CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus AUGUR.iamb-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.iamb-03.xml.

Documentum AUGUR.iamb-03.xml in db pdill0


libellus iambicus superadditus 1. ad Musas acceptum eis referre solis, | quod grandius nescio quid lusurus sit Pimplaeus hic est collis? Hunc dulces habent Passim Camoenae? Phoebus hunc lubens petit Cum ponit arcum, cum lyram manu capit? Huc me quis ergo duxit? Huc quo tramite Pedem beatus intuli? Ulline quicquam contigit felicius Quam sub virente semper hac lauru, sub hac Pinu, vel intra myrteum hoc ferri nemus? Vel ad scatentis puriter lymphae caput Huius sedere fessulum? Quis o canoras ocyus mihi fides Ferat? Quis hic me cepit ultro spiritus? Avet latente mens furore percita Sequensque gestit os manusque grandius Nec usitatum ludere. Duxistis haec in alta vos me culmina, Musae, rigastis ora vos puris mihi Undis refectumque excitastis optimae: Accepta vobis quae frequenter unicis Referre par est omnia. 2. ad Iulium II pontificem maximum: | in communi omnium summi eiusdem | pontificatus plausu gratulatio Secunde Iuli pontifex sanctissime, Optate cunctis gentibus diu pater, Electe summo nunc iubente coelitum Patrumque votis omnium faventibus, Iam quisque pro se gratulantes offerunt Tibi quod esse deditae signum queat Mentis. Potentes urbium volentium Rerumque firma publicarum pectora, Legationibus datis frequentibus, Spondent, fidemque dedicant laeti suam Tanquam daturi prodeant maius nihil. At qui minori sorte victum temperant, Omnes opellam pollicentur uberem, Praestare qualem diligens virtus potest, Quos, ut tuorum scripseris semel gregi, Dignere laeto contueri lumine. Spe cuius ultro motus ipse gratiae Ausim reposti collis ad cacumina Repens, anhelans ac laborans tendere, Ubi sorores floribus sertum novem Texunt micantibus aemulisque syderum, Quod inde mecum deferens tibi sacrum Pergam superbis dedicare postibus Templi, quod ulnis sustines unus tuis. Ne prorsus ergo seduli munusculum Vatis, pusillum sit licet, despexeris: Nec ille nanque, cuius hic vicem geris, Rerum supernus fabricator omnium Terris inhabitans parvulos contempserat. 3. in eodem plausu: cessaturam syderum malignitatem, | quam vates minantur, principis pii gubernatione; | carmen ex solis iambis Minantur astra quid tot imminentia? Famemne, bellave, aeremve morbidum? An esse cuncta sic maligna credimus, Ut ulla prorsus haud queat benignitas Iovis iuvare vel favere Cypridis? Nihilque coetus orbis addet ultimi Favoris? Atque nos relinquet invidens Faventium illa vis suprema syderum? Quid, heu, cavere cogitent homunculi, Quod imminere fata cuncta destinent? Dedit sed ipse Principem polus pium Secusque forte res minata habebitur. Eo ferentur imperante rectius Iniquitate siqua victa temporum Gradu labare de priore coeperant; Eo regetur imperante iustius Id omne, cuius ipse iam potens, tenet Vicem suapte vi moventis omnia. Redibit ergo seculum, quod antea Semel fuisse fabulantur aureum; Vigebit omne protinus bonum, simul Scelus potenter aequitas fugaverit, Nec ulla nos tot impiis pios malis Premet levata syderum malignitas. 4. in eodem plausu: sperandum esse bonis omnibus omnia | in melius cessura sub frugifera almi principis quercu Quid non sub almo iam decebit Principe Sperare vos omnes bonos? Sperate vestris apta votis omnia Iam iam futura proxime! Virtus aperte vestra fiet amplior; Crescent vicissim praemia; Prostrata passim pravitas calcabitur; Poenae sequentur crimina. Ut Roma priscis restituta moribus Caput decenter efferet, Orbis verendum semper et summum caput, Fidei caput sanctissimae, Exemplar huius prosequentur caeteri Quacunque parte principes, Horumque tales protinus cives erunt, Quales et ipsi principes. Gaudete honestis qui valetis artibus, Nec iam labori parcite: Merces abunde praeparatur omnibus Hoc sub patente robore. Haec quercus olim paverat sub altero Pastore non parvum gregem, At ipsa eundem pullulantis ambitu Maiore nutrit pabuli. Crevere rami, crevit et stirpes diu Cultore cultus sedulo, Cuius supremo defluet cacumine Optata pax mortalibus. Vescentur omnes glande, qua quondam ferunt Auctum sub auro seculum. 5. in eodem plausu: | ad Cippicum Iadriensem praesulem gratulatio Iam longa quanvis attulit secum dies Oblivionem saepe rerum desidem, Antistes alme virque quam doctissime, Tui memoria pertinax semper tamen Mihi resedit sede mentis intima. Ut flore quondam te iuventae in optimo Vigere studiis litterarum vidimus Ac dehinc honesta prosequentem maximos Et liberali servitute Principes, Ut mox adeptum te brevi percepimus Opes, honores ac laborum praemia. Tum gratulabar, sed tacens tamen, tibi Bonis quod ultro sic faverent sydera. At nunc quid unus maximis in omnium Tacere possim plausibus, cum proxime Tuus supremum principum Princeps decus Domum revertens expetitus omnibus Insedit alto principatus culmine, Cui christiana pareat res publica Et Roma sanctum proferat vetus caput, Frequensque ad inferos manus Quiritium Fama locati tam decenter muneris Non usitato perfruantur gaudio? At qui supernas incolae sedes tenent Nobis favere iam libenter annuant, Quod rite ducti legibus, tandem bono Boni volentes degimus sub Principe. 6. in eodem plausu: | tres summas virtutes ad triumphum invitat, | quo vincula pravitati iniiciuntur | atque eadem in servitutem deducitur; | carmen ex solis iambis Serena veste candida nitens veni Piis vocata supplicum Fides modis, Opem tuis fer ac tuere deditos Tibi benigna, Caritasque prodeas Simul calente prosecuta spiritu, Nec excitata Spes moreris amplius, Tuo sed ipsa caeteras gradu premas. Triumphus ecce iam paratur elegans Quibusque vestra qui instituta diligunt; Sequetur omnis hunc chorus fidelium, Amantium omnis, omnis et foventium Cor insidente spe; sequetur expetens Honesta quisquis improbum scelus fugat. Trophaei at ipse Pontifex videbitur Locum tenere, parte qua micans decus Honore complet omnium gravissimo, Virensque laurus ac oliva vertici Sacro revincta gloriae satis datum Superque prorsus approbabit omnibus; Dolusque frausque pravitasque vincula Ferent et ante currum agentur, et gravi Prementur usque servitute pessima. 7. ad Iulium II pontificem maximum: | in eodem plausu summopere laetari, | ut opinatur, venetum senatum, | qui ita summae sedi optat praestantissimum principem, | ut eius sedis protector extitit semper summus Legere Patres Maximum boni Patrem, Qualem volebat optimus legi quisque, Qui pace primum candida suos donet, Ut Ille quondam, cuius is vices implet, Pacem reliquit, dum polum subit, terris; Restinguat et qui Principum gravis iras Diri tumultum proterens ferum Martis Ac triste det quo turpiter scelus terga Simulque laeta proferat caput virtus. Quanvisque (ut aiunt) syderum minis cuncta Fervent quibus iam exhorret et pavet mundus, Huic fata prorsus attamen statim cedant, Prudentis est vis si potens magis fato. Divina nanque caeteris Dei cultor Praefert, adorat et veretur imprimis, Mortaliumque deinde res habet curae, Et dexter aequa ponderans librat lance Qui christianae publicae rei praeest, Consentientibus ita nunc bonis cunctis, Et qui priorum memoriam novans patrum Nuper secundus Iulio quidem magno Illi decenter additur pater summus. Honoribus complectitur bonos iustis Omnesque caritate curat aequali, Sed nec fatigatur labore nec cessat, Ubi facultas, quo iuvet suos, detur, Patris magis quam principis putans nomen Decere se, qui principum sedet princeps. Nec imperare gratia sui prae se Fert ille, sed sic omnium, ut sui nunquam Sit mentio, vel parva, sed gregis lecti Cuius favente pastor est datus caelo. Reverentiam inde, non metum suis affert, Ut qui colatur unice, nec optetur Ullus magis qui sospes ac diu praesit. In ore simplex, regium decus, semper Est veritas illi, oris et lepor purus. At fraus abest, abest et astus, in quarum Vicem una prudentia facessere has cogit, Servilem ut alteram, alteram ut malam trudens. Haec eruditio omnia excolit mira Certusque rerum ac multus omnium sensus, Innata quando vis calescit et mentis Doctrina vires interim movet sacrae. Est huius etenim generis hoc quidem munus, Iam seminarium unde pullulat densum Antistitum atque praesidum virum semper. Hinc ille, reliquos ne simul tot attingam, Qui iam beatae dirigens ratis clavum Haereditario innuit catus iure Deberi hunc olim Pontifex tibi Summe, Quem tu regendum assumeres et haerentem Iam pene scopulis turbidi maris cymbam Potente dextra demeres et in tutum Tandem reducens sisteres diu portum. Hinc gratulantes est videre sic passim Cuiusque cunctos ordinis, velut quale Aestate nostra gaudium fuit nullum! Sed nullus aeque, opinor, est tamen laetus Quantum senatus Adria potens gaudet, Qui sic supremae Principem cupit sedi Adesse iustum, providum, gravem, summum Qualemve nunc te multiplex dedit virtus, Ut ipse semper illius fuit constans Fortisque et acer fautor ac erit praesens Protector usque pro suo in Deum cultu. 8. in eodem plausu: resisti posse fato prudentia principis, | siquid sydera, ut vates ferunt, minantur Valete pestes intimae motalium Extrema vitae fraus scelusque vulnera! Abite cuncta maximam in malam crucem! Redite virtus ac honestas prospero Gradu, beatum centies consortium! O ne minentur amplius vates male, Saevire cessent iam maligna sydera! Quid tam sceleste, coelites, admisimus, Ut tot supersint iugibus malis mala? Non vestra iam nos respicit clementia, Quae sola labe pro gravi praeponderet? Atqui favendi spem dedistis optimam Electione Patris hac Summi data, Qui dum gubernet, arceat nobis procul Quaecumque ferre sors iniqua quiverit, Ut pastor aequus curat ac servat gregem Sibi relictum, dux ut abscedit prior. Laetentur omnes ergo, praesertim boni, Speret bonarum cultor omnis artium Rerumque cultus augeatur omnium. Iam cuncta nanque prospere tanti dabit Fato resistens Principis prudentia. 9. ad Musas: venisse se parva urna ad hauriendas | ex earum fonte lymphas, quibus pro virili parte sua | imas partes crescentis quercus irriget Iovis puellae, quae profanum limpidis Arcetis omne fontibus Solosque vates haustibus tantis pios Frequenter huc admittitis, Sacras adorans, si licet, lymphas peto Arcta pudenter urnula, Ut rore ad imas irrigem partis levi Crescentis alte roboris. Maiore summas abluent aspergine, Qui flumina ipsa exhauriunt. Vos forte ad umbram sedulus tantae semel Quercus Camoenae visero, Ac inde pastum glande me pingui domum Remittet haec benignitas, Qua me fovetis semper et vestro simul Completis almae spiritu. 10. ad pontificem Haec tibi dudum reverenter, alme Pontifex, tentis fidibus Camoena Nescioquoddam meditata gestit Ludere carmen, Quod licet forsan minimum severis Auribus par sit, tamen iis levamen Mentis haud ab re fuerit iocosis Sumere rebus, Atque nonnunquam variante crebris Eximi curis vice, dum laboras Pondere ex tanto super ipse sancta Relligione. Ut solet nusquam renuisse nidos Dives in summis domibus lacunar, Quos humo fingens modica sub illis Aptat hirundo, Sic gravis laudum tua tot supellex Haud opes vatis tenues pusilli Spernat, admittens operosa promptae Munera vocis, Quae, velut magnos studiosa quondam Cura formicae cumulus oberrat, Mox cavo lecti sibi farris arcto Condit acervum, Laeta sic campos tua per patentis Quaeque delibans benefacta passim, Ut potest, solers opus hoc ad unum Undique confert: Non enim vox haec alio secat spem Credula, spem, quae miseros abunde Sola mortales fovet et fovebit Tempus in omne. Una de cunctis simul ac in imo Pyxidis fundo residens inhaesit, Omne dum virus scelerum ac laborum Spargitur orbi. O vigil semper nimium Prometheu, Qui Iovis munus sapiens et ipsum Nuncium, quanvis facilem puellam, Te procul aufers! Nec sinis nos ut minimo coacta Vase perturbet series malorum, Illud imprudens nisi frater aegra Mente recludat. O levi quantum fatuoque semper Praestitit prudens; quid enim relictum Iam foret nobis, nisi blanda nunc spes Una supersit? Sive sic divi voluere sive Restitit casu, tamen haec aperto Calle mortalem poterat soluta Linquere coetum. Nunc iter quando miserans morata est, Sive quis laetum cupiat quid, ullo Seu metu tristi teneatur, acrem Sive dolorem Perferat quisquam, vario medetur Omnibus cultu, modo mox putemus Cuncta praesenti meliora cursu Affore nobis. Quin et iis, quorum superi benignae Summa fortunae propius tuentur, Spondet haec quanquam nihil ipsa possit Addere maius. Sed nihil tandem magis ac inanes Arte solatur propria labores, Dulcibus docta illecebris opertum Ducere finem. Haec mihi primum facilis favensque Suasit, ut parvam tibi iam dicarem Hanc lyram, et siquid foret huius unquam Nobile vocis. Haec per acclivem tenuemque raptans Semitam ascensuque trahens anhelum, Alta Parnassi superare cogit Culmina collis. Haec alit vires, quibus et minutos Spernerem rivos, et avens adire Te mihi plenum auxiliante fontem Niterer uno. 11. ad Bartholomaeum Agolantium Tarvisinum, | ut hos, quos secum Venetias fert, | libellos accuratissime imprimendos curet Fers tecum studiose meos, Agolante, libellos, Esse loco fratrum tibi quos haud haesito, quando Es mihi tu nati, necnon me saepe parentis Nomine dignaris, sunt at mihi mente libelli Hi geniti, patrio quos et complector amore. Sedulus his igitur custos haerebis, opinor, Ac nequa titubent illi, curabis abunde, Ut nihil admittant delebile nilve relinquant Quod cultus, quod longa dies, quod gratia praestet. Officio sed cum fueris me hoc ipse secutus, Munera restituent olim tibi grata minores. Nam cum pervenies quo te nunc semita ducit, Laurigeri qua tendit iter sub culmina collis, Hic fas Aonidum tibi erit secreta tueri Antra procul primum viridi circundata musco. Dehinc lauri baccas inter spissosque corymbos Haec eadem Phoebi coetu spectante subibis. Quin admiranti tibi praecinet una Sororum Carmina, quae quondam calamis cum luseris ipse, Quem mihi tu, tibi mox aetas praestabit honorem.