. Munera nulla valent natis maiora parentes Linquere, quam laudis nomina clara suae.
63. ad Scipionem Stemmata quid patris, vultus quid tollis avorum, Haec domus Arcadicum sit licet ante genus. Nobilitas virtus vera est, haec sola beatos Post cineres reddit, caetera mortis erunt. Plus patet omne scelus, quanto generosior ille est, Qui peccat; tibi laus iam nocet; ergo tace.
64. de oculis Iuliae Dicite, cui vestrum superi sua lumina desint? Surripuit Divis lumina noster amor. Qualia non tenuit quondam Iunonius ales, Nec Ganymedaea talia fronte micant. Hinc movet arma Venus, languentesque excitat ignes, Spicula quae hinc acuit, hic volat acer amor. Nil mirere, caret caecus si luce Cupido, Lumina donavit, cara puella, tibi.
65. ad eandem Attrahit ut ferri magnetica gemma rigorem, Luminibus praeceps sic trahor ipse tuis.
66. ad Tardivum Imposuit quicunque tibi cognomina Tarde! Nomen Amazonio condidit ille viro. Hippolyto nomen sic impia fata dederunt, Quod fuerat propriis dilaniandus equis. Nomina sic misero tibi Protesilae fuerunt, Victima quum Phrygiis prima futurus eras. Sic tibi dant Superi Tardi cognomina, quum sis Tardus et ingenio, tardus et eloquio.
67. ad Laurentium Dandolum aegrotantem Nox erat, et pigras somnus diffuderat alas, Claraque roranti luna nitebat equo. Cum mihi visus eram Parnassi scandere collem, Sidera qui gemino vertice celsa petit. Hinc tibi, Bacche pater, rauco sonat aere Citheron, Hinc Helicon claro pectine, Phoebe, tibi. Labitur in medio vitreis fons lacteus undis, Bellerophontaei fons pede natus equi, Campus, ubi aeterni fulget nova gratia veris, Circuit et sparsis terra benigna comis. Hic crepitans lenes mollit Favonius auras, Et leve frondoso vertice cantat avis; Concors Eoa ludit cum tigride dama, Mollior et placido iungitur agna lupo. Sanguineo splendore rosas, rubigine tinctas Fert violas; solo culta seges Zephyro. Hic casiae molles, et olentis vimen achanti, Flebilibusque rubes moeste hyacinthe notis. Hic micat Assyrio, floret quod gramine, quodque Dives odorato cardine servat Arabs. Quidquid ab Eois pinus vehit Itala, quicquid Unica vivaci perdit avis tumulo. Haec generosa sacri sortiti rura poetae, Lenia gramineo cespite membra fovent. In medio Phrygiis domus est effulta columnis, Clausa adamantaeo valva riget chalybe. Limina berillo quum et iaspide lubrica surgunt, Flerus onyxque micat Iliacusque silex. Calcaturque solo magnetica gemma nitenti, Venaque caeruleis concolor albet aquis. Ingredior Paphii manibus fabricata mariti Culmina, iudicio semper amanda meo. Stabat inornatis moerens Elegia capillis, Pallebat claudis vecta Thalia rotis. Nec minus est confusa sacrae dux ipsa cohortis, Quam celer Odrysiam dum vehis Hebre lyram. Obstupui, ut presso trepidans pavet angue viator, Et dubios fudi voce tremente sonos. Quippe Dionaeo Titon gemis ustus aheno, Quique aliis curas vulnera, vulnus habes. Turpiter aeger ades medicae male conditor artis; Hinc est Aonii moesta corona gregis. Num fugiens celeres Daphnes Peneia gressus, Laurea frondoso cortice membra tegit? Admetine greges herboso pascis in agro, Atque humilem dura construis arte casam? Irrita quis poscet dubiis oracula rebus, Facundumve sacro pectine tanget ebur? Haec ego: ferali tunc victa Polymnia taxo, Dum tulit haec, gemitu lingua retenta pio est. Nulla Dionaeae laeserunt corda sagittae, Tristior extinctis errat amor facibus Dandolus aestivi correptus sidere morbi, Heu iacet, et laeti triste timemus iter. Hunc gremio primum tenera de matre cadentem Suscepi nostris presse puer manibus. Morbe ferox vatis teneros iam desere vultus, Si nescis, geminum pectus acerbe premis. Heu, heu, quam vario mutat sors omnia casu, Et certam praesens vix videt hora Deam. Bellua non rapto citius volat Indica foetu, Piseove fugit carcere liber equus; Ut mare mobilior, flavisque incertior Austris, Instabili celerem sors movet orbe rotam. Quid genus, aut virtus, quid doctae Pallados artes, Nobileque a prisco ducere nomen avo, Pactolique iuvat, quos perluit unda liquores, Sparsa vel ostrino concha Erycina toro? Nam quis divitiis infirmo pectore gaudet? Non ego cum morbo Lucius esse velim. Huc ades intonso, Pean formose, capillo, Huc ades, et placidus pectora fessa leva! Aspice, ut informis teneros color inficit artus; Imminet ut vacuo Parca sinistra colo. Lanigeras Pan curat oves, fovet alma Dione, Si quis Acidaliis bella gerit calamis. Tu regis infirmas vates nisi vatis habenas, Serviet exemplo quis tibi, Dive, suo? Ecce Venus densa Nympharum stante corona, Arida Nectareo membra liquore levat. Cymodoce violas, roseos dat Philis odores, Spargit odoratas caerula Nais aquas. Ergo veni, et tenero morbos expelle poetae, Urna tuum leviter sic Phaetonta premat. Sic te defessum longis erroribus orbis Excipiat placido Thetis aquosa sinu. Non faciles tractare lyras mollesve choreas, Non opus est, densas flectere dente comas. Ipse rosas, violas, et semina lactucarum, Quique levent succos torrida membra geras. Praemia digna manent, toto Laurentius aevo Culta Maronaeis ora rigabit aquis. Audit vota pater, succos tulit ille, tibique Purpureus roseo candor in ore micat. Ergo age, Smyrnaea carmen modulare sub umbra, Sic eris Adriaci gloria rara soli. Teque vehet rumor candenti gemmeus ala, Cum tenuis fient ossa perusta cinis. Nam Mausolaeum tangit iactura sepulchrum, Altaque nobilium culmina pyramidum. Longa dies Geticae compescit tigridis iras, Longa dies cogit sub iuga panda boves. Ferreus exigua teritur rubigine mucro, Frangitur et tenui dura liquore silex, Tempus edax meritos rebus subducit honores; Sola tamen gelida carmina morte carent. Non senio squallet Nemesis cantata Tibullo, Nec longaeva situm pulchra Lycoris habet. Cumque metallifero Simois miscebitur Hermo, Cum fluet Armeniis barbarus Ister aquis. Mordaci vivet iuvenescens carmen in aevo, Nobile Pieridum stat sine fine decus.
68. ad Robertum Gaguinum Nox erat, et pleno fulgebat Cynthia cornu, Curarum domitrix ceperat alta quies. Cum mihi visus eram Dircaeas scandere sedes; Vel fuit, aut vacuae somnia mentis erant. Hic ego scripta dabam viridi resupinus in antro, Mollia purpureus quae mihi dictat amor. Nam modo qui saevos tutus contemserat ignes, Illum felicem terque quaterque tuli. Nunc vaga Acidaliae mirabar castra Diones, Et novus aligeri miles amoris eram. Me modo fallacis terrebant verba puellae, Verba procelloso diripienda Noto. Saepe etiam dominae vitiis patientia victa est, Et duxi fracto libera colla iugo. Illa mihi impressit certantibus oscula linguis, Quae possent duri sistere tela Iovis. Ultro ego formosae petii fera vincla puellae, Ipse libens dominam servitiumque tuli. Haec ego, vel si quid in miserum cogebat amantem Alternans laetis Cypris amaritiem. Ecce venit scisso moerens Elegia capillo, Tum primum est oculis cognita moesta meis. Atque ait: O miles tenerorum lusor amorum, Qui canis aligeri bella cruenta ducis. Heu quot grata tibi malus abstulit otia livor, Livor edax, laetis qui macer esse solet. Melliflui finxit te rodere carmina vatis Gaguini, Aonii gloria rara chori. Ipse puer quotiens gremio reptavit in isto, Doctaque Smyrnaeis ora rigavit aquis? Tinge Lycambaeo liventia tela cruore, More fluentis eat liber iambus aquae, Donec livor edax, rebusque infestus opimis Exclamat flexo poplite, falsa tuli. Dixit, et aethereis volitans se miscuit auris, Irriguus liquit lumina fessa sopor. At tibi, qui geminos audes committere vates, Ledaeumque putas dissociare genus, Sit labor aeternus, sit tristis inersque senecta, Perpetuusque timor, perpetuusque pudor. Te mala cuncta premant, te torreat arida febris, Nec sit, qui misero pocula ferre velit. Ergo ego dilectum potui sprevisse sodalem? O mihi Thesaea semper amande fide. Ergo ego doctiloqui carpsissem carmina vatis, Carmina Pieriis aequiparanda sonis? Iuro per horrendae stagna intemerata paludis, Perque meum genium Castalidumque choros. Iuro per intacta natum de Virgine Christum, Iuro per aethereae sidera clara domus. Et coluisse tuas, laudasse et saepe Camoenas, Maeoniaeque illas aequiparasse tubae. Si fallo: Tytii pascant mea membra volucres, Tantalus et liquidis stem sitibundus aquis. Terra prius fluctus, et pontus deserat undas Astra polum, volucres aethera, piscis aquas; Quam subeant animo Ganguini oblivia nostro. Mens habet una duos, mens habitura duos. Tu mihi sola fides, animae pars altera nostrae, Altera lux, alter spiritus, alter ego.
69. ad Pythagoram Pythagora alterno reparas qui semina lapsu, Corporibusque novis das reduces animas. Dic, quid erit Marcus, stygiis cum dirus in undis Corpora Sysiphio pondere saeva premet? Quis Marcus? Marcus rabido livore refertus, Qui Fabii damnat, et Ciceronis opus. Omnia qui rodit, genuinum frangit in omnes, Et cui Gorgonio viscera felle madent. Non erit ille caper, non vasti bellua ponti, Non leo, nec taurus, ergo quid ille? canis.
70. ad Ioannem Veronensem Membroso tumidum qui formas ore Priapum? Parce meas labris contemerare genas. Quid iuvat (heu) mundae parcat quod mentula buccae Fellator labris si quoque fio tuis.
71. in eundem Quisquis erit solvens Thebana aenigmata, dicat Qui sine pene viros irrumat ore, quis est!
72. ad Ludovicum Pisanum Dulcis es, et dulci genitus, Ludovice sub astro; Dulcis es, et dulci dulcior Ambrosia. Dulcis es, et dulci sunt lumina clara nitore, Dulcis es, et dulci manat ab ore lepos. Dulcior atque favis, et nectare dulcior omni, Dulcior et si quid dulcius esse potest. Durus es (heu) nobis, mores depone ferinos, Conveniunt pueris mollia, dura feris.
73. ad Ioannem de Monte Ioannes, Clarios nunc cernimus undique vates, Et decorant omnes laurea serta comas. India dat vates, dat terra Britanna poetas, Dat Scythicus, Lybicus, Gallus, Iberus, Arabs. Parvulus ad lustrum cumprimum venerit infans, Arguto blaesos concinit ore modos. Quid mirum? tenuit antiquo tempore lauros Parnassus, lauros nunc habet omnis ager.
74. ad Aegidium Delphum Quid tenuem laudas vates memorande Thaliam? Vestit rugosum nostra Thalia piper. Corvum laudat olor, picae philomena querelas, Cornicisque sonos unica laudat avis. Nec tamen expectes, ut solvam haec legibus aequis, Veridicove probem carmina culta sono. Laudis egent, quae sunt mediocria, livor iniquus Commendat versus, Delphe diserte, tuos.
75. ad eundem Lumine captus erat Smyrnaeae gloria gentis, Squallebat caeco lumine Tiresia. Vivet Tiresiae, vivet quoque nomen Homeri, Dum novus Eoo surget ab axe dies. Hunc quoque, quem caecum memoras, mi Delphe, corusca Mente videt, quantum cernere lynx poterit.
76. ad Linum Quid miserande negas tardas effundere voces, Grandia verba ubi sunt? quid miserande negas? Oedipodis fundas voces, vocesque Thyeste, Et Phaetontaeos Icariosque sonos. Quasque reunitas sub gurgite rana coaxat, Et quas Odrisio concita Baccha Deo. Effundit stygiis quas noxia turba sub undis, Et si non satis est hoc, Line, iunge tuas.
77. ad Robertum Gaguinum Legimus, o vates, tua carmina, carmina Phoebo Digna, nec Orphaeis inferiora sonis. O dilecta Deis, o felicissima tellus, In qua tu fausto sidere progenitus. Tunc Venus, et fulvis volucer Tegeaticus alis Fulsit, et ignivomi stella benigna Iovis. Vos Heliconiades dulci pro lacte sorores Pocula Castaliae plena dedistis aquae. Et canere arcano puerum docuistis in antro, Sub quibus ille vagans luserat arboribus. Plectra dedit Clio, calamosque Thalia, Minerva Lauros, et thyrsos Bacchus, Apollo lyram. Hinc canis Aonios redolentia carmina fontes, Docte Tibullaeo cultius ore loqui. Donec erunt vates, et Apollinis arma gerentur, Bellerophontaei gloria fontis eris.
78. in Titum Pamphilum Impuras, Tite, basiationes Emis, dum pueri rapacioris Addixti tabulas, togas, libellos, Structas Euganea domos in urbe, Et musis geniale rus dicatum; Et quicquid rapis, hinc et inde donas, Munus, quin etiam mihi Kalendis Mai; quod dare solitus fusti, Nunc donas puero rapaciori, Quae te tam mala mens, furorve cogit, Ut hunc foetidulum, novum Cinaedum Antiquo mihi praeferas sodali? Exclamare libet, miselle, nostro, Nostro munere, tu irrumas Cinaedum.
79. ad Marianum Candida fama tibi parcit, Mariane, tibique Livor edax parcit, parcit inane Sophos. Si Canius vivat, si monstret Pana Tarentos, Excoluisset opus turba iocosa tuum. O grande ingenium, o longi cura laboris, Haec nec Aristarcus, nec legat haec Bavius. Quae si docta cohors nostri praecepta magistri Spreverit, Oedipus haec talia saepe leget.
80. ad Titum Pamphilum Kina philon panta, Samii sententia vatis Est Tite, sed quorsum haec attica verba petis? Dicam equidem, cultae retinent te vincla puellae, Quae stygium posset sollicitare Iovem. Cornua cui sumat, cui se mutaret in aurum Iuppiter, et niveam dissimularet avem. Et tibi sum Pylades, et tu mihi fidus Orestes, Quae volo si quaeras, Pamphile, Kina philon. Subrides, tacitoque refers haec verba susurro, Non recipit socios in sua regna Venus. Credimus: at dives mittat si munera Paulus, In socium veniet pacta puella thorum. Vincit amicitiam nummorum caeca libido, I nunc, et iacta perfide, Kina philon.
81. ad dominum Angelum Archiepiscopum Viennensem Purpurea venerande pater redimite tyara, Summus honoratae relligionis apex. Gloria tu vatum, linguaque decorus utraque, Cui dedit eximium Philosophia decus. Ecce tibi faciles donant sua carmina Nymphae, Seria sive velis, sive iocosa sequi. Libera verba modis seu mavis scribere, cedit Gloria romani Tullius eloquii. Tu rapidos solis cursus, annique meatus Noscis, et aethereae sidera clara domus. Nec virtute minus, morum et candore probaris, Antiquum excedis relligione Numam. Cui Cato iustitia cedit, probitate Metellus, Caesareum cedit nobilitate genus. In te ego quid potius mirer? viresne capacis Ingenii, sanctas an probitatis opes. Laude sed humana tollenda scientia, virtus Coelesti dignum te tua laude facit.
82. Ioanni Khaltenmargkter, sacrae paginae ac iuris Doctori Ut dubitat, quo flectat iter, quibus erret in undis Navis ab adversis exagitata Notis; Sic mea per varias rapitur sententia partes, Dum cupio dotes concelebrare tuas. Tu Logicae nodos, obscuraque aenigmata solvis, Et tibi dat summum Philosophia decus. Tu rapidos solis cursus, annique meatus Noscis, et aethereae sidera cuncta domus. Tu gemini calles numerosa volumina iuris, Quidquid et humanum scit reserare genus. Nec virtute minus, morum et candore probaris, Antiquum excedis relligione Numam. In te ego quid potius mirer? viresne capacis Ingenii, sanctas an probitatis opes? Laude sed humana tollenda scientia, virtus Coelesti dignum te tua laude facit.
83. ad Karolum Cingat Idumaea victricia tempora palma Mato triumphali conspiciendus equo. Clamet io vici, vici bis, Karole, clamet, Clamet io magna voce triumphe Mato. Ipse ego magnanimi, fateor, sum praeda Matonis, Adversaeque tuli praemia militiae. Ipse ego ferratis devinctus colla catenis Pompa Matonaeas prosequor exuvias. Sic quoque (me miserum) Tarpeia ad limina vectus Ducor io clamans: omnia Mato potest.
84. ad psittacum domini Ambrosii de Cambray Humanae solers scrutator, psittace, linguae! Qui canis audito tam bene verba sono. Ambrosium facunde vocas, dominumque salutas, Saepe refers clara voce: puella vale. Cum pater Ambrosius divino nectare fusus, Curarumque gravi pondere liber erit; Psittace dux volucrum ne sit grave dicere, quaeso Ha tandem Balbi sit tibi cura tui. Haec modo tu referas, fueris si quando canendo Defessus, pro te nostra Thalia canet.
85. ad Aegidium Delphum Aegidi! Clariae decus cohortis Qui versus celebras severiores, Et Musas redoles Maronienas! At nos perlepida procacitate, Iucundos epigrammaton libellos, Mollesque hendecasyllabos iocamur, Genus carminis imbecillioris. Nos nudum canimus Thalassionem. Quare si graciles amas libellos, Et lusus faciles levesque nugas, Scribas deposita severitate. Canamus lepidos iocos, canamus! Haec si dixeris ore non molesto, Mittam perspicuos iocis libellos.
86. in maledicum Consuluit tetro solers natura baratro, Non satis in stygiis ianitor unus erat. Te tulit infelix, aluit te lacte canino, Hinc rabido latras verba canina sono. Sit Maro, vel Cicero, Varroneve doctior, usquam Effugiet morsus invidiose tuos. Omnibus arrides, cunctis maledicis, aperte Quaeque theonino rodere dente soles. Sic latrator eris vivens, cum fata subibis Flumine tartareo Cerberus alter eris.
87. ad Carolum Fernandum Vasa probat Mentor, Venerem miratur Apelles, A Phidia summi est forma probata Iovis. Marmora Praxiteli, placuit quoque vacca Myronni, Mirum est, si Balbum, Carole docte, probes. Auctor opus laudat, sic forsitan Accius olim Laudabat vanam credulus Iliada. Sum lyra, ni tangas plectro mea fila canoro, Mutus ero, artifici gloria tota tibi est.
88. ad Robertum Gaguinum Candida cuncta geris, tibi candida tota suppellex Candide candenti conspiciende toga. Haec toga Acidalias superat candore columbas, Et quae Mygdonio marmore tecta nitent. Quin etiam superat cristalla, ligustra, pruinas, Lilia, quae verna luxuriantur humo. Cedit Erythraeo quaesita sub aequore gemma, Cedit et Eoi nobile dentis ebur. Haec toga sit primis nivibus licet aemula, mentis Attamen indicium candidioris adest.
89. ad Matonem Nomina causidici meruisti clara Matonis, Mato Maronaea saepe canende lyra. Carolus ecce sacer iam concipit arma, virumque, Clarus es heroa laude superbe Mato. Grammata, rhetoricam culte, lepide atque venuste Scripta geris, tardi haec arma Matonis erunt. Victor es, heroum superas Mavortia bella, More Iovis portas tela trisulca Mato. Arma quis haec vincat, quis nunc eat obvius illis? Ignea tela geris, Deucalione opus est.
90. in mendacem Qui fueras tota mendax notissimus urbe, Et tota fueras notus in urbe loquax. Captus in obscuro latuisti carcere clausus, Et meritas poenas lingua recisa dedit. Nec satis est, scribis, quod dicere, Lentule, lingua Scissa nequit, superest, dextera caesa cadat.
91. ad Carolum Fernandum Ede tuos lepido sale tinctos, ede libellos, O mihi Orestaea iuncte poeta fide. Pigra soporiferae fugiam quibus otia Lethes Et sequar Aonii rura beata chori. Namque ego laurigerae modo sum novus accola rupis, Et meus in primo pulvere sudat equus. Sudat equus duri stimulis agitatus amoris Qui celeri mecum bella gerit calamo. Qui tolerare famem, duros tolerare labores Iussit, et indigno vivere servitio. Felix, cui flatu ridet fortuna secundo, Culta Tibullaeo carmina conde pede. Ast ego Acidalia quem Cypris arundine fixit, Aligeri semper miles amoris ero.
92. ad Matonem Dogmata quis potuit tumidi celebrasse Matonis, Dogmata non ullis cognita temporibus? Totus es orator, totus Mato docte colores Calles; hic color est, Birrya semper homo, Vos isthaec intro, color est, auctore Matone. O rem admirandam, quam sapis alta Mato! Marce vale, valeas tu Quintiliane, Matonem Gallia felicem terque quaterque colat. Dic rogo, cum dicas Aeneam, dicasque Venetum Hic quoque num color est, ingeniose Mato? Vive Mato, Phaeton simul et Titania Tethys, Iam properant librum pingere, docte, tuum.
93. ad Robertum Gaguinum Romuleos postquam petiisti, Candide, colles, Dividor in partes heu miser ipse duas. Nam Gallis corpus, Latiis cor vivit in oris, Solvere quae solum mors tenebrosa potest. Liligeros igitur repetas, Gaguine, penates, Ne longa pereat corpus inane mora.
94. ad Hippolitam Hippolita lepidis Fernandi culta libellis, Iam laudes cantat axis uterque tuas. Lesbia sic tenero fulget celebrata Catullo, Et cum Nasone est nota Corynna suo. I nunc, et dubita sacros praeferre poetas Muneribus, pingui quae legit Indus humo. Forma perit, pereunt et opes, vorat omnia tempus, Gloria carminibus non moritura nitet. Donec erit Phoebus, dum pingent sidera coelum, Vivet Hyanthaei fama decusque chori.
95. ad Paulum En iacet insulsi nunc fama sepulta libelli Paule, tui, cessas quid miserande mori? Carolus Aonii decus et nova fama triumphi Te ridet, cessas quid miserande mori? Te pueri digito monstrant, iuvenesque, senesque Exultant; cessas quid miserande mori! Iam morere - et merito claudas mala fata veneno, Una salus miseris est periisse semel.
96. de primo vere Qui Tyrios vexit spumosa per aequora raptus, Candida Phoebaeis cornua iunxit equis. Squallida fugit hyems, Zephyri rediere secundi, Sub trabe nectit opus nuntia veris avis. Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbos, Induit herbosum terra benigna caput; Sic rutilae nostro crescunt in pectore flammae, Atque urit pectus saeva puella meum. Nostra tamen maior flamma est, nam cornua tauri Mense calent, semper pectora nostra calent.
97. in invidum Laudat, amat nostros miratrix turba libellos, Meque audet priscis annumerare viris. Lividus en torvo spectat sacra carmina vultu, Atque meis atro detrahit ore iocis. Rumpere livor edax, dictat mihi flavus Apollo Carmina, laurigero non renuenda choro. Rumpere livor edax, gaudent livore poetae, Invidia nostrum surgit ad astra decus.
98. ad Karolum Poscis, quo fugiat? quaerat quas Mato latebras? Num petat Eoas, Hesperiasve domos? An rubei Phlegetontis iter, vel climata coeli, Qua patet astriferae lactea Zona viae. Omnia namque potest, Deus est Mato; sed tamen audi, Quae querulus dixit ore tremente Mato: Me rota fortunae, me candida fama reliquit; Sera quidem superis sed tamen ira manet. Cepimus Icarios ausus, amisimus alas; Altus eram, lapsu nunc graviore ruo. Quo ferar infelix, me tellus, me aequora spernunt, Astra micant nostro non violanda pede. Me, precor, in nihilum tandem pia numina vertant, Esse nihil malo, quam gravis esse dolor.
99. de ignaro Mens erat, ingenti contexere bella cothurno, Et iam mordaces deseruisse iocos. Ecce ruit monstrum rabido livore refertum, Monstrum horrendum, ingens, exitiale, ferox, Bella geram, forti iungantur castra duello, Sparsa Lycambaeo sanguine tela madent. Trans mare, trans terras, trans ulteriora feremur, Si poterunt nobis ulteriora dari. Quid facis, o demens! o nostri infamia saecli! Urbe quid in docta quid miserande facis? I pete (si pudor est) purgantia gramina stultos, Una tuo capiti spes erit Anticyra.
100. ad dominum Ambrosium de Cambray Vel fuit ille sacer vates, vel magnus Apollo, Nomina qui tribuit Ambrosiana tibi. Ambrosius pascit coelestia pectora succus, Laetatur dulci Iupiter ambrosia. Dulcior ambrosia, tu nectare dulcior omni, Ambrosias vincis nectareasque dapes. Vive diu felix, superans vel Nestoris annos, Sis cunctis dulci dulcior ambrosia.
101. in coenipetam Quae testam mala mens, furorve cogit! Quid langues miser esuritione! Bis sol occiduus rotas pruina Tinxit, Delia bis opus peregit, Nec potus fovet, aut cibus palatum, Domi Cecropiae madent olivae, Ales Phasidos, Africusque nidus, Pigmaeo volucris madens cruore. Mullus, sumen, aper, columba, perdix, Et langues miser esuritione. Erras anxius inde et hinc per altos Colles, per fora, circulos, tabernas; Si quis te vocet ad suam lagenam. Iam nostro Ambrosio es gravis miselle, Prandeas semel ut domi, precatur. Hoc durum nimis, et nimis molestum, Et fame decies perire mavis. Quid tanta precer esuritione? Ad mensam Iovis auream recumbas.
102. in malum poetam Merdosis scribis quid carmina digna cloacis? Carmina merdosis saepe referta notis. Merdosi mores, merdosa Thalia, poeta Merdosus, merdas Calliopea sapit. Vix tria verba refers, merdas, culosque natesque, Carminibus culus, mentula, merda sonant. I, pede merdaleas, turpis scarabee, cavernas, Si tibi merdaleo nil nisi merda placet.
103. ad Franciscum Numquid sit studium, numquid, Francisce, cupido? Qui mea sic reddat corpora sicca petis. Non studium, non saevus amor mea pectora torquet, Quae te paupertas, me quoque dira premit.
104. ad Camillam Te colo, te veneror, numquid mea vulnera curas? Vulnera non vati perpetienda pio. Te donis dono, numquid mea vulnera curas? Vulnera mortali non patienda viro. Te modulis celebro, numquid mea vulnera curas? Vulnera non fido perpetienda mihi. Te fugiam, forsan quod non potuere, Camilla! Carmina, dona, preces, id fuga nostra dabit.
105. ad eandem Nullane te pietas morientis, perfida, tangit? Nulla movent animum Numina laesa tuum? Crudelis, duris multo crudelior ursis, Durior et ferro, durior et lapide. Saevitia vincis silices, adamanta, ferasque? Ut reor, in duro pectore marmor habes. Non, non humani te progenuere parentes, Sed lupus, aut dura rupe leaena ferox; Et genita in sylvis, nutritaque lacte ferino, Et tibi quae tribuit ubera, tygris erat. Crudelis, tantos nunquam miserata labores, Nunc satia nostris pectora saeva malis. Tot mala nam patior, quot coelo sidera fulgent, Aethera quot volucres, quot vehit amnis aquas. Si quis erit, cunctos misera qui mente dolores, Et genus omne mali noscere poscat, amet.
106. de Matone Candida turba suum totiens non clamat Osyrin, Quam cingit pingui Nilus opacus aqua. Congeminat menas, sed rarius euchion heu hoc Thyrsigero celebrans orgia grata Deo. Nec puerum tam saepe vocat Thirynthius heros, Ascanio clausit qui sua fata lacu. Ut sonat eximium lepidus liber iste Matonem, Cecropio tinxit quem pia Musa sale. Margine nam pleno, tergoque et fronte triumphat Saepe Mato, Mato dic, sta Mato, curre Mato. Plena ipso quondam fuerat lectica Matone, Plena ipso sed nunc carta Matone viget.
107. ad Caerulum Linum Ambitiose tumes ter divo nomine, nomen Ignotum priscis, Caerule, Caesaribus. Si cupis esse Deus, memphitica templa requiras, Et loca monstriferis prodigiosa Deis. Monstra colit gens dira, canem veneratur Anubin, Ille soporiferum vel crocodillon amat. Abstinet hic cepis, hircino hic sanguine gaudet, Cumque feris culta est torva leaena lupis. Ille vel accipitrem, vel cercopithecon adorat, Et sunt, lanigeras qui venerentur oves. Sic portenta colit variis distincta figuris, Gens inimica viris, gens inimica Deis. Grande quidem monstrum es (nec duro caetera vultu Perlege) nam monstrum, Caerule, grande quidem es. Omnia de nihilo facis; es Deus, et vaga coeli Signa geris, capiti est luna novella tuo. Theiologus, vates, cytharoedus, rhetor, et augur Esse potes, cum sis, ambitiose, nihil. Hydra ferax, Cacusque tibi, cedatque Prometheus, Monstrum es monstrorum, prodigiose Line. Ergo age, clausa petas septeno moenia Nilo, Si qua fides vati est, Caerule, numen eris.
108. epitaphium Ardolaphi Pini Quod sua cuique dies maneat, quod fama supersit, Ardolaphi monstrat fama decusque ducis. Quem non mille manus poterunt, nec mille phalanges, Abstulit hunc cunctis mors adeunda viris. Casside Mars posita luget, posita Aegide Pallas, Quis credat? Pinum tam brevis urna tegit.
109. de Glaucia Dum properat pulchram praecidere Glaucia Sextam, Altera longa fuit, claudus et alter erat. Lascivum dum tractat opus, pronusque laborat, Labitur, et flexo poplite stare nequit. Fessus anhelabat, varias dum cogitat artes, Auxilium dixit Bartolus iste dabit; Suffulsitque pedem libro, quid quaeritis ultra? Et sextam et librum Glaucia supposuit.
110. ad dominum Ambrosium de Cambray Non rota fortunae, non sidere fata maligno Fregerunt mentem, vir generose, tuam. Iam cessit fortuna tibi, iam victa pudore Se facilem tanto praebuit illa viro. Pelleum sileat iuvenem vaga fama, nec ullus Laudibus inmodicis Caesaris acta canat. Cedit uterque tibi, facile est superare volentem Fortunam, adversam vincere difficile est.
111. ad dominum Guillermum de Rupeforti Si Guillerme meos contingas forte libellos, Pone supercilium. Non Romana iuvat, Venetum non arma referre, Liligerumve ducem. Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum est, Et bona cuncta simul! Vipereo spargit Praebeia prata cruore, Thespiadumque lacus. Bella gero: et timidum conor depellere monstrum? Sis pater alme favens. Postmodo siqua malus permiserit otia livor, Martia bella canam. Interea vacuus curarum pondere laeta Haec quoque fronte legas. Este procul Curii tenues, rigidique Catones! Musa iocosa mihi est. Musa iocosa mihi est: sed sunt sine crimine mores, Vitaque labe caret.
112. Maximiliano, serenissimo Romanorum ac Ungariae Regi Non primum tumido est ausus se credere ponto, Ignota secuit qui rate primus aquas; Sed vicina levi tentavit stagna carina, Mox dedit Ionio libera vela salo. Sic timet hybernis agitatas fluctibus undas, Proxima nec linquit littora nostra ratis. Ast ubi fata dabunt, medium sulcabimus aequor; Tunc tua longinquis fama vehetur aquis. Teque feram rapido qua surgunt aequore calpes; Qua rubet Eoi mobilis unda maris. Nunc licet exigua videar freta radere cymba, Vincit rostratas haec mea cymba rates.
113. eidem Regi Militiae sublime decus, spes certa labantis Et columen patriae; superi quem rector Olympi Extulit, et latas rerum commisit habenas; Ut foret, indomitos bello spoliisque superbos Qui regeret populos, partisque ex hoste triumphis Inclytus emeritis compleret laudibus orbem. Te Phoebus tenera primo de matre cadentem Suscepitque aluitque sinu, et puerilia sacris Ora rigavit aquis; hinc flumina larga beati Pectoris; hinc fundit sermonis mella politi Hyblaeis vox mixta favis, qua dissona linguis Barbaries regitur, qua ferrea pectora mulces. Cum tibi primaevo vernaret flore genarum Molle decus, teneraque nitens lanugine vultus Lilia purpureis confunderet alba rosetis; Non fractus, non segnis eras, non mollia luxu Tempora ducebas, discincta nec otia noras; Sed iaculum torquere manu, sed mittere nervo Spicula, velocesque agitare in pulvere currus, Flectere ludus equum, sumptoque umbone phalanges Sternere, praecipitique notos praecurrere cursu. Tale rudimentum tenero sortitus ab aevo, Inclytus Arctoi domitor cum Carolus orbis (Proh dolor) occubuit non aequa sorte peremptus. Tu ducis egregii sobolem, pactosque Hymenaeos Suscipis, inque dolis caecoque in Marte tueris. Cimbrorum afflictis solus succurrere rebus Ausus; et insidiis, quas undique Belgicus axis Tendebat, bello fortique occurrere dextra, Liligerum dare terga ducem, dare terga cohortes Vidimus, et stratis albentes ossibus agros. Misisti populos tunc sub tua iura feroces, Exiguaque manu Gallorum victor acervos Stravisti; Matrona rubens eiecta sub undis Corpora volvebat, mixtoque infecta cruore Sequana non puras pelago commiserat undas. Nemo impune tuis unquam sese obtulit armis; Sive pedes dubii certamina Martis iniret; Seu luctantis equi contunderet ora lupatis. Quae gens tam procul est, quae non tua fortia facta Audierit, regnique decus novere Geloni; Belligeri novere Scythae, novere Britanni; Novit et infelix Burgundia, cuius apertum Spirat vulnus adhuc, et inundant sanguine fossae. Pannoniusque ferox, et equino sanguine pastus Wassagetes, novit latiis infestus habenis Cantaber, et duro gaudentes Marte Sycambri; Quique iacit celeres Parthus post terga sagittas, Circumfusa sonans qua perfluit aequora Nereus Fama volans invenit iter, terrisque relictis Scandit ad aetherei sublimia tecta Tonantis. Iamque erit illa dies (si vera modo auguro) cum tu Gadibus imperium extendes, cum victor utrumque Oceanum vertes, et qua vada salsa cadente Lustrat Phoebus equo, quaque aequora lampade prima Inficit Eois aurora evecta quadrigis. Quod tibi si sacri contingant vatis honores, Qui tua gesta ferat, te nulla oblivia terris, Nulla dies unquam memori te subtrahet aevo. Alternum nec enim factis per saecula nomen Emeruisse fas est; cadit omnis gloria vitae, Omne decus fugiente anima, nisi carmina vatum Nunquam casuris mandent tua nomina chartis. Quid foret Aeneas, belloque insignis Achilles? Quid gemini Atridae, et patriis ferus Hector in armis? Ignoti obscura pridem sub nocte iacerent, Hos nisi Smyrnaei canerent praeconia versus. Vive diu Caesar felix; spolia ampla trophaeis Parta novis, domitoque ferens ex orbe triumphos; Semper cincta geras florenti tempora lauro.
114. Ioanni Vitezio, Vesprimiensi ac Viennensi Episcopo Qui cecini placidi per amoena vireta Symechi, Nunc peto Vesprimii rura beata soli. Hic tu dum tetricis laxabis pectora curis, Ingenioque reges sceptra minora tuo. Ipse leves elegos viridi resupinus in umbra Cantabo, et lusus blande Cupido tuos. Esto procul, fulvi si cui sitis imperat auri, Et gravis innumeras arca flagellat opes. Hortulus, angustique lares, tenuisque suppellex, Exiguumque pecus maxima gaza mihi est. Me mea Musa beat sacris bene nota Camaenis, Quae cupit in laudes ire diserta tuas. Forte legens nostris manantia carmina rivis Dices: post Ianum palma secunda tibi est.
115. Vito Rosman Praeposito dignissimo Est, fateor, nitido facies tibi purior astro, Intonsaque micant lactea colla coma. Sed tamen ista tui pars est extrema decoris; Plus multo arcana mente nitoris habes. Te natura parens qualem virtute futurum Praescierat, tali finxit in effigie. Frons aperit, quod corde latet; tua candida forma Indicium mentis candidioris adest. Corporis omne decus paucis ut flosculus horis Excidet; ast animi forma perennis erit.
116. Ioanni Fuchsmagen, senatori regio Olim laurigeris fuerat quae clara triumphis Roma, Medusaeo nunc viduata choro est. Plectra iacent, sine honore lyrae, sine fronde capilli: Et gemit aversa tristis Apollo lyra. Hoc facit ignavi turpissima praesulis aula; Polluit infectum cetera membra caput. Approbat haec scurras, lenones, scorta, cynaedos; Approbat haec solito quodlibet ore nefas. Cerne pios vates tritis errare lacernis, Et sua barbarico membra fovere cibo. Exulat Aonio relegatus Phoebus ab orbe; Iam Luxum et Venerem Martia Roma colit.
117. Bernardo Perger, senatori regio Sit licet obscurum densa caligine coelum, Aequoraque infestis exagitentur aquis. Solvo tamen fragilem sterili de littore navem; Inscius, an portum, caecave saxa petam. Tu dare turbati placidas potes aequoris undas, Naufragaque in tuto ponere membra loco. Iam male nota regas tentantem caerula puppim, Aspiresque meis aura secunda viis. Nostraque praecipiti celerantia lintea cursu Excipias placido, vir generose, sinu.
118. Michaeli Vitezio Navita solve ratem; Zephyros dabit aura secundos; Aura dabit Zephyros; navita solve ratem. Ne pete Trinacrii rabiosa pericula ponti; Hic vomit epotas vasta Carybdis aquas. Hic quoque praecipites alterno vortice cymbas Vexat arenosis Scylla proterva vadis. Ne pete Carpatium vesano murmure pontum, Hic ubi Niliacis unda tumescit aquis. Herculeoque fuge stagnantes aequore calpes; Nec repete Eoi littora rubra maris. Haec freta perpetuo ventis agitantur iniquis; Sunt quaerenda tuae mitia stagna rati. Navita solve ratem; Zephyros dabit aura secundos; Aura dabit Zephyros: navita solve ratem. Mons Bromio Phoeboque sacer porrectus in altum Eminet, et gemino vertice summa petit. Labitur in medio vitreis fons lacteus undis; Bellerophontaei fons pede natus equi. Campus (ubi aeterni nitet indulgentia veris) Circuit, et variis terra benigna comis, Sanguineo splendore rosas, rubigine tinctas Fert violas, solo culta seges Zephyro: Turba Camoenarum nitidis colludit in undis; Haec sunt apta tuae mitia stagna rati. Navita solve ratem; Zephyros dabit aura secundos; Aura dabit Zephyros; navita solve ratem. Haec generosa novi sortiti stagna poetae Tempora virgineis cincta gerunt foliis. Hic queritur Titus lento consumptus amore, Tristia dilectae funera Phylliroes. Hic patrium commiscet aquis Permessidos Istrum Ianus, Maeonio doctior ore loqui. Fontanina comas grato tibi fundit Amomo, Candidior pura Carbo poeta nive. Odasius veteres cantat resupinus amores, Maternaque sacer Cosmicus arte viget. Intonat heroo bellum sociale cothurno Ripa, Medusaei plena liquoris equi. Navita solve ratem; Zephyros dabit aura secundos; Aura dabit Zephyros; navita solve ratem. Cerne tibi, placidis ut ludunt Dorides undis, Cum natoque favet candida Leuchotoe, Forsan Arionii reminiscens praemia piscis Tergora subiiciet squammea turba tibi. Uraniae speculatur iter; Polhynnia cautes, Velivolamque regit Calliopea ratem. Ipse etiam celsa residens in puppe Lyaeus Immittit larga pocula plena manu. At Venus ambrosios fundit de vertice odores, Fundit odoratas caerula Nais aquas. Navita solve ratem; Zephyros dabit aura secundos; Expectant cupidae cras tua vela Deae.
119. L. Ioanni Cuspiniano, poetae laureato Iane meos inter sors non extrema sodales, Dimidiumque animae Iane poeta meae! O mihi si propriis vitam traducere in agris Detur, et urbanam deposuisse togam; Tunc ego muscosis pendentes collibus uvas, Et legerem facili mitia poma manu. Aut colerem vitreis labentia flumina rivis, Gramineoque darem membra levanda thoro. Tunc cantaret Hylas, legeret mihi Iulia flores; Iulia serta daret, plectra moveret Hylas. Altera me teneris, sed et alter necteris ulnis; Et quae praeterea plurima novit amor. Si sapis, adde merum, cytharam cape, posce puellas, Dum licet; aligero mors ruit atra gradu. Hanc natura parens stabili tulit ordine legem, Desinat ut, quidquid coeperit esse, semel.
120. ad eundem Mollia laurigeros cum pascant otia vates, Unde tibi nomen cuspidis esse reor. Quid tibi cum telo, quid cum Mavorte cruento? Cur premis Aonias cuspis acerba manus? Te tractare decet cytharas, mordere labella, Virgineum lateri consociare latus. Sed terebrare truci quia cuspide nocte puellas Diceris, et cunnis vulnera mille dare. Centenoque licet tua cuspis saeviat ictu, Recta tumet, nullis languida vulneribus. Hac furis, hac agitas cunctas sine fine puellas; Hinc tibi ab arrecta cuspide nomen inest.
121. de Oliva puella ad Deum Cupidinem Blande cupido tuos cum ducis ab orbe triumphos, Cingat honoratas mitis Oliva comas. Mitis Oliva petens exusta caloribus arva Nescit in algenti prosiluisse solo. Mitis Oliva viget multo durabilis aevo; Sic verus longo tempore durat amor. Mitis in adverso solio pallescit oliva, Palleat omnis amans; Naso poeta canit. Mitis oliva refert placidae praesagia pacis; Absint bella procul! pace fovetur amor. Quid Veneri prodest myrtum sacrasse cruentum; Aptior est Paphiae mitis oliva Deae.
122. de eadem puella Solus eram memini sub tegmine mitis olivae; Hic ubi nec soles, nec lenis aura nocet. Venisti, et placida contectus ab arbore nymbos Spernis, et hyberni frigora saeva poli: Non satis est, oleis iam vesci dulcibus audes, Quae misero fuerant potus, et esca mihi. Desine, si pudor, est nostrae decerpere olivae Poma; vel ipse legam, quod tua ficus habet.
123. ad fenestram suae puellae O votis male fida meis invisa fenestra, Quae dominae celas lactea membra meae. Te celeres tineae, vel te cariosa vetustas Rodat, et immundo sis quoque foeda situ. Te rapido Boreas frangat scelerata boatu, Teque petat densis nubilus Auster aquis. Imprecor haec merito, nam blandas saepe querelas Sprevisti, et lachrymas surda fenestra meas. Tu feritate refers dominam; tibi parco fenestra; Sensus inest dominae; non tibi sensus inest.
124. ad Aegidium Delphicum Aegide Palladiae manus est armata Minervae; Tum vocat audaces in fera bella viros. Aegide saxificis violenta Medusa capillis Cernitur, et diro sibilat angue caput. Ergo dabunt haec monstra pio lacrymabile vati Nomen, et Aegidium fama maligna canet. Nomen, Achymenio quod pagina tincta veneno, Quod notet inferno littera scripta lacu. Sint procul a sacro fera Gorgonis ora poeta; Nec premat imbelles aegis iniqua manus. Quique suo totiens celebravit carmine Delphos, Vivat felici Delphica dictus ave.
125. ad Nanum Mentulatum Parva manus, digitique breves, et colla minuta, Et par est tereti gurgulione caput. Venter formicae, testudinis ora, genaeque, Et corpus minimo est pumilione minus; Sed tamen Hectorea tibi mentula longior hasta Turget, et inflato vertice semper adest. Quam bene commisit solers natura, negavit Quod reliquis membris, mentula sola tenet.
126. Raymundo Cardinali Gurcensi Optatae veteris Iani venere Kalendae; Inchoat exactum lubricus annus iter. Plurima nunc totam mittuntur dona per urbem; Munera quisque sui grata sodalis habet. Accipe Pyerios redolentia carmina fontes; Carmina Castalio non male nota choro. Tu licet et gemmas, et fulvi grata metalli Dona feras, nostris dona minora feres. Misit Roma potens gemmas oriente petitas Augusto, Clarias sed Maro misit opes. Nunc longo consumta iacent tot munera saeclo: At quis non sacri dona Maronis habet?
127. in Matonem Nescio, quae tua sint, Mato tetrice, fata, sed illa Miror, et admiror, deficioque stupens. Evadit quisquis, te vult cantare, poeta; Musa alacris properat sponte, rogata nihil. Ridet, qui senio torpet, ridetque iuventa, Et pueri nasum Rhinocerontis habent. Ipse furis, queriturque tibi Parnassus; ineptis; Crede mihi, nunquam par tibi nasus erit.
128. Ioanni Burger, sodali suo Quid mihi Acorontea crines perfundere myrrha, Aut iuvat Attalico succubuisse thoro, Insanus si saevit amor, si dura puella Me negat in molli velle fovere sinu? Non mihi lux grata est, nec noctis amicior umbra; Omnia nam tristi tempora felle madent. Me gelidae nubes, canisque armata pruinis Bruma videt, dura ponere corpus humo. Sub Iove nudus ago Ripheae frigora noctis, Et miser o clusis excitor in foribus. Excitor in foribus, sanctum quoque limen adoro, Quod tetigit tenero chara puella pede. Amplector niveo rigidos pro corpore postes, Et dominam demens fingo tenere meam. Oscula do foribus, tanquam sit sensus in illis; Molliat ut gressus ianua surda meos. O utinam in caro vitam quoque limine ponam, Et dominae ante fores busta sepulta cubent. Nostra etenim quisquis transibit funera, dicet: Qui iacet hic, teneri miles amoris erat.
129. Valentino Kraus medico Non mihi sanguinei rabies Mavortis et ira, Falciferique nocet frigida stella senis. Nec qui praecipiti delabitur igne cometes, Dum fera terribili nunciat arma iuba. Vulnera mitratae formido sola cohortis, Vulnera non medica consolidanda manu: Sed mihi sunt vires, animique ad bella feroces, Nostraque vipereo tela cruore madent. Vos modo marticolae, fidissima turba sodales, Fortiter ad bellum pergite, signa canunt.
130. Michaeli Vitezio Blandus Amor faciles nobis iam suggerit alas, Iam mitem ambobus se dedit alma Venus. Est tibi flavus Hylas ardor, mihi fuscus Iollas; Ille tibi sensus abstulit, iste mihi. O quotiens posui (dulce est meminisse malorum) Ante fores dura flebile corpus humo. O quotiens vacuo prostratus uterque cubili Noctem perpetuis traximus in lachrymis. Ac nunc deliciis fruimur sine fine beatis; Ducimus optato tempora colloquio. Oscula carpuntur, lepidi cantantur amores, Tractantur facili dulcia plectra manu. Quod si perpetuo maneant haec gaudia nobis, Spernamus superi tecta superba Iovis.
131. de Hyla ad Pomponium Laetum Ut flos impresso languet contusus aratro, Ut riget amissa spina relicta rosa; Sic mihi sordet Hylas vitio pollutus iniquo, Et penitus toto decidit ex animo. Decidit albus Hylas, fuscus successit Iollas; Hic solus nostro dignus amore fuit. Est aliquid libasse simul Permessidos undas, Musarumque choris applicuisse manum. Languet amor, tenerae quem iunxit gratia formae, Quem peperit virtus alma, perennis erit.
132. ad Iuliam Iuro per horrendae signa intemerata paludis; Iuro per ignivomi tela trisulca Iovis. Iuro per intacta natum de virgine Christum; Iuro per angelici numina magna chori, Quod te plus oculis, plus ipsa diligo vita, Et nihil in toto gratius orbe mihi est. Si fallo, Titii carpant mea membra volucres; Tesiphone rapidum torreat igne iecur; At si vera loquor, Veneris rogo numina supplex, Ut fruar amplexu nocte dieque tuo.
133. ad Cornelium Vitellium Barbara gens Latio nunquam satiata cruore, Cui fera vipereum torquet praecordia virus; Iam cupit unanimes armare in bella sodales; Sed frustra; non celsa prius styx abluet astra, Et Tartessiaco remeabit ab aequore Titan, Quam subeant animum Corneli oblivia nostrum. Te sine nulla mihi quaeretur gloria, nullus Te sine surget honos; iuvenes domus una tenebit, Una senes, nosque urna duos teget una sepultos.
134. de Annulo caelato Exemptam media de Palladis aegide dicas Gorgona, quam parvo claudit in orbe lapis. Tam similis non ipsa sibi est, se forsitan olim Vidit, et e speculo saxea facta suo est.
135. de domo sua Alcidae sacrata domus! procul omnis abesto Foemina, castus Hylas limina nostra petat.
136. Gabrieli Guetrater iuris Licentiato Grata salutiferi celebras dum balnea fontis, Hic ubi conspicuis membra foventur aquis; Si bene te novi, tenero succumbis amori, Amplexusque tenet Nympha beata tuos. Et modo anhelanti dare dulcia basia lingua, Nuncque latus lateri continuasse iuvat. At cum terribilis turgescunt ora Priapi, Inseris assiduis vulnera vulneribus. Haec eadem socii faciunt, calor omnibus idem; Sanguineo geritis bella cruenta thoro. Sitque licet canus, pulchras Leonardus amicas Optat, et a crapula qui sibi nomen habet. Haec mihi Praepositus mira gravitate verendus Rettulit, obscaenos non amat ille iocos. Vive tamen felix, nec mollibus abstine cunnis; Interea et Balbi sit tibi cura tui.
137. in Bartholdum Britannum superbum Sis licet usque pius, mediocri et sorte beatus, Non tamen haec gravitas usque ferenda tua. Iam gravis es Phoebo, gravis es Bartholde Lyaeo, Et tua Parnassus pondera ferre nequit. Non honor es, sed onus sacris Bartholde Camoenis, Cum tua ventoso pectore membra quatis. Ore Chimaera truci vix tanta mole movetur, Aut inter Siculas dux Polyphemus oves. Quid loquor heu demens solers natura Britannum Effinxit tanta cum gravitate: bene est! Ut si fessus Atlas collo nutante laboret. Sustineas humeris astra Deosque tuis.
138. Io. Vitezio Vesprimiensi ac Viennensi Episcopo Unde rear sacrum, Praesul mitissime, fontem Prosiluisse novo per loca culta sinu? Frigidior Geticis elabitur unda pruinis; Purior electro, candidiorque nive. Circum prata virent Zephyro contenta colono, Et variae dulci voce queruntur aves. Colludunt placidis madido pede Naiades undis, Naiadumque natat crimine raptus Hylas. At pharetratus Amor geminas hic abluit alas, Et sedet in viridi margine laeta Venus. Fessa Diana tamen variarum caede ferarum Cum venit, his posita veste fovetur aquis. Blanda cohors Satyrum levibus permixta Napaeis Ludit, et arentem pellit in amne sitim. Quin etiam sacrae contempto Helicone Camaenae Haec pro Castalio pocula fonte bibunt. Ut reor, eversa formosus aquarius urna Has tibi de supero vertice misit aquas.
139. in Arnoldum Pardonem Deseris Adriacos celeri pede Pardo penates, Tam cito natalis cura relicta soli est? Nec te lar patrius, nec te pia mater euntem Detinuit; fratrum gratia nulla fuit? Quanta tabernarum strages, quam multa peribunt Pocula; ficedulis quanta ruina venit? Te reor antiquo maiora alimenta furori, Stultitiaeque aliquid accumulasse novi. Crede mihi, veteris vera est sententia dicti: Qui furit, hic omni tempore stultus erit.
140. Ioanni Crachenberger, regio secretario Clare poeta, meo crescentes pectore flammas Inspice, et optatam, si potes, affer opem. Pene puer fuerat, cum Balbus amore periret; Iam vir barbarico Balbus amore perit. Quid faciam, mihi nulla patent commercia linguae, Nec Latios novit cara puella sonos. Non mihi divitiae, nec opes praestantur avitae, Per quas saepe ferox conciliatur amor. O utinam properet mihi fila novissima Cloto Solvere, et aetatis sit brevis hora meae. Nec mea solemni ducantur funera pompa, Inscriptis tophus protegat ossa notis. Me Veneti genuere lares, formosa Vienna Abstulit; agnovi carmina, iura, polos. Cum totiens peream, totiens comburar ab igne; Una salus superest, posse perire semel.
141. Lucae Schniczer, consiliario regio Ingenii solers, et rebus natus agendis, Candida qui clarae nomina lucis habes; Si sapis, assiduo madeant tua tempora Baccho, Semper et in laetis otia rebus age. Falsa superstitio longum durata per aevum, Credere, Tartareum sontibus esse locum. Quid styga, quid lemures, quid inania regna timemus? Cur animos torquet fabula vana pios? Cum primum varias sumsere elementa figuras, Fixum erat, immenso quidquid in orbe fuit. Fata immota manent, Parcarum immobilis ordo est, Et nihil aeterna condicione vacat. Sit tibi vita alacris casta cum coniuge, et ambos Natorum cingat pulchra corona senes.
142. Magno de Honberg, Iurisconsulto peritissimo Magnus es eloquio, legum quoque dogmate magnus; Hinc mensura tui nominis esse reor. Sume patrocinium sacri laudabile vatis, Cui rabido latrat turba canina sono. Ista bonae fidei seu dicitur actio, sive Nobile selecti iudicis officium. Sive interdictorum sit genus, unde repulsus Vi fueram, proprio restituisse loco. Magna peto; Claria sed quis te maior in arte? Iusta peto; quis te iustior alter adest?
143. de deo somno Somne, quid oppressos pueri confundis ocellos, Candidaque infuso membra sopore gravas? I procul atque thoros agita sine amore tepentes, Longaevique petas frigida membra senis. Te propter iuncti totiens solvuntur amantes, Te propter Veneris foedera rupit Hylas. I procul, aut pueri si te quoque gaudia tangunt, Blandus amor dederit cum sua dona, veni.
144. de Lucifero ad Wolfgangum Sackh Lucifer alme veni, nostros visurus amores, Cum iubare aurato Lucifer alme veni. Cum primum Eoo rutilabit Phoebus ab axe, Nostra verecundus tecta subibit Hylas. Phoebe nimis cessas, quid gaudia nostra moraris? Phoebe veni, vatis si tibi cura tui est! Sed tamen Aebalio fac sis contentus amore, Ne Boreas nostrum saeviat in puerum. Tuque Aurora veni, prima satiata rapina, Pro Cephalo, vereor, ne rapiatur Hylas. Heu, heu nascenti non cedit Cynthia Phoebo, Cynthia formosum cernere gaudet Hylam. Improba luna late mediis emersa sub undis Neu rape, quod nostris charius est oculis. At tu blande puer media vel nocte venito; Purior aestivo nox erit illa die.
145. Leonardo Wulffing, Viennensi Officiali dignissimo Accipe facunda quos scripsit voce libellos, Gloria Romani Tullius eloquii. Pigra soporiferae fugias quibus otia Lethes, Et releves curas cum Cicerone graves. Munera parva quidem, magnum sed cernis amorem, Omnia praecipuus munera vincit amor.
146. ad Candidam puellam Candida candentes inter numeranda columbas, Candida candenti conspicienda coma. Candida dextra tibi est, frons candida, candida cervix, Candidulaeque manus, candidulique pedes. Collum vincit ebur, vincunt chrystalla lacerti; Vincunt candentes lilia cana genae. Phoebaeus tibi cedit olor, ceduntque pruinae, Cedit Erithreis eruta gemma vadis. Sed niger est cunnus, nigrorum est silva pilorum; Hoc nisi te laedat, candida tota fores.
147. Simoni Ungerspach, Thesaurario generali ac senatori regio Aurum bella gerit, mucronibus imperat aurum; Aurum ventosis vela dat aequoribus. Evertitque urbes, et moenia diruit aurum, Delet et extructis oppida celsa rogis. Tolle aurum, nullae vitiantur in orbe puellae; Tolle aurum, nullus peccat in orbe puer. Aurum igitur si quis nobis, Simo maxime, donet, Carminibus nostris aurea vena foret.
148. de Lilio regis Franciae ad Raymundum, Cardinalem Gurcensem Rosas immitis populatur aetas, Aureas frondes Iovis ira saevi Delet momento, fragilisque cessat Gratia florum. Sed fortis rupes Hicinis furorem Vincens, et morsus properantis aevi, Servat (o mirum) peritura nullo Lilia saeclo. Nusquam formident Aquilonis atri Flatus, nec missas resonante caelo Grandines; forti modo si tegantur Lilia rupe. Hanc colit Phoebus posita pharetra, Comasque vinctae levibus corollis Gratiae molles, facilisque demta Aegide Pallas. Hanc nec irati rabies Tonantis Vexat; nec fluctus maris aestuosi; Hanc cavent imbres, metuuntque saevi Laedere nimbi.
149. Guillelmo de Rupe forti serenissimi regis | Franciae Cancellario carmen bucolicum
argumentum eclogae Balbus inops fluctu crudelique obrutus austro Confugit ad te munimina fortia rupis.
Poeta Gramineae Coridon proiectus margine ripae; Sequana labenti qua flexilis obstrepit unda, Aestus vicini pellebat fluminis aura: Obvius ecce venit puer Itacus et puer Alcon; Voce pares, forma similes, natalibus idem; Ille gregis custos, huic horti cura feracis. Qui sua communi maerentem fata querela Captabant calamis duri solatia casus. Hos Corydon (nec enim carmen triviale sonabant) Novit, et o pueri quis vos Deus (inquit) acerba Sorte premit, laevoque obducit nubila vultu? Vestra quidem merito iam vos designat honore Fistula, quae toto resonat dulcissima pago. Finierat; querulo sic Alcon incipit ore: Alcon Mille sub Euganeis pascebam collibus agnas, Matribus a totidem (culmo cum mitis hirundo Figit opus) niveas demebam forcipe lanas. Quid memorem, numerosa meis ut buccula septis Clausa superfuso replebat Cymbia lacte? Nonus ab undecimo mihi iam successerat annus; Ecce, aurem vellens dixit ruralis Apollo: Linque puer saltus, et ovili cede vetusto; Laurigeraeque veni sub amoena cacumina rupis. Ut veni, ut iacui, ut me mala pressit egestas; Nec cessare sacro licuit sub tegmine rupis; Nunc vagor alitibus per devia rura sinistris: Proh dolor! hyberna ieiunia pellere quercu Cogor, et e duris excerpere mora rubetis. Itacus Me quoque sors eadem peregrinum visere caelum Compulit; ah patrii neglecta est glarea ruris; Glarea parva quidem, multis sed fertilis herbis. Hic olus et tardos acuens heruca maritos, Capparis, ignavoque rumes placitura palato. Et lactuca recens, teneris et brassica fibris. Nec satureia favis, nec mensae ingrata sinapis. Hic virides apii crines, et olentia late Serpilla, et Lybici genitalia gramina bulbi. Quin etiam arboreos faetus mihi cura tueri: Foederibus blandis varios miscere sapores Suetus, adoptivaque nemus confundere gemma. Sic secura quies, facilisque ex arbore victus Semper erat, dapibusque famem solabar inemptis; Nunc me gramen inops citisi, lachrimosaque pascit Cepa, levoque sitim caenosi gurgitis unda. Coridon Corde fugate metum pueri, sedare dolorem Discite, et afflictis nunquam diffidere rebus. Vidimus obscuros densa caligine nimbos, Post tamen arrisit puri clementia caeli. Et licet usta seges siliquis fallacibus olim Agricolas ludat; licet interversa malignum Glebe ferat lolium, sterilique albescat avena; Saepe tamen laetis flavescit campus aristis. Nunc operae pretium est, dulces inflare cicutas; Forsitan audita rupes mitescet avena, Carmen et irati rabiem compescere fluctus Creditur, et rigidas deducere montibus hornos. Orpheus infernos placavit carmine manes; Amphion silices movit, Delphinas Arion. Ergo agite, alterno distinguite iubila cantu. Alcon primus erit, tu proximus Itacus ibis. Alcon Omniparens tellus, et rerum Iuppiter auctor, Quique tuo signas labentia tempora motu, Phoebe pater, rebusque potens Venus alma creandis; Et montana Pales, et pastoralis Apollo, Ferte pedem, votisque meis spirate secundi, Ut fruar optatae forti munimine rupis. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur. Itacus Nymphae ruris honor, Dryades, quaeque antra Napeae Quaeque secant liquidas madido pede Naiades undas, Et redimita comas levibus Pomona corymbis; Sistite me forti (si qua est clementia) rupe. Vobis victor ego nostro de rure quotannis Primitias, mixtisque dabo pia thura corollis. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur. Alcon Cernite triste pecus, corrosis tabida membris Ut laedat scabies, et lento pustula virus. Non levat elleborum, nec amaro sulphura nitro, Nariciaeve pices, lentave bitumen amurca. Si pecus hoc rupes sub amoena protegat umbra, Iam faetura gregi superabit laeta salubri. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur. Itacus Quamvis siccus ager sitientibus aestuet herbis, Rupe sub hac placidi nitet indulgentia veris; Quam natura parens viridanti gramine vestit; Spargit odore Venus; pingit Dea Flora colore, Pallescunt violae, rutilo rosa purpurat ostro. Alba ligustra micant, flavet coma lutea caltae. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur: Alcon Rupe sub hac Faunique colunt, Satyrique bicornes, Leneusque pater, Phoebo Parnassia rupes Grata minus, minor est Grinaei gratia ruris; Hic pax, atque fides; ludit cum tigride dama, Lambitur agna lupa, feritas non asperat Ursos; Nec latet occulto serpens armata veneno. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur: Itacus Populus hic albet, platanus vitet, apta Dione Myrtus fructificat, Phaebaeaque germinat arbos; Has celebrat frondes, et amicas vatibus umbras, Quicunque Aonio sua proluit ora liquore, Terrenosque iterum si Tityrus induas artus, Hanc coleret felix contempta Amaryllide rupem. Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur. Coridon Dulce quidem canitis; nec vos bonus odit Apollo. Auguror, o pueri, flatu levis aura benigno Spirabit, meliusque feret sors mobilis aevum. At nunc iucunda laxemus seria mensa. Sunt mihi namque novo compacta coagula lacte; Nec fumosa carent sicco carnaria tergo; Sunt pira, sunt longa pendentia mala genista; Ficus, et exigua vestita cidonia lana. Et iam sudantes referunt iuga fessa iuvenci; Nubila densantur, revehitque crepuscula vesper.
150. Bartholomaeo Staber, medico insigni Docte Machaonio morbos expellere succo, Nec minus optati viribus eloquii. Amissas reparas male sano in corpore vires, Ingrediturque novus aegra per ossa vigor: Tu revocas Manes Acherontis ab orbe remissos; Pluto dolet lusus, lusa Megaera dolet: Frangere cum properet iam fila novissima Cloto, Iungis adhuc vacuo stamina longa colo. Aspice, ut aestivi correptus sidere morbi, Expectem tetricas in mea fata Deas. Ut mihi succurras, studii commercia poscunt; Vatibus, et medicis unus Apollo favet. Si mihi parta salus, veluti Phlegethontis ab imis Sim revocatus aquis, viribus alter ero.
151. Paulo Wingartman, amico suo Desine mirari, nostrorum irrisor amorum, Si rapuit sensus Iulia cara meos. Hoc faciunt niveo radiantes fronte capilli, Labraque pestanis invidiosa rosis. Hoc faciunt minio vultus, et lacte decori, Collaque Sithonia candidiora nive. Hoc faciunt oculi Phaebaei signa nitoris, Qui retinent, oculi sidera bina mihi. Hanc propter dulces contemnis Iache liquores; Deseris hanc propter gramina flava Ceres. Illius agrestes flectuntur amore myricae; Illam etiam fontes, et nemus omne colit: Illius et quercus, et cedunt saxa figurae; Illa feras, homines, subiugat illa Deos. Ergo meos tandem mirari desine amores; Mirum est, in tanto si grege Balbus amat?
152. de Iure civili Saeve Draco, facunde Solon, generose Lycurge! Vos sequor, a vobis nullo divellar in aevo. Prima pharetratos aetas sat lusit amores: Frango chelym, numerosque leves, et ludicra pono.
153. Michaeli Vitezio Dulcia Pelignum redolent tua carmina nectar; O mihi Orestaea iuncte poeta fide! Et tibi Phoebus adest, et adest sacra turba sororum; Seria sive velis, sive iocosa sequi. O dilecta Deis; o felicissima tellus! In qua tu fausto sidere progenitus. Per te Pannonium migravit Phoebus in orbem, Mixtus et Aoniis defluit Ister aquis.
154. Michaelis Vitezii ad reverendissimum dominum Io. Vitezium, | Episcopum Vesprimiensem ac Viennensem elegia Pontificale decus, nostro memorabile saeclo; Accipe Vitezii munera pauca tui. Horrida grandisono canat alter bella cothurno, Martia quae Gallo Roma sub hoste tulit; Fraternasve acies et notos caede Philippos, Et Ptolomaeo funera facta solo. At mea Musa tuas numeroso carmine laudes Dictet, inaequali conspicienda pede. Mox te grandiloquo referam (modo vita supersit) Carmine; Smyrnaeo concomitante choro: Os tibi mite quidem; sed pectus mitius ore; Non alia antiqui forma Catonis erat. Supplicibus facilis, tumidos scis vincere; felix, Cui datur ex omni noscere vera loco. Quanta serenati radiat clementia vultus? Nec quisquam a miti principe tristis abit. Sic Titus orbis amor, Romanae gloria gentis Audiit a populo vota petita suo. Docta Maronaeo tu proluis ora liquore, Eloquiique nitent flumina larga tui. Sacrarum nosti numerosa volumina legum; Iura quidem memori pectore cuncta tenes. Nec te Tersiten, potius sed Nestora dicam, Qui bene tam noris, tam graviterque loqui. Hinc tibi sacratae regum praestantur habenae, Omniaque arbitrio stantque, caduntque tuo. Nec nocuit fortuna tibi, sed victa pudore Se facilem tanto praebuit illa viro. Sint alii certe terrena labe creati; Te liquet aethereo semine progenitum.
155. ad Pomponium Laetum, praeceptorem suum epistola Nil mirere meae diuturna silentia Musae Pomponi, Latiae gloria prima lyrae. Nam modo sacra tuo qui proluit ora liquore Pannon, barbarico nunc levat amne sitim. Ille pius vates, purique Heliconis alumnus Heu iacet Arctois, qua furit Ister, aquis. Proque Helicone bibit caenosi gurgitis undam, Aut ubi limosis rana coaxat aquis. Non caput hoc laurus, sed funere rapta cupressus Cingit, et e stygiis eruta taxus aquis. Strata licet gelidis Symechia rura pruinis, Vesprimiique colam iugera culta soli. Te sine nulla dies, sine te nox nulla futura est; Fixus eris cordi semper amice meo. Rexisti tenerae tu fortia lora iuventae; Te duce Castalio mersimus ora lacu. Si violasse tuae videar data foedera dextrae, Da veniam; saevus id mihi iussit amor, Qui tolerare famem, duros tolerare labores Cogit, et immiti vivere servitio. Nostra adamantaeis devinxit colla catenis, Et regit ad nutum pulchra Perylla suum. Nec sinit, ut repetam septenae moenia Romae; Moenia iudicio semper amata meo. Quod si forte ferox laxet sua vincla Cupido, Ut fracto ducam libera colla iugo, Ad te Parrhasio veniam vestitus amictu, Et summo lapsus credar adesse polo. Et tibi dona feram gelida collecta sub Arcto; Dicam, Pomponi, munera parva cape. Dona serenato, quo conspicis omnia, vultu Accipies, meritis dona minora tuis. Devehat hanc niveo signandam vellere lucem, Quamprimum Eois Lucifer albus equis!
156. ad Io. Baptistam Calvum, sodalem epistola Iunctus amicitiae stabili tibi foedere, et idem Tecum Castalios suetus adire lares, Mittit ab Arctoo, quam mallet ferre salutem Vertice, et armata verba notata manu. Ille quidem gelido cunctatur in orbe; sed adsum Littera sermonis fida ministra sui. Crede licet gelidos Boreae colat ipse recessus, Aut ubi stat rapido Zona perusta polo; Non tamen ulla tui venient oblivia vultus, Decidet et nullo tempore lapsa fides. Illum etiam in cineres cum mors mutaverit atros, Immemor haud meriti est umbra futura tui. Grande putat meritum, quod cum comitatus euntem es, Sparseris indignas Hymbre fluente genas. Grande putat meritum, peregrino solus in orbe Quod tuleris promptam, cum foret aeger, opem. Ut reliqua omittam; quid agat, si forte requiris, Deducatve quibus tempora laeta iocis, Ille nec Aonidum per amaena vireta sororum Ludit, honorato nec levat amne sitim. Proh pudor! indulget dapibus, Bromioque furenti, Sic iubet Arctoo terra subacta polo. Non ibi diligitur, nisi qui cratera profundum Siccat, et annoso pocula plena mero. Pannonii posuere truces solatia largo Nectare, vel ludis, perpetuoque cibo. Talibus invigilant rebus noctesque diesque, Quos inter socius cogitur esse tuus. Non choreae, cantusque iuvant, non plectra lyraeque; Absunt deliciae, Roma beata, tuae. Barbara perpetuo vexantur tecta duello, Et grave muralis machina pulsat onus. Tela cruore madent, albescunt ossibus arva; Pax nullo est miseris tempore, nulla quies. Cur nec adhuc rediit, mirum fortasse videtur; Non tenet hunc blandis culta puella iocis. Cynthia crudelis procul est, procul ipsa Camilla; Est Cristilla procul; est procul Orca fera, Non est hic Lenas, non hic immitis Iolla, Nec sua quae rapuit pectora Phylliroe. Dulcia nec flagrant vibrantibus oscula linguis, Morsave candidulo dente labella tument. Proh dolor! ille sacer volitantis lusor amoris Nunc gerit audaci pila cruenta manu. Castraque barbaricis sequitur fulgentia signis; Nec trepida raucas suscipit aure tubas. Eminus et pharetra, falcato cominus ense Pugnat, et in duris tempora rebus agit. Et modo Turcarum saevas domuisse phalanges, Nunc placet hostili ponere castra solo. Semper tela, aciesque iuvant clypeique micantes, Nocte caret somno, luce quiete caret. Quod sibi si flatu spiret fortuna secundo, Et veniat coeptis mollior aura suis, Optabit celeres Medeae scandere currus, Mercuriique pedes, Triptolemive rotam; Ut cito barbarica possit regione relicta Quaerere Romuleo moenia structa solo, Et petere optatos fraterna mente sodales, Milleque depulsa basia ferre mora. Interea dum bella fremunt, dum tela coruscant, Mittit ab Arctoo verba legenda polo. Nulla quies lateri, fuerit cum fessa voluptas Mutua, blanditiis est revocanda Venus. Post mortem si sensus inest, meminisse iuvabit Gaudia; si nihil est, haec rapuisse iuvat.
157. Sigismundo de Polhaym, et Christophoro de Hochenfeld, regiis senatoribus Dum pudor et probitas meliori fulsit in aevo, Barbatos aluit Martia Roma viros. Barbatus vixit Fabius, reducesque Camilli, Et quorum titulis Punica regna iacent. At postquam luxus mores flexere pudicos, Et coeptum est, teneros prostituisse mares; Foemineos sumunt posita lanugine vultus, Mollitiemque animi prodere fronte iuvat. Caesaries inculta viros prolixaque barba Ornat, et horrentes hirta per ora pili. Servet molliculos imbellis foemina vultus; Triste supercilium forma virilis amat. Ut folia arboribus, teneris ut pampinus uvis; Sic est magnanimis barba decora viris. Volsellae, et strigiles, et acuta novacula quantum Dedecus, aetatis posterioris habent. At vos ut priscos virtute aequatis honores; Sic cultu veteris signa refertis avi.
158. Andreae Croato de Lapach, senatus regii Marescallo Piniferis nutrite iugis, nec stemmate claro, Nec virtutis egens, veteri de gente Curetum Turba audax, rapti cunabula prima Tonantis Liquit, et Adriaco circumflua littora ponto Elegit; geminas anguis qua separat Arctos. Hinc satus egregiis extendis nomina factis; Relligione Numam, priscum gravitate Catonem Vincis, et insignem patria pietate Metellum.
159. Bartholomaeo Modrusio, regio consiliario Dic, rogo, scrutator gemini celeberrime iuris, Cur lepidum damnet turba profana melos? Estne furor? capitisve minutio maxima? versu Pande Medusaei dulcis alumne chori. Quem non naturae fallunt arcana potentis, Non homini quidquid fas didicisse fuit. Nestora melliflua potis es superare loquela; O mihi perpetua concelebrande fide. Nullus amicitiae nodus valet arctior esse, Quam si virtutis pectora nectat amor.
160. Hieronymus Balbus, utriusque iuris Doctor, | Christoforo de Liechtenstein, Marescallo Austriae Austriacae telluris honos, quem Martia tollit Gloria, et extensis volitans victoria pennis, Te gelidi timuere Scythae, te dirus Alanus Horret, et algenti constrictus Sarmata ponto. Neglecta quotiens unda (cum Syrius ardet) Tela inimica petis; quotiens sub nubibus actae Alpinaeque nives, pigrique hyberna Bootae. Scis, quo castra loco, quae sit custodia vallo Aptior; expediat planone educere campo, An cuneis densare aciem, quae commoda fraudi Vallis, et incerto quae sit fiducia Marti. Quadrupedante vagas si quando concutis alas; Quis melior simulare fugas, quis certior arcum Tendere, et obliquos cursu deludere cursus? Primus inis pugnas, primus speculator in hostem Ingruis; inde ferox exercitus arma lacessit, Exemploque ducis totum componitur agmen. Si litui siluere truces, ut robur in armis, Sic probitas in pace nitet, gaudesque cruentam Loricam mutare toga; tranquilla potestas Imperat, et secura quies, nil gratia suadet, Nil odium cogit; tumidos non prospera fastus Exacuunt; irae parcus, sed pacis abundans. Quo feror? ista queat digno praeconia cantu Nemo referre, suum ni Corduba dives alumnum, Sidereumque iterum mittat sacra Mantua vatem.
161. Ioanni Waldner, Austriae Cancellario supremo Te graviore libet quotiens modularier oestro, Distrahor, et nimio premitur sub pondere cervix; Martis opusne canan? sed plus laudaris inermis; Iustitiam mirer? rigidi sed plena pudoris Inde rapit gravitas; hinc mens praesaga futuri Corde tuo secreta sibi penetralia servat; Sancta fides, placidique modestia pectoris index. Supplicibus facilis, nulli implacabilis obstas. Non odii stimulis, rabidave accenderis ira, Firma adamantaeo constringis foedera nexu; Pellitur ambitio, rebusque infestus opimis Livor edax, nunquamque tuos obrepsit in actus Crimen avaritiae, tumidove superbia fastu Virtutum male fida comes, contemptor honesti Lusus abest, patriosque agitans discordia fines. Cuncta quibus veteris fulgent insignia saecli, In te mixta fluunt; priscaeque aetatis honores Solus habes; omnis sub eodem pectore virtus Conditur, et maior collectis viribus exit.
162. Casparo de Rogendorf et Sigismundo de Nydertor | senatoribus regiis Quid iuvat, assiduis sua carpere pectora curis? Vita fugit volucri non reditura pede. Stat cuicunque sui praefixus terminus aevi, Et nihil morte homini certius esse potest. Interea niveas morsu leviore papillas Stringamus, tenuem dente premente notam Praeliaque alternent vibrantibus oscula linguis, Scalpaturque locis rima minuta suis.
163. ad Cetrarium rivalem Aemule, qui nostro nimis insidiaris amori, Perlege ab Arctoo carmina missa polo. Axis inocciduus gemina spectabilis ursa Me tenet, insanis qua furit Ister aquis. Tu frueris nitidae formoso corpore Lysae, Deque mea ponis vasta trophaea fuga. Primus amor Cristilla fuit, fuit Orca secundus; Successit Lenas, cui fera Phillyroe; Quintaque inexhausto me torsit amore Camilla: Extremi Lysa causa furoris erat. Hanc revocas blandis ad mutua furta tabellis, Deque meo gaudes eripuisse sinu. O decus, o spolia, o verae praeconia laudis, Sic socio pactam contemerasse fidem! Tu levior foliis vernaque incertior aura, Verba dabas celeri diripienda noto. Fata inimica volunt, et conscia sidera fati, Ut caream vultu candida Lysa tuo. Tergeminae nectant mihi stamina longa sorores, Spirabit votis mitior aura meis. Pande sinus, quantumque potes, secet aequora puppis, Nam mediis fiet naufraga pinus aquis. Forte sub ambiguo vellem quid claudere versu, Quaeris; quod superest perlege, certus eris. Dalmatico referam fulgentia dona metallo, Lecta vel Eois dona sub aequoribus. Lysella occurret roseo spectabilis ore, Lysella aethereo dignior axe frui. Absque mora implicitis iungemus basia linguis, Ut cupido iungit alba columba viro. Tunc petit, ut valeam boreali missus ab Arcto; Dicam, quod valeo, si mea vita vales. Forsitan et gratae certamina blanda Diones Miscemus, placido nocte iuvante thoro. Festa dies aderit meliori stamine nexa, Quam nivea signet lactea gemma nota. Tunc tibi Tisiphonae diris accincta colubris Torrebit rapida pectus inane face. Tunc Ixioneae nosces dispendia sortis, Et mediis fies Tantalus alter aquis. Oedipodos malles (ne quid modo tale videres) Supplicia, et vetuli noscere Tirresiae. Vive tamen, sed vive miser sub amore sinistro, Et tibi sit Lysae copia nulla meae.
164. ad Io. Baptistam de Zoculis I, pete laurigeros celeri pede Musa penates Baptistae, et brevibus ora resolve modis. Ut noscam, an valeas, me misit ab axe boreo Pannon, inocciduo qua micat ursa polo. Qui licet arva colat riphaeis sparsa pruinis, Non cecidit memori pectore lapsus amor. Carmina non redolent sacras Permessidos undas, Sed sunt barbaricis barbariora locis. Quidquid enim gelidum scribit prostratus ad Istrum, Naturam redolet, ingeniumque loci.
165a. epitaphium eius Dalmata me genuit, me sustulit Hungara tellus. Dum vixi, aligeri miles amoris eram.
165b. epitaphium D. Friderici Caesaris Iura dedi terris, nunc me sacer abstulit aether, Ut pia caelicolis pro Iove iura darem.
166. aliud eiusdem Dum vixi mortalis eram, nunc Iuppiter alter; Iam gemino dabitis thura Sabaea Iovi.
167. Io. Vitezio, Vesprimiensi, ac Viennensi Episcopo Maximus Alcides, totum qui viribus orbem Vicit, et immota sustulit astra manu, Pauperis Evandri tenues subiisse penates Dicitur, et mensas parve Molorche tuas. Te quoque, sidereo Praesul dignissime caetu Haud pudeat nostras concelebrare dapes. Iane serenato qui conspicis omnia vultu, Reddas aspectu prandia laeta tuo. Este procul curae, duri procul este labores; Sint choreae, ludi, plectra, Cupido, merum. Quisque bibat; sed pura bibas tu pocula largo Nectare; dumque bibis, talia verba sonent: Sunt tibi, Praesul, opes, sit honor, sit gloria, splendor, Et videat Pylios laeta senecta dies. Sint cito purpureo tua tempora cincta galero; Accedat culmen pontificale tibi. Candida fumoso madeant crystalla phalerno; Omnia iucundis sint loca plena iocis. Namque ioco, et requie gaudet formosus Apollo, Saepe racemifero est vincta Minerva Deo. Otia qui sumsit, multo ferventius idem, Postmodo virtutis grande peregit opus.
168. lector librum alloquitur Parve quid Austriacum properas liber ire per orbem? Tutior in domini sedibus esse potes. Vera mones lector; sed crebras ille lituras Dum timet, in populo quaerit habere locum. Hoc tineas pasces; fuero parte utilis illa; Quod natura parit, num rubor est alere? Fudisti sumtus, quadrantes fundimus octo; Hos compensabunt balnea rara mihi. Denique sive legar, seu non reprehendar, utrum vis Da, utrum vis, nostro grandius est merito.
169. ad Adrianum VI. Pont. Max Sustulit Alcides nodosae robore clavae Monstra, novercales quae peperere doli. Nunc quoque ne toto pax aurea surgat in orbe, Erumpunt stygiis eruta monstra vadis. Non tantum Diomedis equi, nec Taurus, et Hydra Obfuit, aut volucres, marmaricusque Leo. Quae paucis nocuere, sed haec furialis Erynnis Sacrilegum toto spargit in orbe nefas. Adde, quae Herculeis tantummodo corpora monstris Exciderant, animas haec fera monstra necant. Quae si sustuleris; quanto mens corpore praestat, Herculea tanto laus tua maior erit.
170. reverendissimo domino Bernardino, Cardinali S. Crucis Relligio dulcisque comes sapientia coelo Elapsae in gremium desiluere tuum. Utque tenet geminas coelestis regia Divas, Pectore sic Numen fulget utrumque tuo.
171. reverendissimo domino Dominico, Cardinali Grimano Quod tibi purpureo sint tempora cincta galero, Quodque Pater Venetae Dux regat urbis opes, Magna reor, maiora tamen, quod Numine ab ipso Mens tibi sit cunctis irradiata bonis. Nam lituos, trabeas, fasces, diademata, lauros Saepe dat alterna fors adimitque manu. At spes certa, fidesque tenax, et robur amoris Non nisi siderei mittitur arce patris. Nemo suis fretus virtutibus aethera speret Scandere, divini est muneris esse pium.
172. reverendissimo domino Francisco Soderino, Cardinali Volaterrano Nuper in Elysiis animam dum quaero Solonis, Iam rediit vitam rursus in aetheream. Maia natus ait, quod si vis nosse Solonem, Ora Soderini cerne verenda patris.
173. reverendissimo domino Antonio, Cardinali de Monte Tydides Itaco quod erat, quod Nestor Atridae, Hoc tibi dum vixit Iulius ipse fuit. Te sine nil validis tentavit Iulius armis, Te sine nil placida contulit ille toga.
174. reverendissimo domino Ioanni de Picolominibus, Cardinali Senensi Quod si Pontificum generosa e stirpe duorum; (Stemmata nam tecum iungit uterque Pius) Hoc fatale tenes; nam fato nascitur iste Villicus; hic cerdo; regius ille puer. At quod Pontificum sic aeques acta duorum, Clavibus ut demtis cetera sint paria, Hoc virtutis opus; sed cum te moribus aequet Pontificum virtus, aequet et in solio.
175. reverendissimo domino Pompeio, Cardinali de Columna Armorum, fundique potens Dea Pallas in unum Te simul effudit Numen utrumque suum. Et qua saevorum domuit fera corda Gygantum, Aegida pro clypeo donat habere tibi. Et quo fulmineum reficit post bella parentem, Hoc dedit eloquio te quoque posse frui.
176. reverendissimo domino Laurentio, Cardinali Campegio O decus, o verax patriae virtutis imago, Quam bene de Lauri nomine nomen habes, Vilescunt lauri, ni spiret Apollinis aura, Quas prius in Daphne foverat ille sua. Te sine clavigeri sic Regia Principis aula Languet, et afflatu statque vigetque tuo.
177. reverendissimo domino Thomae, Cardinali S. Sixti Si Samii sunt vera senis documenta, renasci Si datur, atque animas corpus adire aliud, In te migravit, sed Numine plenus, Aquinas, Sicque eadem mens est, ut tibi nomen idem.
178. reverendissimo domino Aegidio, Cardinali S. Matthaei Sanguinea fatale geras quod ab Aegide nomen, Non necis indicium, sed pietatis habes. Aegide gorgoneos ut Perseus extulit angues; Utque sua Pallas Aegide monstra necat; Sic tu, sidereas fas est cui scandere sedes, Noscereque aeterni mystica sacra Dei, Doctrinae clypeo, velut Aegide, pectora septus, Horrida quod pellas schismata, nomen habes. Ingenio nam saepe tuo victoria parta est; Ille truci gereret cum fera bella manu. Cumque triumphatas sua sub iuga mitteret urbes, Parceret ut victis gentibus, auctor eras. Laus habet aequa duos, tamen est me iudice maius: Hostes ingenio, quam superare manu.
179. reverendissimo domino Alexandro, Cardinali Farnesio Cum primum liquidas peperit te mater in auras, Risit in Elysiis tetricus ille Cato. Atque umbris causam quaerentibus impia dixit: Effugi, postquam Caesaris arma feri; Excessit Latio vitae censura severae. Nemo meis aptus moribus inde fuit. Sed modo Romuleo puer hic de sanguine cretus, Effinget veteres, ac revocabit avos. Ille mihi morum fiet successor, et haeres, Ille meae specimen iam gravitatis erit.
180. reverendissimo domino Petro, Cardinali Anconitano Petre Teramnaeo nil concessure Lycurgo; Gloria Cardinei Petre diserte chori! Tu (quod pene negat stolidi mens inscia vulgi) Legibus eloquium posse coire doces. Namque ita sacrarum numerosa volumina legum Pandis, ut Hyblaeo dulcius ore sones. Hinc te purpurei moderantem iura senatus Cernimus, et dictis cedere cuncta tuis. Ars omnis mutila est, nec habet, quo limine scandat, Ni sit fulta sacri viribus eloquii.
181. reverendissimo domino Laurentio, Cardinali SS. Quatuor Tangitur ut nunquam Parnassia fulmine laurus; Ut semper virides explicat illa comas. Sic tua, Laurenti, toto nitet aurea virtus Orbe; nec insidias, nec timet arma Iovis.
182. reverendissimo domino Iulio, Cardinali Mediceo Dum delapsa polo prudentia quaerit ubique, Quos adeat, nullum comperit esse suum. At postquam in Thuscis Medicen perspexit Iulum, Dux, ait, erranti Dux mihi solus eris.
183. eidem Horrida ceu Pallas concussit in Aegide monstra, Cuius ab insigni nomine nomen habes. Sic tu ter culta, triplici ceu fulmine, lingua, Monstrosa infernis schismata mergis aquis.
184. reverendissimo domino Alexandro, Cardinali Caesarino Caesaris agnomen merito tibi contigit uni; Caesare nam magno vel meliora facis. Ille suis totum subiecit legibus orbem, Calcasti pedibus tu scelus omne tuis.
185. reverendissimo domino Ioanni, Cardinali de Salviatis Quid potius de te mirer? viresne capacis Ingenii? sanctas an pietatis opes? In te mista fluunt solidae constantia mentis, Sinceraeque tenax relligionis amor. Teque verecundo collecta modestia vultu, Teque fides ornat, iustitiaeque iubar. Tu triplicis Sophiae Divumque arcana revolvis, Atque homini quidquid fas didicisse fuit. Te Charites, Musaeque fovent, tibi comminus artes Datque suas Phoebus, datque Minerva suas. Laude sed humana est tollenda scientia; virtus Coelesti dignum te tua laude facit.
186. illustrissimo domino Ludovico a Corduba, Duci Suessae Pugnaces inter quod sis tam clarus Iberos, Fulget ab antiquis hic tibi splendor avis. Quod tibi sint validae specioso in corpore vires, Naturae acceptum sideribusque refer. Pinguia quod placida teneas Dux arva Suessae, Praebuit hoc facili sors tibi larga manu. Quod tibi iuncta thoro formosa Eluyra iugali, Grande, sed aligeri munus amoris habes. At tibi quod sancti niteant sine crimine mores, Et referas priscum relligione Numam, Non haec fortunae, non haec sunt munera fati, Sed tua, laus omnis haec tribuenda tibi est. Nostra animi est virtus, nostra est pietasque fidesque, Cetera sub regno sunt Dea caeca tuo.
187. reverendissimo domino Ioanni Rufo, Archipraesuli Consentino Ut cum saevit hyems, turget mare, solus ab alto Castor agit dubias per freta caeca rates. Romuleas inter sic Consentine procellas, Solus ades lacerae Stella secunda ratis.
188. eidem Quae placidos fontes visa est sulcare carina, Heu mihi quam vasto fluctuat illa salo. Hanc miser ingressus, rapido ne subruar aestu Consentine bonis tu facis alitibus. Tu Glaucus, Phorcusque mihi, tu sidera Laedae Tuque Helice, votis tu cynosura meis. Te duce non Lybicas Syrtes, rabiemve Malaeae, Nec metuam Siculi monstra profunda maris. Quem regit in fluctu tutela potentis amici, Semper inoffensa navigat ille rate.
189. reverendissimo domino Christophoro Marcello, | Archiepiscopo Corcyrae Inter tot scelerum facies, totque impia monstra, Monstra, quibus stygiis praecipitamur aquis, Tu coeli reseras aditus, et fata recludis, Davidicaque canis mystica sacra lyra. Tu rerum causas celso deducis Olympo, Factaque de nihilo semina prima doces. Et tibi fas, puro radiatam lumine mentem Altius humanis exseruisse malis. Scilicet ut nunquam coeno corrumpitur aurum, Nec Phoebi radios inficit atra dies; Sic tenebras inter, et nubila noctis opacae Nil in se virtus, quo violetur, habet.
190. reverendissimo domino Ioanni Hispano, | episcopo Conchio Phoebus in Aeneadum colles migraverat olim, Attuleratque artes Graecia docta tuas. Sed Gothus, atque Scythae, iunctique ambobus Alani, Postquam Roma tuum comminuere decus, Barbariem fugiens peregrinum cessit in orbem, Qua fluit irriguis Boetis amoenus aquis. Quid non fata rotant? reduces Iacobe Camoenae Antiquos repetunt te remeante lares. Iam cytharae, cantusque vigent, iam florida laurus, Oraque grandiloquo plena Marone sonant.
191. ad Adrianum VI. Pont. Max Hostis adest duplex, gemini nova causa triumphi, Et figenda tuo bina trophaea tholo. In te Schismaticus funestas excitat artes, In te Turca ferox bella cruenta movet. Ambo ardent fidei lumen delere; sed alter Clam ruit in facinus, alter in arma palam. Hic gladios vibrat, tetrum vomit ille venenum, Viribus hic maior, fraudibus ille prior. Dignus uterque premi; sed longe invisior ille est, Qui sub ovis specie pectora vulpis habet.
192. de religiosissimo ac eruditissimo opere | exstirpandis haeresibus nuper renovatis admodum salutari | a Pont. Max. Adriano VI. confecto, ad reverendissimum | d. Ioannem Rufum, archipraesulem Consentinum carmen O cui siderei commissa est Principis aula, Consentine sacri gloria rara Chori! Tollere vipereo seu schismata tincta veneno, Seu cupis aeternae pandere legis iter. Perlege adoptivi modo quae pater optimus orbis Edidit, arcanis mystica scripta notis. Tempora cui triplici fulgent redimita tiara, Imperioque refert aurea saecla suo, Hic docet, ut veterum contagia prima parentum Solveret, ex alto desiluisse Deum. Ut latet intacta natus de virgine Christus, Sub Cereris specie, sub specieque meri. Utque hominum nulli, sacro nisi fonte renatis, Astriferae pateat lactea Zona viae. Utque salutiferae post prima piacula lymphae Chrismate firmetur coelitus aucta fides. Hic reduces animas concreta labe nocentes Expiat, atque alio diluit orbe nefas. Confessosque docet certam sperare salutem, Sit modo sincero corde petita salus. Nulla maritales divortia solvere taedas, Ut nunquam a misto corpore Christus abest. Utque sacerdotum puro sacrata liquore Dextra levet sontes, concilietque Deo. Cumque nihil medica prodest Podalyrius arte, Unguinis extremi sentiat aeger opem. Sanctorum generosa cohors ut Numinis iram Leniat, utque homini militet ipse polus. Pontifici ut summo sit credita clavis Olympo, Qua patulas claudit, qua reseratque fores. Thesaurosque aperit sacrata sede reclusos, Hinc venia est miseris indubitata reis. Ut ventura dies, totum quae subruat orbem, Exitium terris cum dabit ignis edax. Cumque renascentes induti corporis artus, Quidque feret meritis praemia digna suis. Non haec Palladiis Academia novit Athenis; Sed quibus est pura mens radiata fide. Ut Deus excedit naturae iura potentis, Expendi humana sic ratione nequit.
193. reverendo domino Vianesio Albergato, | Protonotario Apostolico Si quis erit blandos inter numerandus olores, Si quis Arioniae captus amore lyrae; Ai quis Aristarcho, qui naribus aemulus uncis, Separet hyblaeis toxica mista favis; Si quis erit fraudi, qui noxia corda perosus, Iungat Orestaea pectora chara fide; Si quis erit, placidas fando qui mulceat aures, Seria sive velit, sive iocosa loqui; Si quis mente sagax, studio vigil, ore politus; Dispeream, si non hic Vianesus erit.
194. F. Minitio Calvo, Romanae Academiae Cultori Tot tibi Balbus agit grates, quod Creta racemos; Quot Calaber spicas, quot gerit Hybla favos. Tu mihi Romulidum praesentia numina vatum Iungis, et in medio das Helicone locum. Voti haec summa mei, senium traducere Musis, Linquereque infelix ambitionis iter. Et quot habet sacros Academia vestra poetas, Qua dabitur, studiis conciliare meis. Regum sollicita quicunque senescit in aula, Aut furit, aut ultro postulat esse miser.
195. ad Quendam Dum te parva ratis, dum te levis aura ferebat, Et bonus, et placido pectore mitis eras. Nunc, ubi rostrata veheris super aequora puppe, Turbida ventosus pectora fastus agit. Pendula mens hominum, rebusque elata secundis Fallitur, et vana credulitate tumet.
196. ad Marianum Quid vultu, Mariane, truci, quid fronte severa Turges? quid tanto pondere membra quatis? Subter anhelat humus, vastoque oppressa laborat Pondere, quod renuat ferre rogatus Atlas. Sit licet Aoniae decus immortale cohortis, Teque colat flexo tota caterva genu; Fastidire tamen noli, Mariane, minores; Instabilis metuas sed leve sortis iter.
197. ad Guidonem de Rupeforti Quod tibi centenis renovantur rura iuvencis, Quodque tuum a prisco stemma refulget avo, Quod domus Attalicis tibi splendeat aemula gazis, Non tu, Fortunae sed veneranda rota est. Quod tibi sint mores omni probitate verendi; Quod superest priscum relligione Numam; Non haec fortunae, non haec sunt munera Fati, Sed tua sunt: omnis laus tribuenda tibi. Nostra animi virtus, nostra est probitasque fidesque; Caetera sub regno sunt, Dea caeca, tuo.
198. ad Guidonem Misisti nobis et poma, et carmina, vates, Indelibatae pignus amicitiae. Carmina sic animum pascunt, ut poma palatum; Illa lepore iuvant; ista sapore placent. Poma aurum vincunt, vincunt et carmina gemmas; Aurum da, et gemmas; deteriora dabis. Poma nec Alcinous misisset talia nobis, Carmina nec Clarius tam bene culta Deus.
199. ad Galliarum Regem Franciscum I. | de Venere ipsi donata ab Eq. Reuzio Quae donata tibi Venus est, Francisce, volebat Illa loqui tecum; posse loqui ars dederat. Sed cum praevertis, mille admirata loquendi Esse tibi Veneres, muta repente fuit.
200. de eadem Quid sistis celeres gradus? quid aures Ad vocem adrigis; heu viator! haec est Fandi nescia; quippe sculpta Cypris, Abi, quo properas, abi viator.
201. ad Marianum Tune sacros audes infensa voce poetas Spernere, Pierio non bene grate choro. Saxa ferasque truces cantu Rhodopeius Orpheus, Et potuit Stygium perdomuisse canem. Captus Arioniae Delphin dulcedine vocis, Illaesum placido tergore vexit onus. Mellifluo Tyrios Amphion carmine montes Transtulit, et lyrica moenia struxit ope. At tu si pergis vates contemnere, dicam: Durior es saxis, durior esque feris.
202. de Legibus Hungariae Inclyta, quae Scythicis gens prodiit Hungara terris, Nil nisi sanguinei Martis amabat opus. Clara quidem bello, partisque decora triumphis; Sed non pacificae conscia legis erat. Non fora legitimis resonabant sparsa tabellis, Nullaque conscripti regula iuris erat. Ius dubiae pendens, incertaque alea litis, Sparsaque clamoso iurgia vana foro. Inde (nefas) patriis eiectus sedibus haeres Haesit, et alterius sustulit alter opes; Inque pari causa lata est sententia dispar, Et modo qui victor, mox fuit ille reus. At Stephanus veterum laudes egressus avorum, Attulit optatam providus auctor opem, Qui nunc Pannoniae praescribit iura feroci, Armaque fulta sacris legibus esse iubet. Ille aperit regni triplici decreta libello, Et notat ambiguo iura tenenda foro. Atque docet mores, longo servavit ab aevo Quos Scytha, Caesareis legibus esse pares. Et quae vix poterant numeroso codice claudi, Sedulus in paucas diggerrit ipse notas. Actio certa patet, certa est praescriptio rerum, Et contestatae formula litis adest. Quisque suum nocens alieno limite cedet Sponte, nec infirmus praeda potentis erit. Iusque, piumque colent placida sub lege quieti; Sorte pari causas Croesus, et Irus agent. Macte animi, qui tanta tuis dare commoda nosti Gentibus, insignis fama futura tua est. Ut Cretae Minoa colunt, Argique Phoroneum, Legifer et Spartae templa Lycurgus habet; Utque Solone suo dociles laetantur Athenae; Sic laudes referet Pannonis ora tuas. Maior erit, sacris qui moenia legibus armat, Quam qui belligerae congerit artis opes. Nam licet arma vacent, solidi stat gloria iuris; At sine iure parum Martia bella iuvant.
203. ad Carolum de Schismaticis Hungariae Carole, qui nulli veterum concedis avorum, Quo nihil in toto clarius orbe nitet, Solve serenato Lutheria nubila vultu, Schismaque temporibus sit procul omne tuis. Et mala, si qua latent, si quis obrepserit error, Excidat, ut pura stet pietate fides. Nonne satis saevit Mahometae secta nefandi, Nonne satis Scythico Tartarus ore nocens. Hoc deerat scelerum, sua per praecordia virus Spargere, et in proprium vertere tela caput. Quo rapitur miserum per inania dogmata vulgus, Quis causas tantae seditionis alit? Tu, cui summus apex, rerum cui summa potestas, Erue nascentis semina prima mali. Flamma recens tenui perfusa liquore quiescit; Si cesses, nulla vincitur ignis ope.
204. de Schismaticis in Hungaria Hostis adest duplex, gemini tibi causa triumphi, Et figenda tuo bina trophaea tholo. In te Schismaticus, funestas excitat artes, In te Turca ferox bella cruenta movet. Hic gladios vibrat, tetrum vomit ille venenum, Viribus hic maior, fraudibus ille prior. Ambo ardent fidei lumen delere: sed alter Clam ruit in facinus; alter in arma palam. Dignus uterque premi; tamen hostis atrocior ille est. Qui sub ovis specie pectora vulpis habet.
205. inscriptio in loco Iudicii summi Praemia ne iusto desint, ne poena nocenti, Conditus hic legum est iustitiaeque locus. Rex Vladislaus patriae flectebat habenas, Nobile quo fieri hoc tempore iussit opus.
206. Simoni de Ungerspach, regio thesaurario generali, | et Georgio Rataller, regio Senatori Aurum cuncta movet; Superi flectuntur ab auro, Gaudet et aurato Iupiter ipse dolo. Templa micant auro, radiatque altaribus aurum, Auro certa fides, perpetuumque decus. Aurum pace iuvat, nec bello spernitur aurum, Aurum pugnaces mittit in arma viros. Auro Romulei redimunt capitolia patres; Auro victa parent sidera, terra, fretum. Numina quid colimus? procul o cum Pallade Iuno, Mars procul, et nitida casta Diana coma, Sola habites omni divina pecunia templo, Et cadat ante tuos victima larga focos. Aurum quisquis habet, Superos mercatur et astra, Captivosque tenet sub ditione Deos.
207. in Balbum Balbus amat patriam, quare? quia munera quaerit? Certe animo multo plus amat Italiam.
208. Hieronymus Balbus ill. d. de Boh. Hasist. et I. Sslechta Terra Boema fero quondam metuenda Gradivo, Nunc alit Aonios, pace iuvante, viros. Testis erit nulli cedens Bohuslaus avorum, Bohuslaus Clariae gloria prima lyrae. Testis et eloquii qui flumina larga politi Spargis, Orestaea Sslechta colende fide. Clarior ipse foro es, Parnasso acceptior ille, Ille Marone placet, tu Cicerone tonas. Ille sacros vates, et amicas vatibus umbras, Apricique colit iugera pauca soli. Fulmine tu linguae regales concutis arces, Mellifluoque domas ferrea corda sono. Fortunati ambo, memori quos proferet aevo Fama volans, nullo deperitura die. In vos tela licet iaculetur livor iniquus, Maior ab hostili vulnere surget honos. Scilicet ut liquidis oleum supereminet undis: Sic premit ignavum turba diserta pecus.
209. Hieronymi Balbi epigramma in primi Impressoris commendationem Tingere depositis chartas quicunque metallis Coepit, et insignes edidit aere notas, Mercurio genitore satus, genitrice Minerva, Praeditus aethereae semine mentis erat; Non illum Cereris, non illum cura Lyaei, Terrenae tenuit non opis ullus amor. Copia librorum cupidis modo rara Latinis Cum foret, auspiciis illius ampla venit. Improbus innumeris librarius arte talentis Quod dabat, exigua nunc stipe vendit opus. Historiae venere Titi: se Plinius omni Gymnasio iactant Tullius atque Maro. Nullum opus (o nostri felicem temporis artem) Celat in arcano Bibliotheca situ. Quem modo Rex, quem vix Princeps modo rarus habebat, Quisque sibi librum pauper habere potest. Postmodo qui fuerit grato si commodus usu, Has memor assiduis plausibus ede preces: Artifici semper faveant pia numina sancto, Utilis effluxit cuius ab aere liber.
210. ad Hieronymum Balbum Elegia Balbe Teramnaeo non concessure Lycurgo, Maxima Castalii gloria, Balbe, lacus, Quid tibi cum populo, gelidus quem circuit Albis, Et cum caeruleo quid tibi Danubio? Scilicet Hetruscas valles, et Romula Tempe Deseris, et magnae littora Parthenopes, Arctoasque hyemes, aeternaque frigora quaeris, Et iuvat in nostra vivere barbaria. Num tandem hic aliquis Musis accommodat aures, Plaudit et ingenio, carminibusque tuis? Sentit et aequantem violenta tonitrua linguam, Mirandum et Pylio, Dulichioque sonum? Tolle Augustinum, Sslechtam, Sslechtaeque sodales Doctiloqui, et sylvis, fluminibusque canes. Pulsus ad extremos lachrymosa voce Tomitas, Exilium deflet Naso Poeta suum. Tu loca sponte colis Dircaeae ignara cohortis, Atque Tomitano barbariora solo. An veluti Niobes coniunx, et Thracius Orpheus Mulcebis fidibus saxa, ferasque tuis? Durius at saxis nostrum est genus, ipsaque semper Phoebaeam impediet Martia turba Lyram. Nam quamquam potuit mores, et corda ferocis Italiae Samius composusse senex, Attamen e doctis rediens Anacharsis Athenis Non potuit Scythicam flectere duritiem. An quia continuo lapides tenuantur ab usu, Continuoque perit vomer aduncus agro; Sic tuus Albigenas auratos ore Medusae Molliet, in carnem restituetque labor? Id si praestiteris, pecudes volitasse putabo, Et credam lepori terga dedisse canem. Ipse sub hoc certe coelo prognatus, et unda, Cui patriae toties immaduere manus, Arva Phalanthaei tecum peragrare Tarenti, Hesperiae et mallem moenia pulchra tuae. Sed quare haec animum torquent praesagia, meque Venturis prohibent fidere temporibus? Si ratio potuit Libycos mutare leones, Indere et Hyrcanis vincula dura feris, Sanguine Cyniphei si Adamas mollescit ab hirci, Indomiti subeunt si iuga panda boves, Et tua mutabit nostrum sapientia vulgus, Parrhasio pellet barbariemque lare. Quin etiam Aonium si fallet opinio vatem, Et tua vota Noti per freta vasta ferent. Non tamen est animus rectis illudere coeptis, Aut tibi propterea dicere, Balbe, diem. Sed veluti medicus, quamquam non profuit aegro, Solo conatu saepe placere solet; Sic ego Balbaeum studium, curasque probabo, Quamquam a proposito destituere tuo.
211. ad Eundem Impius esse tibi videor, nimiumque protervus, Audeo quod patriae carpere barbariem. At mihi non auro, sed vita carior ipsa est Partia, nec Balbo sum pietate minor. Interdum Medici sed ferro vulnera sanant, Praestat et aegroto succus amarus opem. Nos etiam teneras mordaci radere vero Auriculas iusti credimus esse viri. Nec sequimur Balbum, qui nummis retia tendit, Et ficto fictas iactat ab ore manus.
212. de Balbi Canonicatu Iocus Ecclesiae membrum est Balbus, gaudete Camoenae, Tartareum membrum scilicet ante fuit. Censuit is nostras animas cum corpore solvi, Et nullum in coelo censuit esse Deum. Dicitur et teneris maribus non parcere, pulchrae Praeferre et Nemesi Theodamantis Hylam. Nunc quoque dum mores hominis vestigo prioris, Ne sanctam, vereor, rideat Ecclesiam. Pelle sub hac agni vereor ne forte lucellum Hic subitus quaerat Relligionis amor. Vos Balbi ingenium deducite tramite recto, Pierides, vitae conscia turba suae.
213. alius de eodem iocus Si non concordat soboles Iessaea Thaliae, Si non Maeoniae cum Salomone fides, Si non Hippolytus custodi convenit horti, Ecclesiae Balbus quomodo conveniet? Attulit is nobis Musas, legesque Lycurgi, Attulit Ausonium, Cecropiumque Sophos. Afferat et si vis Pharios, Arabumque Magistros, Tantum ne mores afferat ille suos.
214. in Zoilum pro Balbo Invide, doctiloquum laceras cur, Zoile, Balbum, Et tibi quid Phoebi tela cruenta moves! Ecclesiae est Doctor Balbus, caedatur ad aras Victima, stent sacris pinguia thura focis. Primus ad Austriacae pulcherrima tecta Viennae Vexit Arioniae consona fila lyrae. Primus et Ausonios, Latialia verba, lepores Intulit, et gemini ditia iura fori. Aeacidae Chiron, docili fuit iste iuventae Utilis eloquio fertiliore parens. Miles Apollineus fuerat; sed amoena reliquit Flumina Musarum, scilicet astra petens.
215. ad Balbum Cultorem nemorum, cultorem dicis agrorum, Cultor sum nemorum, Balbe, sed haud scelerum. Nec mirum est odisse nemus, cui, quidquid amici Donarunt homines, abstulerant nemora.
216. in eundem Plinius Aonidum fontes, Phoebumque colebat, Setigero tamen is recte tetendit apro. Quaeque colit nemorum latebras, cervosque fugaces Insequitur, Phoebi est casta Diana soror.
217. ad eundem Virgilius culicem, ranas celebravit Homerus, Ipse Bohuslaum, Balbe Poeta, canis, Nec tamen aut tumulus culicis, nec turba coaxans, Sed cum Virgilio nomen Homerus habet. Balbus item, nobis mersis caligine, vivet, Doctrinaeque feret praemia digna suae.
218. Hieronymus Balbus, utriusque iuris Doctor Lux Clarii, splendorque chori, quem doctus alit grex; Grex Dryadum te doctus alit, tu Castalius dux; Dux Helicone rigas Istrum, iam bella fugit Thrax; Thrax vates, Dacusque colit, nec Sarmata iam trux, Trux rigor omnis abit, nunc passim blanda micat pax, Pax Musis advecta tuis, te digna manet merx; Merx decus aeternum tibi erit, dum fulva micat fax; Fax Phoebi terris radians, dumque atra necis falx, Falx metet orbis opes, mundi tu semper eris lux.
219. Hier. Balbi ad Lectorem epigramma Tamquam pauca forent volucris discrimina vitae, En nova iam toto serpit in orbe lues. Membra tument sanie, tumet atro pustula virus Foedaque tabescens ulcera corpus arant. Sed bene quod Chiron nostroque Epidaurius aevo Attulit optatam Bartholomaeus opem.
220. magnifico doct. Io. Fuxmanno regio senatori Hieron. Balbus Ecce diem niveo quem vellere Parca secundet, Signet ex albenti lacteo gemma nota. Redditus Aoniis tandem Fuxmannius antris, Ore licet toto nunc Helicone frui. Te cedente Themis iacuit: fuit arida laurus, Sordidus in pulla flevit Apollo toga. Nullus honos Musis, nullum decus, omnia muta, Omnia flebilibus irrequieta sonis. At iam plectra sonant, cantus viget, ardua laurus Floret, habet thyrsum Bacchus, Apollo lyram. Ridet ager, vestitur humus dant sydera plausum, Aspectuque facis cuncta serena tuo. Hac quoque Pieria passim vox personat aula: Fuxmanni, Vatum spesque decusque veni!
221. reverend. d. Io. Vesprin. et Vienn. | Episcopo sapientissimo H. B Disce, meis semper Praesul cantande libellis, Unde trahat primum mitrea turba genus. Turribus innumeris Babylon porrecta sub orbe Assyrio belli tristia damna tulit. Hanc ut Alexander domito prostravit Eoo, Accelerant profugi per loca tuta fugam. Et petiere poli glacialia signa Boraei, Qua nitet Austriaco pulchra Vienna solo. Inde refert turrita cohors genus; inde superbo Vertice adhuc patriae fert monumenta suae.
222. Hier. Balbus Fuxmanio Si quis erit gemini dubiosa aenigmata iuris Doctus veridico dissoluisse sono; Si quis erit triplicis linguae scrutator et expers Desidiae; claris sedulus haustor aquis; Si quis erit pictor tabula qui ducere mundos Noscat, et exiguo ponere cuncta loco; Si quis doctiloqui qui fulgura vincat Ulyssis Qui Menelaeo dulcius ore sonet; Si quis erit morum et vitae candore probandus; Dispeream si non hic Fusimannus erit.
223. Hier. Balbus Fuxmanio, reg. Senat Magnos magna decent; a magno parva poposci, Ut reor, hinc voto est facta repulsa meo. Parva tamen nobis praesta, maiora petemus, Cum veniet nostrae mitior aura rati. Balbus ego nulli mentis candore secundus Adversis video Carbasa fracta notis. Magnum animum fors dira premit, stultissimus ille, Qui supra vires corda superba gerit.
224. Hier. Balbus eidem Fuxmani Latiae decus Thaliae, Et Pandeoniae nitor Minervae, Doctos Aemilii legi libellos, Qui versus celebrat severiores Et Musas redolet maronianas. At nos perlepida procacitate Lascivos elegos, levesque Musas, Mollesque Hendecasyllabos iocamur, Genus carminis imbecillioris. At tu Pieriae sacer cohorti O spes, o decus, o meum levamen, Dic mi Balbule non minus diserte. Sed dulcis tamen et nimis protervus, Cypris molleculos canas lepores, Et saevi rapidos amoris aestus. Haec si dixeris ore non molesto, Mittam perspicuos iocis libellos.
225. argumenta in Lucii Annaei Senecae Tragoedias
in Herculem furentem Maximus Alcides Stygio remeabat ab orbe Victor, Tartareumque canem sub vincla trahebat; Sed Iuno irarum nondum, veterumque dolorum Immemor, anguiferam nigranti sede Megaeram Excitat, illa faces Phlegetontis ab amne petitas Corpus in Herculeum iacit, instillatque venenum. Tum vero Alcides furiis accensus amaris Saevit inops animi, et geminos cum coniuge natos (Proh scelus) ante aras indigna morte peremit. Ast ubi Gorgoneos male sana mente furores Expulit, et dirum novit mens conscia crimen, Ingemit, invisam cupiens abrumpere vitam.
in Thyestem Sedibus expulsus patriis, regnoque Thyestes, Dignas nefando pendebat crimine poenas. Namque olim furiis, foedoque incensus amore Fraternum invasit thalamum, et vetitos Hymenaeos. Necdum Atrei mens dira odiis expleta quierat, Saevit, et ingentes acuit dolor improbus iras, Accinctusque dolis fratrem remeare Mycenas Iussit, et in regno simulata pace locavit. Proh scelus indignum? parvos trucidare nepotes Sustinet, et patriis epulandos ponere mensis. Ille amens mandit natorum dentibus artus, Immixtumque haurit cognato sanguine Bacchum. Haec ne monstra pio spectaret lumine Phoebus, Adversos Graia deflexit ab urbe iugales.
in Thebam Hauserat obscuras damnata luce tenebras Edipodes, tristemque animam sub nocte premebant. Natorum interea dominandi dira cupido Occupat haec mentes, Thebanaque regna tueri Alternis statuunt vicibus, iamque annua iura Ille dabat populo, hic patriis semotus ab oris Argolicas urbes, externaque tecta petebat. Iam vagus exactum sol circumvolverat annum; Sceptra exul repetit: negat ille excedere regno Perfidus; arma parant, tristi concurrere bello Praeceps ira iubet, cruor undique, et undique caedes Cernitur, hostilique exundant sanguine rupes. Tandem gravigenum post funera longa, necesque Mutua Thebani senserunt vulnera fratres.
in Hippolytum Pirrithoum Theseus stygiam comitatus ad undam est, Tartareo dominam cupiens abducere regno. Concipit interea validas in pectore flammas Phaedra furens vetito privigni, et carpitur igne. Ille novercalem generosa mente furorem Sustinet, et tenerum servat sine labe pudorem. Nusquam tuta homini probitas, heu crimine foedo Thesidem insimulat fallaci corde noverca. Hippolyte infelix saevo damnatus et acri Exilio, immeritas solvisti sanguine poenas. Haec ubi rescivit, stimulis accensa profanis, Phoedra suum vertit polluta in pectora ferrum.
in Oedipum Laius erat duri periturus vulnere nati, Ut fortes vatum, et Phoebi responsa canebant; Id metuens puerum primo de matre cadentem Damnat, et umbrosis iubet hunc exponere sylvis. Fata immota manent, Parcarum immobilis ordo est. Infantem (ut perhibent) ad moenia celsa Corinthi Sors infensa tulit, regali et fide locavit. Ille autem pergens scitatum oracula Phoebi, Unde genus ducat, quis primus sanguinis auctor. Incidit in patrem, quem funere mersit acerbo Inscius, et Thebas violento Marte subegit. Iungitur ecce nefas, thalamos namque ille parentis Invasit, proprios iterum revolutus in artus. Haec ubi fatidici cecinerunt crimina vates: Hic latuit densis effoso lumine sylvis; At genitrix tantos finivit morte dolores.
in Troaden Postquam Dardanium non aequo Numine regnum Evertere Dei, longisque oppressa ruinis Troia, domus divum, tandem consedit in ignem; Antiquam in patriam exoptatosque penates Argolici remeare instructa classe parabant; Cum subito horrisoni consurgunt undique fluctus, Saevit hiems, pelagi toto tonat aequore murmur. Haec qui monstra ferant, rescivit ubi ordine Colchos, Edocet esse Deos humana caede piandos; Mox deducta comis Priameia virgo solutis Abluit hostiles effuso sanguine manes. Iungitur ecce scelus sceleri, gens impia Graium. (O facinus) stantem vix primo in limine vitae Hectoream sobolem turri deiecit ab alta; Tunc Phrygiae tanto perculsae crimine matres Collachrymant, longisque implent ululatibus auras.
in Medeam Iam manus Argivum surrepto vellere Colchos Tandem puppe nova dulces remearat ad Argos, Medeamque thori sociam praeclarus Iason Iunxerat, infaustis taedis atque omine laevo Ille etenim thalamos mutata mente priores Sprevit, formosae correptus amore Creusae. At medea ferox stimulis accensa profanis Ira ardet, magicasque amens decurrit ad artes. Quid non herba potest? collapsa est ignibus atris Regia, cum miseroque exusta Creusa parente. Nec satis est (pronus semper mulieris in iras Est animus, scelerisque capax segesque malorum) (Proh pudor) illa suos miserando vulnere natos Opprimit, in partesque calentes dissecat artus.
in Agamemnonem Polluti dolor hospitii atque iniuria raptae Tyndaris in bellum geminos armarat Atridas, Collectaque manu Danaum maria alta secabant, Interea Egisti violento carpitur igni Saeva Clytemnestre, penitusque Agamemnona corde Expulit, et thalamos violavit iniqua iugales. At postquam (Phrygibus crudeli Marte subactis) Atrides primas victor remeavit in oras, (O nulli sors fida diu) qui mille carinas Rexerat, atque Asiam decimo deleverat anno, Ante lares proprios exoptatosque penates Coniugis incestae manibus trucidatur, et atro Vulnere praecipitem fudit cum sanguine vitam.
in Octaviam Impia sors vario versans mortalia cursu (Proh pudor) indignum ad fastigia celsa Neronem Vexerat, et rerum latas donarat habenas. Huic sata Dardania generosa Octavia stirpe Iuncta fuit, diris avibus thalamoque sinistro. Ille etenim infami Popeae raptus amore Connubium antiquum sprevit, taedasque iugales; Hoc facinus crebris soboles Romana querelis Increpat, infestaque Neronem voce lacessit. (Heu nihil est saevi violentius aure tyranni) Ille ardet stimulis totusque immersus in iras Uxorem egregiam morti devovit acerbae. Regius interea populo lugente satelles Immeritas iusto sumit de sanguine poenas. Tum vero exoritur questus, iuvenumque senumque Ora madent lachrymis, totam dolor occupat urbem.
in Herculem Oethen Magnanimum Alcidem, quocunque qui viribus orbem Presserat, unde dies terris flagrantibus ardet, Unde oritur Titan, unde aurea lumina condit, Et quo bruma rigens adstrinxit frigore Pontum, Hunc amor indomitis misit sua sub iuga flammis Namque Hyolen toto concepit pectore, solam Ille Hyolen poscit Hyoles, quoque nomine gaudet; At regina sui, (quis enim celavit amorem); Deianira novos praesensit coniugis ignes. Fertur inops mentis rerumque ignara marito Infectam donat Nysaeo sanguine vestem. Ille ubi funestos quaesitum munus in usus Induit, ecce fluit virus, totosque per artus Contrahitur macies serpitque per ossa venenum. Vincitur Alcides, properatque abrumpere lucem, Insontique pyram pereundi certus in auras Extollit, flammisque rogus candescit anhelis.
226. Carolus Fernandus lectorem alloquitur Qui legis altiloqui veneranda poemata vatis, Musa cothurnato cui dedit ore loqui! Hactenus antiquo nimium spoliata nitore, Nunc tamen ad priscum visa rediisse iubar. Te Balbi meminisse decet, qui codice multo Collato, haec tribuit munera tanta tibi; Multaque Wolfgango debetur gratia, cuius Haec nitet artifici littera pressa manu. Ite alacres igitur, paucis ne parcite nummis, Quando potest minimo maximus auctor emi.
227. ad doctiss. I. U. Doctor. Vaciensemque Praepositum | D. Hieronymum Balbum Ioachimi Vadiani Helvetii epigramma Accipe Philosophi non trita volumina Magni, Accipe non tritae pignus amicitiae. Quod Collimitii nuper vigilantia ab umbris Cessit, et in liquidam protulit ora diem. Parvum hoc; at certe non parvi est nominis auctor, Quique dedit, multi nominis auctor erit. Accipies proprio conscripta volumina Marte, Et meritum accrescet Balbe diserte decus. Tunc tua Nestoreas superabit gloria Brumas, Chalcydicamque decus tempore vincet anum. Tunc aliena tuis venient insignia libris, Et gemino feriet Balbus honore polos. Quod mihi si vires Musae, si pulcher Apollo, Praestiterint, nostro carmine Balbus erit, Balbus ab occasu fama memorandus ad ortum, Quaque gelu sterili cessat uterque polus.
228. de fuga Balbi ex Urbe Parisia
Publii Fausti Andrelini, Foroliviensis, | clarissimi poetae laureati ad litteratissimum Robertum Guaguinum, | Divi Maturini Parisiensis ministrum bene merentem carmen Si vacat, o Praesul cunctarum maxime rerum! Haec lege buccolicis carmina lusa modis. Pinguia non modulor tundentes pascua tauros, Nec petit acclives sima capella vias. Turpia sed refero scelerati crimina Balbi, Dum fugit arsuras membra profana faces. Non hoc livor edax, non hoc discordia tetra, At bona legitimum causa lacessit opus. Scilicet ut notum toto sit crimen in orbe, Et quae de nostro funere falsa vomit. Sit licet iste meo decoratus carmine vappa, Pro fuerit variis notus uterque modis. Ut sua denigrat vitiosus tempora Balbus, Sic niveo illustris pectore Faustus adest.
argumentum Quid fugis o Gallas paedico Balbe favillas? Gallia quod nequeat, flamma Britanna dabit.
Lycidas, et Mopsus interlocutores Lycidas Vix fugat exoriens gelidas aurora tenebras, Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba Mopse pruinoso nec lubrica terra liquore, Sparsa nec impediunt canenti gramina rore. Mopsus Nunc tua quae fuerint veri praesaga futuri Verba revolvebam, Lycida! quod praescius augur Phoebaeo quodcunque canas veracius ore. En detecta patet nostrarum iniuria rerum, Fatidico praedicta tibi mendacia tandem Caeca relucescunt; Iusti manifesta dedere Signa Dei, cunctos soliti punire nocentes, Imaque scrutantes taciti penetralia cordis. Lycidas Quis purum indigna candorem labe notavit Mopse tuum? volitans quae murmure fama sinistro Heu te Parisiis combustum dixit in agris? Et sanctam sprevisse fidem, Christumque potentem? Mopsus Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem, Lanigeras dum pascis oves, haedosque petulcos; Nulla etenim sylva est, nullum nemus, avia nulla, Nulla levem quae non exclament marmora Balbum; Postquam furtivi celatos carminis usus Prodidit haec cornix alieno picta colore, Et falsa assumsit Balbae cognomina gentis, Quem vendens minimo vilissima scruta triente Accelina domus stabulo generavit olenti; Turpior hic vivens, et crimine foedior omni Parisios infecit agros ceu pessima messes Herba resurgentes; ipso mirabile dictu Heu scelus admisit, noctem cum lusa per altam Alea cessarat; varium spoliabat ovile, Et tacito praedam furto comedebat adeptam. Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri Luxuriosa suo; plebeiae vilia mensae Pocula spernebat; spumanti prodiga Baccho Cynnama commiscens, summaque voragine potans, Ebria nec certo ponens vestigia gressu, Sola resumebat pingui saginata popina. Immemor ah nimium, priscique oblite veterni Balbe tui; quondam pedibus cum rura petisti Gallica nudatis, laceroque obductus amictu Euganeam fugiens Troiani Anthenoris urbem, Exstructis ne iusta rogis incendia ferres. Ut fuerat satiata fames, et plena tumebant Corpora, proh superi! molles fodiebat ephebos Vulnere postico, tenti simul inguina drauci Podice laxato, fellantique ore subibat Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae. Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam Cruda vomens, multo commixtaque frusta lyaeo. Maius et ille nefas, multoque urgentius addit. Scilicet in sacro nullum libamine Christum, Et casu volvente refert, nulloque moveri Aeternos rectore polos, ipsasque suprema Casuras post fata animas, quin ore profano Heu nimis ignaro coepit suadere popello, Ducendam quovis genialem tempore vitam. Hinc sanctas Veneres, devotaque sabbatha ridens Polluit, et sumta ieiunia mystica carne, Et nullum intrabat fassurus crimina templum, Innumeris admissa modis, verique iacebat Relligio neglecta Dei, cultusque superni. Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco Mens insana furit, stultique inscitia cordis In damnum laqueata suum, casusque futuros. Interea accenso missus censore satelles Hoc monstrum prensurus erat, populoque vidente Igniti plenis olei cocturus ahenis. Sed volat admonitus celeri properantior Euro, Fertilis Occeanus qua rura Britannica ditat. O foedam, turpemque fugam; nam nocte silenti Ah caecum! infelix servili indutus amictu Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro Viscera transfodiens; quid agat mens conscia facti Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum. Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum; Insontis tamen ante mei mentita professus Crimina, curvato veniam tulit ore petitam, Ut semper divina pii vestigia Christi Sanctaque facta sequar: debet quaecunque remitti Ultori vindicta Deo. Quod Galla nequivit, Flamma Britanna dabit. Maiori foenore dicunt Offensi dilata Dei tormenta venire. Lycidas Cur non ista solo sentina voratur hiante? Cur pluvius non ignis adest? qui tanta cremaret Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam, Et Sodoma exarsit coelestibus obruta flammis. Mopsus O quam perversa est Balbi natura profani, Quae melius reticenda fuit, quam pauca referre Sordentis delicta viri; brevitate probantur Crimina, quae volitant cunctos dispersa per agros. Nauseet ista licet scabies; tamen ulcus apertum, Et sanies monstrata iuvat quocunque disertos, Et mala conficiunt cautos aliena notantes. Si videat certo coniunctas foedere mentes, Concordesque animos, discordia seminat arma, Unanimi annexos ostro fractura gemestros. Candidus en pastor, qui Gallica personat arva, Carmine concinno primis dilexit ab annis, Divinum Ambrosio sortitum nectare nomen, Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes. Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno, Et stygiis imbuta malis? non ossea lingua est; Omnia cum tristis sed dissipat ossa medullis; Ast adamantaeo religata est gratia nodo, Et solida duplicata fide, cum proditus auctor, Et committentis nota est fallacia linguae. Hic gnavus quoscunque odit, rabidoque probatos Dente viros lacerat, morsuque cruentat acerbo. Testis adest Corydon, teneros qui corrigit annos Arte palemonia; testis Melibeus, et Idas, Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes. Quos modo praesentes fictis laudavit amicos Uncibus, et dulci palpo cum melle perunxit. Ipse venenati cauda serpentis acuta Pungit, et absentes aloe denigrat amaro. Illius, o Lycida! factis caritura relatis Verba fluunt, veluti rivosa lympha lagena Deperitura fluit, semper torquetur opima, Vicini tellure sui redituque beato, Semper honesta fugit pathycis stipata cynedis, Huic tantum caupona placet, talique diurni, Nocturnique simul, scelerisque inventor iniqui. Ni fallor, radix tantorum incepta malorum Ventura non morte cadet, ceu quercus adulta, Diffundet vacuas ramalia longa per auras. Lycidas Ista fit o potius valida ceu caesa bipenni, Seu rapidis exusta rogis, quod fronde nocenti Letiferum germen radix infecta remittat. Nunquam speratis commissa piacula poenis Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum, Ardet in omne scelus, laudemque ex crimine quaerit. Improba non unquam capitis delicta nefandi Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes Seu velox, seu tarda viros; sed numine dextro Sedula proveniunt sincerae munera vitae. Ieiunas pascamus oves, Christoque merenti Solvamus tenui modulatas carmine grates.
229. threni Magistri nostri Ioannis Eckii. | In obitu Margarethae Concubinae suae, | omnium quae sunt, quae fuerunt, quae post futurae sunt | fidelissimae, auctore Simone Lemnio Quod mare? qui pontus, quae flumina, quaeve paludes, Quae satis undarum nunc mihi stagna dabunt? Heu mihi! quid dicam? quae nunc exordia sumam? Flebilis heu moestos cogor inire modos. Effusis lachrimis cuncti nunc flete Sophistae, Tundite luctifica pectora moesta manu. Prolixas manibus duris evellite barbas; Unguiculis frontem dilacerate feris. Et vos o nostri una omnes lugete Magistri! Implexas digitis dilaniate comas. Vos quoque communi, Cives, concurrite fletu, Heu cito pullatis approperate togis: Plangite luctu, inscindite vestem, rumpite corpus Nunc crudo scabras ungue notate genas. Sacrifici, et Monachi nigris ululate cucullis, Ingentis luctus flebile tempus adest. Vos etiam, o sanctae Moniales, atque Beguttae, Largius o lachrimis ora rigate piis. Tu quoque servorum serve, o sanctissime Paule! Plora cum membris omnibus ipse tuis. Pone pedum auratum, triplicem cito pone Coronam, Et pro purpureo tegmine sume sagum; Lamentare Pater, miseras effunde querelas, Fle, luge, plora, collachrimare, geme; Ille tui Regni defensor maximus Hector, Eckius in moerore, inque dolore iacet. Aspice, deiectis ut eat miserandus ocellis, Aspice, quas lachrimas fundat ab ore miser. Aspice, quam crebris tundat sua pectora palmis, Ferreus es, si te non, pater, ista movent. Ille pius, castus, sanctus, purusque sacerdos Eckius in luctu, tristitiaque iacet. Strenuus haeretici domitor tuus ille Lutheri Singultu, assiduis torquet et ora plicis. Ulla nec admittit tristis solatia, tantum Acceptum moesto pectore vulnus habet. Quae sit causa, rogas, quae tanta occasio luctus? Non est de nihilo fletifer iste dolor. Nempe suae Margris, proh Coelum! funera deflet, Crudeles Divos, diraque fata vocans; Usque adeo quod eum orbarint meretrice pudica, Qua nihil in toto castius orbe fuit. Eckius amissos meretricis luget amores, Sacrificum licitas qui negat esse faces? Eckius immundi deplorat funera scorti, Quamvis vult caste vivere sacrificos. Impia sacrificae dicens connubia turbae Eckuis en scorti sordida fata dolet. Quocum iam multos caelebs consueverat annos, Quod coluit charae coniugis ille loco? Margaretha fuit scortillum nomine dictum, Famosas inter gloria prima lupas, Omnes illecebras, omnes edocta per artes, Pessima quas plane noscere scorta decet; Blanda viris, tremula figebat basia lingua, Post etiam coitus oscula mille dabat. Plus septingentis quondam terebrata priapis, Mota fuit lachrimis, mota fuit precibus. Saepe procos ultro cunctantes ipsa petivit, In Venerem flagrans, impatiensque morae. Anglipolitanos omnes complexa studentes, Omnibus est leves vendere sueta nates. Omnes Bacclaurios, omnes perpessa Magistros, Et calefactores est miserata nigros. Omnes Doctores, quorum noscebat honores, Omnes scutones fovit amica sinu. Imperiosa, procax, vaga, mendax, perfida, fallax, Et tractare procos qualibet arte potens. Litigiosa, minax, subito blandissima siren, Et subito furiis par erat illa nigris. Eckius iratae non raro est verbera passus, Heu, quoties miseri contudit ora viri! Ast et clementi fuerat quoque pectore; nam qui Pauper erat, gratis hic futuebat eam. Et, quae praecipua est virtus, pietatis amatrix, Ipsa erat et sacrae Relligionis amans. Nullos Nothardos, nullos quoque Bardocucullos, Nullos spernebat Relligione sacros. Haec Franciscanos portaverat, atque Minores, Nec Benedictinum respuit illa gregem. Nec Bernardinum, quo non nervosior alter Est coetus, sicut dixerat illa mihi. Sed neque sutores, ut erat demissa, refugit, Non nautas, quamvis barbara turba foret. Nullos cerdones est dedignata maritos, Nullos mendicos, ulceribusque putres. Ergo tot insignem virtutibus acer amicam Eckius indignis fletque doletque modis. Iure equidem, iure, et lachrimas, fortissime, iustas Arbiter, o Ecki! quis neget esse tuas? Scis etenim quam te coluit, quam fovit amanter, Quam tibi poscenti, gaudia mille dedit, Quas tibi blanditias dixit, quae basia fixit, Quam tibi sit cunctis morigerata modis. Quis ferat indigne, si talia dixeris, Ecki! Exprimit impatiens quae tibi verba dolor: Margaretha meae quondam dulcissima vitae Spes, decus, et nostrae firma columna domus, Tu mihi serranis pretiosior unio conchis, Tu semper fueras unica gemma mihi. Nostrae deliciae periistis, nostra voluptas! Mersisti stygio flumine triste caput. Heu, dic quo nostri, quaeso, tibi cura recessit? Cur tua non nobis ora videre datur? Invida! Cur tenerum sic mors decerpere florem? Cur adeo nitidam vellere es ausa rosam? Perfida! Cur ita nos o mors! disiungis amantes? O Coelum, o tellus, Iupiter, astra, mare! Cur ultra vivam privatus compare tali? Qua sine lux mors est, et mihi dulce nihil. Accipite o manes nunc me! iuvat ire sub umbras, O Pluto, et coram regna videre tua. Tota lupanaris periit iam forma decoris, Aurea scortorum iamque corona iacet. Quis nunc aegrotum, quis me curabit egentem! Margaretha tuae nobile lumen opis! Quis me vinosum ducet? quae vina vomentem Eriget, aut medio tollet amica luto? Heu quis mundabit, cum permerdavero lectum? Quis purgat soccos concaco quando meos? Quare saepe tibi, proh, multa negotia feci? Italico vino cum bene potus eram. Quot crepitus ventris naso patiente tulisti! Quot rictus imo ex pectore, quamque graves! Hoc quotiens animo mecum repeto, atque recordor, Labitur ex oculis plurima gutta meis. Quamvis haec, dicas, feci! nec copia porro est, Pluraque dilectae tristia damna fleas: Nemo tuos, Ecki, poterit reprehendere luctus, Nemo tuos gemitus increpitare queat. Vere amisisti scortum haud vulgare, penates Quod valde decuit, docte Sophista, tuos. Sed tamen esse modum miseris debere querelis, Nosti vir sapiens, dogmata cuncta tenens. Haud lachrimis illam nigro revocabis ab orco; Panditur ad nullas ianua dura preces. Cur igitur pergis cineres turbare sepultae, Et te nec quicquam sic macerare miser? Pone modum lachrimis, quod idem vere iubet illa, Languentemque animum spe meliore fove. Omnia propterea non sunt demortua scorta, Plurima adhuc sunt, hanc quae superasse puta. E tanto numero poterit delectus haberi, Et Margarethae par aliqua esse potest. Quin etiam clare stygiis, nisi fallor, ab undis Illa modo est ad te sic mihi visa loqui: Quid iuvat insano sic indulgere dolori? O coniux! non sunt haec sine facta Deo. Longius haud licuit sociam tibi me esse: negavit Hoc mihi diva Venus, non satis aequa tibi. Longe alia haec tibi scorta dabit: tibi restat arandum Antiquum corium, sic tua fata ferunt. Ad terram Hesperiam venies, ubi leno benigne Plurimus ad nutum serviet usque tuum. Siste, precor, lachrimas, et inanes pelle querelas, Non me defunctam tartara nigra tenent. Elysias valles, et amoena vireta locorum Passim cum turba laeta sodale colo. Diogenis Cynici meretrix effecta Sophistae Quondam, nunc iterum sum data sponsa Sopho. Quocum, ubi tu venies, faciam divortia, nobis Namque tuam praeter mentula nulla sapit. Sed quia saepe in nos iniurius ipse fuisti Scortator, multis foedus adulteriis; Haud mox accedes felicia prata piorum, Ni prius a cuncta labe lavere probe. Instar Pythagorae in varias mutabere formas; Accipiet speciem bestia multa tuam. Si mihi fas esset fatorum arcana referre, Quae te cumque manent, significare queam. Sed tamen ex multis haec pauca referre licebit. Fac sed in occulto tu tua fata premas. Principio propter vitiatae probra puellae In stabulo, curam dum gerit illa bovis, Cum mihi bis quinos pro virginitate dedisti Florenos, longo tempore taurus eris. Plutonis macras debes incendere vaccas; Atque ibi te miserum cornua multa petent. Uxorem propter sartoris saepe fututam Capra olida atque vetus est futuenda tibi. Propter discipuli stupratam saepe novercam, Est tibi Tantaleae poena luenda sitis. Propter stupratas Moniales atque Beguttas, Perpetua sacras Virginitate Deo, Cogere umbrarum vastam purgare cloacam Victurus foedo stercore more suis. Sed quod carnificis quoque contrectaveris Annam, Quam propter tecum iurgia multa tuli, Infelix annos pendebis in aere centum, Et totidem lustris in cruce corvus eris. Porro quod Oeconomi foedaveris, improbe, lectum; Collegii soliti munia obire novi, Sisyphium saxum per summa cacumina volves, Testibus amissis omnibus atque stylo. Quod lanii ancillam compresseris, atque subulci, In porcum verso scrofa tibi uxor erit. Sed quod mendicam in sacra corruperis aede, Sex per Olympiadas sulphura tetra bibes. At puer ille tibi quondam tumulatus in olla Innumeras poenas, spurce Sophista, dabit, Quas vero mater? Prohibent sed caetera Parcae Auribus effari, chare marite, tuis. Hoc tamen infelix miseros solabere casus, Quod tibi res laetas post mala fata dabunt. Si Franciscana indutus tumulere cuculla, Ante sacro fassus cuncta piacla viro, Et te purgarit iam purgatorius ignis Ter centum lustris, queis recoquendus eris, Insuper et Latii larga indulgentia lustri Abluerit naevos de cute quosque tuos, (Quae tibi forti animo contra est defensa Lutherum, Qui latias fraudes tendiculasque vocat): Et fratrum exequiae, lectaeque ex ordine Missae Eripient flammis cum tua membra nigris: Tunc, tunc Ausonius solito pro more sacerdos Canonisaturus te super alta feret, Divo Bennoni socium post festa colendum Urbani, cuius est tibi plaga frequens. Ergo tuos gemitus animo compesce, meoque Debita fer cineri dona suprema libens, Et tumulum facito, et tumulo superaddito carmen, Nominis ut dicas haec monumenta mei: Margaretha vaga meretrix notissima fama Anglopolitanae maxima flamma scholae, Quam tenuit turpi subductam fornice nuptam Eckius ille salax caelibe pene caper. Hoc viridi castum contexit cespite corpus, O scorta huc violas, huc date thura lupae! Qui si morigerus mihi eris; si feceris istud, Di tibi dent scorto nobiliore frui. Hoc, Ecki, faciens monitus ne sperne salubres! (Talia fatidico est ore locuta tibi) Quaere aliam thalami sociam, Dominamque cubilis, In viduo noli sic recubare thoro. Ne nocturna tuum conturbent spectra soporem, Et moveant mentem somnia vana tuam. Si premit Anglipolim talis penuria mercis, Nec meretrix oculis sufficit ulla tuis: Ocius ad Dresdam Doctori scribe Cochleo; Nullus habet plures hoc modo leno lupas. Hic tibi pro rapto scortorum plaustra remittet: Quippe tuam luget corde dolente vicem. Illius est etiam scortator maximus urbis Thomas, cui nomen parva myrica dedit, Scriba Ducis, tum Cancellarius ille Cochlei, Hic te prae cunctis, crede, iuvare potest. Omnes novit enim meretrices, scorta lupasque, Omnes lenones, omnia prostibula. Quod si Pannoniis mage delectabere cunnis, Implorandus erit supplice voce Faber. Fabricat ex teneris hic semper scorta puellis, Atque ex matronis fabricat ille lupas. Ille tibi ad nutum fabricabit nobile scortum; Mobilis at podex malleus eius erit. Si bellum quaeris scortillum, hoc utere fabro; Bellus enim novit cudere bella faber. Iamque vale, et luctum ex animo moesto expue totum! Exhilarent mentem vina, venusque tuam.