CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus ANGERIAN.erot-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/ANGERIAN.erot-01.xml.
libellus ad lectorem Doctrinam si forte cupis, si forte lepores Pierios, domini ne lege scripta mei. Dum nimis igne calet, solum describit inertes Curas, et quanta est Caelia, quantus Amor.
1. ad Ioannem Iacobum Castileonaeum, | Mediolanensem, Patricium, Bari Archiepiscopum Munera si nequeo tibi mittere magna, libellum Hunc parvum et nugas, ut queo, mitto meas. At si laudanda completur voce libellus Hic parvus, dignum et nobile munus erit. Deficiunt vestes, argentum, et iaspis, et aurum, Sed non quae docta carmina scripta manu. Sit quodcunque tamen quod trado, suscipe; saepe Vilibus ornatur frondibus ara deum. Suscipe, cor trado, et mentem cum corde, meumque Trado animum: hic picta figura mei. Castileonaeos inter venerandus honores Primus es, et patriae gloria prima tuae, Et maiora meres, nosco. si cernis amorem Ipse meum, magni pignus amoris habes.
2. ad Cupidinem Omnia Pan vincit. vicisti Pana, Cupido. Vincar ego? quid agam? Pan tibi cedit. amem.
3. de seipso Aonium, ut fierem vates, haurire liquorem Optabam, et lauri nectere fronde caput. Accessi ad fontes. vidit me Phoebus ab alto Culmine. "quae poscis dona negantur," ait. Eiectus, flevi. tandem, miserata labores, Alma Venus, "Paphias i bibe," dixit, "aquas." Accessi, et sitiens absorpsi mixta venenis Pocula, et ignifero mersus in amne fui. Nunc haec poena mihi, nam dicere cogor amores, Non carmen, fati cantor et esse mei.
4. de Caelia et Amore Lassatus cursu et quaerens requiescere, pulchrae Virginis in gremium candidus ibat Amor. Illa excandescit tamquam Notus imbribus actus, Tamquam in vesano nigra procella mari. Excutit hunc totis manibus, proclamat, et obstat Pollueret castos ne sibi flamma sinus. "Cur ita trudor?" ait deus. admiratur. at illa, Illa inquit, "non sum Caelia nota tibi?" Ut pede qui pressit colubrum, post horret abitque, Sic miser audito hoc nomine fugit Amor; Et fugiens dixit, "fugienti parce! parentem Credideram, non te. tu mihi visa parens."
5. ad Caeliam Non ego turbati crescentia nubila caeli, Non vereor fluctus, atra procella, tuos, Non mare cum saevit ventis, non grandinis ictus, Non dura imperio fulmina missa Iovis, Non pestes morbosque graves, non plena cicutis Pocula, non colubri dira venena trucis, Non subitos terrae motus, non horrida Martis Proelia, non casus, sors male fida, tuos, Non rapidos ignes, non Mortis tela recurva, Non Styga, non terno qui vorat ore canem. Nil haec. at solum vereor te, Caelia; solum Tu potis et vitam et tradere fata mihi.
6. de sua effigie Vera mei effigies haec vultus. deficit una Vita hic. cum picta est, non ego vivus eram.
7. de forma et sapientia dialogus Forma quid est? decor almus, vivax gratia, gratus Per iusta admixtus membra colore favor. Quae soror huic? soror huic felix Sapientia, at illa, Illa animum, haec oculos conspicienda rapit. Quae formosa magis? magis haec formosa, magisque Allicit; illato lumine cuncta beat. Sed cur hanc sequimur, iacet altera pressa, siletque? Non mirum: placida haec et levis, illa riget. Haec grato et dulci procedit et ore nitenti, Illa incompositis stat pudibunda comis. Haec quare inflammat? Vivos quia visa per artus Influit, et radiis cor bibit ipsa suis. In pretio quae stat? fulvo haec pretiosior auro. Hanc quis non magnum numen habere videt? Cur haec, ferventi ceu flos aestate fatiscens, Praefertur? nitet haec, haec nitet, illa latet. Hoc quod cernit amat quisquam, miratur et illud. Hinc veniunt chartis quae modo texo meis. Quid tunc Pallas erat, vis et Iunonia, malum Cum tulit a pulchro iudice laeta Venus? Quid ni Forma fuit, per quam tot funera Troes Acciperent, per quam Graecia maesta foret? Hyperides sileat, potuit sua pectora Phryne Denudans rigidi flectere iura fori. Et Gorgo attonitos in marmora vertit amantes, Vicit et attonitos Hippodamia duces. Non mirum, ergo, meos si Caelia flexit ocellos: Digna est illa homines, digna movere deos.
8. de Caelia Sunt geminae Veneres, Musaeque bis quinque, Dianae Et geminae, pulchrae quattuor et Charites. Omnibus in rebus Venus est mea Caelia, Musa Docta, Diana nitens, et sine labe Charis.
9. de Caelia et Amore Caelia fatur, Amor fatur. sua lumina pandit Caelia, purpureus lumina pandit Amor. Caelia dormit, Amor dormit. stat Caelia sola, Solus Amor. ridet Caelia, ridet Amor. Caelia plaudit, Amor plaudit. dat Caelia cantus, Cantat Amor. plorat Caelia, plorat Amor. Caelia plectra manu tractat, sua plectra decorus Tractat Amor. vadit Caelia, vadit Amor. Quodcunque illa facit, facit hic. tamen ordine in uno Hoc variant: saeva est Caelia, mitis Amor.
10. ad rosam Pulchra brevi duras rosa tempore, forma brevique Tempore. sic formae par, rosa, tempus habes.
11. ad Caeliam Cernentes superi, qualis non amplius unquam Visa fuit, formam, diva puella, tuam, Illorum unus ait, "cur olim maximus arsit, Nunc friget, tanto nec calet igne, deus? Europae et Danaes et Ledae vicit honorem, Et nihil hoc tanto fulget in orbe magis." Dixit Amor, "verum; sed prisco tempore nulla Virgo fuit dura. haec dura, superba, ferox."
12. ad Caeliam Attollis caelo si lumina, sidera gaudent; Si terrae affigis lumina, terra calet. Fronte Venus fulget, si claudis lumina; nudus, Lumina si pandis, cum face saevit Amor. Lumina si celas, maeret sine sidere caelum, Terra calore, Venus fronte, Cupido face.
13. de seipso dialogus Quid quaeris? quo tendis, iners? quo vota feruntur? Dic, cupis auratos forsan habere lares? Hoc alii poscant. vis culti iugera campi An regum solium pontificumque toros? Infelix quicunque cupit. quodcunque sub undis Hermus habet teneam, quae mihi tuta quies? Irus inops essem, quamvis immensa tenerem Imperia aut gazas, Croese superbe, tuas. Nudus in has veni terras, et nudus abibo; Hinc mea sollicito vita labore caret. Hinc pello curas, et laetam duco iuventam; Hinc sperno quicquid dives avarus habet. Nil ergo exoptas? exopto ut diligat illa Me totum et dulci simus uterque toro.
14. de Caelia Stabat Amor, stabat mea Caelia. uterque favillas In me vertebant, hic face et illa oculis. Victus eram, victus, cum fallax ore rubenti Dixit Amor, "iaculis da tua corda meis, Tete redde mihi." dixi, "me reddo puellae, Non tibi; tu saeva cuspide regna tenes. Illa meis ornet spoliis sua templa, gravique Illius ante pedes compede vinctus eam." Haec simul ut fudi trepidanti pectore verba, Alligor, atque libens do mea colla iugo. Quis credet fronti? visa est tunc mitis, at illa, Illa magis feta tigride saeva fuit.
15. Amor marmoreus Quid spectatis? Amor sum saxeus, armaque fictus Ficta gero. vivens Caelia verus Amor.
16. ad Caeliam Ut grex porcorum morti servamur, et hora Crastina quid tradet dicere nemo potest. Hoc cuicunque notum cum sit, vivamus, et omnis Apposito fugiat cura dolorque mero. Res alias fortuna negat? fortuna beatum Me faciet, si tu, Caelia diva, voles.
17. ad eandem Caelia, cui tantum tribuit Natura Polusque, Sit minor ingenio ut femina virque tuo; Caelia, formosis forma praestante deabus, Moribus et priscis anteferenda viris; Caelia, Pierias inter veneranda sorores Arte tua et dulci verba sonante lyra; Omnia sub caelo quae sunt, tibi, Caelia, cedunt Ingenio, forma, moribus, arte, lyra.
18. de statua eiusdem Dum niveo ducit raram de marmore formam Sculptor, et eximiae perfecit artis opus, "Vera haec effigies?" quidam inquit, "et illius hic stat Flatilis in venis spiritus? ora movet? Haec ferit, illa ferit; surdis haec auribus, illa Auribus et surdis; haec riget, illa riget; Haec alba, illa alba; haec magis est crudelis, et illa Crudelis magis est; haec silet, illa silet. Haec glacialis hiems friget, glacialis et illa Friget hiems, lapis haec sculptus, et illa lapis. Sed non aequales sunt una parte, quod illa, Illa magis vento mobilis, haec stabilis."
19. de Caelia et Amore Ibat venatum in silvas telumque gerebat Caelia, et alipedi maxima stabat equo. Obvius it volucris puer illi, telaque vibrans, "Certemus," fatur, "dum geris arma, simul." Caelia sed, tenerum ridens, ait, "arma gerentem, Stulte, petis non te vici ego inermis? abi."
20. de Caelia Cum Venerem aspicerem sine flammis, "accipe," dixi, "De nostro flammam corpore." at illa mihi, "Sunt versa in cinerem tua pectora. si volo flammam, Dat flammam ex oculis Caelia, et uro deos."
21. ad Caeliam Quid mihi, barbaricae si miscent proelia turmae, Maeret et ereptis Ausonis ora bonis? Quid mihi si dira descendunt grandine nimbi, Ustulat et cultos Sirius acer agros? Quid mihi si pereunt homines, armenta gregesque, Insidet et siccis faucibus atra fames? Quid mihi si regnant reges, laudantur et ipsi, Vendit et elatos purpura lata duces? Quid mihi si totus cum terra corruit aether, Sorbet et erectas mobilis unda domus? Haec mihi cura: rosis et cingere tempora myrto, Et curas multo dilapidare mero. Haec mihi cura: comas et barbam tingere suco Assyrio, et dulces continuare iocos. Haec mihi cura: dies albo numerare lapillo, Lassaque composito membra fovere toro. Haec mihi cura: novem cantu celebrare sorores, Dulciter et curvae plectra movere lyrae. Haec mihi cura: tuas semper dicere laudes, O diva, et vultus semper amare tuos.
22. ad Cupidinem Es deus, ambobus si aequales dirigis arcus; Non deus es, solum pars mea vulnus habet.
23. de Caelia Publica cum fierent spectacula, tela protervus Exercebat Amor, et Venus alma faces. Diversae hic voces, diversa hic lumina, at una, Una est ut celebri visa puella choro. Omnibus una fuit vox, et fuit omnibus unum Lumen. cum matre est factus inermis Amor.
24. de libelli querela Quae te dira premit toties et vexat Erinys? Nonne pudet quae sunt ore tacenda loqui? Vera putat populus, nam stultos esse poetas Inquit. ego testis sum modo: stulta facis. Et scribis, deles, et deles, scribis; et illa Quae servas non sunt carmina digna legi. Nescis quicquid agis, nescis. sic labitur aevum, Sic manet in nullo mens tua firma gradu. Iure queror, ferior cultro, feriorque lituris, Et patior calamo vulnera mille tuo. Non curas (video) quid sit dementia, sed te Delectat praeceps et sine mente furor. Hoc solum doleo: claras si mittar in auras, Quid dicam, si quis tam mala verba leget? Non meus hic error. clara tua voce fatebor Crimina, nam venient in caput illa tuum. Clamabo in triviis, "vellem nunc posse placere; O nequeo, insanus talia scripsit amans!"
25. de Caelia, ape et Amore Lassa quiescebat prope murmura fontis amoeni Caelia, ubi vario flore nitebat humus. Mellificans it apes, et, circum roscida labra Dum volat, in terram, saepe repulsa, cadit. Iam moritur, sed ait moriens, "flos qualis in arvis Nascitur! ex flore hoc quam mihi dulce mori!" Haec ut dixit, Amor tumulum de caespite fecit, Atque illi tumulo haec carmina pauca dedit: Ambiguum est, an apes sit dulci mortua labro, An dulci flatu. mortua utroque fuit.
26. ad Caeliam In crine accendens Amor est intextus, amoenis Enitet in labris fronteque dulcis Amor. In pulchris stat Amor manibus, stat pectore in albo; Cum cantas, doctis cantibus exit Amor. Agglomeratur Amor pedibus, cum vadis; ubique, Ut servus dominam, te comitatur Amor. Non unum ergo tenes, sed mille in corpore Amores. Quicquid habes Amor est, o dea, quicquid agis.
27. de Caelia Fulgida cum legeret Cumano in litore conchas Caelia, "fallor, an haec Cypria?" dixit Amor. "Non fallor. sic pulchra nitet mea mater, et alba Sic flavas ornat spuma politque comas. Sic ridet quaeritque iocos, sic pictus eburno Cestus adest collo, sic movet arte manus. Fallor iners: haec pulchra magis. non fallor: euntes Tres video ancillas; autumo, sunt Charites. Assistit scopulis, et paeto lumine, paeto Lumine commotas en! maris aequat aquas. Heu! fallor. non illa cremat sic ore, rigentes Diva sed haec cautes et cremat ore fretum."
28. de Caelia Ne peream, avertis tua limina. falleris, illis Vivo magis. perimunt lumina? sic peream.
29. de Venere et Cupidine In fulva dum pulchra Venus spatiatur arena, Et pelagi spectat maxima regna sui, Venit Amor sumpsitque faces. fax, missa per auras, Ussit Acidaliae mollia corda deae. Novit ut illa sui rutilantia spicula nati, Vociferat, "quid me, nate proterve, cremas?" Palluit audito matris clamore Cupido, Palluit, utaque silex obriguere comae. Flens tandem dixit, "non est tibi Caelia dispar; Hanc volui, non te (parce!), ferire deam."
30. de Caeliae pictura Aspiciens pictam in tabula se Caelia, "sollers Pictor ubi nudam me modo vidit?" ait. Inquam ego, "non nudam vidit te pictor. amantis Hic anima; hoc anima vivit amantis opus."
31. de seipso et corde dialogus Quid, cor iners, agis hic? ploro. Cur deseris illam Sic plorans? nequeo frigora tanta pati. Unde hoc frigus habes? nix illo in pectore, durum Atque gelu. membris restituare meis. Tu peior domina. nolo. fervoribus ardes. Urerer: in membris stat gravis Aetna tuis. Verum, sed, si corde vaco, dilabar in umbras Mortis, et in tenebris me teget atra dies. Iam pridem ipse peris. cum te mea liquit inanem Gratia, tunc mota ex corpore vita fuit. Nunc nisi parvus ades pulvis, nisi somnus et umbra, Et, quamvis vadas tu pede, luce cares. Iungare o calidis his fibris; forsitan auram Vitalem accipiam. me quoque parca premit. Non possum; sed erit qui nos curabit et urnam Tradet, et haec cernet verba viator ibi: Quos nequit vivos simul addere vita, sepulcrum Addit. obit nive cor, sed face cordis erus.
32. de Caelia In me cum rueret, facibus praecinctus et arcu, Fortis Amor, dixi, "sum sine corde. vale. Non possum exstingui: tota est mea vita sub illa, Illa ferox animum sustulit, illa tenet." Convolat iratus, sed pulchra ut lumina vidit, "Hoc tibi haec sceptrum, Caelia; vincor," ait.
33. de spe Ludificat vitam spes longa, nec exhibet ulli Quicquam homini. ut speres mors inopina vetat.
34. ad Caeliam Vivebam, nunc dispereo; qui spiritus artus Rexerat hos, sedes incolit ille alias. Si vis in terris ut vivam, redde mihi illum; Aut, si non illum, redde tuam, oro, animam. Sic mihi me reddes, sic te tibi, Caelia, reddes; Ambo sic parili iuncti in amore erimus. At si dura manes, nec gaudes, perdis utrumque, Me, quia amo nimium, te, quia amas nihilum; Et, quanto est odiis amor excellentior, ipsa Tanto interfecto crimen amante facis.
35. de Venere et Cupidine Omne olim caelum (ut fertur), caelum omne ruebat, Inter se superi dum fera bella gerunt. Fortis erat Bromius thyrso, Mars ense, tridente Neptunus, fortis fulmine dextra Iovis. At cum visus Amor fuit in fulgentibus armis, Necnon accensa lampade pulchra Venus, Privatur thyrso Bromius, Mars ense, tridente Neptunus, fortis fulmine dextra Iovis.
36. ad imaginem suam Quis mihi te similem sic fecit, dulcis imago? Quam vere vultus exprimis ipsa meos! Tu palles, me pallor habet, tu lumine caeco, Caecus ego; nulla heu! mens tibi, nulla mihi. Vita tuos artus, et nostros vita reliquit; Muta taces, muta est haec mea lingua, tacet. Tu sine corde manes, maneo sine corde; moraris Hic sola, hic solus nocte dieque moror. Membra geris tenui et fragili contexta papyro, In tenui et fragili cortice figor inops. Nil nisi vana mei tu corporis umbra vel aura, Corporibus par est umbra vel aura meis. Non multo duras tu tempore, tempore multo Non duro; fies tu cinis, ipse cinis. Ambo pares, at laeta magis tu degis: amorem Non sentis, miserum me facit asper amor.
37. ad Caeliam Numen habet Pallas virtute, et robore Iuno, Diana et casto corde, decore Venus. Cur, virtute nitens et robore cordeque casto Atque decore, cares numine? saeva manes.
38. de seipso et anu dialogus Consule quid faciam. flammis exuror, et illa, Illaque stat duro marmore dura magis. Consulo. funde preces, sis illi blandus ubique. Fundo preces illi blandior: usque fugit. Tange chelyn digitis, et nervis dulcia necte Carmina. nil prosunt carmina, nilque chelys. Te mitem ostendas, gemitus exprome tuosque Fletus. his gaudet saepe Cupido malis. Me mitem ostendo, gemitu ex pectore promo, Sunt fletus fluvii lumina; spernor amans. Mille potens aurum. sum pauper, pauper et auro Frangitur; haec regum munera dives habet, Tum magnum ieiuna fames delebit amorem. Nulla fames. tempus. tempore maior erit. Si non ista iuvant, laqueo da colla. moraris Quid, miser? haec flammis sola medela tuis.
39. ad Caeliam Saevis (nosco), noces; at quantum saeva nocensque Me pellis, tantum pulchra et honesta trahis.
40. de Caeliae duritie Sunt duri scopuli, sunt dura et marmora, durum Et ferrum; in summis robora dura iugis. Sunt durae rupes, sunt antra et cornua dura, Atque adamas durus; durum hiemale gelu. Durior at scopulis mea Caelia, marmore, ferro, Robore, rupe, antro, cornu, adamante, gelu.
41. de seipso et Cupidine dialogus Quid nunc, blande puer, cessas et frigore torpes? Suscipe de pharetris aurea dona tuis. Quid "blandus" vocitor, si frigens torpeo? et aurum Quid petis a misero? corpora nuda vides. Dum sedet in molli prato et desiderat auram, Saepe movens flabrum, Caelia, mitte faces. Non utor facibus: periit mea gloria. quondam Dives eram, sed nunc (aspice!) pauper amo. Quae te res inopem, quae te res fecit inermem? Quae tenet in nivea flabra decora manu. Quid video infelix? quid sentio? turbor et angor Et miror. tantum cur patrat una scelus? Ne mirere: oculis, oculis valet una decoris, Alliget ut cuivis fortia colla deo. Expertus loquor haec: haerent conversa medullis Arma meis, illi cum iacit arma manus. Quare age, non nudo flammas aut quaere sagittas. Illa, illa imperium et numen Amoris habet.
42. de Caeliae Furto Cum dormiret Amor, rapuit clam pulchra pharetram Caelia. surrepta flevit Amor pharetra. "Noli," Cypris ait, "sic flere, Cupido: pharetram Pulchra tibi rapuit Caelia; restituet. Non opus est illi calamis, non ignibus; urit Voce, manu, gressu, pectore, fronte, oculis."
43. de seipso et Pictore dialogus Quid pingis, pictor? volucrem non cernis Amorem? Hic Amor? hoc nullus maior in orbe deus! Falleris; ardentes tua spongia deleat ignes, Deleat et pharetram. quid nisi monstra facis? Non opus est arcu, non armis; corpora parva Non habet hic, nec habet tela facesque manu. Non sic nudus abit, niveas neque commovet alas; Non stat sic alacri flammeus ore color. Quo pacto est, dicas, pingendum numen amoris? Nuda hic pingatur Caelia, pictus erit.
44. ad Caeliam Nunc reliquam degis vitam. quae vita recessit Desinit esse. hodie quae viget, illa tua.
45. ad Caeliam Dum cernit nitida sese Narcissus in unda Et perit, in florem labitur omne decus. Saepe illum in pratis pueri et legere puellae, Texentes pexis florida serta comis. Dum pressat disci moles onerosa Hyacinthum, Quaesitus Phoebo flos tener haesit humo. Ille etiam, rabies apri quem dira furentis Pressit, Acidalium per nemus omne rubet. Tu, quia nec flammas nosti neque dulcis amoris Praemia, eris duro in marmore dura silex.
46. de seipso et Fortuna dialogus Quae tu? dic. Fortuna vocor. cur femina? quod sim Mobilis et fallax, et sine lege fluam. Luce cares? cum dona fero, nil cerno. globoso Stas saxo? quam sint lubrica dona patet. At manus haec virgam gestat, manus altera cornu. Virga haec imperium monstrat, et illud opes. Hoc mirum certe: cum sis regina, ferasque Fortunas aliis, tu tibi nuda manes. Ne mirere: aliis cum largiar omnia, privor, Et patior casus saepe coacta meos.
47. ad Caeliam Quid facit argentum pretiosa in veste, vel aurum, Aut color? ut corpus contegat illa datur. Ex ebore albenti quid sponda, aut fulcra, quid ipsa Stragula picta, struit si levis herba torum? Num, nisi priscorum historiis variata nitebunt Aulaea, infundet non sua dona sopor? Ampla quid ex auro rutilant laquearia, et ampla Quid sub Mygdonio marmore nixa domus? Si non haec picei depellunt nubila caeli, Nec sedant curas, non satis ima teges? Ipse, sibi qui pondus iners, fulgente vehatur Lectica, aut acri conspiciendus equo. Quid meus acer equus, mea quid lectica refulgens, Si possum pedibus me modo ferre meis? Quid quaesitae epulae? facili saturabitur esca Venter edax, quantum nunc gula saevit atrox. Haec facit aequorea ut pisces capiantur in unda. Utque cadat duro vulnere fossus aper. Ambitio infelix, permixta cupidine, quae non Cogit inassueto ferre labore mala? Felices quos turba putat, non credo. sepulcra Sunt illi, haec intus turpia, pulchra foris. Exiguum non munus adest, quod vivo, polumque Quod specto. hoc ipso munere dives amo.
48. de Amore Numina cur tot habes, genus o mortale, deorum? Est Amor in cunctis rebus ubique deus. Mars hic bella gerens, terras Vulcanus adurens, Iuppiter impellens fulmina, Solque die, Nocte soror Solis, curas ex pectore pellens Bacchus, et Alcides, cum fera monstra domat, Cum risus blandosque iocos blandosque lepores Affert et miscet gaudia, pulchra Venus, Hermes, cum flectit mentes sermone, quietat Cum freta, Neptunus. sic deus unus Amor.
49. ad Caeliam Me spectas oculis lasciva iocantibus, inde Effugis, et rabida tigride peior ades. Cum te credo meis manibus retinere, fugaci Pius cerva curris, cum timet ora canum. Si paeta accedis, placida atque benigna parumper, Quam mihi post multo tempore saeva manes! Quicunque aspectat tam rarae praemia formae, Inter honoratas diceris esse deas; Numina sed laedis tua, cum sis impia nobis, Vana, fugax, fallax, horrida, dura, levis.
50. de Caeliae dotibus Tres quondam nudas vidit Priameius heros Luce deas. video tres quoque luce deas Hoc maius, tres uno in corpore: Caelia ridens Est Venus, incedens Iuno, Minerva loquens.
51. de Caeliae vulnere Caelia dum fulgens per florea rura vagatur, Saeva manum illius saeva momordit apes. "Unde has," inquit, "habet volucris tam parva sagittas, Illato ut tumeat vulnere nostra manus?" Tunc respondit Amor, "sum parvus et ipse, tenerque, Et iaculis quae stant mollio saxa meis. Tu, paulo maior, quid non facis? ore pusillo Atque oculis montes et maris uris aquas."
52. ad Caeliam Si nimis intueor te, Caelia, parce. loquuntur Quas patior poenas lumina; lingua nequit.
53. de querimonia sua Dum canerem et crebris nequicquam questibus auras Implerem, incusans terque quaterque deos, Ex homine in querulam di me vertere cicadam. Hinc queror, et voces ob mea damna fluunt. Haec medicina mihi, veniet cum frigidus imber Et moriar stulto in carmine finis erit. Mentior: hibernus me quamvis opprimat imber, Atque cadam, attrito corpore plura querar.
54. de Caeliae pictura Parthenopen cum laeta suam Venus advenit, atque Vadit olorinis conspicienda rotis, Gaudet odoriferis hortis gaudetque Vesevo, Quem colit intonsus Bacchus et alma Ceres. Et modo Sebethi miratur fluminis undas, Et modo vernantis litora grata maris. Mirum laudat opus praeclarae molis, et ipsa Alta ducum et regum culmina cuncta probat. Praeterea videt in tabula te, Caelia, pictam. Miratur. Veneri tunc Charis una refert, "Quid si non pictos sed vivos videris artus, Quantaque sit formae gratia, quantus bonos? Dixeris, humanas praestat virtute puellas; Dixeris, aethereas praestat honore deas." Admirans sine labe novam Venus alma tabellam, Telluri et figens lumina et ore rubens, Dixit, "ego nollem tantae certamina formae, Non si sub Phrygio iudice causa foret."
55. de Caeliae rosa Puniceum digitis dum versat Caelia florem, Figit et in niveo pectore, Cypris ait, "Cur mea dona gerit virgo haec ingrata? benignam Suscepit mentem, mitis an ardet amans?" Omnivagas quatiens puer insuperabilis alas Respondit, "nunquam desinet esse ferox. Etsi dona gerat nunc mitia, respice, si vis: Sunt illa effuso tincta cruore tuo. Ostendit rixas cruor, et fera proelia et iras; Sunt animi signa haec sanguinolenta feri." "Care puer, rudis es, nec nosti tempora veris," Mater ait, "citius quam Notus illa fluunt. Hic flos lacteolo qui gaudet pectore, vanae Significat formae quam cito munus abit. Si pendit folium, haec ibi sunt praecepta: puella, Nunc vive: ut folium, sic tua vita, meum."
56. ad Caeliam Fingeret ut sculptor veros in marmore vultus, Vultus quaerebat posse videre tuos. "Huic," dixi, "similem vis fingere? finge draconem, Qui teneat saevis corpora scissa modis. Finge truces angues, aut nigrum finge venenum, Aut mare, cum tumidis exagitatur aquis. Finge Notos rapidos atque umida nubila, et arma Finge Iovis: par his Caelia, saeva magis." "Non id quaero," refert, "sed pulchram quaero figuram Illius, exsuperat quae sine fine deas." Tunc ego, "nil opus est alia tibi imagine; pectus Hoc aperi: in corde est pulchrior illa meo."
57. ad Amorem Cur linquis caelum ob terras? tibi patria caelum, In caelo non hac pulchra puella magis.
58. ad imaginem suam I nunc ad dominam, mea imago; nitebis ab omni Parte quidem, aetherei lux ubi solis adest. Illa dat, illa aufert animas, illa omnia tamquam Immortale sibi numen adesset, agit. Accelera passus, sed ne discede priusquam Non poteris celeres viva movere pedes. Deinde, ubi vitali te mutam impleverit aura, Succurrat domini tunc tibi forma tui, Dumque venit tacitis praeceps occasio pennis, Voce pia, quae sunt vulnera nostra, refer. Forsan fiet amans, et sic mihi parcet amanti; Et sic ambobus candidus annus erit. Sed timeo hoc unum: ne, te dum pollice tangit, Exusta occumbas, simus et ambo pares.
59. de Caelia et Amore picto In claro dum se speculo pulcherrima comit Caelia, ubi pictus cum face stabat Amor Quis credet? sic inquit Amor: "sum pictus, at ipsa Ipsa videns me nunc Caelia, verus Amor."
60. ad Caeliam Optarem fieri dives, sic dives ut ille Croesus, et immensae regna tenere Asiae. Post cernens hominum casus, et cuncta sub Orcum Ire, quid optando talia discrucior? Divitias contemno tuas, rex Croese, tuamque Vendo Asiam unguentis, flore, mero, choreis.
61. de Caelia et Speculo Colligit in nodum dum pexos Caelia crines Ad speculum, speculum talia verba refert: "Quid me tam fixis, fixis miraris ocellis? Fulgorem superat lux tua clara meum. Nota loquor: vitrea puer ille venustus in unda Conspectus proprio lumine fata tulit. Heu! quia saeva manes, tibi nec vis parcere, saltem Parce mihi; tua me scrinia clausa tegant. Occular aut tenebris, aut totum rumpar; amoris Non possum ulterius vulnera tanta pati. Etsi non habeam sensum, tua gratia sensum Exhibet, et calidae sentio pestis onus. Dirigis huc quoties spectantia lumina, flammae Succendunt inopi saucia membra mihi. Hic neque veridica spectaris imagine; namque Opprimor, et vires non tibi reddo meas, Sic te qualis ades, talem vis nosse? tui nunc Aspice amatoris corda: ibi imago tua est."
62. de seipso et Amore dialogus Quid me saeve tua laceras cum matre Cupido? Non ego! (quid quereris?) nec tibi mater obest. Tu tibi causa mali. vacuo dum pectore molles Stant curae, fervens serpit in ossa vapor. Num frustra Cyprin veteres dixere? puella Te cremat ignita cuspide; Cypris abest. Numquid nullus Amor? nullus, sed forma nitorque Pulcher Amor; roseae plena pharetra genae; Spicula, solares oculi; manus alba, favillae; Et risus, Charites; verbaque, veris opes; Aurea plectra, comae. tandem, ferit illa, tenetque Illa arcum et flammas, nec mihi parcit, Amor? Nil facis ergo? nihil, sed nudus talia pando. Quid pandis? pulchri Caelia quicquid habet.
63. de Caelia et pictore Se nudam aurato dum spectat Caelia panno, Et picturatum tangere gaudet opus, "Dic, ubi me, pictor, vidisti corpore nudo?" Fatur, "ubi candens et sine labe femur? Dic, ubi crura, pedes, mammas et cetera membra, Quae tam veridico scripta colore vigent?" Sic pictor: "dubitas quid nunc? sum doctus ab illo Qui tuus est vero corde fidelis amans." Quo pacto illa refert, "me nudam vidit amator? Illius ex omni parte fugatur amor!" Tunc pictor: "maeror pallorque illius et ardor Ostendit, quantum sit tua forma decens." "Si sum tam taetrica, et qui me sectantur amantes Expallent, mitis cur ego pingor?" ait. Cui pictor, "placidum facies tua signat amorem; Quod latet in tacito pectore nemo videt. Saevitiam in pulchris si vis ostendere membris, Pinge superciliis haec fera verba tuis: I procul hinc, hospes: sum feta saevior ursa. Sum lapis, et qui me poscit, inanis erit."
64. de Amoris laudibus In terris cum fulsit amor, cessere tenebrae, Et magni visa est semita clara poli. Tunc cessit torpedo gravis, cessitque veternus, Pestis, et infelix grando, nivisque furor. Cesserunt Iovis horrendi vaga fulmina, cessit Bellorum rabies, et Necis atra manus. Asit amor, surgunt tenebrae, torpedo, veternus, Pestes, grando, nives, fulmina, bella, neces.
65. de seipso Flens veni in terras, et flens discedo, fuitque, Dum vixi, fletus vita, dolor, gemitus.
66. ad Acanthidem Quam bene tu mecum, volucris dulcissima, vivis! Sat dulce eiusdem sortis habere pares! Tu fixo in ramis visco decepta fuisti; Decepta et visco praeda ego, praeda fui, Tu sola hic, sola; hic ego solus, solus amator. Utque abeas optas, opto ut abire queam. Tu viridi pluma atque innato murice tincta; Me quoque, si nescis, tingit uterque color. Spes viret, ostendit mea murex vulnera. ploras Tu libertatis tempora, tempus ego. Te cavea includit lento de vimine texta; Me claudit saevo in carcere saeva Venus. Damnosas querulo mulces modulamine curas; Heu! curas querula mulceo voce meas. Spina tibi nomen praebet; mihi spina dolorem Iniecit lateri. tu gemis; ipse gemo. Ambo infelices sumus, et sine sensibus ambo; At tua sors nostra sorte beata magis. Portio tota tibi cordis; mihi portio nulla Cordis adest. totum cor laceravit amor.
67. de Caelia Nunc ubi Praxiteles? ubi Scopas, priscaque virtus Illorum artificum? cuncta sepulta iacent. Heu, doleo! nostrae quis marmore sculpet in albo Pectora, quis fulgens lumen et ora deae? Erigere huic statuam et templum aedificare decebat, Oblatas caperet pro Iove ut una preces.
68. de Caelia Ferrum flamma domat, silicem domat unda, adamantem Sanguis, at haec ferro durior et silice Atque adamante: meo non igne, fluente nec unda, Nec misso e venis sanguine se domuit.
69. de seipso et Caelia Mirabar (memini). miranti Caelia dixit, "Quaere alios tibi nunc, quaere in amore iocos. Dum cribro fluvios captas et retibus austros, Nil agis, utque fluens laberis unda miser. Nunc potes Ausonias aut Graias volvere chartas, Dum tenera est aetas et labor ipse iuvat. Nunc propera, dimitte faces, dimitte sagittas, Floreat et studiis culta Thalia tuis. Nosce diem. venient tristissima nubila, cumque Grata voles vitae sumere dona, fluent. Ne cogare senex rideri aut tradere flammis Quae scribis nunc sunt praecipitanda rogis." "Vera licet referas," dixi, "tua candida forma Efficit ut faciem cogar amare tuam."
70. de seipso et Cupidine dialogus Aliger, invicta qui cuspide semper oberras, Dic mihi, cur nudum te tua mater alit? Nudo homines qui nostra petunt delubra. rubenti Cur stant in dextra spicula? trado necem. Cur puer es? pueros facio quoscumque sagittis Saucio sive volans ignibus uro meis. Ventosas umeris cur fixit Iuppiter alas? Est quovis levior flamine quisquis amat. Cur tecum faculae? quia vivida corda fretumque Et iuga montosa et scrupea saxa cremo. Caecus es an claro, dic, lumine? caecus amator, Non ego. luce poli lux mea clara magis. Pasceris ambrosia seu nectare? pascor amoenis Blanditiis, risu et sedulitate ioci. Cur tibi pulchra parens? quia densos forma calores Ingenerat, formae munere nascor ego. Cur maris e fluctu prognata est mater? amator Ut mota in salsis fluctuat unda vadis. Dic tua num vilis domus an cultissima. nulla Tecta colo; hiberno sub Iove dego miser. Dic, ubi stas cum lassa tuo sunt membra volatu? Crede mihi, nunquam me levis ala vehit. Pulchra suo imposuit me Caelia pectore, et ambo Bella polo et terrae et bella minamur aquis.
71. ad Caeliam Tota anima ex oculis mirantibus exiit. Argus Ut fierem oravi, caecus at inde fui.
72. ad Hirundinem Aequales ambo: tu stas signata cruore; Quassa mihi exsucto membra cruore cadunt. Tu defles Itylum; quid me nisi flebilis angor Exsternat? lacrimis deperiere genae. Tu Philomelaeae loqueris dispendia linguae. Ipse mea (ah demens!) fata necemque loquor. Exoritur cum mane recens ex aequore Phoebus, Conquereris; maesta tunc ego voce queror. Erras, et circum, circum stridoribus imples Atria, sic circum strideo, et erro miser. Heu! tua vita magis felix, nam tempora veris Semper habes; veris tempora nulla mihi.
73. de Iove et Cupidine Iuppiter, humanae captus fulgore puellae, Aligero dixit talia verba deo: "Fac mecum parili flagret nunc Caelia flamma, Et nectat dulcis mutua vincla Venus." Huic Veneris proles ait, "mihi parce, favillae Quas iaciam pro te pectora nostra cremant. Quod cupis efflictim cupio; sum primus amator, Et norunt fletus concava saxa meos." Talia percipiens, alti moderator Olympi In puerum coepit conscelerare manus, Ille sed, aeriis pennis confisus, in auras Tollitur, et, pavitans fulmina, quaerit opem. Hanc petit, et niveo se claudit pectore et ipsis Luminibus, dicens, "hic ego tutus ero."
74. de Caelia et speculo Ante suum ornatur speculum dum Caelia, dixit Sic speculum: "speculo clarior ipsa tuo. Quae pars neglegitur, pars illa decentior." alma Caelia, "non utor te modo ut orner," ait. "Sum pulchra, ut dixit; cupio sic pulchra videri. Quid pulchro in terris gratius ore viget?" Subrisit speculum, iactanti et talia fatur: "Ne credas dictis, facta superba, meis, Nec tibi sic placeas. non est formosa puella Nec prudens, quae non sentit amoris opus."
75. de seipso dialogus Viscera si calidis tua sunt exusta favillis, Cur non, pulvereo funere mersus, obis? Spiritus in gemitus si fluxit et aere gaudet Liberiore, tibi qui movet ora sonus? Cor si praereptum, quo vivis corde? frequenter Si ploras, cur non conteris ossa fluens? Si percussit Amor saevo tibi vulnere pectus, Cur non percusso in pectore vulnus habes? Desine, quisquis ades, miseros sic laedere manes. Umbra mea est corpus quae regit, ipse obii.
76. de Caelia venante Dum vaga venatur per nostros Caelia saltus, Hanc cernens, subito Delius obstupuit. "Cur hic errat," ait, "campis germana remotis, Et iuga Parthenii linquit amoena soli?" Dum sic miratur, vertit sua lumina. Cynthum Lustrat et hic vero est numine visa soror. "Anne duas," inquit, "peperit Latona Dianas? Quae consanguinea est ista vel illa? mihi? Haec vadit passis, et passis illa capillis; Haec placet insigni pectore, et illa placet. Nusquam tam similes toto sunt orbe Dianae; Una stat effigies, unus utrique decor." "Venantes ambae, verum, sed dispare praeda," Iuno ait: "haec homines conficit, illa feras."
77. ad Caeliam Misisti florem. florem, mea Caelia, pronus, Pronus in obducto claudo et adoro sinu. Hesperidum cedent illi violaria, namque Fissilis aurato vomere fiet ager. Illum irrorabunt oculi fluitantibus undis; Pro molli Zephyro flamina pectus habet. Donec erunt lacrimae, donec difflabit in auras Spiritus hic, viridi flore virebit ager. Semper ego flebo, semper suspiria fundam, Sub verno semper flos erit axe virens. Si tamen arescet, condam sublime sepulchrum, Nenia ubi imparili carmine talis erit: Flos iaceo hic, crebro fletu confotus et aura Vitali, effugi nec grave mortis onus. Quid tu, pulvereo quae stas sub cortice? velox Vita magis tua (nunc gaudia carpe!) fluit.
78. de seipso et Venere Dum Venus in triviis errantem quaerit Amorem, Huic loquor, "errantis dic mihi signa dei." Illa refert, "do signa. meus, meus ille protervus, Audax et praeceps et sine lege puer. Blanditur cuiquam, cuiquam desaevit, abitque Et redit, et quo vult fertur, ut aura volat. Crine suo pulchrum caput et pulcherrima cervix, Una nec in toto corpore menda manet. Par color est igni suus, et sua lumina lucent Ut flammae. it nudus, nilque pudoris habet. Arcum laeva tenet, super arcum dextra sagittam; Circum umeros calamis plena pharetra nitet. Non parcit matri, nunc hunc, nunc sauciat illum, Et domat aethereos Tartareosque deos. Quin etiam rapidos armis immiscuit ignes. Sic simul exscindunt arma simulque cremant. Alloquitur quoties blando sermone vel ore Purpureo arridet, damna dolosque struit. Dissonat a lingua et verbis mens atra, nec ullus Tam prudens, quem non retibus ille tegat. Basia lascivus praebet, sed labra venenum Intus habent. sunt haec dulcia at usque nocent. Dona libens offert. quaecunque haec dona, cremanti Tincta face et Stygio tincta liquore, necant." Tunc ego, sublatis ridens clamoribus, inquam, "Non procul hinc natus, Cypria diva, tuus. Pectore sub nostro deus hic affigitur. alas Perdidit, et, claudo stans pede, abire nequit."
79. ad Caeliam Tres Charites. tribus una Charis conecteris, illae Tres Charites teneant ut, dea, te Charitem.
80. de Caeliae flamma Caelia dum teretem niveo sub pollice fusum Torqueret, lateri staret et alba colus, It linum in flammas. unde hic accesserit ignis Ignoratur. ait serva, "cremavit Amor; Nam, dum corda nequit, quae sunt adamantina, miris Insidians voluit lina cremare rogis." Inquit anus, "lychni fuit haec scintilla propinqui." Blanda sed augurium credidit esse parens. "Aut haec," dixit, "erit fulgens regina, regetque Non fallor! terras et mare signa patent!, Aut haec aeternum infiget tellure trophaeum Ob formam. vivas!, filia, fulsit apex." Talia dum referunt, telis armatus et arcu Venit Amor. blandos sic dedit ore sonos: "Si, longe aspiciens, haec urit lumine divos Atque homines, prope cur urere lina nequit?"
81. Caelia dormiens Dum movet aura comas, dum fontis murmurat unda, Sub placida hac pressit me modo valle sopor. Quisquis ades, mollem, dum dormio, parce quietem Rumpere: sum sacrae Caelia numen aquae.
82. Argus Argus eram prudens, et habebam lumina centum, Centum sed rapuit lumina Iuno mihi. At, postquam pictum fecit sibi Caelia flabrum Ex illis, oculos sentio, cerno magis. Invidet his oculis tellus et pontus et aether, Quilibet et lucem vellet habere meam. Si quando faciem tegit, aut si quando papillas, Phoebe, tuam toto pellis ab orbe facem. Depulso quoties diffunditur aere ventus, Sedulus accensam lampada motat Amor. Hinc ego vivo et amo, tamen hac formidine turbor Ne, sibi dum frigus captat, adurar inops.
83. de Caeliae balneo Inclita laudatas peteret cum Caelia Baias, Atque salutiferis membra lavaret aquis, Vidimus eiectis undantia balnea flammis. Miramur quid sit tantus et unde vapor. Quidam inquit, "simulac visa est hic Caelia nuda, Hac cum rupe latens protinus arsit Amor."
84. de Caeliae floribus Iam crescent albi flores, et fulgida crescent Lilia, narcissi purpureaeque rosae. Quisquis amas, gaude: crevit flos unicus, et, iam Maturus, suavis munus odoris habet. Laetentur valles, campi laetentur et horti. Quamquam saevit hiems, veris habentur opes. Arridens, albos flores et lilia fundit Caelia, narcissos purpureasque rosas.
85. ad cicadam Tu felix cantas molli sub fronde, cicada, Ipse queror durae virginis ante fores. Ros tibi dat vitam, mihi vitam fletus; adurit Aestatis non te fervor, aduror amans. Tu quocunque libet volitas, ego carcere claudor; Garrula tu fundis carmina, funus ego. Tu vernis zephyris et leni flamine gaudes, At mea succendit fervidus ossa calor. Tu nimis exsultas, ego caeco vulneror arcu; Tu dives, sic est sors mea, pauper amo. Hoc tantum similes, similes sumus ambo: querente Voce peris, pereo voce querente miser.
86. de Cupidine Fallitur, esse deum qui magnum dicit Amorem: Qui deus est, bonus est; hic maius usque necat.
87. de seipso dialogus Cur sic exardes? nascenti afflavit amores Torva Venus; Veneris flammea regna sequor. Quae tibi, dic, mater? fletus. pater? impius ardor. Quae nutrix? gemitus. quae domus? urna silens. Quo lacte es pastus? spe cassa et cortice et Euro. Quis docuit linguam promere verba? furor. Qua veste obtegeris corpus? patientia corpus Obtegit. hic quaeris quid modo? quaero necem. Quid garris? taetricae pallentia funera mortis. Ut vivis? miseri ut vivere in orbe solent. Num sic semper eris? semper. quae causa doloris, Dic, tanti? solus causa malignus Amor.
88. de Caelia et Cupidine Flebat Amor, matremque suam quaerebat. at ipsa Ut visa est vultu Caelia pulchra suo, Ipsam appellat Amor matrem; sed Caelia torvo Lumine ait, "non sum mater." Amor rubuit.
89. de sua pictura Pingeret ut tenui in tabula mea corpora pictor, Coeperat a membris pingere membra meis; Sed, quoniam absumpto nisi pallor stabat in ore, E populo unus ait, "sit tibi pallor opus." Approbat, et tenuem pallenti chromate formam Pingebat. "cur non," dico ego, "pingis aquas? Cur non et flammas? cur non suspiria? cur non Hos gemitus? haec sunt quae mihi damna nocent." Ille autem, infausto cernens me vivere fato, Pinxit in ardenti corpus inane rogo.
90. de Caelia et speculo Pectine formosos concinnans Caelia crines, Consuluit speculum, quae sibi forma foret. Respondit speculum, "quid tecum fulgor honosque, Si fugis Idalium tam pudibunda torum? Accedent anni, quibus istaec fugerit aetas, Et quibus urenti non eris apta ioco. Vive hodie: cras nimbus erit, cras nubila surgent, Impelletque tuam dira procella ratem. Conteris aetatem viridem. non vivitur apte Hic, ubi non laetus dona ministrat amor. Quid tibi concessus decor? utere tempore: virgo Casta nimis dici virgo sepulta potest. Omnia mutantur. quoties mutata dolebis, Et dices, heu! cur dura in amore fui? O quam saeva tibi, cur perdis praemia formae? Forma quid est, fructum ni sua dona gerunt? Nunc propera, dum vernat humus, dum lilia florent: Haec, non maturo tempore lecta, cadunt. Nunc propera, infelix; vertuntur tempora circum Et redeunt, sed tu non reditura peris. Cui non hoc notum? vita haec ni pulveris umbra, Vita nihil. caelos suscipe, amore calent. Quid sit amor, nescis. res est dulcissima. disce, Disce tua sapiens utilitate frui. Cur natura dedit quae dona relinquis, et illa Quam peccas! homines mille relicta necant? Lenta manes, nec credis, inops. inscitia tanti Causa mali. gaude. saeva moraris. ama. Hoc, hoc consilium tibi do, do, Caelia; dumque Me spectas, speculi haec verba loquentis habe."
91. ad Amorem dormientem Dormis, saeve puer, sed non tuus arculus; ignem Suscitat, et vigili lampade corda cremat.
92. ad Caeliae imaginem Tristia solaris praecordia, dasque quietem, Cum cerno vultus, picta tabella, tuos. Contra illa infestat me totum, spernit et odit, Et, quam formosa est, tam ferus urit amor. Si tibi lingua foret, proferres verba, sed illa, Ora potens miti voce movere, silet; Et, quamvis sileas, tu dicere verba videris, Et mulces fletus, saevius illa tumet. Annuis, ingredior quoties, reddisque salutem, Illa, negans, solum dicere novit, "abi!" Laeta manes, mecumque sedes immobilis, illa, Mobilior sicca fronde, superba fugit. Te crebro ostendis, crebro latet illa; querelas Tu vanas audis, surdior illa freto. Estis inaequales cunctis in rebus, et ambo Dispariles, sed vos res facit una pares: Illa ab amore procul, quia vitae munera nescit, Emoritur, tenebras tu quoque mortis habes.
93. de Caelia et Cupidine Armatur telis puer aliger, accipit arcum, Et ruit in dominam cum face. laetor ego. At domina ut torsit sua lumina, diffugit ille; "Non te (parce, precor!), cor peto amantis," ait.
94. de seipso, Morte et Cupidine Dum mea lingua vocat Mortem, Mors advenit et, "quid Vis?" ait. "hoc cupio," dico ego. "caede caput." Falcem aptat collo, caedit; nec caeditur ulla Vena, nec elapso membra cruore cadunt. Miratur Mors; ipse tremo, ceu canna palustris Cum quatitur rauco saepius acta Noto. Vidit ut id, summo dilabitur axe Cupido, Et dicit, "non hic ense perire potest. Si quissem hunc ferro seu tristi abrumpere flamma, Hoc arcu quoties occubuisset amans! Ossibus hic tantum dolor est et pallor et ardor, Pulchra sed eius habet Caelia pulchra animam."
95. de Caelia et Papilione Papilio, fulgens dominae dum lumen oberrat, Carpit et a teneris oscula grata genis, Occidit. ante tamen nigrum quam viseret Orcum, Dicitur haec surdis verba dedisse notis: "Ecce! hominum quae mille domat, quae mille deorum Pectora, me manibus, quae modo fama, necat!"
96. ad lectorem Si molles elegos et vana epigrammata texo, Non mirum: mollis, tu quoque vana facis.
97. de seipso et Caelia Ut movit crines ventoso Caelia flabro, Accessere ipsi frigora, flamma mihi. Hoc mirum: in glaciem duram convertitur illa, Quae nunquam aestivo sole liquere potest; Ipse cinis fio. sed qui me novit amantem Apposuit cineri subdita verba meo: Caelia, frigus amans dum percutit aera pennis, Fit glacies; miser hic frigore adustus obit.
98. ad Gasparem Angerianum Desine sollicitis vitam producere curis, O pater, et quae sunt tempora nosce: fluunt. Iam, rude donatus, requiesce, atque otia quaere. Clarus es, et docta Pallade factus eques. Undique laudaris. novit Campania fasces Tota tuos, dives Daunia et Aprutium, Et norunt Calabri dulcisque Neapolis, omnes Lucani. reliquum nunc tibi tempus habe. Quo fluis? optando cruciaris, et omnia venti Conculcant. satis est vivere. vive hilaris. Dum maiora petes, aderunt nec vota, dolebis, Aegraque crudelis viscera spina premet. Cernis ut acris hiems tumeat, freta concitet ater Africus? ingrati iurgia linque fori. Est urbs Hirpinis Arianum in collibus. illic Roberta ex Guisio sanguine nata parens. Illic laetus ager, domus illic grata, virensque Hortus, et ex omni vinea parte ferax. Gaudia diffugiunt. illuc secede; tuumque Dilige sic natum, natus ut ipse patrem.
99. de suis studiis Quid sit libertas novi: mea grata voluptas, Dum vigilet studiis parva lucerna meis. Hoc iuvat, an visam reges regumque triumphos, Et stabo ante tuum, dives inepte, torum? Quis te ferre potest nisi demens? ferre tumentes Qui norunt fastus, limina magna terant. Hic mihi grata quies, et, quamvis saeviat Auster, Enitet exiguo iam meus igne focus. Pulso chelyn digitis, et dulcia carmina canto, Carmina quae possunt saepe movere deos. An mea languentum conturbant gaudia morbi, Iurave clamosi litigiosa fori? Hoc melius quam ferre tuas, plebecula, sordes, Irarum et pleno corde redire domum. Ite, alii, in bellorum acies, in proelia, in hostes. Tuta magis sunt haec castra: cruore vacant. Hinc procul ambitio, procul hinc vesana cupido, Rugaque turbatae frontis et ira procul. Conscia mens recti fida est custodia, dumque Nil obsim, mea quo membra pavore trement? Tota ruat caeli moles, non terreor. ipsa, Ipsa ruant in me fulmina, laetus ero.
100. ad Caeliam Nunc vivo et vivis; vivi iungamur amantes, Et laeti in media simus uterque rosa. Gaudentes vivunt; blandos excludet amores Et dulces lusus taetra senecta, obitus.
101. de Caeliae venatione Dum custodit agros canis, et loca pervia cingunt Fila plagae, et flatu cornua plena sonant, Dum ferit aerias clamor venaticus auras, Exsilit exserto dente protervus aper. Nunc hac, nunc illac ceu fulmen perfurit, atque Contra illum quisquam comminus ire pavet. "Formidatis?" ait Mavortia Caelia. vestes Complicat, effusas aptat in aure comas, Flectit equum in gyros, stringit venabula dextra. Ille ferox dominae concidit ante pedes. Obstupuere omnes. tunc quidam, "non ego miror Nec stupeo, ferro si fera caesa fuit. Ecce! potest oculis pulchris et pectore pulchro Armatos homines et laniare deos!"
102. mittit corollam ad amicam Floribus intextam diversis mitto corollam, Quam feci manibus nunc tibi, vita, meis, Ut cingat flavos crines, et tempora circum Fulgescat. tepidi munera veris habes. Sunt hic (ecce! vides) ridentia lilia, pulchri Narcissi, atque tuae pulchrae, hyacinthe, comae Necnon Idalio maculati sanguine flores, Atque alii, tellus quos modo feta tulit. Si quaeris, "donum quid vult sibi tale?" corolla Ut viret haec parvo tempore, forma viret.
103. irascitur amicae Ecce! tumet forma praestanti Caelia, statque Insigni crine et fronte nitente ferox. Praeteriens humili si dico voce salutem, Non audit vocem, nec mea damna videt. Rideor, infelix. anni, properate, diesque, Acceleraque tuos, curva senecta, pedes. Finde genas sulcis, et canos effice, tantus, Tantus ut ex illo corpore fastus eat.
104. ad Caeliam Ne fide humanis, mea Caelia: cuncta creata Sunt nihil, et nulla cum ratione fluunt.
105. de seipso et Cupidine dialogus Cur sic expalles? ubi nunc color igneus, artus Qui tibi, si memini, condecorabat, Amor? Dic, ubi labentes humana in corda favillae? Unde fugis? tua cur membra pavore tremunt? Dic, ubi sunt alae atque arcus? ubi tela, pharetrae? Non ille es, genuit quem Venus orta salo? Ipse fui quondam deus, et caelestis et ingens, Quem peperit gratis fluctibus orta parens. Nunc paveo et fugio, nam me superavit amantem Quae nata est damnis unica forma meis. Dic, non solus habes, non solus numen amantum? Numina quid prosunt? saucius, ecce, vagor. Quis te prae grandes iaculatur fortius ictus? Una dea est, homines quae ferit atque deos, Et non est illi sicut mihi debilis arcus, Qui non transmissa cuspide vulnus agit. Dic, quibus haec armis te tantum exterruit hostem? Arma quibus vicit me modo nullus habet. Illa oculis, oculis armata potentibus audet: Intuitu ex umeris excidit ala meis. Arcum colloquio fregit, risuque pharetram, Pallorem membris facta proterva tulit. Exibat leni qui dulcis anhelitus ore Surripuit mentem, surripuitque facem. Defeci infelix. mihi damna nigrumque colorem Iniciens rapuit cuncta decora vides. Ergo vacas, et nostra silent incommoda, statque Tutus amans? per me qualibet ire potest, Sed manet in terris quae me confixit et ussit. Dic, quae? nota tibi Caelia? nota: necat!
106. de tabella combusta Assumptam lychno simul ac videt esse tabellam, In qua picta meae lumina erant dominae, Incusat lychnum pictor. cui sic ego, "demens, Falleris; ipsa suo lumine adusta fuit."
107. de Caelia et aura Lactea fulgentes dominae per colla capilli Pendebant, quos dum prospicit aura, refert, "Quam pulchram aspicio frontem! par illa dearum Frontibus. accedam? quis vetat? ecce, patet." Haec simul ut dixit, veloces excutit alas, Coepit et in nivea fronte movere comas. Illa tamen motos crines astringit in orbem, Increpat et Zephyri saevaque flabra Noti. Aura sed institit, quae, dum turbare capillos Non potis est, labris haeret, et ora subit. "Hic, hic laetor," ait, "nam dulcia basia carpo, Basia spiritibus basia digna meis." Dum sic laetatur, dum sic sua gaudia iactat, Occidit in casto facta beata sinu. Hanc Venus in medio locat aere, condit et urnam, In qua sub tali carmine nota cubat: "Aura in amore fui felix, nunc sum nihil aura, Sic fiet quae stat Caelia saeva nihil."
108. ad Caeliam Luce tua ipse calens, timeo ne maximus ignis Sic calor hic terras et maris urat aquas.
109. caelo comparat amicam Septem errant ignes per caeli mobilis axes; Septem etiam illa suo in corpore signa tenet. Ostendit gelidos vultus argentea Phoebe; Illa suum intextum de nive pectus habet. Mercurius linguae decoratur dotibus, illa Eloquio dulci saxa fretumque domat. Apparet cum mane Venus, cum vespere; et illa Utroque apparet tempore, clara magis. A liquidis veniens Sol praeclarissimus undis Enitet; illa suo, cum venit, ore nitet. Fortior armato Mars milite surgit; et illa Fortior armato milite surgit atrox. Iuppiter, aspiciens, cum terra pacat Olympum; Cum caelo, aspiciens, illa serenat humum. Curvatur senio tristis Saturnus; et illa, Pulchra satis, tantum moribus exstat anus. Quicunque ergo meum non unquam vidit amorem, In caelum attollas lumina, doctus erit.
110. ad citharam Te pulso digitis, et curvo pectine pulso; Me pulsat saevo verbere saevus Amor. Tu cincta es nervis; mea sunt religata catenis Pectora. dulce sonas carmen; at ipse queror. In medio stant bina tibi, stant vulnera; pectus Mille meum quassant vulnera, mille faces. E buxo contexta nites; ego pallidus umor Tabeo, et in vilem respice! vertor humum. Cum pulsaris habes animam, nam membra resultant Spiritibus; tecum mortuus ista loquor.
111. ad Caeliam I, lege nunc florem. si floris praeterit aetas, Non florem at sentes vae tibi! cana leges.
112. de Caelia et Cupidine Caelia conspicuos ornarat flore capillos. Captus Amor pulchri floris amore refert, "Da mihi, diva, tuum florem." "do," Caelia, "florem," Inquit, "Acidalias si dabis ipse faces." Accipiens florem, puer hic sua tradidit arma. Sic Amor it laetus flore, puella face.
113. de absentia amicae Hic, ubi sum, mites aurae, felicis et horti Sunt hederae, et lauri, Phoebe decore, tuae. Hic lassus recubat Boreas, hic otia litus Incitat, et somnos, dum silet unda, facit. Commoda Parthenopes hic balnea, veris et ampla Rura, ubi perpetuo flore nitescit humus. Sed, quoniam dulcis procul exstat Caelia, mitis Aura fugit, sentes et meus hortus habet, Frigidus insurgit Boreas, et litora fluctu Curva sonant, vigili cedit ab ore sopor. Nil hic Parthenopes, sed inhospita saxa Lycaei Aspicio. hic illa, hic sit modo, divus ero.
114. ad Caeliam Qui spuma exortam Cyprin, qui Cypride Amorem Dixit, non vidit quam tua forma nitet. Obvia tu quoties fis nobis, una nitenti Aspectu exoritur Cypris et unus Amor.
115. de seipso et Cupidine dialogus Cur veheris curru nec pennis, alme Cupido? Sum fessus; pennas non habet ala suas. Non meus hic currus, sed matris. Cerno columbas Purpureas. tales dat mihi mater aves. Advehor his avibus. sed postquam lassa columba? Advehor a gemino passere laetus Amor. Qua veheris volucri cum lassus passer anhelat, Nec potis est pennis se mage ferre suis? Caelia tunc passer, tunc Caelia pulchra columba, Caelia tunc albus cycnus et albus Amor.
116. ad pictorem Dele opus hoc, pictor, duplici ne Caelia flamma Nos urat. picta et viva dat ore faces.
117. de Caelia cupiente auram Aestiva recubans sub quercu, Caelia dixit, "Nunc vellem afflatus, mobilis aura, tuos." Confestim a nostro pelluntur pectore flabra, Aura fit ex illis, motat et aura comas. Caelia laetatur vento, sed dicit, "ut ignis Fervet, et urentes cerno venire rogos!" "Ne mirere," ait aura, "tuus me mittit amator, Et magnus fluit hic corde calente calor. Sed miror quare nunc poscis frigora, totas Sueta tenere hiemes, sueta tenere nives."
118. de sua poena immutabili Dic, ubi Thebarum portae, Babylonis et alta Moenia? Romanae, dic, ubi sceptra togae? Herba tegit Troiam, Graias tegit herba Mycenas Nec credis montes hic, ubi campus, erant. Quod secat Europam et Libyam mare vomer arabat, Nexaque cum Brutiis Trinacris ora fuit. Ecce, hominum steterant ubi quondam tecta, ferarum Nunc lustra urticis obsita cerne! iacent. Quot maria atque lacus tellus absorpsit? et ipsa Quot titulos tellus, quot laceravit opes? Atteritur digitis aurum dum fertur, et undae Saxa cavant, mutant flumina curva vias. Inscribunt Pario reges sua nomina saxo; Nomina cum saxis sunt peritura suis. Omnia sub magno tandem vertuntur Olympo. At mea in aeterno poena dolore manet.
119. de Venere et Cupidine Cypris ait nato, "da flammas, Caelia friget." Natus ait, "flammas possidet illa meas."
120. de pulice Pulchra pulex tenerae penetrat dum membra puellae, Clamque subit niveum dente premente femur, Comprimitur digitis, et nigro clauditur Orco, Sed dedit hoc illi distichon alma Venus: Mortuus hic iaceo, sed non hic mortuus: ardens Dum premor albenti pollice, vivo pulex.
121. de Caelia et Cupidine Dum legit ungue rosas et candida lilia dulcis Caelia, de lectis floribus exit Amor. Vidit ut hoc, subito excussa est terrore parumper; Mox, confisa suis viribus, haec loquitur: "Nondum nude, manes? nondum me linquis inermem? Num nequeo fronti carpere serta meo?" "Quid cruciaris?" ait deus ille. "sopore quietus Qui stabam accusor? quis vetat ista tibi? Sive rosas mavis, seu mavis lilia, sume, Sume impune, tuus talia fundit ager." His dictis, serto nectit florente capillos, Et, spernens nudi numen Amoris, abit. Invidet ipse puer, potis et nec ferre, "triumphus Non erit unius," dixit; "adibo." volat. Illius agglomerat se serto et crinibus, atque Ambo summa homines impietate necant.
122. de Caeliae fulgore Fulgida sat lunae lampas, sat fulgida lampas Stellarum, et lampas fulgida, Phoebe, tua. Fulgidior certe mea Caelia lampade lunae, Lampade stellarum, et lampade, Phoebe, tua.
123. de sua metamorphosi Conspicua in specula dum staret Caelia, dixi Luminibus dixi talia verba meis: Dum licet, et vobis haec lucent signa, videte. O quantum est unam posse videre deam! Mirentur gemmas alii, mirentur et aurum; Cum gemmis, cum auro quid mihi? laetor, amo. Nunc habeo Croesi gazas, et Lydia quicquid Fundit humus, quantas Crassus habebat opes. Ferte illuc animos, ferte illuc corda; sub illa, Non mecum, cupio vivere: numen habet. Haec dum iussa oculi expediunt, immobilis illic Factus ego, in lapidem vertor et addor humo. Hinc data fama mihi; nam turbae dicor eunti: Hic lapis, hic quondam mollis amator erat.
124. ad Amorem Quis tibi tot flammas, tot tela ministrat? amoeno Caelia dat flammas pectore, tela oculis.
125. de Caelia et flore Dum pulchrum hamatis florem mea Caelia spinis Eligit, atque nova contegit arte comas, Flos ait, "abruptus si sum semel arbore, grati Cum venient veris tempora, rursus ero; At tua lanificae mutilant si licia Parcae, Non redit ex atro pulvere frontis honor." Illa refert, "grati non florem veris eundem, Sed similem, video, tempora ferre solent. Sic ego cum fuero tenues dilapsa per auras, Aequalem, non me, forte videbit humus." Flos inquit, "nunquam si reddunt Fata iuventam, Cur temnis quae dat munera dulcis amor? Sic numerasse dies, si funus sentiet atrum, Maerebit. tradent saecula nulla parem."
126. de Caelia et Cupidine Caelia sub querna captabat fronde quietem, Quam simul ut vidit currit amator Amor; Dulciaque e labris dum carpit suavia, somnus Evolat, illa gemit, lumina pandit, ait, "Quis me pressat?" Amor, dulcedine captus, abire Dum nescit, capitur, fit nova praeda, dolet. Donec det pretium, ceu pignus linquitur ala. Nunc illa auratos ventilat ala comas, Et quoties mitis renovatur ab aere ventus, Ipse miser toties igne calente cremor.
127. de suo amore aeterno Tempore tecta ruunt praetoria, tempore vires, Tempore quaesitae debilitantur opes. Tempore vernales flores, argentea et arent Lilia, praefulgens tempore forma fluit. Tempore montani lapides, et tempore virtus Occidit, et regum tempore defit honos. Tempore mutantur cineres in saxa, peritque Tempore fama, perit gloria, nomen abit. Vertitur in senium tellus, et tempore montes Deficiunt, aequor tempore perdit aquas. Tempore fit caelum variabile, tempore Phoebus Luce caret, scriptum tempore marmor obit. Tempore durities, decedit tempore livor, At meus heu! nullo tempore cessat amor.
128. de culica Non sinit ipse culex placidos me carpere somnos. Credo equidem, in culicem se modo vertit Amor!
129. de Caelia et Cupidine Cum saeviret hiems, et Caelia posceret ignem, "Maximus est ignis femina," dicit Amor. Illa refert, "nullum, nullum dat flamma calorem, Sunt magis haec Scythica frigida membra nive. Tange manum. quam friget!" Amor: "te tangere nolo, Ne sis causa meae mortis, et igne cremar."
130. de Caelia et pictore dialogus Dic, cuius facies tam miro picta colore? Haec facies miro picta colore tua. Dic, quare expressa est ita clauso lumine? parce; Non potui: totum flamma fuisset opus.
131. ad somnum Non potui tunc, Somne, mori? da, Somne, quietem Talem iterum. brevis, o quam brevis illa fuit! Hoc saltem liceat, si gaudia vera negantur. Est aliquid, similis dum subit ossa sopor. Illae, illae tenebrae tribuerunt undique lucem: Lux tribuit tenebras; lux tenebrosa, vale. O quales, quales mammas, o qualia crura, Quale femur tetigi! nil ego voce loquor. O pudet, et quae sunt dulcissima iure silentur. Cur sileam? totus fervet amore polus. Lassi ambo postquam requievimus, oscula labris Mille illis data sunt, reddita mille meis. Somne, veni, sed qualis eras, cum talia vidi. En, satur et potus lumina claudo. veni.
132. de Cupidine et seipso Cum vidisset Amor mea corpora nuda nec ulla Vulnera, "num noster non ferit arcus?" ait. "Num ventosa mihi sunt tela, nec illa cruorem Educunt? nulla hic plaga cruoris adest." "Desine mirari," dixi. "tua tela sat urunt, Sat feriunt; alter me tamen urget Amor. Illa, illa aetherea quae fronte superbit, Amoris Regnum habet, et sola vulnera luce facit."
133. de Caelia et somno Vidit ut herboso prostrata in gramine membra Somnus erae, prope fit, gestit adesse, refert, "Grata haec (aspicio), formosa haec; angor et uror; Irruerem, sed me cogit abire timor, Excita ne surgat, vinclisque coercear et sic Torquear. hinc, timor, hinc effuge! vincit amor." Haec dicens, ori vibrantibus oscula linguis Ingerit, aethereas carpit anhelus opes. Non contentus adhuc, complexibus utitur arctis, At tamen, amplexus sensit ut illa graves, Desilit attonita, et socios vocat. effluit illinc, Illinc alatus, ceu levis aura, Sopor, Et, procul existens, fatur, "requiesce sub umbra. Oppressi corpus qui tibi, Somnus eram. Hoc tamen admoneo, vivas feliciter et nunc. Cras quid eris, nescis. gaudia carpe: fluunt. Ut fugi ex oculis ego nunc exclusus apertis, Sic fugis ipsa. mihi, si mihi credis, ama."
134. ad Cupidinem Si tua castra sequor, cur me crudeliter uris? Parco tibi: nescit iura modumque puer.
135. de seipso et Caelia Sum cinis in gelidis tumulis, sum vivus, amator; Sum maestus, laetor; sum sine voce, loquor; Et locuples et pauper amo; spe nutrior, exspes; Et mando chartis carmina, mando notis; Terra mihi colitur, tumidis et mergor in undis; Sum saturo et farto ventre, premorque fame; Haurio fontis aquas, et anhelis faucibus haeret Sicca sitis; video, lumine cassus, iter; Hic moror, atque etiam hinc propero; miser audio surdis Auribus; includor carcere, liber eo; Ora madent lacrimis, et rident ora; profundos Corda cient gemitus, corda perussit amor. Torqueor infelix ex omni parte, sed una, Una mihi semper, semper iniqua mihi.
136. ad corollas Ante fores madidae sic, sic pendete corollae; Mane orto, imponet Caelia vos capiti. At cum per canam cervicem fluxerit umor, Dicite, "non roris, sed pluvia haec lacrimae."
137. de Caelia et Cupidine Pelliciam induerat se frigens Caelia vestem. Inquit Amor, "calido me tege, quaeso, sinu. Canet humus nivibus, stridens aquilonibus imber Saevit. eo nudus. respice: membra tremunt." Illa, "libens faciam, sed primum pone sagittas, Pone arcum." abiecit protinus arma puer. Illuc ingressus, subito se fovit amictu. "Perpetuo hic utinam vita daretur," ait. Mox paulo tantum sensit sub tegmine frigus, Ad Paphon ut celeri fugerit inde pede.
138. flos Flos ego qui venio sum nuntius. alloquor: hora Fulgorem una meum praeripit, una tuum.
139. de seipso et Cupidine dialogus Tu, solitus quondam caelo gaudere nitenti, Quid facis hic nudus? nudus amator; amo. Frigora non brumae sentis? ego torreor. ala Cur non ex umeris pendet? adusta fuit. Non arcum pictum, pictam non cerno pharetram. Non mirum: maius tu quoque vulnus habes. Quis tibi cor miserum, quis sensus abstulit imos, Fregit et ingenii florida dona tui? Ergo sumus tristes ambo? sumus ambo sub uno Vinclo? unum vinclum pressat utrunque, vides. Credebam ipse meum te cor fixisse sagittis. Falsus eras. quemnam fixit inermis Amor? Cum tibi visa fuit quae sole nitentior exstat Caelia, in illius pectore clausus eram.
140. de Caelia navigante Navigat aurata dum sollers Caelia navi, Neptuni et laeto lumine regna videt, Cantabat (memini), stans celsa in puppe facesque Iniciens undis, talia pulcher Amor: "Ussimus ambo polos, nunc urimus aequora, flexo Ipse arcu, haec oculis et miser urar ego!"
141. de pictore et Cupidine Pingeret Idalium in tabulis cum pictor Amorem, Pictori inquit Amor, "me male pingis, iners. Non sum pennatus, pharetram nec gesto nec arma, Nec manus accensas ventilat igne faces. Pallentem et maestum pingas, si pingere me vis Ora gemant, madeant fletibus ora meis." Cui pictor, "quid aves ita pingier?" "amplius," inquit, "Non sum Amor; illa, illa est Caelia pulcher Amor."
142. de seipso et Caelia Quaerebat lucem exstincto dare Caelia lychno. "Quid quaeris lumen?" dico ego, "lumen habes; Sole magis fulges." ait illa vaferrima, "quod nunc Quaero mihi potis es tradere, namque cales." "Ecce, adsum," refero; "immensam de corde favillam Excute." respondet, "tu sine corde manes."
143. de Caeliae nive Transibam, frigens. vidit me Caelia, risit, Et mea compressam iecit in ora nivem. Non nix illa fuit, rapido sed qualis ab Euro Arentes calamos urere flamma solet. Tunc arsi infelix. sunt haec miracula? possunt In media fieri flammea tela nive? Credo equidem, densas potuisset adurere nubes, Cumque pruiniferis aequora fluminibus. Pone arcum; pudeat te flammas ferre Cupido. Hoc numen verum, hoc: corda cremare gelu.
144. ad Caeliam Fervet aquis aequor, ventis impellitur aer, Et furit accensus Sicelis Aetna rogis. Heu! simul haec nostro mala sunt in corpore: fletus Fundit aquas, gemitus flamina, corque faces.
145. de seipso dialogus Cur gemis? uror amans. urit quae flamma? puella Sit quaevis, animos abstulit una meos. Dic crines. flavos. oculos. nigrore coruscant. Cervicem. mira est. labra. corallina habet. Dic faciem. Venerem venatricemque Dianam, Posset et aequoreas exsuperare deas. Quanto haec ingenio? caelesti. pectore quanto? Procero. atque umeris? ampla. benigna? nihil. Albicat? illa nivem et candore coagula lactis Vincit, nativus tingit et ora rubor. Pinguis an exilis? manet inter utrumque. mamillae? Turgidulae, quibus o basia milia darem, Nec satiatus adhuc, illic me perdere vellem. Contingant, precor, o talia fata mihi! Cetera dic. novit quis cetera? vestis opacat, Nec fas illa loqui, quae meliora puto. Texere scit? sollers tela superatur Arachne, Penelope fuso, provida Pallas acu. Scit Musam et Phoebi citharam? cum cantat habetque Plectra manu, dici Calliopea potest. Nunc nosco. illa potens est Caelia. desipis, amens! Desipio? hoc nosco: cor necat illa meum.
146. de Iove Fit cycnus, taurus, satyrus, fit Iuppiter aurum, Ob Ledam, Europen, Antiopen, Danaen.
147. de Caelia et Cupidine Caelia candentes ferro cum raderet ungues, Infecit laeso pollice sanguis humum. Hoc ut vidit Amor, "nolito huic fidere," clamat; "Impegit (vidi) vulnera saeva tibi." Nondum finierat voces sua lingua, per auras Cum volat, et dominam fit prope, et haeret humo. Clam, clam diffusis intingit spicula guttis, Et dicit, "nunc sum fortis et asper ego." Inde ubi se niveis adduxit in aera pennis, Villarum et summo in culmine sedit atrox, Incepit maria ac terras exscindere, tuta Nec fuit ex illis ictibus aula Iovis.
148. de seipso et speculo Cernebar vitreo in speculo, et mecum ipse querebar Quod tam praecipiti curreret hora pede. Ingemui, et, vitae memorans dispendia, flevi, Et dixi, "evadam, qui modo cerno, nihil. Non sum sicut heri, paulatim mutor, et, anni Dum serpunt, faciem ruga senilis arat." Haec ego dum surdas nequicquam vanus ad auras Proferrem, speculi dixit imago mihi, "Quod nihil appellas requies tranquilla malorum. Certe illud peior mors tibi morte manet, Nam stantis, dum fles, aetatis labitur umbra, Et quae non captas gaudia, perdis inops. Incipe, sic sapies; dubium nec differ in annum. Si potes optati munus amoris, ama, Ut moriens dicas, ego vixi. nubila terge; Sic tibi perpetui tempora veris erunt."
149. de Caelia et seipso dialogus Quid spectas? specto tua lumina. quid tibi nostra Lumina vis? nostrum surripuere animum. Miror. Vera loquor. radios iaculantur et ignes, Perque mea accedunt lumina, abitque animus.
150. de seipso et aura Cantabam in silvis, "aura o Zephyraea, calores Excute ab attritis artibus." aura venit. "Quid me poscis?" ait. "non sunt mea flamina tanti. Aspice, quam parvo murmure parva feror! Det licet afflatus Boreas, det Nereus undas, Non possem ardores attenuare tuos." Fontano mulcens ego tunc incendia fletu, Dixi, "infelici quis mihi tradet opem? Haec, roseo spirans cursu, sic asserit ignes. Si vult, exstinguet Caelia tota gelu est."
151. de Caelia convalescente Cum mea ferventi langueret febre puella, Purpureo et starent candida membra toro, Induit invisum Mors lurida protinus ensem, Et petit infestis aurea tecta rogis. Irruit, at, postquam vidit sine labe papillas, Et quales profert flava Minerva oculos, Obriguit retroque dedit vestigia, et inquit, "Non haec Lethaeam digna subire ratem." Sic fata, infernas pudibunda recessit ad umbras, Ausaque sic nigro verba tonare Iovi: "Quaecunque aethereo sub regno regna morantur Sunt nostra; una, precor, Caelia morte vacet." Annuit hoc Pluto. facta est dea, et ilico cedunt Nubila, et intonsus dat quoque Phoebus opem. Sperandum est, postquam Mors importuna pepercit, Facta dea, ut nostras audiat illa preces.
152. ad Caeliam Mors mihi dat vitam, mihi mortem vita, sed omni Vita mihi peior morte: dolenter amo.
153. de seipso et Cupidine Postquam picta fuit facies mea, protinus arcum Sumpsit Amor, pictam contudit et faciem. "Quid pictos," inquam, "laceras, puer invide, vultus? An non sat telis pectora nostra tuis?" "In te nullus," ait, "locus est sine vulnere. vulnus Addere vulneribus quid nisi lasso manus?" "Te lassas," dixi, "magis hic, nam spicula perdis Et flammas: caret haec picta tabella anima." "Hoc verum," inquit, "habet praeclara at Caelia numen, Aspectu ut caleant omnia picta suo."
154. de Cupidine Cum puerum Veneris vulgus spectaret inermem, Vulgus ait, "cur es factus inermis, Amor?" Respondit genetrix, "pro certis ecce! sagittis Utitur illius pectore, et astra ferit."
155. de Caeliae reticulo Reticulum ex auro intextum rutilante venustam Vestierat frontem vestieratque comas. Quod cum vidit Amor, dixit, "flammatur amore Caelia, nam gignunt aurea fila faces." "Non hoc," Cypris ait. "nihil est ut carius auro, Sic illa in toto carius orbe nihil. Sed, miror, quare, quare illud vulnerat aurum? Ut video, longa cum face tela iacit." "Falleris," inquit Amor; "non aurum vulnus, at illi, Illi oculi faciunt. aspice! saxa terunt!"
156. de Caelia et Cupidine Forte videns natum Veneris per prata vagantem Caelia fronte placens, Caelia crine placens, "Pone arcum et certemus," ait; "pone arma facesque, Hic tibi si mecum proelia inire libet." Illi dicit Amor, "si pono haec arma, quid in te Nudus agam? pugnax tu magis atque potens. At si bella placent, et stat tibi tanta libido Certandi, tela hac lege repono mea, Ut claudas oculos (oculi fulgore perurunt), Ut frenes linguam (lingua diserta necat)." "Nil horum impediet" pulchra "haec certamina," fatur Caelia, "Claudo libens lumina, lingua silet." Non exspectat Amor, sed in aere tollitur alis Et fugit, exclamans, "sat tua forma potest!"
157. ad Caeliam Si deus est Amor, et pacem meditatur, et optat Quae bona sunt, cur non hunc celebrabo deum?
158. de Venere et Cupidine Forte sub umbrosa requiescens arbore Cypris In gremio puerum foverat aligerum. Cypridis abscedit gremio puer aliger; illa De somno surgens quaerit anhela deum. Quaerenti exclamat genetrici vulgus, "Amorem, Quem quaeris, splendens Caelia surripuit."
159. ad Caeliam Ut scirem quanto sim tecum iunctus amore Atque fide, misi cor tibi. non rediit. Hospitium praedulce tuum. non amplius optat Hos artus; gremio gaudet adesse tuo. Post, gemitum eieci, qui cordis nuntius esset. Illum etiam, est quamquam saepe reversus, habes. Nescit ubi sit cor, nec novit dicere; solum Spirat, et exusti pectoris auget onus. Illi saepe loquor, "quid agit mea Caelia? quid cor?" Nil referens, linquit corpus inane, fugit. At nunc mitto animam, quae si non ipsa redibit, Protinus infelix hac tumulabor humo.
160. ad eandem Quid speculum spectas? vis verum nosse colorem, Quantaque sit vultus gratia viva tui? Aspicias cum mitto tibi mea saucia corda: Illic te docta cuspide pinxit Amor.
161. de Caelia et libello Cum legeret scriptas in parvo codice flammas Caelia, "mentitur qualia scriptor!" ait. "Non sic exardet, nec sum tam pulchra decensque, Ut fatur; sunt haec cortice vana magis!" Tunc codex, chartis qui volvebatur apertis, Ter voluit, nequivit voce referre sonos. Hoc fecit: vacuo misit suspiria caelo. Et mecum in cinerem, igne crematus, abit.
162. de Caelia et Cupidine Vidit Amor dominam. stupuit. cecidere sagittae. Armavit sese Caelia. fugit Amor.
163. de seipso et Flore dialogus Bellule flos, salve. quis te, bellule flos, misit? Illa tibi Aetnaeos quae iaculata faces. Flaccescis, cerno. sic vultus flaccet amantis; Maerenti sic stat, sic stat in ore color. I nunc ad dominam retroque revertere. non id Significas, quamvis sit mihi nulla quies; Sed, quoniam viridem non servas usque decorem, Quam cito crudelis deperit illa, doces.
164. de Venere et Diana Sumeret a labiis cum basia Cypris Adonis, "Lasciva es," dixit casta Diana, "nimis." "Quod sum," Cypris ait, "fateor; lascivior, hoc tu Clam facis: Hippolytus tecum in amore manet."
165. de Caeliae cantu Gaudebam, audivi dominam cum voce canentem, Gaudebam. qualis tunc mihi, qualis erat! Ex umeris nullo fluitabant ordine crines, Et nulla nitidus stabat ab arte color. Tunc mage compta mihi, mage tunc formosa decensque Visa fuit; poterat saxa movere sono. Sed, quia nulla diu firmantur gaudia, volvit Forte oculos, videor, visa repente dolet. Lingua ciens cantum silet, et sua plectra recondit. Turbatur, misero multa minatur, abit. Deseror infelix, avulso corde, cadoque, Acclinans oculos mortuus. illa redit. Ilico ut aspexit consumpti corporis ossa, Colligit et nullo funere condit humi. Impia, nil maerens, haud plenum carmen ibidem Inscripsit, dulci hic voce peremptus amans.
166. ad lectorem Si tibi non placeo, placeo mihi. lector, abibis. Hoc satis, auctori si sua scripta placent.
167. de Amore In tabula primus tenerum qui pinxit Amorem, Ingenio et docta non fuit ille manu. Non puer est qui Pana potest superare fretumque Qui domat et terras, aera, quique polos. Non caecum dicam: pungentibus utitur armis, Et quicumque ferit, num sine luce ferit? Non findit latum pernicibus aethera pennis; Sic nunquam a nostro corpore fixus abit. Non mihi nudus erit: spoliat qui membra deorum Quique hominum, nunquid veste carebit inops? Dum loquor id, ridens inquit mihi Caelia, "Amorem Pingere vis? Vultus aspice! pinge meos."
168. de seipso dialogus Dic, cur in vultu sic palles? sanguis ad ima Corda fluit, quae sunt paene cremata rogis. Cur defles? magnos ut lapsa hos unda calores Molliat; in casso corpore flamma furit. Cur gemis? ambesos ut amabile frigus in artus Currat, et insanas temperet aura faces. Cur quereris solus? solus comburor ab igne. Qui non credit, amet, nunc ego sicut amo. Cur non in mutos cineres converteris? ingens, Ingens id dominae non sinit esse gelu.
169. ad Caeliam Ni lacrimae fluerent, in flammam totus abirem, Et, ni flamma foret, diffluerem lacrimis. Sic servor lacrimis, sic flamma servor. adurar Aut lacrimer, vitam praebet utrumque obeam.
170. de Caelia et Borea Ut Boreas ussit glaciali frigore flores, Ausa est in Boream Caelia probra loqui. "Audes, nympha, deum petulante lacessere lingua?" Respondit Boreas. "num tibi notus ego? Te rapiam levibus sublimem in nubila pennis, Et iungere meo praeda coacta toro." Substitit illa ferox, ut saxum in montibus altis Quod ruere e summa rupe procella nequit. Non potis ille frui quod amat. dat basia labris. Nunc magis illa gelu labra notata placent. Denique tanta fuit dulcedo et tanta voluptas, Arserit amisso ut frigore ventus amans.
171. ad Caeliam Dum laetor vivo, morior dum tristor. abibo Laetus ego, postquam cura perire facit.
172. ad eandem Cum sumis citharam et diffundis in aera cantum, Saxa avidis pendent auribus, aura silet. Cum solvis crines vento, Dictynna videris, In silvis quando caede cruentat apros. Cum rides, laeti discerpunt nubila venti. Cum loqueris, fulgent sidera, vernat humus. Cum motas oculos, quid non Amor impius audet? Audet et irato praeripere arma Iovi. Cum graderis, te tota cohors miratur euntem, Tota cohors passus laudat amatque tuos. Sed, quia maturae non carpis poma iuventae, Haec in tam pulchro corpore sunt lacrimae.
173. ad Caeliam Cur immortalem te reris? pone tumentes Fastus. mortalis fis pietate carens.
174. de Iove et Iunone Iuppiter, insani dum saeva Cupidinis arma Et nequit accensas pertolerare faces, "Iane biceps, caeli custos, mihi limina pande, Pande, nec hoc unquam sentiat uxor," ait. Sensit ut hoc uxor, turbatur, et undique fluctus Ore vomit, liquida fit magis atra pice. Irruere in magnum magna cum voce Tonantem Audet, et illius detrahit arma manu. Clavigerum terret Ianum, lustratque per omnes Terras, si videat quo vir in igne calet. Nunc huc, nunc illuc dum torvo lumine se fert, Aspectu patuit Caelia pulchra suo. Quam simul ut vidit, caecas exarsit in iras, Atque inquit, "senti quid mea regna queunt". Dum rotat et piceo contorquet ab aethere fulmen, Illud in haec durus pectora flexit Amor.
175. de Caelia et Amore Vidit ut aethereos oculos Amor illius, inquit, Inquit Amor, "nulla hac pulchra puella magis." Sensit ut immites animos Amor illius, inquit, Inquit Amor, "nulla hac saeva puella magis."
176. de seipso Dum canerem et citharam pulsarem pectine solus, Solus apud dominae, nocte silente, fores, Audivi, fateor, vocem. sic dixit: "amator, Stultus es. in ventos irrita verba fluunt." Respondi nil esse, "loquor, quodcunque sed aegrum Saepe iuvat poenas promere voce suas. Haec mihi, non aliis refero. sint sidera testes, Et, si surda manent sidera, saxa precor, Et ventos, nubesque atras, et limina, quae me Excludunt: sunt haec verba doloris; amo."
177. de Cupidine querente Hic arma atque faces et myrtea serta rosasque Linquo, quibus quondam gloria parta fuit. Linquo sales ludosque meos, atque omnia pulchra Quaeque Charis docuit, quaeque venusta parens. Exuor hic levibus pennis et lumine claro. Externas (o sors!) cogor adire vias. Sed vos hoc unum moneo (parete monenti; Certa loquor, sunt haec certa probata mihi): Evitate malum. potuit quae laedere divos, Vos laedet. quando ridet, abeste! necat.
178. de seipso Fles, rides, gaudes, maeres, requiescis, oberras. Non mirum: vita est talis amantis amo.
179. ad amicos Exoriens postquam decoravit Caelia terram, Vidit et erecto lumine tecta deum, Cor dedit huic Pallas, Venus ora, Diana pharetram Atque arcum, doctam pulcher Apollo lyram, Urentes oculos Erato, linguamque disertus Mercurius, Iuno bracchia, Mars animos, Iuppiter incessum, flavos Aurora capillos, Ornatum Charites, spicula blandus Amor. Omnia de magnis dis possidet, omnia, amici. Unde, unde huic tanta est, dicite, saevitia?
180. ad Caeliam Post obitum non marmor erit, non atra sepulcrum Terra mihi; in membris, diva, iacebo tuis.
181. ad Caeliam Sim procul a risu, nec cernam cornua Lunae, Nec Phoebi auricomum luce nitente caput, Me caeca exculcet fortuna, et nubila caelum Condant, hanc ingens obruat unda ratem, Praetendat cupidus fraudes et crimina livor, Deliteat tenebris fama decusque meum, Exsul ab his abigar terris, sim segnis inersque, Et videam ante oculos funera nigra meos, Nugata est quicquid mea Musa feratur in ignes, Dummodo me spectes, Caelia, laetus ero.
182. de Caelia Forte meam tangens dextram, sic Caelia dixit: "Mentiris, nec amas; algida dextra tua est." "Verus amans," inquam, "facibus comburitur intus. En, calet in tacito corde sepulta Venus. Respice pallorem. sum pulvis et umbra. recessit Spiritus, inque meis ossibus Aetna furit. Tellurem vidi densa canere pruina, Quae tamen ex ima parte perusta fuit. Assimilor silici quae caecos integit ignes, Et riget, ob canas frigida facta nives; Et fluerem in cineres et in auras ustus abirem, Sed tua me vivum bruma geluque tenet."
183. Caeliae statua Qui gelida sub rupe fui lapis, ora venusta Nunc refero et vultus, diva puella, tuos. Sculptori debes, sed debes plurima vati. Hic polit, ille canit. quod canit, illud habes. Ut nosti, lapidem teret hora fugacior Euro, At bene quod canitur, non teret hora fugax. Hic sum muta silex, at carmine vulgor et ore Verba loquor, toto cernor in orbe nitens. Non adsit cantus, remanebit vita calorque Vatis, ero vatis viva calore tui.
184. de seipso Ad fontem dum ploro, mihi fons inquit, "ut ardor Sedetur, gelidi suscipe fontis aquas." "Flumina oborta meis sunt," inquam, "fletibus, ignes Non sedant; posito ut sulfure taeda cremor." Sic ego, sed subitis arsit fons ignibus: ignes E nostro ingentes pectore iecit Amor.
185. ad Caeliam Saepe duces volui et reges et proelia versu Dicere, sed vires debilitavit amor. Ut te conspexi, tanto fulgore nitentem, "Ite procul, caedes!" dixi ego. "bella, procul! Cantetur numeris, cantetur Caelia plectro." Sed cum tentavi dicere, nullus eram. In fletus abit maestas vox, plena querelae, Et tantum poenas promere cura fuit.
186. de Caelia Exiret dominae dum pulchro pectore flamma, Ureret et silices et freta, Cypris ait, "Caelia si friget, cur nunc ita conicit ignes, Eius et aspectu terra polusque calet?" Sic pharetratus Amor matri respondit: "amantis Illinc cor flammas, non sua forma iacit."
187. ad Caeliae statuam Artificis studiosa manus dedit omnia, sed non Mollescis digitis, dulcis imago, meis. Tango, dura manes. non dura haec marmora, tactu Mollesco; est durus Caelia dura lapis.
188. de Zephyro et Caelia Irroraret agros Zephyrus cum flatibus, et ver Duceret et flores, Caelia visa fuit. Hac visa, dimittit agros, dimittit honores Veris, dimittit munera floris amat. Factus amans, coepit dulces effundere flatus, Et flando optatum coepit adire femur. Protinus, incluso sic intus flamine, venter Intumuit, facilis sed prope partus erat. Credite, mira loquor: fulgenti lumine campos, Ver risu, flores vocibus haec peperit.
189. ad eandem Marmor erat pulchrae qui viderat ora Medusae, Viderit at si quis te, dea, dic, quid erit? Durum marmor erit, stabitque in marmore duro Spes, maeror, gemitus, poena, dolor, lacrimae.
190. rosa Candida nuper eram, nunc sum rosa rubra. colorem Hunc dat purpureis Caelia pulchra genis.
191. de suo fletu Servat aquas limosa palus, mitisque redundat Rivus aquis, et aquas, ut patet, aequor habet; Fons diffundit aquas, et aquas dat flumen, aquasque Stagna tenent, et aquis enitet ipse lacus. Lumina sed lacrimis faciunt haec plena paludem, Rivum, aequor, fontem, flumina, stagna, lacum.
192. ad gryllum Mortue grylle, iaces, agrestis Musa lyraeque Naturale decus, mortue grylle, iaces. Quid faciam posthac? nostri solamen amoris, Solamen somni, mortue grylle, iaces. Excutiens alas pedibus, dic, grylle, Camenas, Et mulce optatis pectora fixa modis! Hei mihi! non audis. non dices amplius ignes, Grylle, meos. tecum Terpsichorea iacet. Ex lacrimis rorem tibi fundo, grylle, cremoque Hanc caveam, inque tuos diffluit usta rogos. Grylle, vale. hac parva flores nascantur in urna, Terraque sit cineri semper amoena tuo.
193. de suo voto Non sequor obliquo saevos livore tyrannos, Non cupio in volucri stare superbus equo. Non posco ut nitidis surgant mihi tecta columnis, Pulcher et in medio sit mihi rure locus. Non populi laudes, non plausus quaero theatri, Non aurum aut comites militiaeque decus, Non sacros fontes, non arva obsepta salictis, Quicquid et ignavum denique vulgus amat. Dum valeo, hoc cupio: teneris in amoribus esse, Haerere et thalamis, diva puella, tuis.
194. de Caelia Veris honor flos est, ver terrae, sidera caeli. Et caeli et terrae et Caelia veris honor.
195. ad Caeliam In cinerem fuero si post mea fata solutus, Ille tua excussus curret in ora cinis. Hic repetet caelum si spiritus, arduus illinc Et flammas mittet, mittet et arma necis. Si non legitimae complerim munera vitae, Errabo ante tuas ossea larva domos. Corporeos iterum si commutabor in artus, Corpus habes corpus mole gravabo tuum. Aere si pendam poenas, levis ibo, daboque Verbera. si mergar flumine, flumen eris. Ad nubes iero, mittam de nubibus imbres. Ignibus advolvar, te ferus igne petam. Quicquid ero moriens, tecum crudelia, tecum Bella geram. flagris flebis inulta meis. Si nihil evadam, nihil hoc torquebere crede, Crede mihi, vultus persequar usque tuos. Conabor Stygiis exire paludibus, etsi Parca negat; rumpet Tartara laesus amor. Nam tibi cum nequeam, dum vivo, reddere poenas, Exstinctus tanti vulneris ultor ero.
196. de viatore et seipso dialogus Quis iacet hic? Veneris iacet hic pulcherrima proles, Quam stravit forti Caelia pulchra manu. Si deus hic, quare falcato decidit ense Mortis, et in vili sic tumulatur humo? A cupido haec illi vis est generosa Tonante Ut valeat terrae et bella movere polo. Unde hoc? illa dea est cunctis speciosior astris. Hac mundus quid nunc (aspice!) maius habet? Non hic armatus, pharetra succinctus et arcu? Quid tum? succubuit: fortior illa fuit. Aurea non mater flammas, non vitricus hastam Exhibuit? contra bellica Pallas erat. Aegida formosis mammis scutumque lacerto Aptarat, dextrae tela trisulca patris. Non aderant Musae comites? non Phoebus et Euhan? Hic puer, illa ingens; hic rudis, illa sagax. Ergo quis exstincto posthac succedet Amori? Huic pharetra, huic iaculum, huic flexilis arcus erit? Imperium molle hoc. illa est castissima et Euro Saevior. heu! cui non funera ferret atrox? In turbam rutili globulos deflecteret auri, Ipsa sibi plumbi frigida dona daret. En, nunc absque arcu et facibus domat omnia victrix. Quod si pennatus regna teneret Amor?
197. de seipso Si nitet auratis mea candida virgo capillis, Et pulchro aequoreas vincit honore deas, Effutire leves cur demens cogor amores, Ferreque ut irrasus tam mala verba puer? Cur turbor toties, et inania murmura iacto? Cur toties illuc irrequietus eo? Heu, heu, quid feci? quo vertor? numina caelo Aut nulla, aut certe non mala nostra vident. Non potui esse silex, aut aequoris unda, vel alga, Sive cinis? ferrem non ego tanta miser. Hoc peius, promo insanas ex pectore voces. Nil prosunt voces, et tamen usque loquor. Heu, quid agam melius? lanient haec dicta procellae, Et, si quid chartis illino, flamma voret. Praeteriit, quae danda fuit virtutibus, aetas. Quicquid ago video ventus et unda rapit. Ista loqui nollem, niger obtegit omnia pulvis. Obtegar, an vivam? vivere poena mihi. Non est viventi nisi taetri funeris umbra, Si quicquam ingrati vita laboris habet. Vivite, vos alii, quibus omnia iugiter affert Laetus amor. gladium tu mea sume manus. Ne trepida. rapidas cum spiritus ibit in auras, Clamabit, "mortis Caelia causa fuit."
198. incertus auctor Factus Amor mitis transfixo clausit amanti Lumina, collegit corporis ossa Charis, Tradidit inferias pia Cypris, carmen in ipsa Urna Erato scripsit. tu lege, quisquis amas. Non hic corpus adest, non hic cinis ater, at una Flamma calens. cremat haec. flamma. viator, abi.