CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-20+02:00. Nodus AUGUR.carm-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.carm-02.xml.

Documentum AUGUR.carm-02.xml in db pdill0


1. resumit lyram quam superiore libro, | a Musa brevis temporis veniam precatus | dum ad graecos auctores se conferret, deposuerat En vices gratae redeuntis anni Lege quae divum stabili iuvente Debitos terris referunt honores Tempore certo. Concipit vires genialis ardor Et novis aevi iuvenescit horis, Quo semel moto exhilaratur omnis Concitus orbis. Ocio num tu, fidibus solutis, Deditus fies mihi solus et te Forsan immundo paries habebit Pulvere tectum, Barbite? Haud ista mihi mente clavis Aereis pendes, licet ipse pura Te manu templi positum sub alta Parte reliqui, Cum brevem dulci veniam Camoenae Interim paucis numeris petivi, Donec ad dites Danaum recessus Pauper adirem, Unde rimanti penitus quod ultro Se mihi ferret, leviter receptum Id tibi mecum rediens in usum Omne referrem. En opes ergo quibus ipse posthac, Ut voles, uti poteris beatus; En quibus noles aliis nitenti Cedere cultu: Quod nec audacter leviusve dictum Cogites, nam tu nimium nec optas, Et mea pro, quod satis est, virili Ipse paravi. Cumque tu cuncta statuas pudenter Iure ne credas minimum decere, Quod nec ornatu nimio nec ulla Sorde laborat. 2. ad Iulium Alexandrum Capellam: | ab amore dehortatio Siquid rerum, Iule, per usum Expertus recte coniecto, Quod vaticinari prudentes Dixere viri, en ego nunc vates Ab nimio hoc vultus pallore Deque assiduo pectoris halitu Et titubantibus adeo verbis Vesanam auguro forte aliquam tibi Iam circum praecordia sensim Repentem curam, quae dura Hac te vivere conditione Ipsa volens cogit nolentem. Huic nisi tu principio gnaviter Et forti animo obstiteris, frustra Post ipse reluctabere cum super Ingestus turbarum cumulus Te, quam ut valeas ferre, valentius Premet, usque adeo largior ingruit Fons semel haustus sollicitudinum. Sed non ulla tamen magis acriter Pestis vitanda est tibi, quam trucis Subigi saeva lege Cupidinis. Haec penitus defixa medullis Internis et mordicus haerens, Non nisi primos pascitur artus. Haec et mentis nititur arcem Tormento excussam illecebrarum Perniciosis hostibus ingredi, Quos validis conatibus alto Deturbes solio est opus et procul Inde extrema in parte releges. Atque ipsa dei quotiens improbi Species observabitur oculis, Aversus contineas visum, et Ne te fallax illius aura Falsis teneat blandiciis, cave. Interea quae verba salubriter Olim, dum forte anxia devium Natum quaereret, effata est Venus, Si vacat, audi: "O siquis Amorem In triviis errantem viderit, Meus est fugitivus, pretium sibi Index basiolum Veneris feret. Verum si ad me huc egeris illum, Sed multo plura habeas, hospes. Est puer insignis, tu propriis Hunc cognosce notis: nam corpore Haud quaquam toto albicat, igni Assimilis cui lumina flamma Fronte micant acri; mens est mala Verbulaque olli suavia, nam quod Loquitur non sentit idem; mellea Vox quoque, sed cum incenditur ira Est fera mens, fallax, fraudatorque Et mendax puer acria ludit. Crinibus intonsis caput ornat Osque ferum faciemque protervam Exiguasque manus habet, attamen Procul eiaculator et in luridum Acheronta ferox usque nec ipsi Curat Stygio parcere regi. Membra quidem nudus, sed mentem Velatus, avisque advolitans modo, Corde viri gremioque puellae Insidet ut, spretis ita cunctis, Mente levi curaque ferantur. Sunt quoque et arma illi exiguoque Ferit arcu parvaque sagitta. Parva sagitta quidem, sed et altum Aethera saepe petit, sed et ipsum Saepe Iovem, proprio qui numine Summumque polum et sydera torquet. Parva pharetra humeris dependet Aurea et intus amari calami, Quibus hic me quoque matrem saepe Sauciat: omnia sunt saeva, omnia. Multoque sibi est saevior ipse. Fax modica est, superat tamen illum, Quo clarent pene omnia, Phoebum. Ergo hunc si capias, age verbere, Neque tu miserare; ac si flentem Aspicias fortasse, caveto Ne te decipiat; si arriserit, Magis attrahe; si suavia vellet Ferre tibi, fugito: sunt noxia Oscula et ipsis sparsa labellis Toxica; si tandem tibi dixerit: 'Haec cape, nempe tibi haec mea cuncta Largior arma lubens' nequid tu Contigeris, fallacia munera Haec speres, nanque omnia Amoris Sunt ardenti infecta veneno." Sic dea, quanvis ipsa parens foret, Multa diu conquesta est quaerens, Donec latitantem illum et multum Ambustum face propria comperit Nescioquam complexum Psychen, Quam, matris praeceptorum immemor, Ne cui scilicet unquam vellet Se vinclo sociare iugali, Uxorem optarat sibi iamque Inde pater natam susceperat Quae quanquam semper mortalibus Aegri non nihil afferat, iis tamen Dicitur ampla voce Voluptas. Haec est quae falsis et levibus Munita bonis aegritudinum Cupidis animis insidiatur. Quam semper veluti dominam pater Assiduus comitatur et illius Dura stimulos acuit cote, Quis agitata nequit mens ullo Fine regi, sed lapsa refertur In peius nullisque tenetur Virtutum vinclis, quibus ego te Iule, velim adstrictum leviumque Immunem sic ducere vitam Curarum vacuamque laborum. 3. conatur Nicolai Scholam | Patavinum absentem et alias res agentem | domum ac disciplinas, quas callet, reducere Saepius de te querimur quod absis Et diu cesses, Schola, vix ut ultra Iam tui desyderium morantis Ferre queamus. Hic locus nam quid iuvat, et quid his te Rebus indignis animum fatigas? Altius quo non alius profundum Aethera posset Scandere et cunctos nitidi subire Orbis amfractus vagus et liquentum Ignium solers penitus latentis Quaerere causas. Nec magis quisquam potis esset oris Spiritu grato graviter referre Quaeque perpendis pariterque magno Pectore promis, Sive terrarum pelagique longos Ambitus tecum studio recenses, Sive metiri numero carentis Pergis harenas. Sordidis ergo cupidisque rerum Quique victuri satagunt et ullo Vivere ex voto nequeunt beati, Ista relinque. Nam satis quondam puero benigne Et manu larga superi dederunt, Unde quo posses sapienter uti Esset abunde. Adde quod tempus placidae quietis Instat ac istis inimica curis Anxiis aetas properata serum Vergit in aevum. Quin tibi cursu propiore tandem Aureae portus petitur salutis, Laetus ut hoc, quod superest, secundo Tempore vivas? 4. ad Hermolaum Barbarum patritium Venetum: | in Dioscoridis traductionem Est repens pedibus parvus humi leo, Quod vernis animal flatibus et levi Tantum vescitur aura, Hermolae, coloribus Contectum variis, nam penitus refert Quoscunque attigerit proxime. At est quoque Huic cognominis herba Terrae versicolor suae, Sive haec cyaneo, seu viridi fore Illam, vel croceo tegmine iusserit. Haec sed cuncta potentis Naturae prope ludicra. Quid tu, qui propriis viribus et gravi Verborum serie grandia stirpium Sic miracula promis Gemmarumque valentium Manes pene cavo demere Tartaro? His quam perspicuo, nec tenui tamen, Discrimen facis ore! Illas ut bene frondibus Et ramo et foliis et floribus explicas! O foecunda animi copia! Quod tibi Narratur, simulatque Doctorum venit auribus Perceptum, hoc adeo non simile est sibi, Ut se sic oculis protinus indicat. Talem Protea quondam Passum vincla tenacia Pastori species mille putaverim Induxisse novas, horribilem feram Ignemque fluviumque Dilapsum in tenues aquas. 5. ad Hieronymum Bononium: | nihil esse pretiosius tempore Nulla maioris pretii supellex Temporis parvo fugienti usu Contigit nobis superum benigno Munere divum. Qua frui siquis scierit, Bononi, Ille praecurrens opibus potentis Divites, solus poterit beatam Vivere vitam. Seu diu semet stabilem aut caducum Cogitet, nam quid sapiens putabit Esse momentis trepidantis horae Carius unquam, Temporis prono simulac abuti Parcius cursu statuet, quod inter Multa, quae nobis aliena, nostrum Extet id unum? Cuius immensae penitus rependi Ulla iacturae nequeat facultas, Non opum, non, quos popularis aura Iactat, honorum. Ergo ne cesses sapienter una Hoc opus plane properare mecum, Nequis evadat tibi punctus aevi Segniter ullus. 6. ad Musam: | in Petri Bembi patritii Veneti laudem Ecquod, diva, corollis Istis floridulis tuis Dignum nunc statuis caput? Cui tantum in tenero sinu Nunc myrti ac aderae foves? Istis cui manibus sacris Tantum nectis odorum? Nunquid forsitan haec meo Bembo serta virentia, Dulcis Pieri, praeparans, Nascentem quoque ad ipsa Incunabula tendis Exornare poetam? O quam principio indolem Prae se mirifice tulit Ille cum, patris optimi Nuper carmine turbidam Ausus tangere mentem, Admovit solidam ori Heroi sonitus tubam, Vel cum saeva Cupidinis Longum vulnera pectori Affixa indoluit suo, Quod aeternum elegis foret Durae pignus amicae! 7. pro Nicolao Franco ad Alphonsum | rerum hispaniarum scriptorem, | post captam de infidelibus urbem Granatam | ab invictissimis Hispaniae regibus Est opus dignum pretio minora Quaeque spernentem nihil haud superbum Aggredi et magnas nisi res potenter Sumere agendas; Seque post offert merito secundis Laudibus qui, iam benefacta puris Imprimens scriptis, eadem perenni Dedicat aevo. Qualis, Alphonse, propriis inisti Gentis Hispanae calamis honores Nuper et regum merita decoros Laude triumphos, Ut viris urbem studiisque belli Asperam et multis aliunde sumptis Et suis sese decimo tuentem Viribus anno Regius tandem vigor atque virtus Bellica et prudens superarit astus, Iam quibus sanctae fidei rebellis Quisque pavescit, Ut tot ex una Hesperia potentum Principum late populi volentes Signa diversi sequerentur uno Nomine regum; Utque Mendocae duo tum valentis Roboris summis opibus frequentes Iuverint, tum consiliis, subinde Castra secuti; Denique ut nobis aliquando nomen Perditum tanto retulit trophaeo Sacra maiestas docuitque victos Vincere posse. Heu pudet quantas tulimus referre Iandiu clades miseri et quod ignis Ille Turcarum opprobrium perenne Dirus inussit, Cum pias quondam violentus urbes Abstulit cunctas Danais et ultra Impius flammas Italas ad usque Protulit oras, Quem neque extinctum neque se moventem, Perfidi sed iam vomitum furoris Forte spectantem cohibebit unus Victor Hiberus. Nam simul sanctos superum favores Hausit, ut gentis adeo feroci Praeditas cultu domitare tanta Quiverit arte, Hunc quis ad cunctos dubitet furentum Impetus ire oppositum mereri, Summa cui rerum bene cedat omnis Imperiumque? 8. ad Nicolaum Passerum patavinum: | eum recte beatum dici, qui vita fungitur quieta Nolis, Passere, mollibus Quenquam deliciis aut opibus levem, Vel quod credulior sibi Insanis inhiet semper honoribus, Iam felicibus hunc, velut Immunem miseris sortibus, inseri. Nam, sive undique sordibus Angustis premimur seu nitidi sumus Reges, nescioqua tamen Urgemur pariter sollicitudine. Quod si in propatulum suis Quicunque explicitis conditionibus Optandi dederit vicem Cuicunque, ut libeat, summaque et infima, Cunctorum simulac bonis Immixta exiguis tot mala senserint Et purum penitus nihil, Mox omnes videas sorte domum sua Contentos petere, et graves Quoscunque ingenita peste relinquere. Felix qui, solida potens Quamprimum requie, nec caput anxiis In rebus posuit neque Plus aequo placidis arduus extulit. 9. ad semet adhortatio Perge, quid cessas? Patet hoc aperte Protinus cunctis iter, ut volentes Imus et nosmet properamus aequo Sistere campo. Atque si moles prius obstet ulla Quominus iam tum videaris apte Ingredi, ne tu tamen abstineto Promptius ire. Hanc enim mox cum superaris, illhuc Veneris quo non alius patescit Planior nobis locus atque callis Latior ullus, Qua per apricum nemorum vireta Perque florentum medios odores Laetus ad sedes superum beatas Leniter ibis. Nam semel pressis et humi relictis Noxiis curis, erit aequa posthac, Quae tibi forsan poterat videri Ardua, virtus: Una quae cunctos aditus recludit Asperos nobis facilesque reddit, Quaeve mortales super astra prorsus Una reponit. 10. puer pro civitate Tarvisina | ad cardinalem Grimanum Divae, quae lavitis comam Puro Castaliae rore nec alteri Quam Phoebo sinitis sacrum Contingi laticem, ducit amabiles Dum vestros medius choros, Vel cum fastidicis plena volens suis Miscet pocula vatibus, Nunc primum teneris ingredior puer, Si fas est, pedibus nemus Vestrisque admoveo fontibus oscula, Fretus quo valeam meas Tanto primitias edere principi, Isti, qui licet omnium Splendens Pontificum praeniteat decus, Utcunque has tenues tamen Nunquam (quae gravis est ipsius aequitas) Aspernabitur insolens. Ergo cui pariter, maxime principum, Virtus unanimi gradu Fortunae subit et fertur, et omnia Aequali vice temperat, Salve, nam prius hoc Aonidum chorus In tanta tibi deditae Urbis laetitia dicere postulat, Dehinc ut quam stabili tibi Intexant serie stamina virgines Quae fata at superos neunt. Nam tu cum vario multa peregeris Doctrinae studio, diu Sublimi ingenio functus, et hac gravi Mortales ope iuveris, Hinc vitae ingrediens mox iter alterum, Humanum ut foveas genus, Patrum consilio et munere Maximus Fies perpetuo Pater, Omnis cui merito pareat et libens Omnis quem veneretur et Quem vere solidas continuo vices Illius gerere autumet Qui coelo ut superis singula prospicit Sic mortalibus omnia Aequa pro meritis lance reponderat. 11. ad Cassandram Fidelem Venetam, | ut se ad hispaniarum reginam | libenter conferat adhortatio Una nimirum series, Fidelis, Rebus est concors superis et imis, Qua simul cunctus variat simulque Convenit orbis. Quae licet paucis soleat patere, Hanc potest plene tamen intueri, Quisquis attente propiora nobis Pensitat aequus: Saepe nonnullos adeo sub uno Dispares tecto videas, ut illos Inter immensi mediam putaris Aequoris undam; Alteros forsan simili propinquos More, sed toto penitus remotos Orbe, vis fati parilis volentes Coget in unum. Hincque tu nusquam Hesperiae potenti Visa reginae cupide vocaris, Summa nam virtus utriusque summo Consonat astro; Illa regalis specimen decoris, Omnium quot sunt simul et fuere Ac erunt unquam aetherei sub amplo Culmine tecti; Grata tu divis et amica Musis, Virginum splendens decus eminentum Perditum longo revocans ab aevo Una reducis. Ergo quod felix tibi sors benigne Regiis offert manibus verenter Sume et in tanto superis habeto Munere grates. Nanque vix illhuc venies et almam Senties terrae speciem beatae, Mille cum laetum tacite subibunt Gaudia pectus. Nec tibi speres brevibus referri Quae mihi in mentem veniunt notata, Multa dum Franchus memoranda dulci Ore recenset: Qui semel Summi venerandus illhic Patris orator, meliora quaeque Mente scrutatus, memori referre Singula gaudet. Sed nihil felix reputes benigno Et gravi regum magis et beatae Stirpis aspectu referentis omni Indole reges. Quo tibi quondam dabit ut fruare Nobilis virtus tua cum patebit In dies maior, peragente certo Ordine rerum. 12. ad Marsilium Ficinum florentinum: | in livorem Ibam forte salubribus Qua lymphis Aponus perfurit, anxius Quae tantum liquido ignium Nais concipiat pectore, Marsili, Aeternum sophiae decus, Seu vivo tumeat sulphure, seu nitro, Nigrantisve bituminis Interfusa graves aestuet halitus, Sive hinc semita deferat Undas Tartarei fontis ad igneas Diris pervia sontibus, Heu tristis mihi cum belva devio Horrenti subito specu Visa est se celerem tollere, cui manus Et frons et caput et pedes Humani, reliquo corpore squallidus Serpens inseritur vagis Instratus leviter tergora pinnulis. Huic dextra geminae faces, Quarum mox ubi me contigit altera, Infesto sibi pectori Grassantem subigit saevius alteram, Atque: "Istis" ait "ignibus Hic me perpetuis ardeo, viderim Siquando meritis bene, Nunquam laeta nisi nobilium malis". His sic attonito mihi Ambustoque hominum tunc genus excidit Qui monstro huic penitus dati Despectant oculis omnia lividis, Ut iam nil cupiam magis Quam tecum miseros effugere invidos. 13. ad Hieronymum Bononium, | petens ut quae ruri composuerit edat Rure quid nobis tot agens diebus Quod diu spiret referes, Bononi? Quos legis, quorum tibi summa semper Copia, flores? Arte cui doctis manibus magistra Nectis haesuram capiti coronam? Quae tibi halantes Pieris per herbas Laeta ministrat? Mollibus num te violis moratur Haec, an incumbit rubidis rosetis Et levi veprem folio latenter Iungit acutum? Quicquid intexis vacuus petenti Dulcis imperti socio benigne, Omnium tantos tibi qui recessus Invidet unus. 14. ad Fuscium Thomeum de Ioanne Laurentio Veneto Sunt vera, Fusci, quae mihi de tuo Laurente narras saepius? Ut graves Virumque curas et deorum Consilio meditetur aequo. Interque summos, implacidum decus, Aestus honorum mobilius iocis Deducat interdum morantem Collibus Euganeis Camoenam, Quae laetus olim scandit in Aonas Montis, et illhic virgineos choros Invisit audax, et soluto Castalium bibit ore nectar. Ergo aut ferenti grandia dextera Tractat potentum munera principum Dulcesque opum fructus honestae Consequitur segetis beatus, Aut, atra fronti nubila differens, Perfundit alto carmineis et lyrae Ardore mentem, dein recepta Pyndaricum movet arte plectrum. Tum vero ceu cum nubibus arduis Coactus imber constiterit Noto, Mox ingruit terris ruitque Crebrior innumeris harenis, Sic ille grandi turbine concitus Vivacis aurae fertur in abditas Regumque laudes et deorum Plurimus, atque virum per ora Diffundit illos, et graviter situ Premente denso carmine vendicat. Quid? Cum patenti alvo fluente Leniter et vitreo liquore Descendit acris per medias faces Saevae puelli matris et igneos Dulcis iuventae secum amores Praeteritos vacuus recenset, Tunc omnis illi molliculus iocis Ridet venustis in labiis decor, Et gratiae ludis, et omni Implicitae veneres lepore. O quanta puri pectoris est fides! Quam non medelae vulnificum patet Telum, quod insedit medullis Iam penitus teneris ab annis! Sic quondam Erichthei filia coniugis Haerebat ardor pectoribus sui Semper, nec unquam corde Procrin Aeolides Cephalus movebat, Quanvis, Himeti vertice dum feros Sectatur apros, hunc male cognitum Aurora quadrigisque raptum In gremio roseo foveret. 15. ad Ioannem Regium Saepius, Regi, veneratus aequa Mente coelestes precor, ut benignum Hunc diu vobis dominum secundo Sydere servent, Mox ut illius meritis honores Debitos spectent semel, et fideli Lancis aequatae trutina laborum Praemia librent. Nam quis, ut nosti, melius tot annos Res piae tantas fidei peregit, Dum Patris Summi venetas ad oras Nomine degit? Mitto quot Romae varia negocii Sorte distractus tulerit referre, Sive quae quondam residens Hiberis Urbibus egit. Et tamen cessant homines benigne Quae satis nunquam valeant merenti Reddere, ingratum genus atque iniqua Mente ferendum. Auguror sed iam prope tempus esse, Si movet veris mihi Phoebus ora, Quo morae hos tantae pudeat iuvetque Damna rependi. Nanque iam pastor sapiens propinquat Qui, sacro longe removens ovili Desides, large pecus omne pascet Frugiferentum. 16. ad ingenuos et dociles adolescentes suos Quam virtus nihil ardui Praestet, veridico discite carmine, Quod nunc Pieridum sacris Vates ex adytis profero virginum. Haec Fati horribilem metum Instantis minuit, sternitur huic dolor, Hac vincit labor omnia, Nec fervens refugit tundere vividum Hydrae multiplicis caput, Sed qua se innumeris anguibus impeti Sentit, qui prope pullulant, Hac instat penitus parte ferocior, Donec iam fera saepius Victrix herculeis concidat ictibus. Sic vos, o iuvenes, mihi Intentis operam nunc date viribus, Et gratam sibi singuli Partem viperei verticis amputent. Hic vatis subeat vicem, Primas syderei muneris occupans; Alter rhetoris impleat Humano officium quolibet altius; Nec qui lucida sydera Solers inspiciat desit, at huc quoque, Causas cum speculabitur, Haec ad perveniat munera particeps. Recta pergite semita Hac omnes igitur, dux ego sedulus Vobis non abero uspiam Quo virtus hilares unica duxerit. 17. Creticum Camertem hortatur, | ut in patriam redeat post perpessos multos labores | dum utranque linguam ac disciplinas perdiscit Rebus haerendo propius, quid ipsae Polleant intus sapiens futurus Discat et vires utriusque linguae Calleat, optas. Quae tibi quondam ratio ut suborta est, Tum truces audes pelagi procellas Temnere et Graias sitibundus urbes Pergis adire, Atque iam dulci patria remotus Hic volens septem remoraris annos, Unde quaesitum meritis reportas, Cretice, nomen. Inde sermonum rediens honustus Dotibus, doctos Patavi recessus Et penum rerum cupido beatam Pectore quaeris, Cuius ut fias satur, ecce rursus Hic tibi externa est domus, inque cursus Alteros septem melioris aevi Ducitur aetas. Ergo iam plenus patriae ne curam Forsan induces animo? Et subibit Iam tibi grato locus unde primos Sumpseris ortus? Hic suo nam te sibi iure sancta Asserens dextra revocat: quid ultra Tendis? Incassum properas, et isthic Terminus haeret. Dulcibus sic dum teneor potentum Ipse Musarum studiis et ocii Debitus dudum patriae duo bis Lustra reposcor, Hic ubi, levum latus urbis urgens, Fertur amoenae prope littus orae Caesarum subter monumenta leni Ariminus unda. 18. ad Nicolaum Passerum de Theodoro Gaza Hoc quodcunque vides, undique si caput Flectas, sydereo vertice contegi Parcarum tenet arcto Nodo serva necessitas. Nam qua Romulidas Albula perfluit, Illum, quem totiens laudibus omnium Miramur, Theodorum Audire hic memini senem. Is rerum mihi tum perpetuis pares Causas principiis dicere, sic nihil Fati sorte potentis Immune esse, sed omnia Aeternis superum obnoxia legibus. Hinc Solis varios et Triviae graves Defectus, et olympo Certas syderibus vias; Hinc quae terribili saeva Iovis manu Mittantur pluvia grandine fulmina Terrarumque tremorem et, Nautis exitium insciis, Incertis tumidum temporibus mare. Haec nanque aetherio mentis ab halitu Divinae intus habere Infusum, atque per arduam Molem sese agitantem undique spiritum Aiebat, tenues unde animantibus Vitae, quaeque sub altum Marmor, quaeque vel aetheris Vel terrae vario munere vescimur. Quin inde ingenio, qua sapimus, Deum Ipsorum quoque puram Nobis particulam dari, Quae quondam in numerum syderis, artubus Terrenis resoluta, evolet et sua Coeli parte residat Simplex, nec tenebris neque Iam tunc corporea subdita carceri. Sic nobis liquido, Passere, flumine Verborum ille solebat Qui, iam coelicola ante quam Humanum et male mortalibus additum Torporem exueret, continue tamen Versabatur in ipsis Terris, sydereum decus. 19. Clyciae ad solem, sed metaphorice ad Musam Vertimur quo tu, sacra lux, perenni Duceris cursu sequimurque cunctis Pene momentis, tua dum renident Lumina terris. Et tuos, donec superis aberras, Nocte, quam longa est, reditus moratae, Mane mox omnes iterum ad beatos Flectimur ortus. Unde quod passis foliis viremus, Quod comam grate violae rubentis Aemulam passim gerimus, quod ipsae Vivimus abs te Provenit, quae nos radiis superne Suscitas tantis, et humo refotas Quantulas parva prohibes iacentis Una perire.