CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus AUGUR.chry-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.chry-01.xml.

Documentum AUGUR.chry-01.xml in db pdill0


Humana experiens naturaeque aemula virtus Aurum num vere faceret, qua fideret arte, Quisve modus foret: est animus quaerentibus ultro Dicere, quaque palam vestigia nulla priorum Apparent, proferre pedem. Vos numina gressum Dirigite, est hominum quibus experientia curae. Tuque adeo in primis, auro cui plurima tellus Spargitur, et vasto venas sub corpore condit Siderei succo plenas meliore metalli, Phoebe ades. Et tecum accelerans non passibus aequis Alma soror, gravis argento cui saepe fatiscit Orbis item, summaque ostentat brachia terra Candoris grato aetherei fucata colore. Tu quoque nec coeptis Cylleni audacibus usquam Defueris. Tibi nam puro de fonte perennis Rivulus argentum, vulgo quod vivere dicunt, Sufficit, et tantis praestat primordia rebus. Denique tu pater ignipotens, quem fervida flammis Antra iuvant, tentisque expressae follibus aurae, Fornacesque incudesque et liquefacta caminis Massa aeris ducti aurique electrique recocti Invictum exercent semper: tu maxime praesis Artifici vatique simul tua facta canenti. Nil sine te solers ars incohat: eia age sanctum Coniugis ut tecum pergat descendere numen Effice, quam penes est generandi plena potestas. Haec mihi ne cursu naturae avertar, et usquam Declinem, ostendet quot constent cuncta, quibusque Principiis, quaeve hinc ineunda est semita, quantus Sit modus: ut certam capiant humorque calorque Temperiem, cuius suavi perfusa vigore Omnia, perpetuo foetus in saecla propagant. Tu molli e gremio surgens uxoris amatae, Arte pari prorsus genitalem imitaberis ignem. Per te sublimi pendent in vase metalla: Per te eadem triti specie sub pulveris imo Fundo haerent: eadem per te calefacta liquescunt. Tu mihi, tu lentum solus pater alme calorem Intendes, et cum tempus dabis, ipse remittes. Tu princeps operis tanti, tu carminis esto Principium, fervens dulcis mihi spiritus oris Extet, eatque virum per te Vulcane per ora Nec tu non faveas tantis aequissima votis Prisci perpetuum saecli decus heroine, Quam circum exultant laudata ad flumina Nymphae Minciades, Phoebique chorus comitatur euntem, Aut fovet Andino recubantem in gramine Manto Laeta trium nodo neptem complexa sororum: Sic mihi iam gradibus crescent incepta secundis, Nec rerum series illis, aut copia deerit, Et sua scribendis accedet gratia rebus. Immensum primo caeli quodcunque sub orbe Seu simplex fertur corpus, seu corpore constat Multiplici, tendit sobolem proferre, diuque, Quaque potest, augeri genus, speciemque tueri. Namque ubi materiem sparsus comprehenderit ignis Victor agit flammis, donec convertat in ignem. Inficit humectatque liquor, nec deficit usquam Quin in se quicquid tetigit (ni maior ibidem Vis obstet) vertat, tenuesque effundat in undas. Sic aer, sic terra sibi conferre laborat Undique, sic longo cuncta in se tempore transfert. At quae compositis constat, quaecunque feruntur Vivere; de propriis vel semina stirpibus edunt: Ut foecunda Ceres, ut germen fertile Bacchi; Vel sibi consimiles natos animantia gignunt, Ut bellator equus, bos ut bene iunctus aratro, Utque hominum proles mira et caelestis origo. Haec inter variant, quae nec primordia rerum Extant, quaeque frui vitali sorte negantur: Ut media quaecunque sedent tellure metalla, Quique latent miro grati fulgore lapilli. Nullo namque genus sobolemve augere putantur Semine, sed cunctos aevi torpere per annos. Verum haec ipsa etiam secreto vivere quivis Sentiat, et vita divino munere fungi, Haec et oriri eadem si contemplabitur, et si Augeri ex sese, penitusque increscere cernet, Ut mox e variis patefactis nosse licebit. Quod si non sobolem educunt, non caetera vertunt In semet, causa est, quod multa spiritus illic Materie abstrusus, vitam qui porrigit omnem, Explicat aegre ex se vires, ni vivida promat Has hominum virtus densa sub mole latentis. Hoc etenim quicquid diffunditur undique caeli Aeraque et terras et lati marmoris aequor Intus agi referunt anima, qua vivere mundi Cuncta putant, ipsumque hac mundum ducere vitam. Ast animae quoniam nil non est corporis expers, Mundus, at et mundi partes quoque corpore constant: Spiritus haec inter medius fit, quem neque corpus, Aut animam dicas, sed eum, qui solus utroque Participans in idem simul haec extrema reducat. Hic igitur maria, ac terras, atque aera et ignem Vivereque, augerique, atque in se cuncta referre Semper avet; semper stirpes, animantia semper Gignere, perpetuamque sequi per saecla prolem. Denique sic etiam fulvo detentus in auro Ipse manum cupit artificis, qui vincula solvat, Et qui se propria reddat virtute potentem. Quod siquis properans hunc artis viribus unquam Explicet, atque diu tepido post incoquat igni, Continuo aspicet, visu mirabile, vitam Auro impertiri longo cum seminis usu: Nec deerit, quin ex auro sibi procreet aurum. Quod cum ita constiterit, durate et credite dictis Intenti artifices, et res sperate secundas. Iam patet his, ut non tantum sub montibus aurum Natura efficiat, sed ut id quoque prodeat arte: Quoque modo id fieri possit, quandoque docebo. Interea, ne quid nobis quaerentibus obstet, Quominus his adhibere fidem sit forte necesse, Quae contra soleant dici, nunc omnia solvam. Mox eadem validis grata experientia signis Impetet, et gravium sententia prisca virorum, Delebit, referens quae iam videre parentes Ipsi oculis, manibusque simul tetigere beati. Atque hinc incipiens cuncta haec ex ordine pandam. Nil mirandum aeque, quam si quod longa peregit Annorum series genitali semine coeptum, Audeat illud momento idem protinus horae Ars facere, ac proprio naturam vincere cursu, Quem tenuit tanto in spatio per grandia terrae Viscera, summa eadem servans vestigia ab ima Sede, per anfractus tantos, ac caeca per antra. Nec his minus mirum siquis primordia possit Scire, quibus constet puri genus omne metalli, Atque ea componens, aurum dum conficit arte, Mensura exaequet, necnon et pondere libret: Metitur quibus haec natura, et ponderat unis. Quid locus? An quisquam poterit fornace calorem Aequare? Exiguis qui circumducta caminis Nunc loca terrarum perfertur, nunc petit altam Tellurem, mox et supraque infraque refertur Unus, et inserto distendit cuncta tepore. Quis potis est unquam tanta omniparentis apisci Munera naturae? Quae vis mortalibus unquam Tanta fuit? Non ipsi etiam, qui numina caelo Deiicere in terras conati, vellere ab imis Iam potuere suis montes radicibus altos, Invitae auderent sacra in penetralia terrae Tendere, scrutarique piae secreta parentis. Adde, quod in varias mutari corpora formas Natura haud patitur: neque enim velocis equi bos Induerit speciem piger, aut Parnasia laurus In se Chaoniam poterit convertere quercum. Nec magis aes puro se commutaverit auro, Quam si quodque etiam queat a quocunque creari. Haec sunt quae a caelo missam divinitus artem Conantur frustra indiciis tenuare pusillis. At neque scire opus est (quamquam haec sit noscere pulchrum) Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus Principia, aut quali fuerint ea lance recepta In numerum et pondus. Neque enim si farrea tractes Semina, constituant quae far primordia quaeras; Quave ea conveniant mensura et pondere farri. Farra sed ipsa putri mandabis conditae terrae, et Virtutem latitantem intus seseque moventem Irritans tantum, naturae caetera linques. Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas Convenit huic operi, vires quod promit ab auro: Ac non principiis e primis conficit aurum. Quis si nobilius quoddam, quod praestet et ipsi Auro, contendant proprio molimine summi Perficere artifices? Apte cui nomen elixir Experti fecere Arabes, verique dedere Indicium: id quoniam in melius quodcunque metallum Ducit, et infectum mira depurat ab arte. Sic neque spectandus nobis locus ille, calorque, Quo calet inclusum semen genitale metalli, Quique diu fertur specubus tellure sub alta, Ast alio prorsum ducendi tramite gressus Naturae pariter secessus inter et artis, Qua simul ad metam prospectans utraque ducit. Denique nec speciem verti tunc arte putaris, Aere, vel argento duci si videris aurum; Sed privum hoc privo fieri ex aere atque argento Aurum credideris, veluti si farris in agro Infelix lolium et steriles nascantur avenae: Aut si forte boum videas per viscera toto Stridere spes utero et ruptis effervere costis: Aut ut plura sinu molli simul ova puellae Rite fovent, multus tenero sub pectore bombyx Palpitat, et lecta nutritus fronde virentis Dehinc mori, tenui texto se velleris orbe Implicat, ac tandem pedibus munitus et alis Papilio de verme pedes volitansque recedit. Quid si cuncta etiam uni subdita formae, Quae specie vulgo perhibent differre metalla? E quibus extiterit quodcunque impurius, atque Sordibus infectum terrestribus, exuet omnem Arte luem citius, purumque nitescet in aurum. Atque ideo haud nescire opus est, quibus abdita terris, Et quibus e causis sunt, et quot sorte metalla, Qua varie primo fuerint distincta sub ortu. Sed quis in arcanos terrae descendat hiatus? Quisve referre pedem possit loca tetra remensus? Veridicove queat fari quae viderit ore? Vos Musae, quas nosse decens et dicere par est Omnia, vos divae nulli memorata priorum Dicite: sic vobis ipse aurea vasa sacerdos Prima feram, aeternum sic aurea carmina durent. Lynceus, ut fama est, visu praelatus acuto Omnibus, e summo Siculi qui culmine montis Poenorum in portus oculo contendere posset, Et numerare etiam versantis littore puppes. Hic simul oppositas moles, simul edita saxa Inserta montes acie penetrabat ad imos, Altaque secretae spectabat viscera terrae, Aera per purum veluti, vitreasve per undas Aut liquido quondam crystallo missa videmus Spectra, quibus rerum nobis respondet imago. O quoties patrii residens sub rupe Pachyni Trinacriamque omnem supra speculatus et infra Aetnei causas ignis motusque videbat! Qui simulac tanta vi se procul omnia sensit Cernere, non ultra cunctandi certus, et alte Providus, externas animum convertit ad oras. Ergo ratem certa plenus spe magna videndi Conscendit, pelagique deos in vota salutat. Sicanio verum portu vix solverat, ecce Cum fera tempestas caelique marisque legentem Graiorum ob portus, Epiri vertit ad urbes. Hanc Arethusa illi Nymphas hortata marinas Immisit: Nymphisque etiam adnitentibus ipsis Et totum ex imo passim miscentibus aequor. Namque illas metus in thalamis ne forte videri Aequoreis possent invaserat aequus, et omnis Tum chorus obscura septum caligine caelum Texerat, ac noctem nautis obduxerat atram. Hinc ille aerii properans it proxima Pindi Culmina spectatum; nec longum tempus, et omnis Interius Rhodopes, Emi, Tomarique cavernas Fontibus irrigui centum procul inde videbat, Oraque cernebat terrae in penetralia centum. Quin Pindo exoriens aderat Achelous ab ipsis Sedibus ante oculos et ab imo viscere Lynceo, Altera qui longo retinet taurina recessu Cornua, seque alte exporgens immensa per antra Occulit Herculeae metuentem verbera clavae. Ille etiam lento praecelsa Ceraunia passu Circuit, et visu simul interiora petivit Omnia: mox Graiae variis in montibus orae Consedit, penitusque cavis rimatus inhaesit Obtutu specubus, mirandaque plurima primus Vidit, et haec eadem nobis memoranda reliquit. Quae dum aliis ad nos olim delata vicissim Prodimus, ante omnes haec intro prorsus ab illis Spectari cupimus, quibus alto in pectore Pallas Insidet, atque illic scitu pulcherrima versat. Principio locus et sedes decreta metallis Gignendis, terrae est imum atque immobile viscus Marmoreae in morem paterae sub montibus altis Excisum, velutique cavo sub fornice clausum, Quo solis radii penetrant, crebrique feruntur Siderei innumeris etiam fulgoribus ignes, Collectumque coquunt humorem, ac iugibus inde Saxa per et rimas loca cuncta vaporibus explent. Ast ubi continuum passus vapor ille calorem Consedit, nec iam secreta per antra volutus Amplius, immensos post tandem induruit annos. Haeret in expletis venis informe metallum. Namque liquor partes terrae dispersus in omnis, Et tenuis mixtus tenui, lentoque calore Compositus, quondam fugiens et pinguis et unctus Exiit e vasti fundo crateris ab imo, Sulphura ubi argento fervent immixta perenni, Argento fluere insigni, vitamque per aevum Ducere, queis primis gignuntur multa duobus. Hoc matris, patris illud enim vim continet: huius Suscipere, illius pars est praebere calorem. Hinc fulvi species auri pulcherrima fulget, Hinc nitet argenti candor, rubet aerea vena, Ferrea nigrescit sub apertum, plumbea pallet: Albicat at stanni facies imitata colorem Argenti, pondusque ferens, ni strideret, aequum. In primis igitur cupidis mortalibus aurum Quaeritur ingentis inter variosque labores, Perque laborantis manifesta pericula vitae. Namque ferunt Indos, regio qua vergit in Arcton, Tendere furatum cumulos, quos egerit auri Formicarum ingens manus. At non segniter illas Exire, ac contra stare, et fugientia passim Unguibus et rostris lacerare, et figere terga, Aufugiar quamvis celeri gens illa camelo. Nec minus aut scrobibus curae, vastisve ruinis Hesperii impendunt, si quando e montibus aurum Eruerint. Neque enim nunc quae ramenta ferantur Fulva Tago expediam; sed quae maioribus illi Substineant subiecta laboribus, atque periclis Innumeris, et quae vincant opera ipsa Gigantum. Nam steriles magno primum conamine montes Excidunt, penitusque petunt, qua nulla dabatur Semita, per cuneos accensis viscera lychnis. Atque imas nulla Phoebi sub luce cavernas Noctes atque dies penetrant, omnique recessu Explorant aditus, humerisque excissa vicissim Exportant, traduntque aliis longo ordine primi Per tenebras, donec lucem qui percipit unus Egerat extrema pondus cervice receptum. Ast illos praedura silex si forte moretur, Qualis iam Poeno rupes sese obtulit hosti, Dum ferus aerias in nos transcenderet alpes, Haec igni excoquitur tunc, et mollitur aceto. Voluitur at picea circum caligine fumus, Et miseris latitans compresso spiritus ore Obstruitur, vitamque opere sub fasce relinquunt. Atque ideo caedunt ingenti pondere ferri, Et vacuos summae reserant telluris hiatus, Qua vapor inclusus cuneis exhalet apertis. Nec mora, nec requies, quin multo fornice montem Substineant totum, cum iam maiore peracta Parte operis, caedunt extremae fornicis arcus, Et rima signa praebent, quam pervigil unus Aerio montis residens in culmine sentit. Hic ictu, aut clara revocari voce repente Cum famulis iubet artifices, ac devolat ipse Protinus, ingenti strepitu longoque fragore Mons cadit, humana nequeat qui mente referri Conceptus, quantumque obtusas occupet aures, Aut incredibili quam compleat omnia flatu. Illi naturae gaudent spectare ruinam Victores: neque adhuc illinc educitur aurum, Nec scivere etiam tunc, cum federe, vel ante Esse, sed una illos ad tanta pericula duxit Spes invicta omnis per casus, perque labores. Sed quid in his tantum morer? Aut quae mira supersunt Praeteream? Nihilo cum sint his forte minora? Quo tantam expurgent immisso fonte ruinam, Est deinceps aliud fessis studiumque labosque. Iamque igitur summo praecelsi e vertice montis, Qui reliquos longe superet, centesimus etsi Separet hunc lapis, huc immissa canalibus ampla Flumina deducunt tanto currentia tractu Desertas inter valles, perque invia saxa, Rupibus excisis, trabibusque inserta cavatis. Ergo omnis vario concursu protinus unda In mare colligitur vastum, quo deinde recluso Erumpit tanta vi torrens, omnia secum Ut trahat, ac latum terrae provolvat in aequor. Excipitur tendens variis hic denique fossis, Quas illi passimque cavant, sternuntque gradatim. Est ulex asperque frutex rorisque marini Persimilis, retinet crebris qui stirpibus aurum. Propterea includunt tabulis latera omnia, et ipsis Alte suspensis ita, per praerupta canali In pelagus tendunt uda e tellure lacunae: Quod superest, ramis innectitur ulicis aurum. Nec labor ille etiam tenuis, cum flumina tentant, Et gravibus dites crebris agitantur arenae; Aut operosum aeque quicquam quis proferat, ut cum Effossis alte puteis quaecunque latenti Eruerint penitus fundo, tunduntque lavantque, Uruntque, in tenuemque molunt diducta farinam? Hi quoque iam fuerant Italis quandoque labores Flumina per, puteove etiam, montisve ruinas, Itala dum patuit priscis exercita tellus. Cui post quippe pia lege interdicta pepercit Auri sacra fames: neque enim exhaurire metalla Italiae, parca et prudens est passa vetustas. Nec foret hac etiam regio foecundior ulla, Quaeve magis flueret venis nunc iugiter auri, Ipsa diu cum tot fuerit non hausta per annos, Si non mortales inter discordia, si non Mars eat hos inter vexans immania corda. Sed contra ditare orbem si regibus una Cura sit, et populis ditato fungier orbe, Pacis, opus, qua cuncta vigent inventa per artes Ingenuis apta animis; quas inter haberi Non imo dignata loco fortasse putanda est Ipsa haec, quae gravidae scrutatur viscera terrae, Dives ubi pateat latebris auraria caecis. Hac etenim reliquis preciosus arte metallum Eruitur, meritoque id cunctis nomine praestat: Seu color inspicitur gratus, quo sidera fulgent; Seu lentus facilisque tenor, quo cedit in omnis Partes; seu pondus rerum superabile nulli Penditur; aut uni quoniam nil deperit auro Igne, velut solum consumit nulla vetustas, Ac neque rubigo, aut aerugo conicit ulla. Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent, Sulphur ubi ardoris posita pinguedine causam Perdidit, et fluidi, quo non velut ante, vaporet. Ac longo interea decoctum tempore, pura Mundicie, et clara perfusum luce nitescit. Atque ita temperiem summam radicitus humor, Et calor exaequant illi, pariterque colorem Perspicuumque ferunt. Argento nec minus ipsi Vivo etiam terrae partes miscentur in omnis Prorsus aquae partes nullo discrimine iunctae. Hinc calor argenti necnon et sulphuris una Perspicua inter se denset corpuscola parvo Multa loco, simul unde color pondusque resultat, Et longo constans illorum tempore nexus. His e principiis poteris dignoscere certo Ordine, quo distent inter se quaeque metalla. Sulphura si fuerint lutulenta, argentaque viva, Principio, inficient pariter quodcunque sub ipsis Gignetur, magis atque magis, quo non calor aequus Concoquet, aut iusto quo iam maiorve, minorve Durarit perstans multos coctura per annos. Hinc variae rerum formae, quae nomine quodam, Quod sint saepe simul, Graio dixere metalla. Singula seu propria speciem sortita seruntur, Et diversa aliis adeo distinctaque perstent: Seu cunctis unum natura semen inhaeret, Et genere haec uno sese specieque tuentur: Nec distant alio nisi quod felicius illud Exiit, hoc misere secum sordentia traxit Principia, atque eadem constans non exuit unquam. Utraque cum menti sedeat sententia summis Patronis, neque adhuc litem dissolvere iudex Quiverit incassum conatus, proxima veris Intuitus neque adhuc, tantum hic natura recessit, Abdidit et gravium sese in penetralia rerum. Hactenus obiectis tantae rationibus arti Responsum; laeto nunc experientia vultu Prodeat erroris expers, et nescia falli. Hanc quoque servitum perhibent venisse Prometheo Post famulas, quas ille polo deduxerat artes, Atque diu illum opera famulantis naviter usum. Verum ubi consenuit, tantum prudentibus illam Ipse viris fertur moriens liquisse volentem. Hos itaque haec certo docuit facilique periclo Nonnulla inter se immutari ex arte metalla; Nec tantum haec, verum fieri quandoque per artem Vere aurum, argentumve aliis exemtile rebus. Est lapis effossus Syriae pictoribus, auri Pigmentum vero quod et ipsi nomine dicunt. Frangitur attritus specularis more lapilli In summa ostentans auri tellure colorem. Hunc tu purgatum docte prius excoque multo Igne, per anfractus longos, qui ducitur usque Quo redeat flammis in se volventibus idem. Igne olim hoc Caii solertia principis aurum Fecerat, obryzon sapiens cui Graecia nomen Praebuit e rerum inserta virtute receptum: Seu multo quoniam purgatum redditur igni, Seu nulla quoniam maculatum sorde renidet. Nec pigmentum auri fuit amplius ipse, sed aurum, Qui lapis ante auri tantum simulaverat auram. At ne forte nimis videamur prisca referre, Carmine perpetuo nobis propiora canamus. Increscunt haerentque cadis simul undique crustae, Alba quibus longo senuerunt tempore vina. Has meus Euganeae gentis Schola tum decus imo Accipit erasas fundo, costisque vetusti Vasis, et includit purgato fictilis ollae In medio, atque luto testam circumlinit omnem, Obturatque illi rimas, atque obstruit ora. Hanc deinde ardenti iubet in fornace diurno Nocturnoque calore coqui, qua vitrea fervet Massa datur olim varias liquefacta figuras. Verum ubi iam satis est ea visa caloribus usta Perpetuis, illam demit frangitque repente, Moris ut est, spectatque simul num protinus albet; Et teritur veteris iam fex decocta Lyaei. Intera sed enim, cunctis mirabile visu, Scintillae, conspersa polo velut aurea signa, Innumerae argenti miro in candore videntur. Sed quid in alterius visis moror, inque relatis? Atque aliena premens nunc per vestigia tendo? Vidi ego qui tenues argenti rite tabellas Spargeret et lateris contriti pulvere, et una Huic virides aeris squamas niveasque perusti Contundi micas salis iniungique iuberet, Pulvereosque aliis grumos e rebus acervans, Quas vetat et ratio, necnon ars ipsa referri: Haec ne sordentis vulgi vilescat in usus, Illa ut non ulli quae sunt caelanda revelet. Mox ita compositis angusta in pyxide lamnis, Subiicere inclusas arcto sub fornice flammas, Quales crediderim torrere ad Tartara sontes, Aut ubi sulphureis diros premit Aetna sub antris. At postquam ardenti fuerant haec cuncta camino Tosta dies noctesque novem, tum demere massa Ferventem, deque ignis adhuc fervore rubentem Abluere algentis roranti aspergine lymphae. Quam simul in partis lima diduxerat acri Exiguas, phialae secreta in parte locabat Artificis mire ingenium. Nam desuper undam Fundebat, quae mox argento excernere aurum. Tum viridem sensim in laticem liquere videri Argenti vis illa prius compacta, sed imum Vas auri seiuncta gravis ramenta petebant. Tantus aquae vigor est, tanta illo in pulvere virtus! Nec forte apparet alibi concordia rerum Clarius, ut nectat quae vix iungenda videntur, Siquis particulas commixti pulveris omnes Computet, et varios illarum existimet usus: Quae tamen hoc unum concordi ex arte tulerunt. Nec minus, ut rebus proprias discordia vires Auferat, ut molli tenuari dura liquore Viderit, atque brevis consumi protinus horae Momento, et tenues effundi prorsus in undas. Lympharum vero species haud traditur una. Namque aliae quaecunque hominum tellure metalla Erutaque et durata manu si tangere crebris Contingat guttis, eadem, mirabile visu!, Aut minuunt in frustra, aut in tenuem ocyus undam Dispergunt, liquidoque docent assuescere fluctu. Sed tamen unum adeo vis haec non inficit aurum: Nam perstat simul incolume, et simul omnibus illinc Sordibus ablutum confestim purius exit. Est etiam lymphae illius, si credere dignum est, Mira quidem, et nobis non immemoranda potestas; Quae quodcunque semel purum et sine labe metallum Contigit, argenti tremula sub imagine vivi Cogit in alterius speciem formamque resolvi. Quid quae de veteri guttatim stillat Iaccho? Deinde fimo incoquitur putri, lentoque calore, Donec in aetherei splendori versa colorem, Accipit e summo caelestum corporum nomen: Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu Corpora, quae Phoebi vel quae dignata Dianae Nomine, mortales rebus praeponere cunctis Instituere, quibus pretii mensura pateret. Nec tamen, haec quamvis ita sint, immune putabis Esse aurum, certo quin ex humore fatiscat. Acris aquae hoc etiam dirae violentia rodit, Et terit, et liquidas tenuatim vertit in undas. Verum haec exiguam lucem tibi recta sequenti Praetulerint, veri qua cernere culmina possis; Quo te discutiens tenebras industria ducit. Sunt aliae ex aliis quaerendae fontibus undae, Iam quibus ex sese, nulla vi, leniter aurum Humescat, nullo alterius veniente liquoris Auxilio, exterius propria solvatur in unda. Hoc agite, hinc vobis summam perquirite laudem Divini artifices: haec namque potentia caelo Celestis descendit aquae, qua cuncta tuentur Robore se proprio, necnon producere foetus Ipsa sibi similes, et in aevum extendere possunt Progeniem, multos fragilem durare per annos. Nonne vides quanto secum natura tenore Consonet? Utque modum generandi comprobet unum Semper, et unius vi nitens seminis, uni Serviat una operi, quod et unum nacta quiescat? Nec Bacchi si tentet opus, cerealia miscet Semina, nec, Cereris si frumentaria quaerat, Pinguia Cecropiae tractat plantaria divae. Ordea cui cordi, demum serit ordea, nec tu Nunc aliunde pares auri primordia, in auro Semina sunt auri, quamvis abstrusa recedant Longius, et multo nobis quaerenda labore. Nec maris immensi reputes, aut nubis aquosae, Vel liquidi fontis similem, quam quaere lympham Instituis; neque enim, quod tu observare memento, Inficit illa, liquat aliquid, cum spargitur, aut id Humectat, propius cui venerit: arida namque Pulveris haec extra in speciem se prodit, at imis Uvida contusi liquet in penetralibus auri. His olim veteres intenti gnaviter undis In portum rexere ratem felicibus auris, Ignarosque viae mediis in fluctibus inter Obstantis scopulos frustra liquere natantis. Hinc multa expertum, necnon et multa docentem, Insula divino Balearis munere misit Alma virum, cuius miro velamine tectus Ipse liquor, quo cuncta madent, iam credere multos Impulit, ut Bacchi candens et limpidus humor Principia ablueret secretae protinus artis. At non ille quidem sentit, quae dicere prima Est facie visus, neque tunc stillantia vina Miscebat, cum iam praestanti lentus in urbe Insubrum ternos residens feliciter annos Fecit inexhaustum pondus praedivitis auri. Ac sociis, quos ipse sibi coniunxerat, aequus Divisit tenuem divini pulveris offam. Cuius in immensum quota pars traduceret aurum Iampridem quaecunque forent infecta metalla. Hinc quoque cultus Arabs vitreo de fonte liquorem Desertas inter valles, praeruptaque purum Saxa super ducit, nemorumque occultat in umbra Altorum, densis passim quae vepribus horrent. Ast alias tamen hic venas ostentat aperte, Uber ubi emanat semper nec inutilis humor: Et te dum variis immensa per avia rebus Detinet intentum, felices praeterit undas, Quas manibus quondam puris haurire solebat Ipse; nec admiscens aliud, longumque diuque Compositas parva leviter fornace coquebat, Unde opera arcanae naturae occulta reclusit Saepius, et grates diis immortalibus egit. Sic alii (quos experiendo maxima rerum Visere iam decuit summo quaesita labore), Angustum per iter recto de tramite numquam, Qua prius ingressi declinavere, nec ante Desinere optarunt, licuit quam tangere laetis Tandem exoptatum longo post tempore finem. Hoc opus, hanc primum tantam mortalibus artem Interpres rerum ostendit sanctissimus Hermes. Nec latuit tanto duxit quos munere dignos, Edoctos sed iam docuit, penitusque remotos Rebus ab his, tanquam non dignos, terruit omnis Ne peterent quae non unquam contingere possent. Iamque probos tamen accendens, ut quaerere vellent Quae sciret, veroque ipse deprehenderat usu, Admonuit paucis contentum pergere doctum Artificem, tamquam naturae rite sequentem Certa solo pressis stabili vestigia signis. Quinetiam humano docuit de corpore pelli Hac omnes valida morbos facilique medela, Servarique diu nitido cum flore iuventa, Et senium placidos produci grande per annos. Nec sanctam violare fidem, nec fallere quenquam Ille potens sacri patitur medicaminis usus. Hoc sed qui poterit diis adspirantibus uti, Et praestare etiam quoties defecerit, ille Plurima contemnens, et servantissimus aequi Hinc erit, et frugi, curasque eludet inanes: Et dites supra gradiens ditissimus omnis, Pauperiem simulabit ovans, ac saepe benignus Proderit, et miseris latitans succurrere egenis; Innocuusque aliis sibimet gaudebit adesse, Et facilem ducet momenta per omnia vitam.