CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus AUGUR.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/AUGUR.carm-01.xml.
1. ad Pandulfum Malatestam | impuberi tum aetate adolentem | atque Arimini principem Illustris veterum progenies ducum Auctura Italicum militiae decus Antiquae, egregia siquid ab indole Veri praescia mens longius augurat, Pandulfe, hanc tibi quo possumus aptius Conamur, tenues, Aoniis diu Distinctam fidibus tendere barbiton, Qua iam quaeque geres fortiter auribus Intentis moduler prodita posterum. At nequa dubius forsitan hic roges Ecquidnam meritis addere fortibus Exilis gracili Musa queat sono, Noris quam facile protinus evehant Sese quae modicis edita ab ortubus Sensim per numeros proveniunt suos. Hanc ergo in reliquum sic meditabimur Exemptam exiguis ducere vocibus Priscorum sonitus inter, ut arduis Iam factis etiam proxima consonet. Quin et cum superum numine res tibi Crescent eximiae, surget et altior Nobis ex humili spiritus et tuas Per laudes agilis nos feret. Interim Quas haec cunque tibi primitia levi Praeludit cithara, ne fuerit precor Tanti parva quidem continuo mora, Quin aequa accipias aure. Solent prius Neglecta, interius si vacat inspici, Quondam non minimo post pretio fore.
2. ad P. Glyceren: laus poetarum Virtute maius nil, Glycere, boni Divi dederunt, ne stolidas opum Vires et insanos honores Assiduo mediteris ore. Ast ipsa, vatum ni celebris tamen Et clara cantu est, sic latet abdita Abstrusus olim ut fulgor haeret Gemmeus, artificis quousque Detectus acri diradiet manu Videre patres indigetem deum Aeneam et iidem ipsi superbum Hectoreis spoliis Achillem. Sed Musa, longo ne pereant die Nobisque noti tam bene sint quam avis, Deduxit illos nos adusque Carmine perpetuo nepotes. Est et fides et gratia vatibus; Est dulcis oris spiritus; est amor Qualem nec ullus praestat ipsis Omnibus exanimis sagittis. Invisit Orpheus impia pallidi Ingressus Horci regna, inamabiles Manes et horrendas tremendi Eumenides famulas tyranni, Illhinc acerbo funere coniugem Raptam reduxit pene, potentibus Vocum Camoenis aeque et omni Threicia modulatus arte. Quin ipse dura caede per aridos Discerptus agros, Euridicen suam Iam voce quaerens nil suprema Quam miseram Euridicen vocabat. Et nos venustis moribus et tua Virtute capti hac tenui lyra Primisque et extremis pudicam Carminibus Glyceren canemus.
3. in obitu Roberti Malatestae ducis invicti | ad cives Ariminenses consolatio Ecquid diminuet graves Hic cantus lachrymas, Pieri, civium Et luctu statuet modum? An, desyderii vulnera refricans, Iampridem cicatricibus Obduci leviter coepta, recluserit? An ne, ut sera medentium Maturo auxilium fert manus ulceri, Sic quando incipiat dolor Longo iam fieri tempore languidus Tristis lugubribus diu Morentum numeris cura levabitur? Utcunque eveniet, iuvat Et mi consulere et quaerere civibus Qualecunque meis opem. Ergo tam cito sic, optime principum, Improvisus abes tuis Et nos te ex oculis protinus auferens Tantis deseris in malis? O fallacem hominum spem et fragiles quoque Fortunas et inania Commenta, in medio quae spacio ruunt! Heu quanto, miseri, antea In fluctu obruimur quam placidum prope Portum cernere possumus! Tu nobis reditum pollicitus bona Spe mentes dubias prius Implesti, sed erant flatibus editae Voces aereis tuae: Urgebant etenim fata tibi grave Et clarum facinus dari, Ut scirent homines quae vegeto tibi Vires consiliis forent, Quod virtutis opus rebus in arduis, Quod robur quoque pectori Perstaret, quibus heu iam violentior Fati vis aderat comes, Hunc iidem ut cumulum vix homines opum Tantarum inspicerent procul, Sublatum ex oculis quaerere pergerent Incassum queruli diu. Ex quo nanque die visus es acribus Formidabilis hostibus, Multa caede virum exercitus insolens, Virtute eximii ducis Confisus simul et robore proprio Innixus, penitus tibi Prostratus cecidit continuo deum Confossus iaculis velut Aut vibrante Iovis fulmina dextera. At dum functus honoribus Incedis tibi quae munera Pontifex Romanus dederat tuis Incensus meritis, heu volucris nimis Nobis te eripuit dies, Nobis atque tuae, dux bone, patriae, Commune Italiae decus Et flentis columen militiae, sed heu Nobis, heu magis omnibus Nobis eriperis iam solitis tuae In spem vivere gratiae. Haec cives ego mecum, haec quoque saepius Frustra conquerimur simul Curis solliciti pectus inanibus. Sed nullis querimoniis Interrupta prius fila tenax colo Curat Parca reducere. Ergo perpetuis usque doloribus Angemur miseri? Neque In mentem veniet ne bene commodis Nostris alterius vice Ingrati posthabita simus et impii? Nam terras simul illius Implevit memores gloria nominis, Hunc ipsum ad superos, ubi Aequaret meritis praemia fortibus, Aeternum stabili manu Ducens asseruit perpetuoque apud Hic aevo fruitur deos, Felix caelicolas inter et arduos Heros eximius duces. At non ille tamen sic etiam sibi Soli consuluit bene, Sed nos respiciens, ut decuit, quoque Solari voluit suos Tantam qui sobolem, tam similem sui et Quae se tam referat, dedit Nobis, intuitu cuius et altius Actus visceribus dolor Tandem desineret fractus et ocyus Hac solamen imagine Perfusos animos laetitia pari Expletos ita redderet, Tanquam nulla prius damna subiverint.
4. ad Glyceren, ardentis animi affectum declarans Huius affectum penitus furentis Spiritus siqua, Glycere, videres, Forsan hunc olim paterere casto Pectore condi, Cum tibi supra caput atque circum Aureos crines volitans, anhelus Pendeat semper semel ut nitenti Sidat in ore, Hic ubi sanctos veneratus ignes Syderum, laeta quibus ipsa fronte Lucidum fulges, nitidos pererret Purus ocellos, Iamque, de sacris facibus furore Percitus, sensim subeat recessus Quosque dum tandem veniat pudici Cordis in aedem.
5. optat Iulium Alexandrum Capellam sub populo | in amoenissima villa Bernardi Bembi Veneti senatoris | clarissimi sita amoris cura solari Quae, Iuli, vitreas populus arduo Bembeas ad aquas vertice tollitur, Vivum cespitem obumbrans Intonsa bicolor coma Certatim ut vigeat, tendat et altius, Hanc Nais fovet et nutrit Amadryas, Haec intus vegeto, extra Puris illa liquoribus. Quin huc, torret ubi Sirius aridos Fontis et pluvium combibit aera et Phoebeos subit ignes Fervens Herculeus Leo, Fessus se recipit Faunus et igneos Frondosis relevat Heliadum artubus Nunc aestus, modo lympha Arentem gelida sitim. Felix deliciis tot locus: at magis Ducentis domini munere cum libet, Huc paeana canentes Phoebo Pieridum choros. Hic te lesbiaca visere nunc velim Solantem cithara nobilis asperos Digressus Ariadnes Congressusque laboribus Partos innumeris; quis ego saepius Horrerem metuens, heu tibi, ne gravi Succumbas oneri, ni Quantas ipsa Cupidinis Vires sufficiant spicula noverim Expertus, totiens quae vacuo mihi Haeserunt lateri, utque Inspirat dominae levis Surgentes animos aura nec arduis In rebus patitur ponere, pendula Sed spe detinet usque Erectos leviter sinu.
6. refectio apud aquulam in vigiliano | Nicolai Franchi praesulis Tarvisini Heus puer, mihi cessas Lentus pocula promere? Non quibus scatebris vides Arva temperet arida Lympha quae tenui procul Monte desilit arduo Et gratum domino inde Iugis irrigat hortulum? Hunc vina propere ferens Curre Caecuba vel Chia Vel quod iis prope collibus Dextro numine provenit. Prosit hic, age, tristem Curam extinguere pectoris, Curam quae nimio exedit Igne nos penitus leves, Siqua insederit altius. O quae virgineum lavis Pura corpus in unda Nympha, fas laticem sacrum Ore ducere languido Diluti tibi Libero, Qui Nymphas neque dedecet, Quae fotu gelido sinu Iam lavere perustum Flagrantis Semeles Iovi Ereptum ex utero deum; Fas sitim abluere interim Dum Phoebi iubar aureum Terris imminet aridis Qui per ampla Leonis Terga nunc rapidus furit. Mox, vestris ego poculis Refectus citharae manu Admota, facili lubens Voce carmina dividam. O quis me potior tunc Fundet verba sonantius? Dulcem quis melius fidem Grato pollice moverit? Dicam perpetuo tuos Ire tramite rivulos Qua loci dominus per Doctos duxerit ordines. Dicam lucidius vitro Te stratos super hac et hac Iter ferre lapillulos. Adderem quoque quam levi Haec distinxerit arte, Qui te praecipue colit Franchus pontificum decus. Illius sed erit locus Laudis post alius mihi, Unquam si ocia libera Nactus vixero vitam Musis quae sine dulcibus Felle mi sit amarior, Illis at comitantibus Melle sit mihi dulcior, Siquando auspiciis deum Meo hanc duxero nutu.
7. Apollinem precatur, ut fas habeat Horatium Flaccum | imitari atque utriusque interim laudes canit Dive Latona sate, qui supremi Dulce pertentas animum parentis Aureo plectro et cithara decorus Fratris eburna, Tu, poetarum venerandus auctor Quem novem circum resident puellae, Tu salutari revocas veneno Corpora leto, Tu procul ventura vides tibique Deditus sentit recinentis augur Alitis linguas volucrumque pennae Praepetis omen, Tuque tot late spacium prementem Iugerum multa colubrum sagitta Sternis: hinc dictos celebrat iuventus Pythia ludos. Hic pedum cursu iaculove primus Et potens coestu meliorve disco Et catus lingua Esculeae reportat Frondis honorem. Arbore excerptae varia corollae Pendulos crines poterant decere, Cum tibi non dum propria virerent Tempora lauro, Quae, tuus quondam iuvenilis ardor, Ut simul terris fugiendo inhaesit, Sola de cunctis decorat recepta Teque tuosque. Te Claros nec non Pataraea regna Teque natalis tua Delos amplis Laudibus tollit, colit et verenter Delphica tellus. Phoebe, qui curru nitido per orbem In die curris semel et vaganti Nocte fulgentis radios sorori Porrigis ultro, Splendidum mentis mihi lumen atque Spiritum reddas modulantis oris Ut queam gratis fidibus latinum Dicere carmen, Quo fere primus docilis modorum Daunius vates meditatus aequas Protulit laudes tibi feriato Secula centum, Quove nunc divos puerosve divum, Nunc opes regum canit, aut protervae Improbis actus stimulis iuventae Detegit ignem, Aut humi prave vitiis gravatos Deprimit multoque levat decore Aureos mores, fidicen per omne Nobilis aevum. Fas mihi gressus avide sequenti Illius tantum nemorum per alta Progredi, quo me meritis decenter Frondibus ornes.
8. ad Daphnin O qui perpetuo nulli vel amore secundus Es vel honore mihi, Cessure et meritis ullo post tempore nunquam Pectore, Daphni, meo, Accipe quid mediter vel qua deducere vitae Quod reliquum est studeam, Ne mihi ad extremum contingat dicere: "Troio Sero in equo sapimus", Neve novi quicquam acciderit, quod mente prius non Evolvisse queam, Sed valeam, siquid veniat spem praeter, id omne Apposuisse lucro, Sicque utinam faveat divum clementia coeptis Propositisque meis, Ut mihi per dextrum directa est orbita callem Quomodocunque ferar! Est duplex hominum genus et via bina per illos Ambiviumque itiner, Atque utrunque quidem digna se laude tuetur Praesidioque suo. Sunt qui pervigiles ad agenda negotia nati Alterum iter teneant, Qui patriae tendant et cognatis et amicis Ferre salutis opem: Magnum opus et cunctis memorabile, quale benigna Tu quoque saepe manu Tractas et celeri praecurris nomine quosque Est tibi cura sequi. Sunt alii quorum ingeniis est semita miris Altera trita modis, Quis urbis strepitusque forique frequentia certo Grata animo minus est, Atque ideo altorum nemorum fluviumque recessus Quaerere semper amant, Iam quibus inventis dulci requiete fruuntur Compositisque bonis. Nec segnes adeo nihil ut mortalibus ipsi Parte sua inveniant: His sed in arcano gravium solertia rerum Pectore multa viget, Qui validum scriptis multo molimine quaerant Posteritatis opus. Quos ego, ut ingenii vires patiuntur, amoenis Insequor usque locis Et modo per summos dextrum perducere colles Nitor in alta pedem, Nunc levibus Musis secreta in valle vagari Laeta per arva iuvat. Qualis nempe tuis nodo cum spaciarer in agris, Forte ut eram propius, His oculis illas vidi properantis aquai Leniter ante caput. E quibus una, sacro postquam invitaverat acrem Pellere fonte sitim: "Hinc tibi spes omnis vitae quam concupis", inquit, "Atque quietis erit. Haec varios haustus secum et medicamina plura Unda salubris habet, Tristibus et cunctis animi valet una mederi Sollicitudinibus." Dixerat, at flexis genibus veneratus adoro Mox ego pronus aquam. Atque avidus summo tetigi vix ore liquorem, Cum subito invaluit Maior vivendi curis procul illa voluntas Et mihi certa magis, Quam mihi dii faxint propriam, ne forte relabar Amplius, ut soleo, Alterius vitae in fluctus agiterque procellis Horridioris aquae.
9. ad Iulium Antonium Cheregonium | in duro amore Aldulae Iuli, rure domi foro urbe miles Annosus positis quiescit armis, Grandaevi renuunt boves aratra, Putris in tenui phaselus alga Secreta pariter senet quiete. At quae solvet amore me senectus? Non, si Nestorei mihi dabuntur Tithonive dies, misellus unquam Tantorum inveniam modum laborum. Heu, duro satius fuit tyranno Servire et gemere in tuo, Perille, Tauro condite, Gorgonisve vultu Obdurescere, pascere et rapacem Crebro pectore Caucasi volucrem Quam ferre imperium malae puellae. Nam solus licet ambules beatus Et pleno teneas amore fastus, Pondus nulla tamen diu puella Habet multivola et maligna et audax Nec sic flamine summoventur undae Ut mentem huic variae premunt procellae. Obsistam tamen et levem et superbam Prece et muneribus minisque nitar Firmam tempore reddere et benignam. Sic molli lapides cavantur unda, Sic rubigine conteruntur enses. Quod si tam validum et potens acumen Non profecerit, attamen protervo Nulla solvet amore me senectus!
10. ad Iulium Alexandrum Capellam et Fuscium sodales Laetus et prudens veluti futurae Frugis hoc vobis itiner, sodales, Quis viret frondens docili iuventa Robur, inibo, Atque cultorem segeti feraci Cura et omni hunc opera parabo, Cuius Actaeae facili seruntur Ore Camoenae. Forsan effoeta quoque iam quid ipse Proferam terra, nisi inane pondus Pectoris circum penitusque sanguis Frigidus obstet. Alter o saltem medio superbi Pulveris cursu vagus usque rector, Carcere effusis adero sub ipsa Fine laborum; Fungar in duro vice cotis ense Quae secandi expers valet hunc acutum Reddere et tantum bene gratulabor Muneris acti. O diem laetam, mihi cum locuto Talibus tecum liceat profari Docte sermones utriusque linguae, Dulcis amice Iule, nunc Phoebi es meritus parentis Filius dici bene qui senatu Splenduit quondam Veneto sed ille, Gratus Olympo, Nuper, heu, nobis nebulae recessu Candidae raptus superisque sydus Redditum et stellis iterum suoque Sole renidet.
11. amaracus Glycere dono missa ipsamet loquitur, | multis se olentibus herbis et floribus praeferens Ne forte, Glycere, infima Herbarum videar non male olentium, Quae nunc exiguum tibi Devoti venio munus amiculi, Me quondam domino puer Dum mensam variis replet odoribus Dilapsus pede lubrico Haerentem teneris induit artubus. Hinc illud redolet mihi Perfusum foliis ambrosiae decus Quod non per tenuis crocus Flores nec sua per lilia reddere Narcissi poterit dolor; Sed nec purpurei vulnus Adonidis Unquam praestiterit, licet Amentis madeat sanguine Cypriae. Nam motum graviter ferunt Bellorum dominum quod Cynareium Et silvas coleret Venus Mox aprum rabidis fulminibus trucem Misisse ut lueret miser Crudeli iuvenis gaudia funere; Cuius cum gemitum dea Sensisset, tenui, forte ut erat, thoro Nudum prosiliens pedem Impegit rubidis sentibus inscia Albentemque prius rosam Permixto exanimis sanguine Adonei Infecit Veneris cruor. Quae, quanvis Tyrio murice clarius Passim praeniteat, tamen Ne mecum velit illudere naribus: Nam, seu me viridem levi Umbra, seu rapidis solibus aridam Molli contuderis manu, Spirabunt pariter protinus omnia, Quis aulam domini puer Unguentarius aspersit Amaracus.
12. ad P. Glyceren Aestatem nonam agimus vita Ex quo, mercede tua, contigit Ut non caderem saucius igneo Ictu, quo praesens mihi pectori Amor exitium durus inusserat Atque ipse levatus premerer tamen Hoc perpetuo vulnere, quod mihi Corde proprio foveo carius; Quo sine vitam ducere non velim Nec, si imperio orbis donarer, Hoc grato valeam igne carere Qui te non minus acris adurit, Quam mihi flammas verset in ossibus. Nec tua me tantum species movet Aut varias admiror tantum Quas bene tractas Palladis artes, Nec verborum mellifluus lepos Ingenuo additus usque pudori Pertentat nobis mentem aeque ut Incorrupta et non violabilis Ulla arte fides quaque vicissim Me studiis observas mutuis Ut te paribus prosequor animis. Talis tu, mea Glycere, semper Haerebis mihi; teque tuosque Mores istos et virtutum Egregium decus hosque decoris Divini specimen vultus et quae Egeris aut bene dixeris unquam Haud fraudavero merita laude Proque virili parte reponam In bene memorem posteritatem.
13. ad Iulium Alexandrum Capellam: | in obitu parentis clarissimi viri consolatio Cur non, vix quoniam repsimus arduos Colles, in viridi gramine paululum Hac sub non temere, Iule, recumbimus Frondentum nemorum coma? Quam circum feriens aura remurmurat Aestivum et varios ingerit auribus Concentus avium prae quibus omnium Contemnas hominum modos. Sive antrum potius hoc iuvat ingredi Cuius iam veneror fronte silentium, Seu frons purus aquis ille sonantibus Ad se nos prius expetit. Hic en illa feram quae fidibus tibi Iampridem cupio iungere carmina Quae, fallit nisi me nunc animus, levent Aegram sollicitudinem Quae, desyderio te patris optimi Affectum retinens, ipsa quiescere Non unquam patitur, fusa perenniter Artus usque per intimos. Et quis non graviter perpetuo ferat Iacturam capitis quod foret omnibus Et praestans adeo tanque reduceret Virtutum solidum decus? Quis mortalibus hanc numinis abditam Lucem non doleat, quae speciem deum Secum nescioquam ferre tuentibus Cunctis indicium daret? Verum utque graves dura revolverint Nobis fata vices quas lachrymis nihil Immutare queas, est aliquis tamen Solandi miseros modus, Vel te praecipuus quem dolor attinet, Cui tristis merito pectoris intimum Semper cura recens dilacerat neque Ullo tempore deserit. Hunc ergo gemina nunc acie parum, Qui circum tenuis volvitur, aethera Contemplator et hinc suscipe, quam potes, Aeternam superum domum. Illhinc, ut perhibent qui proprius deos Attingunt animis, aetheream scias Mentis sydereae particulam dari Labis corporeae oblitis, Quam, donec minimum libera vinculis Humanis fuerit siquis et integram Servare et vacuam flagitiis queat, Huic tandem facilis patet In coelum reditus, quo solitum loco Aevum perpetuo cum superis agat, Qua per sydeream lacteus enitet Mondo circulus orbitam. Haec sedes pariter continuo piis Decreta est, sed eam praecipue colunt Siqui pro patria mentis acumine Quaevis gnaviter egerint. Hanc ergo ut tenuit protinus emicans E putri genitor mole beatior, Tum qui pro meritis talibus antea Illhuc intulerant pedem Omnes coelicolis plaudere reddito Pro se quisque student et medium sacro Ipsum concilio restituunt ubi Nectar perpetuum bibat Quod tantum superis ducere contigit Aut iis qui similes se superis ita In terris statuere ut penitus grave Detrectare iugum queant. Felices animae quis hominum modo Suspexisse datum est altius ut sibi Non solum, at patriae se quoque et omnibus Natas esse putaverint, Inter quas animis ille benignior Cunctis extiterat, dum propius fuit Nobis, syderibus nunc magis omnibus Sydus conspicuum nitet! Haec sunt quae brevibus, Iule, resumere E multis potui, sed, quoniam super Sunt plura et pariter nos modo surgere Inclinans monuit dies, Tu quod subsequitur, nam potes, his gravi Annectas studio sicque putaveris Nil abs te fieri sanctius ac patri Te sic esse simillimum.
14. ad Ursinum Polensem praesulem pueri canentes Salve, Ursine, recens historiae decus, Qui scriptis Venetam rem decoras tuis Seu terra, egregius, sive gerant mari Pacem et praelia dicere. Ad te nos alacres Pieridum chorus Pimpleo voluit mittere vertice Ut sedem meritam, quam tibi dedicant, Nostris iam muneris scias. Tu scriptis medius grandiloquis Titi Et Crispi propriis, iudice Apolline, Sic utrunque refers gratus ut omnium Veracem sequeris fidem.
15. ad Leonicum Thomeum: | in Andrellem et Brentium defunctos, hunc extra patriam, | illum in patria, sed violento ictu inimici Quo me vix lachrimis loqui Conantem revocas, docte Leonice, Ut qua iam solitus lyra Lusus in iuvenes ludere virginum Hac, heu, dura sodalium Lugenti moduler funera naenia? Quondam flebiliter canens Aequales teneris ponere compulit Sappho verticibus comam Dum carae Libitinam celeres nimis Iniecisse manus dolet Timadae. Iuvenem haec nuper amabili Nodo nexueram pium Et nunc ipsa pari saucia vulnere Et taedas et hymen parans Sperabat fore felicius omnia, Cum illi Parca fugacia Velox colligere stamina turbidae Furvum Persephones thorum Fulgenti thalamo praetulit invida. Quid mirum faciles nurus Expressa aeolio carmina barbito Movisse, e propriis feras Silvestres trahere blanda cubilibus! Non nobis ea vis neque, Quanquam sub tenero pectore nobilis Virtus occidit et labor Immensus referens iam prope praemia, Luctu possumus hanc levem Saltem quo volumus flectere voculam. Sed quis vos iuvenes satis Digne ornaverit? Heu, quis lachrymis satis Tunc indulgeat, ut gravi Ictu te lacerum viderit, Atticae Linguae non modicum decus Caris ante diem rapte parentibus, Andrelles, patriaeque? Quis Non iam firma parum duxerit omnia Humana et lachrymabilis Fortunae miseris subdita casibus, Qui, Brenti, te animal procul Ab dulcis patria, tacte virilibus Vix annis, violentius Efflasse audierit, Pieridum sacram Graiarum et Latialium Et morum pariter nobilium domum? Heu mortalibus optima Ut raptim fugiunt! Vivere qui cupis Felix credere desinas Humanis nimium conditionibus.
16. ad Pandulfum Malatestam principem O grandes referens avos imago Gentilis proprio indolis decore, Virtuti quoque patriae superstes Spes et exoriens decus tuorum, Pandulfe, en tibi quantacunque nervis Conatur mea barbitos sonoris Offert se nec habet magis quod optet, Quam siquid tibi mulceat quod aurem Interdum moduletur et quod atras, Siquae sint, valeat levare curas; Si tanto tamen haec potest honore Dignari, superum annuente rege, Ut non nil iuvando prosit, In te non alia licet feratur Gratia nisi qua fidelis olim In Persam dominum manus potentem, Quae cum nil aliud valeret, illi, In promptu quod erat, verenter undam Haustam fonticulo obtulit propinquo. Quod rex non mage vilitate munus Quam rem ex animo atque mente prorsum Metitus pariter recepit illum Affectum bene, qui dedit, remittens. Qua freti ratione tum corollis Tum pomis quoque vilibusve libis Magnos agricolae deos adorant. Nec fas est dare pauperem quod ultra Si det est grave: computant et ipsi Tunc census hominum nec est probata Res divis magis ulla quam voluntas. Hanc autem tibi iam diu dicatam Prae me carminibus fero, sed haec sint Num illi consona, quem velim, decori Expecto dubius quid ore librent Docto qui facilem colunt Minervam.
17. ad Venerem Quid mihi tecum, Venus, esse dicam, Quae novo rursus iecur igne tentes, Septimum cuius properavit aetas Claudere lustrum? Desinas, quaeso; Glycere sat ipsa est Una quo memet meus urat ardor Et mihi nil est reliquum quod alter Occupet ignis. Ille mi totis furit in medullis, Nullius supra venientis undae Impetu sperans minui, nec ulla Crescere flamma. Tu modo firmum propriumque faxis Munus id quo iam satis et super me, Diva, ditasti, nihil est ut ultra Amplius addas. Quin tibi, nodo religatus uno, Arctius multo propriusque semper Haeream quam si varios in usus Differar idem.
18. ad Glyceren Sedebat alto pectore iandiu Curis solutum cor, Glycere, mihi Vitamque partitum per artus Corporeos vacuam ferebat, Donec venustis de superis tui Coelestis oris perpetuum decus Huc se per ardentis ocellos Imperiis gravibus recepit. Quis illud actum continuo meum Cor me relinquit sedeque nudulum Prima evolat, mox se beati Pectoris in gremium recondit Illhicque tecum quin adeo potest Paulatim ut almo depulerit tuum Cor dulce templo, quo meus nunc Spiritus ipse sedet sacerdos. At exul illhinc id simul ac mihi Inane sentit pectus, amabili Festinat ingressum volatu Tam modicis vacuisque nidis. Hinc ille nobis mutuus est amor, Hinc sensus unus quo, Glycere, modo Pendemus haerentes et alter Vivimus alterius sub aura.
19. ad Septimium et Fuscium Thomeum: | quanti faciat Francisci Petrarcae poema Septimi et Fusci, veterum ac recentum Impari lingua celebres poetae Et mihi multum unanimi sodales Pectore iuncti, Lene deductum lepidumque carmen Lydii vatis dominam canentis Lauream num vos moveat parumper Scire laboro. Me quidem cultum quotiens volumen Illud est sumptum manibus perenni Et nova quadam totiens legentem Detinet arte, Seu per affectus animum potentis, Seu per miram speciem moratur, Sive detentum dominae beatis Moribus explet. Inter et primos adeo videtur Inseri vates voluisse ut ullis Quippe, vel paucis merito secundum Esse negarim.
20. ad Fuscium Thomeum: quam felices sint qui, | relictis caeteris curis, se Musis dedunt O felix ter et amplius ille Quem nescia curarum mens potest Nectere levibus Pieridum choris Neque honustum multa merce alto Committit pelago neque medias Per caedes vadentem adversis Hostibus opponit truculentis, Dudumque minus populari aurae Regumque inhians opibus Musa Secreto tenuem accipit antro. Ut iuvat hunc pede tangere solido Paucis pervia loca et audire Insolitas voces ac vultus Divorum prope et ora tueri Iamque oriri et crescere vatem Ad bene memores usque nepotes Venturum ampla laude superstitem; Quale te modo vidimus omni Sollicitudine, Fusce, solutum Fluvii ad Permessi secessus Implicitum choreis Musarum, Dum illhuc saucius et male firmus Vix haustum veni ipse salubres Lymphas, animae quibus extinguerem Ardores et abluerem quod mihi Amor impressit vulnus, Amor qui Acrius ubi me solito corripit Festinans heu totas huc faces Atque pharetram congerit, unius Vultus Glyceres innixus ope.
21. suscitat lyram ad amores Phoebi canendos, | inter quos Coronidis amorem narrat et Esculapii ortum | et educationem quem optat nunc vivere ut ei | aegrotantem Glyceren committat Quis novae tantus mihi mentis ardor Incidit? Quidnam meditare mecum, Grata testudo, viridi sub umbra Dulce referre? Hic locus certe taciturnus undas Propter invitat vitreas et omnes Ecce ventosi cecidere passim Murmuris aurae Et mihi Phoebum tenuem per auram Cernere ex alto videor; quid ergo? An ne Phoebeos moniti canemus Forsitan ignes? Ut levem cursu celeri secutus Anxius Daphnen retinente dextra Pene praeduro doluit fugacem Cortice cingi; Ut graves illi Clymene dolores Sustulit natum Phaetonta; ut ipse Pavit Admeti pecudes agresti Tectus amictu; Ut suos irae impatiens protervae Acribus fixit iaculis amores Utque detecto dedit ales index Crimine poenas. Nam deo quondam famulans amanti Detulit lingua volucris loquaci Alter ut grato in gremio teneret Forte Coronin; Voce qua Phoebo solitus nitenti Excidit vultu color et superne Semper optatam speciem videri Exuit omnem, Quin manu excussae citharae decentes Leveque plectrum digitis et ipsa, Heu nefas, laurus capiti decoro Lapsa pependit. Acre tum cornu solidumque flexis Pronus incurvat genibus superque Aptat extento arcitenens acuta Spicula nervo. Mox et intendens oculos in uno Haeret obtutu miseraeque pectus Traiicit, sancto totiens quod ante Presserat ore. Non leve exemplum ut maneant puellae Usque promissis, fidei nec unquam Termino aberrent, statuit prius quen- Cunque Cupido! Ultimos ergo gemitus ab imo Corde confosso dedit icta, supplex Innocens nequid pateretur infans Matris in alvo. Tum gravis circum invalidos repente Corporis sensus requies oborta et Semita infernas animae reclusa est Dura sub umbras. At deo tristis simulac imago Impie nati pereuntis una Atque respersi subiit peremptae Sanguine matris, Illico saeve nimis expetitae Poenitet poenaeque necisque amantem Seque, tam promptas volucri quod aures Praebuit, odit. Quid sequens dicam? Medicas ut artis Saepe tentarit trepidansque frustra Ipse fomento incolumem salubri est Reddere nixus; Aut ut immensi memorem doloris Indicem prisco spolians nitore Inter albentis vetuit volantes Vivere corvum; Aut ut exemptis lachrymis acerbo Funeri, extremum quod amans valeret, Iusta persolvens gemitu supremo Cuncta replerit. Ille et ereptum lacero parentis Ventre Chironi puerum sub alta Antra tum vitae celebri magistro Misit alendum. Qui simul caro teneris alumno Nexibus linguam senior resolvit, Imbuit primum leviter virili Pectora sensu. Inde mox illi validas potentum Laetus herbarum fructicumque vires Omnium et totum penitus medendi Protulit usum, Nanque morborum perhibent latentes Rite cum signis docuisse causas Quave mortales ope laesa possent Membra levari, Sive opus ferro ora putris Ulceris scindi, fragiles vel artus Erigi, lentove patens foveri Unguine vulnus, Seu forent fessis graviter, priusquam Ferverent aestu interiore, danda Quae salutari resoluta miscent Pocula succo. Hinc ad occultas reserasse fertur Semifer voces aditus et illum Saepe per sacras magici tulisse Carminis artes, Iam quibus fretus iuvenis potenter Non modo affectis opifex adesse, Sistere et fatum valuit, sed intra Limina quondam Ausus horrendi penetrare Leti Inde mortalem scelerum novercae Arte discerptum rediens avaro Abstulit Horco. O mihi siquis deus annuisset Ut vel expertus pater ipse Chiron Impotens vel Phoenigena hoc sub aevo Duceret annos, Quae preces supplex manibus supinis Funderem vel quis gravibus tenerer Protinus votis utriusque sanctum Numen adorans, Ut meae, saevo quotiens dolore Angitur, praesto dominae benigni Afforent, quo tunc fugeret revulsus Corpore languor, Qui simul torquet miseram per omnes Fertur heu repens velut anguis, artus Atque mox cunctos populatus aufert Pectore sensus! Hei, mihi quo tunc animus labantis Victus inspecta specie recedit, Quo mihi defecta abeunt relicto Membra vigore? Sed satis, nam me lachrymae, quod ultra est, Iam meae fari impediunt mihique Pene, singultu subeunte, vocis Clauditur usus.
22. Martio Antonio Pastio Veronensi: | causas reddit cur diutius Patavii moretur Antoni, quoniam Patavi cessare sub urbe Iam nimium videor, Accipe quae valeant hic me per cuncta morari Tempora iure suo. Huc ego digressus vix e puerilibus annis Patre iubente adii, Quo primum tenerae legi mihi cara sodales Pignora amicitiae. Quos super adiunxi grata quoque lege fidelis Servitium dominae. Tum veterum a primo consuevi tempore mentem Excoluisse modis. An pauca ingressus videor: studiumque et amorem Atque sodalitium? E quibus unum unquam siquis mihi dempserit, ambos Dempserit ille oculos. Quantum est ingratas animo deponere curas Dulcibus alloquiis Aut cum prudentis socios convenimus aut cum Lenibus accipimur Blanditiis grate dominae, quibus omnia nobis Esse minora putes! Illud et est quantum quodam tenus isse nec altam Extimuisse viam, Qua tantum subeas ut vulgus inaniter infra Repere despicias! Haec sunt quae longa a patria, dulcissima quanvis Sit, retinere queant.
23. ad Lucium Campanum Campum, quod nolit | amoris vinculis irretiri, vel si id omnino | affectat eam saltem dominam inveniat | quae iis conditionibus praedita | sit ob quas perpetuo ametur Laetius vitam perages, amice Campe, si nullis teneare vinclis Quae parum cautis animis Cupido Tendere suevit. Dulcius curis nihil est solutis Et nihil contra gravius putandum Quam vago obducta involucri subinde Mente teneri. Si tibi cordi tamen hoc et una Haec tibi insedit penitus voluntas, Liberum dedi caput et sub arcta Vincula mitti, Hanc tibi saltem dominam parato Quae iugo tecum parili feratur, Servitus cui nec gravis esse possit Imperiumque; Quae nihil prae te cupiat nihilque Alterum quicquam velit atque soli Haereat semper tibi, semper abs te Pendeat uno Et tuis unis oculis ab ipso Corporis toto habitu placere Destinet, cunctis aliis vel una Displicitura; Auream quae si speciem pudicis Moribus vitae melioris ornet Praeter hanc nolis aliud nec optes Pectore toto Omnis hac illhinc tibi sit voluptas. Cur enim iactent homines inanis Divitum curas mihi? Cur honorum Debile munus? Illud hoc unum est animans quod olim Protulit compar Deus ipse nobis, Quod viris solum bona cuncta secum Ducere posset.
24. consolatur P. Glyceren, ne tantopere | Orium catulum vita functum fleat, cum ille | ad Elisios campos inter egregias virgines versetur Doctarum, Glycere, gloria virginum Iam tandem lachrymis pone modum tuis Humentemque oculis desine turbidam Nubem tendere lucidis. Ah quanvis catulus flebilis Orius Non aequa ad superos desierit die, Perstringes placidi pectoris halitum Duris usque doloribus? Non hoc ille piis sedibus additus, Non virtus tua, non quae velut aureis Inserta irradiat gemma monilibus Pulchro corpore castitas, Non hoc Elisiae blanditiae volunt Quas illi in tenero gramine, dum fugit Diram Pasiphaen, exhibet anxia Casto Penelope sinu, Unde in purpureo flore reconditus Illudit tibi, quae vatis amabilis Facta es carminibus, Laura, recentibus Aeterno celebris die. Hinc Sappho Aeoliden, hinc lyricam petit Musam, dum dominae persimilem sagax Quaerit, nunc tacitum blandulus insilit Infernae gremium deae.
25. ad adolescentes et puellas, | ut connubiis incumbant Mundum principio Deus Ornatum varia lege animantium Ut primum instituit, vaga Implevit generis cuncta cupidine. Ac quasdam velut abditos Illis igniculos illecebras dedit, Quis capti, similes sibi Dum quisque ediderit, stirpe subaddita, Immensos traherent dies. Hinc nullo sua discrimine gaudia Complebant faciles palam, Nec norat genitor dulcia pignora Et natum latuit pater. Hinc rixae miseris non sine caedibus, Hinc mille scelerum modi Cum saepe e patrio sanguine filius Poenas sumeret et pater Nati in visceribus pollueret manus. At prudens simulac rude Humanum aethera sede Thalassius Invisit genus, illico Viderunt homines impia crimina, Detectis oculis quibus Immixtus pietate emicuit pudor. Hic gratam iuveni sacro Uxorem ac stabili connubio dicans Primus prodidit insciis Quae nati pietas quique parentium Ardor, quam facili viros Uxores colerent lege, quid arctius Urbes et populos simul Devincit, retinet regnaque principum Servans ad inopum domos. Ergo tam nitidis moribus ac piis Totos vos, iuvenes, date Et vestris similes edite patribus. Vos laetae quoque maximi Amplexae Hymenis munia virgines Reddentis veteres avos Felices sobolis reddite coniuges.
26. ad Musam Musa, iam tecum satis hunc in annum Lusimus grata vacui Camoena; Quin parum cessas tenuesque nervos, Diva, remittis, Dum graves imus Danaum per artes Qua pedem docti veteres tulerunt? Tam simul parvis humeris nequimus Cuncta subire. Inde mox largis opibus priorum Forsitan mecum gravior redibis, Cum tibi Graio varius nitescet Barbitus auro.
27. ad Pandulfum Malatestam Siquis forte rosae florem tibi cultor agelli Exigui dederit, Pandulfe, aut caerea pruna Aut quae secreta decerpserit arbore mala, Haec tu nimirum non adspernatus aperto Accipies vultu tecumque putabis amici Hos animos ulla non sedulitate minores. Hac ergo impulsi spe, quas in vallibus imis Aoniae tenui collegimus ungue corollas Mittimus ut parvi quae possumus utque patentem Repentes per humum. Quod si dignabere sertis Vinciri modicis caput et spiraveris ullo Tempore scandenti dextro mihi numine collem, Forsitan ipse sacro rediens e vertice primus Incipiam lectas edera contexere lauros, Aurea quae semper vireant tibi tempora circum. O mihi quid potius contingeret? O mihi felix Ille dies, mihi cum tua dicere facta licebit Macte tua virtute, simul virtute tuorum! Nunc vero sat erit si quae, dum seria ludo Miscuimus facili, linquentes tenuia rerum Lusimus interdum placida dignaberis aure.
28. ad Musam de laudibus Glyceres Hunc quoque extremum Glyceren canenti Diva concedas Erato laborem, Dulce quae nomen retines amoris Sola sororum, Sive Cyrraei spaciata saltu Collis altorum nemorum sub umbra Lenibus circum fidibus silentem Aera mulces, Sive Permessi vitreas ad undas Fluminis, cantus referente ripa, Molliter divum modularis ignes Voce canora. Ergo quas primum repetam pudici Pectoris dotes? Fidei ne sacrum Vinculum quo iam religata nonum Nectit in annum? Vinculum quod nec minimum superba Sorte cuiusquam poterit resolvi, Vinculum quod perfidiae nec ulla Arguet aetas. An ne quae casto sedet ore nuda Veritas illi probitasque semper Atque iocundo pudor et venustas Iuncta lepore, An prius solers labor atque mentis Providae sensus referantur et quae Rebus est illi in dubiis adhaerens Ardua virtus? An modus famae metuens malignae, An ne quae simplex et hians honori Semper est concors famulata puro Forma pudori, Quaeve sic dulci mihi me rapina Abstulit, nil ut reliquum supersit Quod meae non ex dominae benigno Pendeat ore? Nanque si fas est oculo quid unquam Forte mortali superum videre, Id mihi quondam intuitu beato Contigit uno, Versa cum sanctos acies ad ignis Syderum, laeta quibus illa fronte Lucidum fulget, nihil esse sensit Pulchrius usquam. Inde, quis credat, propius tuenti Certus in coelum reditus patescit Atque facturis iter illud omni Latior extat. Nanque si tanta reliqui per omnem Luce coelestes aditum renident, Sordidae in terris animae quid ultra Fata moramur? Quin eo laeti properamus unde Spirat haec nobis levis aura cuius Mirus invitat decor atque aperta Limina monstrat? Ipse, quam longum fuerit super mi Vita, divinum iubar hoc sequendo Eximar caecis tenebris et atro Carcere liber.