CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus AUGUR.gero-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.gero-01.xml.

Documentum AUGUR.gero-01.xml in db pdill0


ad Petrum Lipomanum Hieronymi filium | Venetum patritium geronticon liber primus 1. Sunt cordi Musae nobis, sunt carmina curae; Caetera quae vacuam tenuissent gaudia mentem Omnia nunc semota; refert haec una voluptas Quicquid dulce olim sensu percepimus omni. His ergo hanc grati secretam ponimus aram: Hic hederae et lauri nec non et amoena vireta Apricos inter colles, hic myrtea silva Et Veneri sacer est lucus nec grata Lyeo Mitis abest pendet quae spissis uva racemis. Inprimis sternenda mihi est auro area multo, Tum coeptae e solido surgent adamante columnae, Queis alte supra impositum consistere tectum Instituam gemmis ornatum grandibus atque Aeternis densi vinctum compagibus aeris, Iam quibus inter se nexis non ulla vetustas Offuerit, quanquam validis conatibus obstet. Stabunt in medio divae templumque tenebunt. His ego dehinc coetu vatum comitatus honesto Dona feram non quae vulgo consuevimus illis Offerre at rerum prorsus rarissima quaeque Nobilium, quales tantum seponere summi Electas omni e numero potuere poetae. Tuque ades, o gentis Lipomanae digna propago Et rara iuvenis virtute ac moribus aucte Eximiis, summa quae caeli sede profecta Eveniunt rectaque solent sub mente reponi. Tu mihi te vacuum da nunc et pectore puro: His ego te sacris adhiberi et fungier opto, Quae tibi nunc uni nobis commissa parantur. Ergo humeris primum vestem hanc candentibus albam Induere et mecum tantis accingere rebus, Adsistensque mihi puris e fontibus hauri Divinum laticem ac manibus cape lilia plenis Collectosque una vario de cespite flores. His demum late, dum verba precantia fundo Ipse haec Musarum dudum Phoebique sacerdos, Sparge solum et suavi completo cuncta vapore: "Phoebe, novem circum quem numina sancta sororum Semper habent divisque illic peana canendo Aeternam interdum spargunt mortalibus auram, Unde vigens sumit dias in carmina vires Spiritus et summo deducit ab aethere vatem, Illius huic haustum fas sit sperare precanti, Qui tibi toto animo primis famulatur ab annis. Is tibi candentem taurum niveamque iuvencam Constituet Musis sacrum viridemque quotannis Appendet templi medio sub culmine laurum; Atque ignem hunc vobis, quo fervens ara renidet, Et dabit et longa lucentem aetate fovebit. Vos rata iam nutu facietis cuncta benigno." Haec precor, at tu etiam supplex in vota precesque, O iuvenis quem mox superi ad maiora reservant, Insinua temet divinis, omnia quando Rite tibi sunt acta; deus nanque omine certo Annuit et liquidis fulsere altaria flammis. 2. ad Leonem X pontificem maximum: | ascensus primus ad deum Iam multa mecum conor et volvo diu Promissa siqua parte persolvi queant, Quae, sancte quondam feceram Pater, tibi Ubi occupatas detinebam parvulo Aures libello forsitan ineptus tuas, Arcana quanvis ederem illic dedalae Naturae et artis praepotentis munera. An non inepte facere sum visus quidem, Cum mira apud te illa fore tum confiderem Vecors, videri cui potest mirum nihil, Humanitatis cum supragressus modum Humana pariter cuncta parvi feceris Statim nec humile imumve cogitaveris Quicquam, supremae sedis ut adisti gradus Divumque inisti tantus in terris vicem? Sed haec fuere: nunc quod instat pergimus, Tuo favente concitati numine, Ordiri et ea, quae pollicebar, reddere, Ut quimus utque spiritus caelo potens Afflat pusillis. Tu serena videris Haec mente suppliciter precamur, qua soles Quae offeruntur cunque tibi, neque abnuas Impendere mihi paululum interdum morae Haec donec intus intuens inspexeris An forte recta tendimus per arduum, Quod nunc inimus hos ad ascensus, iter. Non esse secum dixit insanus Deum Excorsque et impos mentis, expers consili, Rationis ac pietatis omnis indigens. At esse sapiens mente primum concipit, Dehinc voce clamans splendida palam facit Non esse tantum, sed potenter dextera Eum tenere regereque et nutu suo, Quae cuncta fecit, temperare et omnibus Adesse ubique et imperare singulis. Verum haud leve est videre quos scandat gradus Haec quisquis animo versat et tendit supra Id, quo potest nunquam ulla vis mortalium Conata ferri, ni superna caelitus Spirarit aura ac Illius nisi favor Praesto sit, ipsa cuius haec perquirimus Dicenda, nullo non furore perciti. Pavor tremorque, cui comes reverentia Qua non alia sit maior, hinc et hinc premunt Nosque admonent sic parvulos pondus grave Et impar humeris haud subire. Verum amor Potens inaccessa facere olim pervia, Cum spes fidesque prodeunt illi obviam, Hortatur atque pene cogit ingredi Orationis intimae latens iter. Quid ergo agam tu mi impera, Deus meus, Rex unus omnium ac herus solus mihi. Iubensne Domine? Forsitan quidem iubes; Nam non video ut aliunde spirari haec queant. Experiar igitur; Tu, precor, coeptis fave Volensque et adsis et iubens praesis mihi, Si nostra non superbit haec precatio. Testantur opera Te tua, enarrant poli Tuam per orbem indesinenter gloriam. Est nam quis adeo, cum superna suspicit, Vecors rudisque, qui statim non cogitet Ac volvat ipse saepius secum stupens Quae quantaque videat, quibus vel orbibus Ferantur illa aut quas vicissitudines Servent ratorum consecuta temporum Semper tenorem, legis haud casu datae Iussu, sed una aequante Providentia Cuncta haec benigno distributa munere? Quis rursus, orbis caeteras partes videns Interque versans, desinat mirarier Terrae patentem subiacentis ambitum Fusumque supra continenter aera Terraeque circum margines fusum mare Et quicquid haec exornat atque in his simul Vitam peragit, ut omne stirpium genus Quaecunque se tollunt humo et quae vestiunt Telluris almis aemulam gemmis cutim, Ut multiformis ac vagans animantium Proles per amplos sparsa tractus undique Terrae marique crescit et semper sua Vi fertur una, qua potest et qua prius Natura proprios impetus illi dedit? Adde his liquentis lucidosque fontium Fluxus et altis amnium cursus vadis Ripas amoenas inter, inter collium Aprica et herbis suavibus virentia Camporum. At imas montibus subsidere Valles et altos erigi convallibus Montes ab imis, limpidos sterni lacus Subter virentum rupium cacumina Quis non, serena mente qui sit praeditus, Miratur? Aut cui non quoque est miraculo Immensa marium littorumque vastitas Et insularum varius ac gratus situs Quicquid tandem reddit et servat decens Ornatus orbis omnium pulcherrimus? Quid? Siquis ipse se intus ac extra aestimet Et alterum se tum esse mundum sentiat Opusque summi opificis ac munus sciat Deumque prope, idest illius ad imaginem Et similitudinem editum, se noverit, Divinitatis qui capax, sapientiae Ac mentis aeque particeps sit, dotibus Et extet animi ac corporis tantis valens, Pro dignitate ut sedeat, ut stet, ut ambulet, Oris venustas agilitasque totius Vultus ut illi gratior cunctis siet, Vis insit animi tanta, tanta celeritas Mentis vigorque tantus et solertia, Qua pene cuncta suggerente discutit. Haec siquis, inquam, serius secum putet, Emittet illam forsitan vocem simul Cum vate summo gentibus palam canens: "Quam magnifica sunt opera, Rex regum, tua; Sapientia in tua creasti singula." Quin illud etiam sentiet verum legi, Divina quae sunt, cum videri non queant, Haec posse in his considerata conspici, Quae fecit ille. Nam relictus unicus Nobis ad illa est hic gradus, magno datus Scandendus olim Mosi ut ante cerneret Quae facta, non qui fecerat. Sed cum illa, quae Fecisset opifex summus ac pater omnium Immensus, incomprehensibilis, unus potens Efficere quae fecit eademque perdere Ut vult, ea, inquam, cum potenter omnia Volvisset animo providus vates suo, Ex his adivit omnium rerum ultimam Et ipse causam primus ut homini datum est Dum vita superest. Hic enim, faciem Dei Dum quaerit avidus inspicere, vocem audiit Dicentis: "Haud faciem videre quiveris Meam, sed hoc te sub cavae rupis loco Sistam manuque protegam dum transeam. At inde cum post auferam petra manum, Videre posteriora tunc mea poteris." Haud ergo quisquam, quae assequi sensu nequit, Divina quid sint quaeritans, intrinsecus Rimetur ipsa, vasculo ne clauserit Immensa maria, ut indicatum constitit Dum quaerit illa maximus rerum quidem Scrutator olim. Propter alti littora Maris undisona tendebat inquirens graves Sensus et amplum Trinitatis ambitum Aurelius, in his totus ac solis vacans Quae cogitabat, forte nec tunc exitum Habebat unde inveniret anxius; Cum dulcis illi visus est infantulus Parvam tenella sustinens concham manu Vastique lympha marmoris complens scrobem, Quam pronus ipse fecerat sibi prius Solis digitulis parvulisque nixibus. Quod ille cernens: "Ecquid" inquit "cogitas, Puelle, tantos aequoris fluctus cavo Telluris isthoc tantulo concludere?" Cui puer: "Et ipse quid facere, levis, putas, Qui te Illius, qui cuncta solus continet, Ullo nec ipse continetur, expetis Fieri capacem?" dixit, atque protinus Nubes per altas prodiens evanuit. Est unus ergo congruus nobis modus Intelligendi, parte qua quimus, Deum, Per illa, quae iam facta sunt. Nam sensibus Et ipsa capimus, mente deinde sensuum Sequace tantorum creatorem unicum Sentimus intus, credimus, complectimur, Amamus, illi caritatis vinculo Tenemur adstricti illiusque denique Aeterna meritis consequi confidimus. Ascensus hic est, quo crearat primitus Nos magnus orbis universi conditor, Ut vita praesit sensui, mentem ante eant Sensata, visis cognitisque exordia. Nam cum virentibus arborum terram comis Ornasset atque floridis herbis solum Stravisset atque ut uberes fructus darent Mandasset, his est vita tum primis data. At cum vel undas aerave vel aridam Animantibus complesset, illa sensibus Et appetitus aucta vi mox reddidit. Cum vero solers ultimo et mirum genus Fecisset hominum, mente quanprimum valens Effecit illud, non eis quoquam tamen Usu remotis, quae dedisset caeteris. Quod eius etiam iussa declarant statim: "Deum", inquiunt, "ex corde toto diligas, Quod inde vita, fonte ceu, nobis fluat; Anima ex quoque tua tota, id est et sensibus Cunctis et appetitu, ut ipsa est initium Animalia unde dicta sint; ex denique Tota tua etiam mente, qua sola omnibus Praestamus his ubique quae terras colunt." Hinc ergo per quae vivimus, per quae undique Sentimus et per quae creavit omnia Summusque et unus universi conditor, Hunc acie mentis esse aperte cernimus. At estne forte consequenter altera Tui sequendi et assequendi semita, Clemens, misericors, omnibus praesens Deus? Hanc Ipse nobis cognitam reddas et hac, Siqua est, precamur supplices, nos ducito: Est nanque quippe et omnium potissima. Adversus excors ierat humanum genus Mandata quondam ac inquinarat omnia Unum futura saecla commissum scelus Illoque cuncti sempiternis luctibus Poenisque eramus destinati crimine. Cum nos tuentem Maximum e caelo Patrem Immensa movit caritatis copia, Natumque nostra pro salute ut mitteret Effecit, illi tanta tum benignitas Fuit, misericors tanta tum clementia. Versatus ergo est Ille nobiscum diu Hic inter homines, inter ignaros Deus Homoque, Summi Patris ut testis foret Foretque nobis veritas et semita Qua tenderemus ad supernam patriam. Testes at ipsi essemus excellentium, Quas Ille res hic egerat nosque omnibus Illas per orbem panderemus singuli, Hic sanctitate puriter vitae diu Actae, serendis ille in vulgum vocibus, Quaecunque frugem comparant nobis bonam, Doctrina at alius atque scriptis, mystica Quae sensa magnis eruunt sacrariis; Et qui volentes sanguinem ac vitam pii Fudere cruciatus per omnes antea Ducti, labores inter ac angustias; Et quisquis alto pectore Hunc tandem gerit Amoris arcto colligatum vinculo, Ipsumque preter expetens unum nihil, Testatur eius mira, quae fecit, Patris Suoque semper praedicanda nomine. Quorunque prorsus inscius rerum prius Quid ipse dicam? Quid secundum prosequar? Sic magna cuncta sunt et excedentia Humanitatis singulos captus simul. An cum, relictis insciis parentibus, Iam natus annos nobilis duodecim Inter peritos sedit in templo puer, Eos, quod esset omnibus mirum, petens Et audiens? An quae deinde nuptiis Miranda fecit, vina permutans aquis? Vel cum precanti regulo dixit: "Tuus, I, natus etiam vivit" ac illa quidem Iam morbus hora sospitem reliquerat? Quid haec ad illa, quae sequuntur, dixerim, Haec mira quanvis sint et ipsa maxime? Surgit vocatus illico aegrotans senex Ferensque sanus lectulum perambulat. At caecus is, qui viderat nunquam, videt. Ex quinque panibus et duobus piscibus Iesum sequutus redditur vulgus satur. Puella saxis verberanda publicis Detenta summo liberatur iudice, Peccaret illa ne tamen quid amplius. Iam pene putridus excitatur mortuus Et inter homines, ut prius, versans sedet, It, loquitur, audit, esurit, sitit, palam Quaecunque vivens fecerat rursus facit. Verum quid infans ipse nunc ausim loqui, Quae nec piorum maximus coetus virum Explere pleno cunctus ore quiverit? Haec finis ergo; nanque peccator miser Quonam per illa pergerem loquens modo, Quae mortis atque passionis ultima Tuae fuerunt impiae mysteria, Nostrum Redemptor omnium promptissime? Quaenam paventi suppetent voces mihi Quibus feratur concitus terris tremor Lunaeque lumen abditum, solem datas Circum tenebras, conditos suis patres Surresse monumentis et in sanctam undique Venisse civitatem et illic pluribus Apparuisse post secutam gloriam Tuam, subacta morte? Sed quis omnium Oculis potius hic lachrymas dabit meis, Ut flere possim traditam duram Tibi Necem ab nefandis impiis mortalibus, Quorum salutis veneras huc gratia? Dabit quis, inquam, lachrymas mihi, quibus Tuos ad imos procidens pedes fleam, Tuos solutis lachrymis lavem pedes, Exosculer flens abluamque vulnera, Inflicta sancto tam nefande corpori? Te preter ullus non dabit, nullus mihi Ostendet unde verus emanat liquor Vitae, nisi Tu. Nullus ut fleam miser Docebit atque nullus ut laeter dabit Te preter. Ut commissa nunc fleam mea Da, Pater, ut orem, ut serviam soli Tibi, Complectar ut Te, caetera ut nihil putem. Concede mentem iussa servandi tua Et ex iniquis exeundi semitam Ostende, qua Te sedulus solum sequar Emancipatus unico tantum Tibi. Ut memet abnegem ipse, quam tollam crucem Ostende mi nunc, postmodum ut laeter dabis, Voles ut ipse, nam voluntas maxime Tua hic et usque fiat et per omnia Semper neque ulli placeat id, quod displicet Tibi neque unquam. Tu salus solus mea Servabis ergo, cum vias ostenderis Salutis Ipse, cum mihi praesens dabis Ut nocte Tecum promptus, ut Tecum die Sim semper utque supplicem volens Tibi Nequo remittam temporis puncto tuum Nomen, quod extat omnium nomen supra, Ardente, Iesu, caritate prosequi. 3. Quadragesima Ergo animi interea semper pendebis? Et unde Incipias semel ignoras componere mentem, Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis? Semper idem progressus iter, nunquam haec bona longe Seposita et nobis adeo distantia cernes? Quid differs? Quid te variis ambagibus istis Implicitum involvis magis et magis ingeris ultro? Non brevia attendis vitae momenta caducae, Non quod et hic omnes peregre perducimur et quod Mox alio nobis properandum, ubi sistere tandem Aeternum sit opus penitusque recedere nulli, Atque bonos illic factorum praemia recte Accipere, at sontes vitiorum pendere poenas? Sed non quas vulgo referunt perferre sub imis Manibus, aeternos ignes aut frigora dira: Sint eadem et maiora etiam tormenta licebit, Verum, quod multo horrendum magis igne vel omni Iactura est gravius, nullas visendus in horas Ille opifex rerum, visu quo sancta fruuntur Pectora, quae terris valido se tollere nixu Iam potuere suo Superumque recondere coetu. Forsitan, heu, dubitas operum tibi conscius ullam Spem fore, qua fretus valeas haec tanta mereri. Ne dubita, nam nulla cupit Rex damna suorum, Quos quondam e nihilo, quod erat bonus Ipse piusque, Fecerat assimiles cunctos Sibi; deinde quod atram Ingressus nebulam, recta, quam ostenderat illis, Errare aspexit, durae ludibria mortis Pertulit omnipotens, ut eisdem splendida vitae Lumina praeferret, quibus haud errare liceret Amplius ac certo possent insistere calle. Quare, age, ad Hunc iunctis manibus concedere supplex Audeto; nam te venientem expectat ut amplo In gremio accipiat. Perge, et commissa fateri Incipias et te iam deliquisse dolentem Paeniteat, quacunque etiam ratione modoque Expurges promptusque luas pro crimine poenam, Atque imo expressas penitus de pectore voces Effundas Illi, cuius tibi Gratia plene Mox aderit teque amplectetur, et undique caelo Gaudia erunt quibus haud usquam maiora supersint, Illic nanque magis gratari contigit uni Converso a vitiis superum ad caelestia regna, Quam si complures, quorum sanctissima vita In terris fuerit, supera ad convexa ferantur. 4. Pasca Haec est illa dies, rerum quam condidit auctor. Ite omnes mecum, linguis animisque favete! Laeti omnes mecum laudes et laeta canendo Carmina, sic Regi caelorum reddite grates Tuque, Pater Sancte, in primis, cui plurima semper Relligio et verae fidei observantia cordi, Perge diem laetus solenni dicere pompa Muneris immenso plenam caelestis honore, Utque soles regali ornatu et pectore puro Prosequere, et cuncto demum hanc complectere cultu Christicolas inter proceres mediusque fideli Concilio ac lecto praecelsus in ordine Patrum. Sat lachrymis tristique datum pro tempore luctu, Quanquam pro scelere haud satis est et crimine nostro! Sed tamen haec iugi deflevimus ore precesque Addidimus, clemens quas exaudisse Redemptor Creditur et fessis hominum iam parcere rebus. Hunc etiam ut miseris quondam violarit iniqua Turba modis, tuleritque pius ludibria mille Sensimus, haec eadem soliti memorare quotannis. Vidimus et, cunctis sibi quos elegerat Ipse Discipulis aegre fugientibus, undique saeva Latronum rabie septum durisque revinctum Nexibus et foede ad proceres per compita raptum. Hic Illum ut vulgus vesanum riserit utque Conspuerit flagrisque afflixerit, utque profano Vexarit ritu divinum corpus, abunde Hausimus e sanctis scriptoribus, omnia largo Interea fletu complentes et grave mentis Affectae toto promentes corde dolorem. Denique sublatum cruce vidimus omnipotentem Cunctarum auctorem rerum perferre dolores Et duros mortis cruciatus quos neque quisquam Pertulit in terris unquam neque sensit et heu heu, Ne nos aeternum moreremur, concidit Ille Indutus mortalem hominem, qui cuncta crearat Aeternus semperque manens semperque futurus Idem, et qui nutu movet et quaecunque ministrat. Haec ita praeteritis fuerint celebrata diebus Et, ritu servante, pio permixta dolore. Ast hodie lachrymis hilari perfundere mentem Laetitia est opus et vultu praeferre sereno Gaudia, quae nullis cedant, cum maximus Ipse, Qui se deludi passus mortalibus aegris Occiderat caede infanda, nunc morte subacta, Conditione hominum superata, postibus Horci Perfractis, victor supera ad convexa redire Ut voluit subito se contulit et, Deus atque Verus homo, sed non adeo mortalis ut ante Amplius, at contra divino totus inhaerens Qua mortalis erat, se nobis Ipse videndum Praebuit, in dubio ne quid superesset et illa Luce resurgentem, qua se praedixerat, omnes Nossemus pariterque necis vitaeque potentem. Quid nos? An non cum Domino surgemus et ipsi? Surgamus: primum a vitiis hic transitus esto Ad summos apices, virtutem et relligionem, Mox ad caelestes Superos patriamque supernam. Non aliam ob causam supera de sede profectus Hic adiit genus humanum, quam ducere Secum Ut posset nos hinc alacres atque ire volentis. 5. ad Tryphonem Chabrielem patricium Venetum Quo sinitis, socii, me per deserta vagantem Haec loca nunc ferri, que iam tenebrosa sub antra, Consertos inter vepres, atque aspera saxa Ducunt et vario perplexum errore viarum Exercent semperque premunt atque usque fatigant? Nec vestrum quisquam tanto in discrimine dextram Porrigit atque vagum fallaci in tramite sistis, Aut docet ire viam praesens et in aequa reducit. Atqui olim multi, vel tu revocare solebas In primis me, care Tryphon, si forte parumper Devius a recta iam declinare videbar. Orsus eram, ut parvae poterant in carmina vires, Aetherei secreta procul vestigia cantus Pone sequi, afflato quos olim protulit ore Ad citharam vates, quem non imitabile carmen Atque hominum supra captum cecinisse fatentur Voce palam cuncti, qui sacra ad limina tendunt Veri secreto commoti numine Phoebi. Atque ita suspiciens humilisque et pronus adorans, Tentabam siqua ille mihi se forte favori Praeberet precibus crebris oneratus et una Affectu hoc nostro motus propriae ne benigno Assensu potius et solo munere mentis. Tandem hac spe tantum perstans, tum totus in illis, Quae quondam is cecinisset, eram, nec caetera porro Linquebam interea, legis praecepta vetustae Quin legerem gravium auctorum, versabar et inter Quae mihi grata forent atque apta senilibus annis. At nunc, nescio qua tenui dulcedine captus, Aetatis preter solitum iuvenilia ludo. Ecquid permittes haec me per inania duci Quae mihi, quae studiis non convenientia nostris, Offendunt etiam purgatas protinus aures? Cur me ad concentus cessas adhibere priores, Quos mihi, non nulla solitus iam laude probare, Subdideras celeres currenti saepius ictus? Cur non hortari, cur non, velut ante, monere Instituis, vel, nanque potes, me haec ad pia cogis Munera? Quae tibi sunt merito gratissima semper, Vel quia Musarum tibi iam non ultima servit, Optatus quotiens illarum ad culmina tendis, Vel quod nostra piae miro conamine mentis Sacra tenes eademque pari veneraris honore. Immo age, nam posco poterit quod utrunque decere, Tentemus siquid forte aspiraverit ardens Ille canor nobis, qui non divinitus unquam Nil prorsum est modulatus, at aethera semper apertum Intuitus regum Regem rex ipse canebat, Atque uni laudes unique ferebat honorem. Tu prior, ipse sequar: sic me nam rursus, amice, Ad non missa quidem, sed ad intermissa vocabis. Tryphon "Quae desolatos ceperunt gaudia Patres, Dispersos pavor horribilis quos egerat ante, Cum Quem defunctum flerant exisse sepulchro Viderunt miro perculsi corda stupore!" Augurellus "Quae prosternatas ceperunt gaudia Matres, Ut pavidis hilari se vultu nuncius ultro Obtulit aethereo caeli de culmine missus, Tristia qui placidis mulceret pectora dictis!" Tryphon "Qui tum custodum est coniectus in agmina terror, Cum tremor invasit terras subitoque revulsum est, Quod tumulo haerebat firmo pro tegmine, saxum!" Augurellus "Quo strepitu fugere mali sub tartara Manes, Cum se praeventos senserunt lumine tanto Nec posse ulterius minimo sub tegmine condi!" Tryphon "At vertere boni sensus oculosque repente In Dominum inque ipsum rerum Patremque Deumque, Inque expectatum iam longo tempore Christum." Augurellus "Quin alacres venere omnes in limina lucis Aeterni praententa ducis vexilla sequuti, Sontibus et meritas miseris liquere tenebras. Sed tu desine plura, bonis nam certa parantur Praemia visuris sedes quandoque beatas. Illic, cum primum in terris liquere caducum Et mortale ipsi pondus, vis nulla laborum, Nulla dolorum illos agitat, non ulla timoris, Non fraudis, non ulla doli, quin dira voluptas Innumero errorum semper comitata tumultu Et quae mortales vexant et inaniter angunt Caetera nonnullis illic admota propinquant. At secura quies nullisque exercita curis Vita manet prorsusque bonis non indiga nostris. Vivunt contenti solo per saecula visu Omnia nec requies illis datur ulla videndi, Atque est his ea summa quies, hac nanque beati Perpetuoque illic aevo et sine fine fruuntur." Tryphon "Sic tua caelestis favor hic incepta secundet, Quo mihi tu tantum carmen cecinisse videris; Aureli, studia haec atque hos ne desere cantus!" Augurellus "Immo haec, quae mihi nunc modulando multa dedisti Adiumenta, Tryphon, ne tu fuge tradere rursus Cum repetam, nam sic nostris afflabis honorem Quale manus addunt ebori decus et tibi multa In nostrum quondam superabit gratia carmen." 6. ad Antonium Vonicam Tarvisinum "Quo me, quo Silides rapitis per flumina Nymphae? Nec fluitantis equi teneo iam lora, nec ipse Consilii compos valeo discernere qua me Parte regam, sic hinc terrent maiora fluenta, Hinc obstat coenosa palus et lenta tenaxque Et qua quadrupedis possit vix ungula velli!" Haec ergo, vectoris dum vi ducebar in amnem; Sed timor omnis erat tamen ut ne gurgite in alto Mergeret atque expes ferrer quacunque sub undas. Nam neque erat spes ulla mihi neque certa fidelis Auxilii ratio, ingenti sed plena pavore Omnia et expositis passim manifesta periclis. Ac neque quem Graii quondam finxere poetae Quove lyram plectrumque tenens est vectus Arion Auxilio poterat mihi tum se ostendere delphin, Nare nec exiguis contento in flumine ripis Immanis qui me, sublato gutture, cetus Deglutiret, uti vatem iam mirus Ionam Cepit hianti ore ac vasto sub ventre recondit. Ille Dei haud parens monitis qui iusserat urbem Hunc petere extemplo Ninivem mandataque ferre Horrenda, in Tharsos cum declinaret ut ipsum Tanquam forte Deum, cernit qui cuncta, lateret, Navem conscendit pavidus seseque sub imum Ipse gubernaclum recipit pavitansque recondit. Interea magno misceri murmure pontus Incipit, exhorrent nautae, timet ipse magister, Et nunc cum sociis supplex in vota precatur, Nunc tempestatis subitae perquirere causam Conatur sortesque iacit, simul orat Ionam, Quem sors ipsa super persederat, ut sibi et una Omnibus ex aequo bene consulat. Ille salubre Consilium dare ait, si se cuncti agmine facto In mare praecipitem iaciant: nanque unius esse Nomine cuncta suo quae nunc incommoda ferrent, Qui non iussa Dei subito perfecerit amens. Illi ergo, ut trepidis sese servare potestas Offertur, rapiunt sublimem atque aequor in altum Proiiciunt puppe ex alta, quem protinus amplo Ore ingens monstrum vorat atque in viscera condit. Quid faceret? Quo per latebras et caeca per exta Se ferat? Auxilio cuius nitatur ut inde Exeat aut caeli procul illinc lumina cernat? Quod superest prorsus sapiens mox expedit unum: Orando supplex veniam petit, at Deus ultro Imperat: ille levi siccaque exponitur alga Illaesus, quanquam ipse truci detentus in alvo Iam triduum terna pariter cum nocte fuisset. Ergo iterum populorum urbem rerumque potentem Iussus adit profertque palam minitantia verba. Illi continuo pavitant ac iussa facessunt Et scelera his rite Deus expurgata remittit. Parcere subiectis novit Pater et pius idem Humano quondam generi commissa pepercit Immeritamque luit nostro pro crimine poenam. Mortem adiit ternosque dies iacuisse sepulchro Substinuit totaque super mox gente salutem Attulit atque viam supera ad convexa reclusit. Huic etiam quocunque loco, quo tempore cunque Magna vel aut iam parva velis, sunt omnia curae. Nam quis me potuit tantis arcere periclis, Caelestis ni tum favor afforet et Deus ipse? Tu mecum, Antoni, precor, haec Vonica videto Atque eadem prudente diu cum mente voluta. Nam dum ipse angustis agitabar talibus, ecce Assistunt iuvenes duo protinus inque fluenta Prosilit alter ovans, ripa se continet alter Sedulus; ille feri dextra capit et tenet aurem Ac mihi: "Ne metuas!" inquit. Procedit et una It mitis prius asper equus ripaeque propinquat Unde manum exponit placidus qui restitit ante, Meque ambo incolumem sicca tellure reponunt. Deinde alacres abeunt, illis dum reddere conor Ac superis meritas imo de pectore grates. Hos ego non ulla memini regione videre; Sed mihi tum primum visi nec contigit ultra Vidisse hos alias, quorum si forte requiris Scire habitum: viridi florebat uterque iuventa. Sed mihi qui mediis praesens haerebat in undis Altior, ut qui equitem me tunc aequaret eundo Et latis ingens humeris incederet heros. Quem vero attentum ripae de margine dixi Expectare manumque ultro praebere roganti, Hic agilis dexterque et agendis omnibus aptus Rebus erat vultuque omnem praestabat honorem. Quid geminos olim Pollucem et Castora iactet Prisca aetas multis praesentes saepe fuisse Auxilio? Non hos etiam mihi fingere divos De facie atque omni prorsus virtute liceret? Verum haec non adeo nos commentemur, amice, Sed nostris persaepe Deum succurrere rebus, Qui pius afflictis hominum miseretur et aegris Et male pro meritis nobis benefacta rependit. 7. ad Bartholomaeum Agolantum Tarvisinum Te quoque ad has epulas invitassemus, amice, Noverimus ni te multis, Agolante, teneri, Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse Quam te isthuc conferre velis ad prandia nostra. Sic fortasse monent faciendum, ut praevia quaedam, Quae gustum exacuant et quae sint grata, voremus, Deinde assistamus mensae cunctando salubri. Coepisti propius rerum discernere causas Ac, quo vi humana potest se ferre, laboras Tendere et hoc animi studio te explere beati, Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto Digneris; nam quae linguis sunt tradita utrisque, Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum Caetera, quae versas, quibus et iam sedulus unis Ipse diu incumbis, satur ut quandoque reversus Expletusque illis veluti conviva sagacis Ingenii, videas epularum an forsan odorem Gustaris tantum, immunis expersque saporis. Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis Quae cupiunt quaeruntque etiam mortalia corda. Verum et ad haec, et in his semper sub luce maligna Tendimus et variis sic circunfusa tenebris Incidimus, simile ut veri quandoque repertum Dicere vix possis casu, ratione quod optas Quaesisse et propria tentas indagine mentis. Quam satius sapiens sophiam deducere caelo In terras dictus, qui contemplanda relinquens, Quae reliqui assuerant totis perquirere aventes Viribus, edocuit spectari proxima nobis, Virtutem amplecti, vitia insectarier, omnem Denique perpetua vitam componere lege! Sed quid is aut ulli, quanquam meliora sequuti Sint aliis, poterunt nostris conferre? Quid ipsis Rebus inanis enim rerum contenderet umbra? Una haec, quam sequimur, sapientia et unica virtus. Huius nunc studio addicti vacuique tenemur. Hanc tu etiam, cum tempus erit (licet id quoque semper Extet et haud sero nunquam incipiamus) ut illa Quae tam nunc avide sectaris, ceperis, inquam, Ad plenum, amplectere quidem et sectabere solam. Impuleris fortasse et ut huc Cassellius alte Conscendat tecum comes, aequalem ipse meum iam Nunc orare Bononium adopto, ut dulcia tandem, Quae canit, ad superum convertat carmina, laudes Et gravi huc tanti divertat semita vatis. Nam Vonica meus iam pridem Antonius almam Assiduis legem manibus versare putavit Esse viri, qui multa alias iam legerit et qui Viderit explet haec falsis et inanibus esse. Quanta est nostra quidem, ne quis se iactet, in ullis Cognitio magnis? Animo cum nempe capaci Nemo adeo est qui se, nedum caelestia, captet. Nec fas forte ea scire, nisi cum libera prorsus Corporeis vinclis et caeco carcere mens est; Ast eadem nos velle licet, simul ipsa frequenti Suspicere affectu totaque requirere mente. Hinc amor ille potens, qui iam, simul atque reliquit In terris socias ferventes spemque fidemque, Toto aevo electos demum comitatur Olympo. 8. ad Petrum Lipomanum | in obitu Clarae sororis Amoena, Petre, quae vides vagus loca Putato vana te videre somnia Nec esse quippe, sed videri et undique Per altum inane lubricumque prospici. Aves canorae et arborum leves comae, Et acre murmur insonansque frondium Eas movente leniter favonio, Canes per aequa fervidi, fugax lepus, Puella flore vinciens novo caput, Amore laetus ac vagans levi puer, Et omne, quod videris hic alacriter Videre, prorsus umbra sunt perennium Inanis ac valentium esse perpete In omne tempus. Ast opes, agri, domus, Et ipsa vana sunt quoque haud habentia Sui quid integrum suive quid potens, Et usque firmum et usque consonum sibi. Nihilque forma, robur ac decor valent Honorque ferre quo diu queat fore Ibique quicquid editum sub aethere Vides: caduca cuncta sunt, fluentia Et usque, praeter id, quod alma munere Dedit deorum et expetenda gratia Tibi mihique caeterisque quibus datum est Valere mente: mens enim modo viget Futura semper ac humi simul grave Reliquit ipsa pondus, ad sacras poli Statim perennis et levis volat domos, Ubi fruuntur aurea pii vice Vigoris omnis ac salutis intimae; Vigor nec alter est, salus nec altera, Bonum nec alterum, nec ulla caeteris Beatitatis aut quietis actio Inest, movente sed sub orbe fluctuant Ubique cuncta. Firmior parum tamen Is est hic unus, ima qui colens, supra Caput tuetur idque promptus exerit, Gravisque donec hic moratur, explicat Levisque et altus alitis pennas modo Caelumque mente, ceu solutus corpore, Petit. Sed haec est vita perfecti nimis Viri beata, qua frui pauci queunt Quanque ille (si qua id sustinet dici) tuus Colendus in primis sacerdos maxime Affectat atque, sponte spretis omnibus Quae mundus ultro viribus cunctis petit, Unam secutus, prorsus hanc complectitur; Et nunc in altis montibus latens procul A patria, amicis, atque caris omnibus Uni unus haerens, qua potest, uni studet Placere, cui se dedicavit unice, Nunc urbe degens percitos sontes metu Solatur, audit, excitat, terret, monet, Hortatur atque promovet miris modis, Viciis relictis, ad decens, ad fas, ad id Quod iure miseris convenit mortalibus. Mox expeditos ad pios cultus trahit Ipsos volentes atque ad alta dirigit Spectanda, quae mens sic honusta corporis Torpore vix allucinando suspicit. Haec ille. Sed nos, qui secundis sedibus Debemur olim forsitan vel tertiis, Parere sanctis legibus compellimur, Servare mores, abstinere fraudibus, Vacare cupiditate, inani gloria, Iraque cunctis denique actionibus Prodesse multis et nocere nemini, Sese tueri, ne labemus, ne vagos Variosque cursus incidamus noxios, Quos nostra nobis semper huc infirmitas Apportat aut quos ille nobis ingerit Humanitatis persecutor impius. Horum ipse conscius opifex rerum Deus Multos acerba morte quondam substulit Multosque rursus forsitan (quae est Illius Immensa et infinita providentia) Extinguet ante quam iuventa illuxerit Illis serena, ne mala his contagio Contaminati prorsus orbis ingruat Labemque moris improbi secum trahant. Lugent parentes inde cara pignora Abrepta variis et dolendis casibus. Suos amores coniuges viros, suas Viri vicissim coniuges tenellulas Fletuque lachrymisque ac piis ululatibus Diesque noctesque expetunt, quaerunt, vocant Frustra miselli. Tu sororem saepius Adhuc requiris, ante quae diem cadens Desideria sui reliquit plurima Tibi, parenti, coniugi, cunctis suis, Virtute, forma, moribus sanctissimis, Quales decebant nobili exortam domo. Sunt haec dolenda, sunt piis affectibus Haec prosequenda, non enim duro sumus Nec sentiente procreati robore, Natura at extat insitus nobis dolor, Dolere fas est omnium cunctis vicem Carissimorum ac perpeti luctum diu, Quoad doloris iusta vis resederit. Est finis, ubi tete in sinum receperis Ac cogitaris esse iam receptui Tandem canendum, nostra ne si commodis Eius feramus ante, videamur parum Sentire quid nos deceat et sanctissimae Exire iussos caritatis terminos. Hanc vos videre, hanc alloqui, hac viva frui Velletis omnes, coniugi prolem dare Hanc caram, opibus uti suis, honoribus Fungi paratis utriusque splendida Virtute. Sunt humana quippe haec omnia Et expetenda et omnium gratissima. Sed est quod illa forte ad haec fari queat Volvisse sese haec et cupisse consequi Dum vita staret, donec in terris diu Quaerendo quod non assequi quisquam potest, Ipsa elaboraret; neque haec magni tamen Nunc adeo facere vel probare, ut anxie Terra marique, sedulo, domi foris Ut fit, petantur omnibus periculis Ac digna tanto sint honore denique, Errore mentis quantus his vanae datur, Quae si parentur, non minus molestiae Profecto quam iucunditatis afferant, Secumque multo sic melius actum putat Quam si iuventam protulisset longius. Vidisset, inquit, multa quae mortalibus Acerba casus vel voluntas attulit Maligna saepe vel potestas acrior, Quam ferre possit aequa virtus ullius Unquam vicissim: sic labor laboribus Connexus, alter alteri supervenit Semper nec ulla concitis semel quies Datur laborum vel malorum fluctibus. Pluraque alia quoque, maxime vero omnium Privata, publica, universa incommoda, Iniqua patriae quae tulerunt tempora, Sensisset. At nunc Coelitum vacans choris Interque divas ambulans felicius Quibus beata perfruatur gaudiis Vix suspicari possumus, ne dicere Id audemus his minutis versibus, Hoc praeter unum, quod, venusto nomine Iam Clara, nunc re sydus it clarum polo. 9. ad Marcum Hieronymum Vidam | patricium Cremonensem Esse ferunt collem Phoebo Musisque dicatum, Quo cuncti pariter certant contendere vates Atque sacrum approperant illuc haurire liquorem Perpetuamque virere putant in vertice laurum, Unde queant caput optata vincire corona. Cernere propterea est nonnullos montis ad imam Radicem se ferre et sub radice morantis Conterere hic aevi partem melioris, ut alta Qui spectare procul contenti culmina siquid Divini laticis valeant contingere summo Tantum ore aut ramis felicibus arboris almae Sorte aliqua frondis ullas legisse cadentes. Sunt etiam, ut referunt, et qui reptare laborant Ad mediae septum magno conamine rupis, Intra quod pauci sic admittuntur, ut unus Hisce locis alterve queat satis esse videri. Quid qui infra positos ausus contemnere, sese Tollit, et in summo scandentem vertice sistit Atque inter lauros atque ipsa ad limina fontis Constituit Musis aram Phoeboque sacerdos Affaturque illic divos auditque videtque Felix? O mihi si saltem in convalle propinqua Versari detur! Quid fortunatius optem? Atque id nunc operam do, quo me demere vulgo Assuescam mediterque procul divina tueri. Nanque ultra proferre pedem, tardante senecta, Haud ausim, satis est quoniam, si non pede claudo Inferimur lutulenta atque in salebrosa viarum, Qua multi e piscis etiam venere volentes. Tu vero, cui Seriades se ostendere Nymphae Dignatae quacunque duces comitesque dedere, Perge, iuvetque iugi iam pervenisse sub alta Culmina, dum vires ac dum, praestante iuventa, Vida, potes quemcunque et adire et ferre laborem. Nanque illic quodcunque agitas animoque revolvis Praesto erit tibi se manifesto in lumine pandet, Ni penitus vanae modo me lusere puellae Pierides, miris e nexibus extricantes, Cum tibi eas docta fingentes serica vidi Fila manu properare atque internectere, queis se Implicet atque volens pergat circumdare bombix. Quin oriturum etiam vatem committere alendum Formandumque tibi vidi illas omine certo, Cum ter te attonitum duxere altaria circum Atque eadem ternis etiam cinxere choreis Actutumque tribus fulserunt omnia flammis. Praeterea ludos belli simulacra cientes Edocuere modo quo grate dicere posses. Tum veros Martis strepitus et signa tubasque Audire, atque videre interque horrentia ferri Agmina concessere ac pleno ferre per orbem Aequato quondam certamine proelia cantu. Quare, age, perpetuum primaque ab origine carmen Audacter, quod mente diu iam concipis, ede. Ut scelus infandum gens ausa est impia quondam Cunctarum adversus rerum Patremque Deumque, Optima quem totiens adeo mandata docentem Audierant avidi, videre et mira frequenter Ac passim peragentem, et non mortalia quoquam Praestantem, at prorsus prae se divina ferentem. Nanque palam hauserunt oculis atque auribus ipsi, Ut primum in terris vagitus protulit infans Maximus, esse Deum, qui nos inviseret alto Demissus caelo, cum supra vilia tecta, Sub quibus in parvis iacuit praesepibus Ille, Videre insolitum radiis fulgentibus astrum, Caelestesque etiam supra sensere canentes, Et flexis Illum genibus venerantia bruta, Ac reges pariter diverso ex orbe sequutos Sideris exorti cursus et dona ferentes. Caetera quid memorem tota sanctissima vita Acta Illi, confessa Deum et testantia solum? Haec te nanque manent, haec te tua submonet ipsa Relligio cultusque Dei et praestantia vitae Ordiri, atque super favet his tibi conscius aether Aeternumque parat ventura in saecula nomen. Ipse autem, siquid me fors ea gratia tangit, Exiguam tantorum operum vel sumere partem Conabor totis ornandam viribus, aut, si Invalidi nequeant humeri iam pondera ferre, In promptos saltem affectus et debita mentis Munera descendens, lachrymis mox cuncta replebo, Quo mihi cunque dabunt sese per carmina vires, Ad fixas clavis plantas, ad pectus apertum, Ad caput impressis confossum sentibus almum.