CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus AUGUR.serm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.serm-01.xml.

Documentum AUGUR.serm-01.xml in db pdill0


sermonum liber primus | ad Iacobum Chabrielum patritium Venetum 1. Haec, quibus interdum dulcis affabar amicos, Carmina, sermonis sensus imitantia puri, Cui potius, postquam corpus coiere sub unum, Quam, Chabriele, tibi memori pro munere donem? Qui persaepe soles nostros exquirere lusus, Tanquam aliquid levibus possis educere nugis Quod levet affectam valido medicamine mentem, Siquando acceptis vitiorum exuritur intus Ignibus auxiliumque procul virtutis aberrat. Nec tamen ut monitis egeas hoc perficis, ut te Nobilium doctis vatum sermonibus ornes, Sed quoniam cordi tibi sunt quae moribus apta. Cui virtus placet, huic virtuti incumbere promptum est; Cui vitium, vitio non abstinet et malus ultro Probrorum causas simul et fomenta requirit: Ut quod quis novit cupit exercere, nec ultra Consuetum tendit; contra quod non agit, odit. Assidue legis ipse, et habes quoque semper in ore Quae gravis, et vatum quondam doctissimus inter Ridentis socios prudens agitare solebat, Ut circum latitans praecordia luderet utque Detegeret siquid vitii foret, idque referret In melius quodam civili more, nec illo, Quo plerique modo exagitant vitia ut maledictis Incessant nudis atque insectentur aperte. Persius hunc morem, sed Aquinas crebrius, explet, Ut commissa palam referant et nomina prodant. Ast ego cuncta levi risu condire laboro, Dulcibus ut lateant quae suffunduntur amara, Et subsit teneris velut horrens spina rosetis: Non tamen ut satyram meditemur condere, non ut Cuiusquam impuros studeamus carpere mores, Verum ut, dum curas hominum sic ludere tento, Me saltem, si non alios, componere discam, Et vitam imprimis insontem ducere curem, Sollicitudinibus vacuam, plenamque modestae Laetitiae, qua mentis onus quodcunque reponam. Hinc est quod fidibus numeros aptavimus olim, Et dulci teneras cantu complevimus aures. Nunc vero integros, perrarum carmen, iambos, Quos iam temporibus priscis vix unus et alter Ediderat paucos (verbo gravis invidia absit) Tentare haud vano conatu forsitan ausim. Hosce Tryphon frater leget optimus atque probabit, Ut quondam lyricos non adspernatus habere Scrutarique meos voluit conferreque summis Vatibus his, quorum vestigia semper adorans Prosequor aspicioque procul, contentus ut infra Subsideam obtutuque haerens oblecter in uno. Ille per Aonii spaciabitur ardua collis Culmina; tu mecum secreta in valle subibis Antra volens edera et musco vestita virenti. Hic nemus et liquidi norunt sua numina fontes, Imaque nec puduit faciles invisere Musas. 2. ad Bertutium Lambertum primatem Tarvisinum: | homines non eum, quem deberent, finem quaerere Saepe ego, Bertuti, compresso in pectore risu, Mortales miro volvi per inania curas; Interdum, nequis vitio mihi vertere possit Haud veritus siqua ingenio permittere curem, Illhuc immissis adeo delabor habenis, Vix ut surgentes valeam cohibere cachinnos. Nam quotiens animo scrutor quo tendere nostrum est Peneque diversum video spectantia signum Omnia quae nobis aptantur spicula cornu, Apparet totiens manifeste qui stupor intus Humanas habeat mentis, quae tramite recto Propositum nequeuntque sequi nec cernere finem. Principio insevit nobis natura perennes Igniculos, quibus accensi conquirere rerum Semina possemus nec non per lubrica firmos Ferre pedes verique invento insistere calle. Hinc varie expulsis artes fulsere tenebris, Quae regerent certum per iter mortalia corda. Nanque aliae, quantum possit promittere sola Cognitio, tanto contentae lumine praebent, Se nobis comites, seu per concreta perenni Materiae motuque obnoxia, sive per illud Quod mens ex iis seducit fingitque remotum, Seu per sensilibus vere semota tenendum Est iter, et pura coelestes mente petendum. Ast aliae his etiam cognatae quid sumus ipsi Et quod opus nobis proprium et qui denique finis Expediunt ducuntque pios verosque per actus Humanum genus, ut semet virtutibus inde Ingenuisque domos curis et moribus urbes Expleat, ac iustis mortalia legibus aequet Unde scatet plene liquidi fons purus honesti, Ex quo quid nosse et quantum decet ac quibus uti Conveniat quaeve elargiri quidque periclis Sive labori est praebendum, qua parte decori Danda opera, haurimus; nec non ut candida nobis Relligio et cultus divini numinis insit, Qua sine nil horum esse potest, nec profore quicquam. Quae cum sic habeant, quem nam de millibus unum Invenias, qui tanta, ac non contraria curet? Quem non praecipitem cunctarum inscitia rerum Sic agit, ut nusquam titubet nulloque feratur Errore? At contra quis non ad parvula quaeque Haeret et offendit minimis obstantia rimis? Quis non alterius quae sunt, iis certat abuti, Seu fas sive nefas? Erga quis honesta benignus Nunc opera inventus? Quis inerti e pectore tristem Segnitiem pellit? Quis non vel turpia quaeque Et facere et fari consuevit? Denique cui non Vana superstitio mentem suspendit inanem? Quid, quod avarities et honorum insana cupido Mortales adeo miseros exercet agitque Per scelera et fraudes, per vim quoque perque ferinos Et nocuos usus omnes, quo ducta furore Non sibi, non aliis ullo sub tempore parcit? O diras hominum pestes, et vulnera vitae! Nec me animus fallit, quam non haec posse probari In vulgus videantur; ita tamen ipse teneto, Nullam aeque ingeniis sublimibus esse fugandam Perniciem, quam quae misera sub pectoris ampli Ambitione latet, sensim nanque illud edendo Deiicit atque animi cogit mox esse pusilli. Nec minus his fugiendus amor sceleratus habendi, Quo nil sordidius, nihil et quod ad ima ruentes Nos adigat magis, ex altoque exturbet honesto. Felices nimium mortales, cernere si se Interius possent! Neque enim per devia quoquam Errarent, sed iter rectum certosque regressus Instituant illhuc, unde olim accedere terras Posse datum est illis, et eodem posse reverti Rursus pro meritis, ubi mens conversa superne, Principio rerum summo proprioque propinquans, Insinuet prorsus solam sine corpore soli Felicique illhic vita vacuaque laborum Exemptaque libidinibus curisque fruatur. Hic erat ille animi risus spernentis aperte Humana et sese occulte tollentis in altam, Quam quaerit speratque, viam, qua semper anhelet Inventa, donec placidae per munera pacis Corporea exutus turbarum labe quiescat. Haec ego non ut iter, Bertuti, notius extet Id tibi, cum tu eadem per te sapis omnia; sed quo Parvula significem vacuae conamina mentis Utque, mea si forte aliquid prodesse virili Iam valeo, tentem currenti subdere calcar. 3. Laurentio Lauretano patritio Veneto, | variis modis humanas curas minui Laurenti, quod nostra legis doctaque frequenter Scripta manu versas interque negocia nugis His levibus prono demittis pectore mentem, Id facis ut, lautas epulas et oluscula coenae Commiscens uni, forsan fastidia tollas Quae quandoque gulae certant praestringere gustum, Aut forsan quod et ampla putes pendere minutis Scilicet, et parvis, velut aiunt, magna iuvari. Vos etenim interdum proceres, cum publica cessant Munera, migrantes alio disceditis urbe, Posthabito vel opum vel honorum pondere ruri. Hic aut culta suae mandantur semina terrae, Aut Cereris lectas fruges Bacchive liquorem Ferre domum mitem iuvat, aut per prata maniplis Floridulis implere manus et tempora sertis Vincire et Zephiri bene olentis ire sub auras, Venarive palam quavis ratione modoque, Aut choreis passim ludentem invisere pubem, Agrestive etiam, si fas, incumbere amori; Nec minus et Nymphis operam dare ferreque crebros Inter Amadryadas et Oreadas undique gressus Et Musis adhibere animum, tum valle sub ima Collibus aut altis meditari et ludere versus. Sed tamen interea rerum deponere curas Non adeo promptum est, quas affert insita semper Sensibus urbs imis, quin pars huic maxima mentis Serviat et parvi subito tum caetera pendat. Verum haec ipsa vicem variantis cuncta medelae Esse loco reputet facile is qui ludicra vatum, Ut tu, forte legens gratum sibi vertat in usum, Ingenui quanquam propria haec industria moris. Sic etiam dulci cantu consuevimus aures Concentuque fidis suavi complere canorae Signaque sic caelo affabre diducta peracri Inspicere artificis digna cum laude solemus Penniculoque litas docto spectare tabellas Pergimus atque oculos miranda pascimus arte. Ac variis ultro illecebris sic denique capti, Nunc has delicias sani nunc poscimus illas. Nimirum humanae sunt haec solatia vitae, Quae dum continuo fluctu vexata laborum Fertur, ad hunc fessam recipit se provida portum. 4. hortatur Andream Castrum, | ut inanes hominum curas rideat Castre, meos inter pars non temnenda sodales, Quem mihi constanti devinxit pectore sydus, Sydus quod nobis aequalem temperat horam, Unde tenax semper dependet et una voluntas; Iam dudum cupio tecum ridere, quod ambos Nos iuvet, et nobis, si quicquam est utile, prosit. Est ne quod exoptent homines magis atque beatam Felicemque diu certatim ducere vitam? Nil porro invenies, quaeras licet, et tamen isthuc Vivere quod cupimus, non unquam vivimus ipsum. Nam bene cui tantum est, ut, si tecum ipse parumper Consideat, subito non sit tibi mille querelis Aurem laturus, tanquam infelicior omni Tunc agat et nulla non conditione minor sit? At si pauper erit, quanquam fortasse suamet Culpa mendicat, fatis tamen imputat et se Syderibus plane natum mentitur iniquis. Pars autem, siquid paulum minimumque recedit A recta cursu, qua se prius ire parassent, Protinus exclamant secum infeliciter actum. Est quem nulla diu delectent gaudia, nullae Blandiciae, cuncta usque adeo fastidit, et illud Quod cupiit iam, mox renuit stomachosus et odit. Sic omnis queritur tantundem, ac dum dolet omne Amittit, propter quod sic tristatur, et ipsam, Cui tam semper hiat, festinat perdere vitam. Hinc ego disrumpor risu, quod vivere semper Quaeramus, nunquam interea comitante dolore Vivere contingat, nisi tu fortasse vocaris Id vitam, tristis quod circumplectitur angor. Hic igitur risus meus arridere vicissim Te cupit atque graves animo deponere curas, Ut placido mecum studeas defungier aevo Quod superest tantum, permittens caetera divis, Quo se cunque dabunt, quibus haec mortalia curae. 5. ad Valerium Superchium Pisaurensem: | in eos qui sermonum vim parum inspectant Sunt, Valeri, quibus hoc opus, ut tenue, illico cunctis Spernendum doctis videatur, et ipse etiam, qui Sermones humili affectem distinguere versu Diductos facili puroque ex ore, nec ullam Splendoris speciem quaerentes, donec aperte Extra depromat animus, quod concipit intra. Quis ego sic quanvis assentiar, ut mihi nullam Hinc laudem studeam conquirere, non tamen ab re Nunc fuerit brevibus verbis fortasse referre Quod domino quondam prudens cocus. Ille saporum Per modulos omnis concinnam reddere coenam Curarat, licet huic nulla haud nostratia inessent. Hic vero, tanquam fatua insint omnia, quaeque Forte adspernabatur. Cui cocus: "Aut, here, non est Nunc stomachus bene habens tibi, vel non haec sapiunt, quae Externo monstri nullo condita sapore, Grata valentibus esse solent, et profore sanis." Sunt igitur qui non aliud sibi prorsus adoptant Quam numerum ac strepitum verborum magna sonantum Atque parum intro aspectant, nec qui sensus in illis Claudatur, qualesve trahat, quibus haereat apte, Attendunt, ut non aliena in corpore membra Consistant, verum simplex videatur et unum Quod loqueris nec non pure nitideque relatum. Atque ideo repens per humum sermo et bene cultus, Cui gravis atque ferax morum sententia subsit, Sordibus expleta tantis non aure probatur. At docti, quales et frater grandior et tu Atque alii, quos nunc numero comprendere non est, Hunc admirantur quotiens expendere secum Secreti tanquam divina poemata possunt. Et nos, siquid amor Musarum proficit, illhuc Parvi nonnunquam descendimus altaque supra Spectantes ima tenues in valle vagamur. Quanquam, o si dudum, quod iam mens augurat, unquam Advenient sperata meis alta ocia votis, Forsitan et sacri tentabimus ardua collis Culmina secretum per iter, qua pergere paulo Ante ausi, tantum progressi venimus, illhic Hos ut dictarim sub amici nomine versus: "Regia magnanimum proles invicta parentum, Qui tibi nunc surgunt iuvenili in pectore sensus Quodve animo exagitas opus, et quae facta, perenni Tempore quae vigeant, tecum meditaris et alto Inquiris studio, nulli cessure priorum." Et reliqua his forsan non dissona quae, puto, nosti, Et quae nunc, monitu Franchi, de vertice tanto Rettulimus tumidi, nec enim sermonis erat res Exigui, nec humi serpentis vallibus imis, Cum primo affatur genitum de sanguine regum Hesperiae, sacro quem quondam e fonte levarat Illhic romanae dum magna negocia sedis Tractaret; nuncque illi gratetur, quod abunde Fulserit in nitidis praepes victoria pennis. 6. ad Leonardum Portum Vicentinum: | risus variarum circa rem litterariam praesertim opinionum Hosce iocos quoniam de me tibi saepe requiris, Nunc adeo vacuae mentis cum simus uterque Experiar, Porti, si te contingere possit, Qui quocunque feror, mihi se fert undique risus. Quisque suam primum tanti facit et putat artem, Ut nihil alterius, seu quod sic callida nobis Natura ingenuit, proprios ut quaeque facultas Fautores habeat et se tueatur in illis, Seu quod praecipue laudi damus illa quibus nos Indulgere iuvat, vel quae nos posse putamus. Unde aliis aliud studium, variisque tenetur Afficiturque animus, propriisque incumbit in actis. Atque suo insistens operi, quo fungitur, auctor Sedulus interdum sic se miratur ut infra Se positum quodcunque putet ducatque minoris. Quin et amicorum rebus capiuntur amici Nonnunquam nimis, et quae iam fortasse reprendant In reliquis, illhic tamen admittuntque probantque Atque aliis alios, ut res, praeponere certant. Est etiam ingenitum multis, ut tempora prisca Anteferant nostris semper laudentque quod absit Longius et dudum memori se subtrahit aevo, Tanquam nulla illis veniant laudanda priusquam Innumera annorum series processerit ante. Haud equidem inficior quod sit veneranda vetustas Semper et huic partes laudis deberier omnes. Sed miror quonam illa modo sibi cuncta pararit Ut reliqui nobis nil fecerit atque volentes Hac nos segnitie misera sic sparserit ut, dum Magnorum similes fore desperamus avorum, Nil etiam penitus nobis ducamus agendum. Sed tamen haec illi. At contra sunt et quoque qui se Temporibus priscis aequent, abstrusa secuti Nescio quae, quae iam, siqua obvia forte fuissent, Intonsi horruerint veteres accedere tesqua. Atque ita per salebras omnes et iniqua locorum Huc illhuc lati offendunt, ut iam rear illis Callosis cunctos pedibus subvertier ungues. Quid? Quibus haud artes possunt satis esse priorum Aut qui de rebus cunctis permulta locuuntur Quive student aliis docti apparere tacendo Et qui velle assuere et fastidire vicissim Omnia nec gustu deduci prorsus ab uno: His igitur cum tu occurris saepissime monstris, Nam raro haud credo, risus inhibere potes ne Exiluisse tibi toto de pectore certent? Atqui ego ad hos pridem facilem te, me Hercule, novi, Ex quo iecisti salsos in Castora lusus, Castora qui demens, dum respondere parasset, In se plura quidem, quam tu, contraria dixit. Ipse etenim, ut de me fatear, quod forsan habebit Offensos quosdam, non possum ferre, nec intra Cur teneam ac saltem labiis inspergere summis Non valeam, video; facilis quod me quoque risus, Nec tamen effusi finxit natura cachinni. 7. ad Iulium, servi perrari prosopopeia Si vacat interdum per tanta negocia, Iuli, Quae geris exigui non nil audire parumper, Hoc tenui sermone velim tibi pauca referre, Utpote qui cupiam rationem reddere vitae Exactae domino servus bonus atque futurae Quod superest quonam studeam traducere pacto. Hic igitur placidam, quaeso, mihi commodet aurem Quae nunc, quae semper tibi erit clementia cordi. Ex quo me puerum pater huc accedere iussit Prudens ut tenerum primis formaret ab annis, Ex illo tantum teneor virtutis amore Atque adeo illius presso vestigia passu Insequor, officio nulla ut per tempora desim Quin illi insistam semper, ne transfuga partes Inferar adversas neu certa relinquere signa Imperer, a recta paulum inclinare coactus. Hinc mihi perpetuus circum praecordia fervor, Exiguae quanvis maneant, intendere vires Semper avet, quibus ipse queam per condita rerum Involucra expediens atque extricatus abire. Dulcibus hinc etiam Musis incumbere certa Lege iuvat, seu cum gravibus dissolvere curis Pectus iners studeo, seu cum perfundere mentem Est opus illecebris et honesto inspergere ludo. Nec minus interea gratum est si, quantulacunque Sedulitas nostra est, omni tibi tempore servit, Si quoque et huic glebae iam nunc inducere semen Instituo, unde mihi spes est non vana tuarum Mox rerum similem cumulo desumere frugem. Hic mihi continuus vitae tenor, hunc mihi semper Ipse Deus, quo me voluit consistere, servet. Nec mihi sit potior via quam quae tramite recto In tua, si quicquam declinem, iussa reducit, Ne quod forte levi formicae contigit olim Arguar exemplo illius vitare nequisse. Haec igitur mores hominum mirata, quod uno Saepe loco nequeant contenti degere, verum Nunc has nunc illas mutare et quaerere sedes Constituit secum peregre semel ire per orbem. Et iam nescio quot spacii prorepserat ulnas, Cum caput ecce nitens detracta pelle caballi Offendit spectatque admirans, moenia magnae Urbis ceu videat, circunque hinc fertur et illhinc Atque aditum quaerens tandem multa ingreditur vi. Nec momenta trahit brevis aevi cuncta pererrans Indefessa, petit donec perplexa latebras, In quibus esse solet sedes non aequa cerebri. Tum vero laeta inquit: "Et est haec regia summi Principis, et nullis abitatur gentibus, ergo Nostra erit." Atque animum mox concipit et sibi iam tum Dives et inventi regni regina videtur. Verum ubi nox illam admonuit potusque cibique, Sperataeque simul sensit vacua omnia frugis, Mane cavum repetens regalia munera ridet Et se, tam fatue sibi quod tum credidit, odit. Haec adeo permulta valent ad commoda vitae, Parvula sint quanvis, neque enim non ulla putandum Auxilia interdum e tenui contingere posse. Extentos in casses brutorum inciderat rex (Non multis nunc te, brevis est fabella, morabor): Hunc forte intorto exiguus mus fune revinctum Quadrupedem et toto porrectum invenit in antro, Cuius opem implorat supplex leo, at ille capessit Iussa lubens domini, prope adest et vincula rodit. Hic abit et grates, poterit siquando, referre Pollicitus, parva vi magna pericula vitat. Illhuc nunc redeo, primus defluxerat unde Iam sermo. Haud ullis opibus pervincere quisquam Posset, uti longo durati tempore moris Tantillum imminuam, primum ut non prosequar omni Cura, opera, officio teque et tua iussa, sereno Aspicias vultu modo me; deinde optima siqua Apparent, non usque velim pedibus manibusque, Ut vetus est, et adire et complecti, ut mihi vires Spirarit modicas natura atque auxerit usus. 8. Hieronymo Bononio poetae Tarvisino Quisque suum sequimur sydus fatale, Bononi, Quo trahit, et nobis illud sic imperat ut vix Effugiat quisquam mandata subire, licebit Sit nulli penitus hominum parere necesse. Haec tibi doctorum sententia prisca virorum Haereat: hac nulla est potior, nec sanctior ulla. Sic dum forte gravi et constanti ducimur astro, In duram morbi speciem devenimus ipsi. Ille etenim Maia genitus qui praestat ad usque Doctrinas aditum quaerentibus et studiosis, Haud satis ipse habilis, faveant cui caetera coeli Sydera, destituit, quondam quos foverat, omnes. Hinc ego, qui Musis, ut parvae in carmina vires, Incumbo et conor vulgi me demere turba, Syderis haud valui sortem vitare malignam. Nec nobis, ut ais, studiorum grata meorum Sedulitas nocuit, potuisset nam quid obesse Quod facias certe moderanter quodque libenter? Nec mirere, gravis si nos premit impetus astri, Nanque vides mutata quidem nunc tempora rerum, Atque eadem longe diversa prioribus. Unde Tam cito, ni commota feri violentia Martis Saeviat, atque atrox Saturni stella moretur Quo Iovis et Veneris favor adsit, Mercuriusque Haereat ipse malis, celeres et Luna meatus Approperet saevam in rabiem, sed et ipsa recondat Lumina Phoebus item, Phoebus, qui lumina praebet? Nonne vides ut nunc omnes in bellica raptis Festinent animis, modo qui sic munera pacis Gaudebant tanta placidi tractare quiete? Scilicet ille ferox vertit qui martius ardor Omnia nunc cunctis coelestibus imperat, alta Parte poli dominus residens et cuncta ministrans. Nec tamen haec tantum nobis coelestia credas Ostendere, sed his multo graviora minari: Exilium, tormenta, fames, incendia, pestes, Diluvia exhaustusque maris, terrae tremores, Fulmina, terrores, tonitrus, fulgetra, cometas. Bella sed imprimis portendunt, horrida bella, Quae fore iam posset quisquis praescire, quod atram Principibus mentem videat bellare paratis. Ad quos pro se quisque preces intendere supplex Debeat ut tantis desistant, et mihi iam nunc Carmine sublimis libet exclamare poetae: "Ne proceres, ne tanta animis assuescite bella." 9. iocus O qui me tanti voluere in luminis oras Prodire et tenebris exemptos noctis opacae Vitare obstantis scopulos, et ducere tandem Fluctivagam in tutum maria alta per omnia cymbam, Deinde per apricos late loca proxima campos Ire, quibus verni spirant viridantibus aequa Temperie Zephiri, quibus et cum floribus herbae Non aestu, non vi concreta frigoris arent Et nocuae absistunt volucres, nec lubricus ullis Innanat anguis aquis, nec humi mala vipera serpit, Nulla nec absistit fera, quae violenter aduncis Unguibus ingluviem, rabidis aut dentibus explet; Plurima sed querulis avium concentibus arbos Directa in numerum resonat, nemorique canora Umbrifero et vitreis respondet fontibus Echo? Hinc calathos replet fruticis Pomona beati Foetibus inque sinus florum dea veste reducta Texit odoratis residens violaria sertis, Quas inter foecunda Ceres spaciantur et illi Ruralis pleno colludit copia cornu. Tum lento Charites videas incedere passu Permixtas Nymphis varie ludentibus ampla Planicie, at Satyros illis intendere passim Insidias, contra Satyris illudere Nymphas. Interea volitans circumque superaque Cupido Intendit solidum cornu exhauritque pharetram. Lusibus alma parens illi comitata iocisque Respondet paribus curis seque inserit ultro. Exercet viridi choreas in gramine Bacchus Ambrosio intonsos perfusus odore capillos, Pampinea insertis ornatus fronde corymbis Exultatque hilaris genius gestuque soluto Invitat resides animos. Tum pocula fessis Lemnius exporgens large deus ipse ministrat Et facie informi risus et dispare gressu Commovet, haud renuens ludenti parcere turbae. At multo imprimis senior protulus Iaccho Silenus somnoque oculos subeunte gravatus, Forte ut erat pando recubans summotus asello Labitur. Hunc Faunique et monticolae Satyrisci Circunstant fremitu ingenti, pars tollere prona Instat humo fusus viridi, pars tempora circum Exanima infundunt refoventis corpora rores. Accurrunt veste undanti passisque capillis Naides in risum effusae Dryadesque puellae. Hi super impositum dorso capitique sub antrum Sublimem fessi referunt, ubi diva Voluptas Praesidet umbroso sub amoeni culmine collis. 10. ad Laurentium Abstemium, | cui sermones suos commendat, quos eius hortatu ediderit Siquid, Laurenti, est quod quos haud vidimus unquam Cogat amare, hoc est imprimis splendida virtus, Est deinde absentes si nos sentimus amari. Verum ut te observem virtus an amor faciat quo Me sic absentem dudum complecteris absens, In dubium merito quisquam revocaverit, ut qui Utrorunque pari perpendat pondera lance. Non tibi postremus datus est locus inter honestos Et nostri doctos aevi, sed proximus aequas Qui frustra studiis alios praecurrere certant: Hoc habet ut iusto te prosequar aequus honore. Sed quod nos et nostra tuo dignaris amore, Mutuus hunc contra affectus debere fatetur Se meus, atque pari gratae par gratia menti. Nam quod epistolio suavi me hortaris ut edam Carmina quis olim dulcis affabar amicos, Hoc amor, haud res ipsa, facit, qui plurima celat Nec sentit sparsos in amato corpore naevos. Nam quid habere potest simplex in carmine risus Quod lector prudens simul et doctissimus optet? Lusi equidem, fateor, Musasque sub haec quoque vidi Nobilis ima iugi lento procedere passu; Vidi ipse audens, nec facile ipsa haec tenuia lusi, In tenui quanquam labor una et gloria certet. Quae quoniam cupide sic expectare videris, Permittam, velut e nido quandoque relicta Matre leves pulli exiliunt temereque feruntur, Nostra tuo ut monitu genitorem pignora linquant. Tu commissa tuae fidei quocunque vagari Ne sinito, inque plagas ne tendant illa caveto. His etenim, ut mos est hominum, tenduntur ubique Retia, vitali fruitur donec pater aura Praesertim, nam quod vivat pater officit illis. Sunt tamen egregii moris, qui pondera rerum Expendunt nec nuncne supersit, sitve quis auctor, Tunc animo advertunt, filo cum ducier uno Cuncta vident, uno pendere et pergere ductu, Iudicio quibus acri et recto praedita mens est. Hos opus, haud auctor movet aut millesimus annus. Sed veluti siquis tabulae pictoris inhaeret Obtutu primo ignoti, quia picta placent, mox Nomen laudandi artificis patriamque requirit Ut magni faciat cuius spectaverit et rem, Sic et prudentes doctique aliena tuentur Ut sua collaudantque faventque quibusque, nec ante Inquirunt cuius, quam lecta frequenter honestent Laude palam merita, si laude haec digna putentur; Auctorique diu vitam, quo plurima ludat, Exoptant, illique simul gratantur et aevo Sub quo contigerit nascenti adolere poetae. Quales ipse quidem, si fas, veneratus adoro In terris, qui sacra ferunt nitidissima divis Aoniis inter Nymphas, et numina summi Verticis unde latex per gramina dulcis Hymetti Diffluit et fulvo flavescit purior auro.