CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus ANON_SUL.frag-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ANON_SUL.frag-01.xml.

Documentum ANON_SUL.frag-01.xml in db pdill0


1. Das mihi quod latos herbarum fundis odores Et viridis summa stat tibi parte color Vive precor nostrasque velis ornare fenestras Dum licet et longe cruda moratur hiems, Hec quum veniet paucis iam mensibus actis Turbabit teneras que tibi dura comas, Annua nam toto sevit crudelis in orbe, Graminibus frondes arboribusque rapit, Quin et terras gelido cum turbine durat Inque gelu liquidas vertere cogit aquas, Ergo age dum flatus prebet fortuna secundos Que dantur foliis gaudia carpe tuis, Cresce, age et in vacuum teneros iam porrige ramos Hec mihi cultori munera grata refer, Non ego ne dubita patiar languescere gramen Et tua non ullam sentiet herba sitim, Si qua tuas inter sterilis consurgeret herba Protinus hanc carpet sedula nostra manus, Nubibus illisis caderet si turbida grando, Tunc media subito tu potiere domo, Nunquam luxuries late tua brachia funet Que valeant capiti non decus esse tuo: Quin ego precidam salientes unguibus herbas Et faciam folia surgere cuncta simul, Nec tibi tristitiam quod narro giugat inanem Vel pigeat nostras si experiere manus Qum tolerent reges lassos resecare capillos Et iuvenes aequent aurea pila comas, Iuppiter ob longos videat si serpere crines Quos ganimedeum sustinet arte caput, Vix tibi crinitum vellet miscere falerna Femineas per comas nollet habere thoro: Aspice silvosos ferri me munere montes Ut loca confundant vix bene tuta feris, Alcionus riguos coluit qui sedulus ortos Precidit docta gramina celsa manu, Arboribusque summ resecabat mutile lignum Fertile quo uberius dulcia poma darent, Quid tristes igitur monstrasti vertice curas? Nullus nec in facili vulnere sanguis erat, Gaude age spectanti nimium mihi grata voluptas Sit tibi blandus odor, sit tibi rite color, Hic quoniam nares nostros fovet alter ocellos Et iuvat ingenium sic refovere meum, Livor edax hominum nobis si forte dolores Immeritos dederit hic mea cura cadet, Nam tibi dum faciles prebemus ordine cultus Invidiat nobis non dolor ullus erit, Hec quum nostros construit undique sensus Dum novus in vasto verteret ipse salo, Sed siluit tandem nostram iactare carinam Eurus et aspirat aura secunda mihi, Hic animo tandem dum lapsa pericula volvo Dispeream si non mens agitata stupet, Sed tamen insanas sanum superasse procellas Gaudeo nam virtus latius inde micat, Tu quoque gaudebis flavo mihi dulcior auro Alleure alterne volvitur illa rota, Hec via nunc clivos, valles modo prebet hiantes, Humano generi non datur ulla quies, Sola potest hominum virtus relevare labores: Cuius iter sudor dii voluere foret, Que tua quoniam celebret solido precordia sensu Consilio Alleure non opus esse reor, Tu modo subsidio turbatis utere ventis, Quo mea iamdudum pectora lassa foves, Cessit ut imparibus primus tibi viribus hostis Sic tibi qui veniet, palma secunda venit, Tunc poterit cunctos victrix facundia nexus Solvere: non surgis miles ad arma novus, Tunc tibi spectabo prebebunt otia cives Et rude donato premia digna dabunt. 2. Hinc fluit ac illinc rauco cum murmure rivus Ulterius miscet quas scidit amnis aquas, Et locus in medio gelidis circumdatus undis Caluditur: hic multo gramine terra viret, Hic varii rident herbarum in culmine flores E quibus immensus undique spirat odor, Hic veniunt et apes blandoque celsa susurro, Gramina depascunt oreque mella legunt, Altaque preterea blandam dat populus umbram, Grata quies fessis sed modo blanda mihi, Hinc ego de ripa video sub gurgite pisces Ad lapidis iactum currere sepe simul, Quid faciam? Quid confert hec mihi tanta voluptas Ni quis letitiam senserit esse mihi? En dabit ac turtur residens sub frondibus altis Quid mihi conducat: nam canit, ipse canam. Cantabo et nostram capies Battista salutem Que venit a gelido carmine missa solo, Et quum rigidus civilia munera tractas, Pone supercilium, namque tabella iubet, En ego nudato consisto corpore ripa Et comites nantes protinus ipse petam, Aspice me salientem ut lucidus excipit amnis Aspicias saltu spumet ut unda meo, Iam tumidas undas ferioque trahoque lacertis Et mea nunc iacto brachia mille modis, Hic sitiens extu decedit turba volucrum Hinc et pisces concava saxa petunt, Hec Battista legens oculisque videre putabis Sic mihi letitia gratior amnis erit. 3. Siste precor cupidis animae pars altera nostrae, Flectere me praecibus Bartolomee tuis, Non ego sum rigidis natus de cotibus ullis, Nec mea perdurus pectora sanguis alit, Sed venio natus placidis aquilanis ab oris Sunt ubi natura dulcia corda viris, Et tibi preradiat tam clare florida virtus, Ut superet ferrum qui tibi dona neget, Possem utinam facile iustis occurrere votis Meque autore tibi posset abire sitis, Unde petit sacros sitiens aurire liquores, Non ego sum fluvius talibus uber aquis, At licet exiguus fons sit redimitus ab undis Has tamen exiguas munera parva damus, Verum his non poteris ceptum complere furorem Sed poteris quo tu clarius ire cupis, Nam audeo, est animus lucos invisere sacros Sunt ubi pegasides que loca amena tenent, Hic nemus effundit gelidis in vallibus umbram, Perpetuo semper frondis honore virens, Terra viret passim contecta recentibus herbis Et variis gramen floribus ornat humum, Hic volant semper circum supraque sonore Organa quae superant dum modulantur aves, Vernus adest aer placidi indulgentia caeli Non calor hic urit frigora nulla vigent, Non leo non thigris serpens non horridus ursus Hic manent, volucris quem necis urget amor. Fons medius scaturit vitro lucidior alvo Hec tamen effudit quas tenet uber aquas, Pegasus hunc rupit Tabo qui gorgonis ortus Huc volat et duram tum pede rupit humum, Inde trahit subitum rupta tellure liquorem Atque medusei pes fuit hudus equi, Aspicit has undas ammirans una sororum Convocat et turbam talibus orsa procul. Huc soror, o dii, cunctae properate sorores Ferte simul celeres ad nova facta pedes, Conveniunt omnes fontem venerantur ad oram Advolat et Phoebus vix stupefactus aquis, Ast ubi se immittit subiti ammiror fontis Sumite nunc animos numina Phoebus ait, Dicite iam laudes olim geminabitis innos Suscipiat primo nunc pia sacra liquor, Sistite et in girum tremulam vincite choream, Et simul incepit ipse movere liram, Fit sacer et totum subito vulgatur in orbem Fons novus ac illum rite iuvare viros, Qui cupiam cantu gesta alta referre virourum Sic placuit Phoebo qui favet ingeniis, Huc usque accurrit fama iussuque parentis Cum cuperet celeber ire per ora virum, Caliopea suum produxit et Orphea natum, Bellerofonteis huncque rigavit aquis Ennius huc ivit Grandevus et ivit Homerus Virgilius, Gallus, Naso Tibullus eunt Denique quisquis erat quondam percussus amore Meonium sacros hos petiit latices, Hoc nemus has undas opus est petere, non me, Non ego, Musarum turba iuvare potest, I, pete, virgineum patriis helicona relictis Terris ingenio consule Amice tuo, Ibis et ereptos tendens ad sidera montes Perque datum paucis ire iuvabit iter, Nam tibi per divum vultus afflabit eunti Aura levis sensum languida membra fovent, Ast ubi tu clivum montis petiveris alti Egeris et celeres in iuga summa pedes, Tunc poteris certos per prata recentia gressus Tendere et ad doctas ire per arva deas, Quo simul hac veniens faciles venerabere divas Ingenioque petes munera grata tuo, Hae tua cum norint exposcere vota liquores Incipiam primum carmina sacra loqui, Inde velut mos est veteri servatus ab aevo In tua nativus consulet ora liquor, Preterea niveis albescent tempora victis Hinc tibi sacrato laurea serta dabunt, Tunc tibi scribendi subiecta erit alta potestas Grandia sive velis sive minora loqui, Tunc tibi Virgili + ornare coturno Fas erit et Naso tu novus alter eris, Tuque elegos demum concedis culte Properti, Cinthia dum faciat carmina culta sibi, Et fama suum referes sub sidera nomen Nil deerit tamen, dulcis Amice Vale. 4. Sane meos somnus premeret quum dulcis ocellos Libera quum curis pectora nostra forent, Nescio quem puerum vide descendere coelo Et levibus pennis praecipitare viam: Quo magis hunc vidi properante quaerere terras Hoc minus et nostro corpore seorsus erat, Ille ferebat enim curvatis cornibus arcum Leva, et cum nervo dextra tela tenet, Forte fuit iuxta iuvenis pulcherrimus unus Quem Venus in tuto vellet habere thoro, Hunc ubi conspexit contractis cornibus arcum Curvat et a digitis lapsa sagitta volat, Evolat et pectus cari concussit amici: Me miserum summo dixerat ille sono, Me miserum ingemino quid nam carissime defles, Quid gemis, a sano corpore vulnus abest Hoc mihi prae gemitu somni discessit ymago, Tu tibi ne pectus foderit ille vide. 5. Quae mihi Pieridus persolvere grata solebant Quum canerem placido verba pudica sono, Hae modo quae fugiunt solitum praebere favorem Castalios latices et mihi ferre negant, Nam tenet ora pudor veteri servatus ab aevo Qui sibi virginibus corpora sacra fovet, Et mea nunc cupiunt alienos pingere mores Obscenos nimium carmina lesa tamen: Cedite divae igitur, stigiae properate sorores Ad mea vota simul munera vestra cano: Vos mihi lenonis turpissima gesta referre Carpere nostra miser qui benefacta solet: Spiritus es cupidum genuit quem Cassia furem, Et renuit tenerum corpus Alunda tuum, Sed via longa foret totam conscribere vitam Al + et calamus tot malefacta loqui, Tunc ea complectar summo damnanda coturno Videro quum linguam nolle silere tuam, Nunc ea sat fuerit tenui dictasse cicuta Quae geris aut nuper turpia gesta vigent, Ergo, ubi iam invenies, aetas cumulaverat annos. Ducitur infelix uxor inique tibi, O misera hunc fedum multis habitura maritum Annis, heu poteras hunc retinere thoro: Oscula nunc poteras obscenis iungere labris Nausea quum fieret turpis in ore tuo? Quoque modo stratis infelix tuta iacebas Horrifica premeret quum tua membra manu? Nec et enim non est humano semine cretus Pasiphem sequitur sed sua mecca parens: Illa est formosi correpta cupidine tauri Ast ircum o monstrum te genuisse reor: Non ego ne versu videar simulare protervo En natura parens lucida signa dedit: Non tibi dependent presso cum pondere nares Simulus ut fias? Sic pater ircus erat, Ille fuit nimium luxu deperditus: at tu In luxu superas o sodomita patrem, Preterea quum nam reliquerat unum Instaurat coniux illud et auget opus, Cornua non dederat signum nam + parentes Hec tibi sed coniux inguine celsa dedit, Namque ubi non poterat sedis Exiluit talammo te renuit quoque vi, Non tibi blanditie nec verba precantia prosunt, Nec iuvat indignas tunc reclamare minas: Proh scelus infandum patriis excedere iussit Uxor et e laribus protinus ipse fugis, Non ea sola fugis meretrix que femina posset Hanc quoque sed iuvenes cervi dedere fugam Qui tua ni fugeres sparsissent munera campis Tutius ut possent coniugis ore frui. His modo non tantum coniux tua porrigit ora Quin et facilis crura supina movet: Sic ea sic iuvenes agitant convivia leti, Et variant furti nocte dieque vices: Flora tot ad cubitum nunquam pellexerat olim, Quot tua nunc coniux convocat una viros, O miser et tandem Vulcania Retia tende Et capias homines cepit ut ille deum Sed Venus ut novit turpem formosa maritum, Sic renuit corpus corniger illa tuum: Quid facis, o demens, pulsus quo denique tendes? Ipse licet voles dedecus orbis eris, Non iuvet exilium prae seditione referre Exul es ob formam dedecorose tuam: Sunt alii patria, propriis es sedibus exul, Hi fugiunt fines te domus una fugat, + ficto sub nomine causam + et mundi devius arva petis + lingua mordes ac moribus illos Quae viciis o Spinx iam vacat tuis, Quis tibi non hostis norit modo quicquid inique Feceris, et vitam quam geris ipse tuam: Postquam diversas maculasti profugus urbes Nec potes in quoque tutus adesse loco, Huc fugis et tandem placidis allaberis oris Nursinus patriae regna propinqua tuae: Hic ego te video vultus gestare superbos Hic mihi consiliis credis abesse tuis: O Rabula et cecis pestis religanda sub andris, O Canis, o Strabo, tu mea gesta premis, Ausus es urbanas voluisse rescindere leges Ingenio quonam ductus ad alta furis, Omnia credideras temere hec tibi facta licere, Ut potuit coniux te removere domo: Sed furis in cassum munus mihi tempora complent. Rumpitur at ceptum munus inepte tibi: Invidia quamvis nobis dum rumperis obstes Et mea coneris subdere facta tuis: Ipse tamen letis invito te invidie rebus Exubero: sed rumperis invidia: Hac duce deliras et paupertate coactus Quid furis ab codro paupere pauperior? Sexcupide semper lacerant tibi debita corpus Et nimio squalent livida + Vox tibi rauca sonat clusis que + Dives es hac tantum qua + et + eris, Hac igitur rauca carpis mea carmina voce Dicis et a doctis me rapere illa viris: Ergo haec inspicias alto celeberrime sensu Et videas a quo sint ea rapta viro: Sed videas quaenam studiis inimice latinis Carmina quae noscam insipiens asine: Dic mihi qua prosa egisti vel versibus umquam Doctus ut existas, quis tibi testis erit? Non pudet o Baratrum resolutis hiscere labris Quum numquam noris dogmata grammaticae, Tu ne tibi docti cupias ascribere omen Quem fugit historia, fabula quemque fugit: Hoc modo novisti pueros precidere molles, Hic viget ingenium maxima cura tui, Hoc opus exosum toto te reddidit orbi Atque tuos mores sexus uterque fugat, Diis quoque tu superis infensus es omnibus orci, Te refugit tellus, ethera te fugiunt: Tu quoque corrumpis Christi Omnipotentis honorem, Templa dei numquam vel sua sacra petens: Ergo hunc o cives infandum tollite morbum Inficit hic urbem tetra venena vomens, + et forman qua te namque scelestum + idit, ut populo fabula pulcra fores + ut exignum tibi permanet, unde + vix humeris iam retinenda iacet + glauco parvi clauduntur in orbe Stantque genae lassae parvaque barba tumet, Haec inter magno dependent pondere nasus Herens et latus, sic tibi + ades: Vox tibi rauca sonat clausis que naribus exit At sinuas frontem dum cupis ipse loqui: Hec quota pars fedi macularum corporis extat Talia sed cunctis turpiter usque patent, Saxa volent iuvenes, scelerosum his pellite corpus, Tollite vel facibus ne retro Phoebus eat: Vos quoque matronae, pueri inductaeque puellae Sollicitate viros, sollicitate patres: Ut properent hanc pestem exurere sulfure crasso, Sed prius a lento vimine cesus eat: Inde cinis vacuis subito spargatur in agris, Umbraque sic properet ad Flegitontis aquas: Ossaque preterea vili componite terra Et super inscriptum marmore carmen erit: Coniuge pulsus eram infeci quum moribus orbem Spiritus hic modo sum Cassia quem genuit. 6. Marsia quum risu trepidant sua labia benigno Ventos tum croceas duco nu + sas Quum fulgent dentes fug + bellis Tum cum cristallo mis + 7. Quum dare cultori per munere viina Catallus Vellet, et ingenii tradere signa sui, Vitrea continuo leva sibi sumitur urna Et dextra telum quo terebret vegetem: Venerat ad vinum magno sub robore clausum Quum cepit summa querere signa manu, Inde parat telum tangat qui cuspide ceram Et premit, at ferrum pervenit ad laticem. Ast iam pressum voluit detrudere ferrum. Vas vitium recipit quod dedit ipsa manus: Ipsa manus culpam meruit, sed vulnera ferrum Intulit: unde fluunt dulcia dona dei: Ille novam properat digitis infringere ceram Sed tamen in madido non erat illa tenax: Ecce fluit vinum tanquam de vulnere sanguis, Ipse licet properet ferre Catallus opem Sed vicit tandem et vegeti sua vulnera clausit Urnaque fit ceris vix bene clausa novis. Quam licet obstaret ceptis fortuna secundis Implevit dulci, corde iubente, mero, Et tulit ad nostras iuvenis gratissimus edes I, nunc insidias sors mala tende tuas. 8. + est virtus superat que munera mundi + et bonae gloria clara bona est. + iuvant: claros habuisse parentes + patriam prestat habere bonam. + gnas alto gessisse triumpho + placida cum probitate viros. 9. Tempore si prisco cecinit nova carmina quisquam Aut opus in prosa condidit egregium, Mox heroas illo donavit munere claros Ut caperet pretium non sine laude tantum: Haec duo preclaros urgebant dona poetas Exagitant quem libet gloria dona virum, Hinc igitur primo florebant tempore vates, Hinc et nostro tempore plectra tacent: At mihi quum dederit linguam natura loquacem, Constitui nullo velle tacere modo: Exto si musam non possim aequare Maronis, Sat fuerit mutos exuperasse viros, Sed prius examen prestabit adire mearum Rerum: ne temere carmina nostra fovent: Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum, Tu me formasti, tu mihi cultor eris: A teneris annis tua sum precepta secutus Et sequar ad summam scilicet usque diem: Iudicium facias nunc carmina nostra legendo An magis in rutilos sint facienda focos. Nam potes et nostri deceat quid carminis artem Et tibi concessit pulcher Apollo liram, Tu celeber vates nostro quoque clarus + Orator: vera doctus in arte re + Tu penitus totas nugas ex o + Ne pigeat verusus quaeso + Quos ubi laudaris vultu + Tunc ego, insurgam miles ad + Tunc potero versus posito de corde timore Condere nam primo pectora nostra labant: Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo Ingenium dubius vix sequor ipse meum, Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum Et faveas precibus comprecor ipse meis, Carminibus potero si laudem adipiscier ullam Laudabor: gloria Terie maior erit, In me qui doctis ingesserit omnia verbis Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar, Carceribus noster spumantia frena remondet, Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus: Et tamen expectat feriant calcaria ventrem Incute iam calcar ut volet ille celer: Sic quum presto tanget celeri pede metam Et referet palmam grataque dona simul. 10. Qui me facturum disti nova carmina dudum Si paterer ceci tristia tela dei, Insp + fueris vates mihi vera locutus, + erit digna loquela deo, + rios Infer cuicumque dolores + raro munera letitiae + um siccat fervore medullas + rpus convenit ac animum + amines cupiunt tolerare dolores Triste malum blandis contegitur laqueis: Quis miserandus amans fugeret dare membra labori Oscula dum dominae posset adire suae: An mare quam longum iuvenis sulcaverat olim Quem tenuit miserum sexta puella sinu: Omnia cogit Amor quamvis sint clara subire Quam mala multa tegit parva favilla boni, Cogit et exustos iuvenis dare carmina scenis Gaudia seu faciant carmina sive dolor: Hic igitur multos cantare coegit Amores Quorum perpetuo dulcia verba vigent: Ergo ego quum nunquam pueri sim vulnera passus Non venit ad calamos musa vocata meos: Si tamen caperer tandem securus ocellis Nimphae quae faciliter ad mea vota foret: Tunc ego non fugerem varios tolerare dolores Dum foret ingenii fibra soluta mei: Ingis inexustus ferveret in ossibus imis Hunc tamen opprimeret versus amore fluens: Sic ego nam mores, gestus gressusque puellae Et canerem formam laudibus innumeris, Si quando illa mihi Cupido arridere + Tunc canent risus nostra tali + Ast oculis nostros flerent si tri + Illius lacrimans tum can + Ostendat vultus nobis si fo + Torvaque submissas sper + O mihi quam faciles fluerent in carmine vires Tunc et iam moriens qualia verba darem: Oscula si possem roseis infingere labris Et dare conplexus grataque furta simul: Aurea tunc elegos audirent sidera nostros Et mea caelicolis gaudia nota forent: Tunc loca tunc edes, lectum dominamque diemque Et me felicem dicere musa velit, Sed modo nimirum quum semina carminis absint, Tempore si longo muta Talia mea est, Hic ego non tepeo nedum mea pectora vexent Et calor et frigus vulnera ceca timor: Intonsos video pulsantes sidera montes Quorum perfulgent per iuga summa nives: Flumina praeterea multum resonantia longe Audio nunc vulpes nunc ululare lupos, Rustica turba ruit nostras et verberat aures Hic digitis ludit hic tonat ille canit: Hic igitur possim tersum componere carmen Musa vale et nostram comprime quaeso liram. 11. + dem votis repetita tuorum + conspicis ipse tuam: + s alienas ducit in oras + mista dolore venit: Letor in immenso qui sis celeberrimus orbe Quod propriam linquas me dolor usque premit, Mens tamen urgentem pellit bene sana dolorem Quum videt eximium nomen adesse tibi: Quum nomen ubique viget volitatque per ora virorum Succinit et laudes omnibus ore tuas: Et hoc factum est quis, N. non talia laudet Qualia sunt animo munera fixa tuo? Tu superas omnes praesens quos sustinet aetas Et veteres aequas cum probitate viros: Ipse licet primus medicinae invenerit artem Cinthius et nato palma secunda foret: Ipse tamen cedit sequitur quem filius, et tu Diceris, et verum est, primus in Arte tua, Hoc bene quum novit Sacri sapientia Regis Dicitur ingenium iam revocasse tuum: Fama est et Phrigii prelatam Antenoris urbem Autorem studii te petiisse sui: Et perusinus idem qui remeare negabat Cognovit toto notus in orbe viges Temporibus nostris nimium tua gloria claret Posteritas etiam clara f + Foelix haec patria est quae + Et frater foelix e ti + Foelicesque tui tanta un + Hoc ego de nume per + Me pater obductum liquit puerilibus annis Mors sibi quum placidum pressit acerba caput, Huc ego confugio patriumque requiro favorem Nam mihi ni fueris non pater ullus erit.