CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus ANDRELIN.eglo-11.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ANDRELIN.eglo-11.xml.

Documentum ANDRELIN.eglo-11.xml in db pdill0


Quid fugis o Gallas paedico Balbe favillas? Gallica quod nequeat, flamma Britanna dabit. Lycidas Vix fugat exoriens gelidas Aurora tenebras, Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba, Mopse, pruinoso nec lubrica terra liquore Sparsa nec impediunt canenti gramina rore. Mopsus Nunc tua quam fuerint veri praesaga futuri Verba revolvebam, Lycida, quam praescius augur Phoebeo quodcumque canas veracius ore. En detecta patet nostrarum iniuria rerum Fatidico praedicta tibi; mendacia tandem Caeca relucescunt. Iusti manifesta dedere Signa dei cunctos soliti punire nocentes Imaque scrutantes taciti penetralia cordis. Lycidas Quis purum indigna candorem labe notavit, Mopse, tuum? volitans quae murmure fama sinistro Heu te Parisiis combustum dixit in agris, Et sanctam sprevisse fidem Christumque potentem? Mopsus Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem, Lanigeras dum pascis oves haedosque petulcos; Nulla etenim silva est, nullum nemus, avia nulla, Nulla levem quae non exclamant marmora Balbum. Postquam furtivi celatos carminis usus Prodidit haec cornix alieno picta colore, Et falsa assumpsit Balbae cognomina gentis Quem vendens minimo vilissima scruta triente Accelina domus stabulo generavit olenti, Turpior hic vivens et crimine foedior omni Parisios infecit agros ceu pessima messes Herba resurgentes. Ipso mirabile dictu Heu scelus admisit: noctem cum lusa per altam Alea cessarat, varium spoliabat ovile Et tacito praedam furto comedebat adeptam. Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri Luxuriosa suo: plebeiae vilia mensae Pocula spernebat, spumanti prodiga Baccho Cinnama commiscens summaque voragine potans Ebria nec certo ponens vestigia gressu, Sola resumebat pingui saginata popina. Immemor ah nimium priscique oblite veterni Balbe tui, quondam pedibus cum rura petisti Gallica nudatis laceroque obductus amictu Euganeam fugiens Troiani Antenoris urbem, Exstructis ne iusta rogis incendia ferres. Ut fuerat satiata fames et plena tumebant Corpora, pro superi, molles fodiebat ephebos Vulnere postico; tenti simul inguina drauci Podice laxato fellantique ore subibat. Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam Cruda vomens multo commixtaque frusta Lyaeo. Maius et ille nefas multoque urgentius addit: Scilicet in sacro nullum libamine Christum, Et casu volvente refert nulloque moveri Aeternos rectore polos, ipsasque suprema Casuras post fata animas; quin ore profano Heu nimis ignaro coepit suadere popello Ducendam quovis genialem tempore vitam. Hic sanctas Veneres devotaque Sabbata ridens Polluit et sumpta ieiunia mystica carne, Et nullum intrabat fassurus crimina templum Innumeris admissa modis, verique iacebat Religio neglecta Dei cultusque superni. Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco Mens insana furit stultique inscitia cordis In damnum laqueata suam casusque futuros. Interea accenso missus censore satelles Hoc monstrum prensurus erat populoque vidente Igniti plenis olei cocturus aenis, Sed volat admonitus celeri properantior Euro Fertilis Oceanus qua rura Britannica ditat. O foedam turpemque fugam, nam nocte silenti Obscurum infelix servili inductus amictu Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro Viscera transfodiens. Quid agat mens conscia facti Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum. Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum. Insontis tamen ante mei mentita professus Crimina curvato veniam tulit ore petitam. Ut semper divina pii vestigia Christi Sanctaque facta sequar, debet quaecumque remitti Ultori vindicta Deo; quod Galla nequivit, Flamma Britanna dabit; maiori faenore dicunt Offensi dilata Dei tormenta venire. Lycidas Cur non ista solo sentina voratur hiante? Cur pluvius non ignis adest qui tanta cremaret Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam Et Sodoma exarsit caelestibus obruta flammis. Mopsus O quam perversa est Balbi natura profani, Quae melius reticenda fuit quam pauca referre Sordentis delicta viri; brevitate probantur Crimina quae volitant cunctos dispersa per agros. Nauseet ista licet scabies, tamen ulcus apertum Et sanies monstrata iuvat quoscumque disertos Et mala conficiunt cautos aliena notantes. Si videat certo coniunctas foedere mentes Concordesque animos, Discordia seminat arma Unanimi annexos astro fractura gemellos. Candidus en pastor, qui Gallica personat arva Carmine concinno, primis dilexit ab annis Divinum ambrosio sortitum nectare nomen, Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes. Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno Et Stygiis imbuta malis; non ossea lingua est, Omnia cum tritis sed dissipat ossa medullis. Ast adamanteo religata est gratia nodo Et solida duplicata fide, cum proditus auctor Et committentis nota est fallacia linguae. Hic gnavos quoscumque odit rabidoque probatos Dente viros lacerat morsuque cruentat acerbo; Testis adest Corydon teneros qui corrigit annos Arte Palaemonia, testis Meliboeus, et Idas, Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes. Quos modo praesentes fictis laudavit amicos Vultibus et dulci palpo cum melle perunxit, Ipse venenati cauda serpentis acuta Pungit et absentes aloe denigrat amaro. Illius, o Lycida, factis caritura relatis Verba fluunt veluti rimosa lympha lagena Deperitura fluit; semper torquetur opima Vicini tellure sui redituque beato. Semper honesta fugit; pathicis stipata cinaedis Huic tantum caupona placet, talique diurni Nocturnique simul scelerisque inventor iniqui. Ni fallor, radix tantorum incepta malorum Ventura non morte cadet; ceu quercus adulta Diffundet vacuas ramalia longa per auras. Ista sit o potius valida seu caesa bipenni, Seu rapidis exusta rogis, quam fronde nocente Letiferum germen radix infecta remittat. Numquam speratis commissa piacula poenis Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum Ardet in omne scelus laudemque ex crimine quaerit. Improba non umquam capitis delicta nefandi Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes, Seu velox, seu tarda, viros. Sed numine dextro Sedula proveniunt sincerae praemia vitae. Ieiunas pascamus oves Christoque merenti Solvamus tenui modulatas carmine grates.