CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus ANDRELIN.eglo-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ANDRELIN.eglo-02.xml.

Documentum ANDRELIN.eglo-02.xml in db pdill0


Ecce tuos fallax fugiendos Curia mores Expertus vero Ianulus ore refert. Lollius Ianulus ecce redit domina modo laetus ab urbe; Obvius ipse ferar monstrataque gaudia poscam. Tu vigil observa pascentes, Orne, capellas, Ne forsan miles nostri populator agelli Tristia damna ferat; nihil est a milite tutum Prodiga cui desit consumpti copia nummi. Ornus Si foret hic Argus, centeno lumine custos, Invia non melius repentes saxa capellas Servaret, Lolli; vigilem decet esse subulcum Vade igitur tutus, ac pleno gaudia sacco Intellecta refer; propior sed Ianulus instat. Lollius Venisti tandem; num vilia, Ianule, rura Sordescunt, postquam regalia tecta subisti? Ianulus O felix Lolli villa contente paterna, Securas quicumque casas et ruris amoeni Vernantes contemnit agros, ut magna sequatur Atria, nodosas pro libertate catenas Triticeoque petit meliorem pane farinam. Publica fama volat multas quod Regia curas Sollicitata parit, nec fama est verior ulla. Cum deprensa putas, artis tunc lubrica palmis Vota fluunt, tamquam liquidas anguilla per undas Labitur aufugiens, cum retia cassa fefellit. Nec desunt promissa tamen. Si nota revisas Limina, te retrahens intrantem ianitor arcet, Et magnum causatur opus; tibi clausa moranti Ostia quam pateant millenus praeterit annus. Et demum obliquus transverso lumine Caesar Respicit admissum, tacitoque immurmurat ore. Auribus hunc pronis vultuque exaudit aperto Qui sua caudato vestigia syrmate verrit, Atque illum scalas primum comitatur ad imas. Postmodo vadit inops simulata fronte vocatus; Vertice nudato labrisque trementibus orat Et flexo inculcat titubantia poplite verba. Huic deus arridens magnis cum montibus ampla Aequora promittit; sed inania verba feruntur, Nota sit ut tacito manans ex ore repulsa. Munera si qua dedit, queritur domus omnis et acri Rumpitur invidia praesensque avertere numen Nititur et rabido, taetrum vomit ore venenum. Prospera cui penitus flatu Fortuna benigno Aspirat rara est niveis cornicula pennis. Ac veluti cupidus fallacem piscis ad hamum, Huc properat glomerata cohors similemque referre Cogitat eventum, donec consumpta iuventa Se videt irrisam nec habet quo tristia vitae Tempora sustineat, iustoque affecta dolore Incidit ante pilos extrema in funera canos. Ipsa etiam stabulo mendica senecta relicto Et nuda in palea moritur, nec sicca petitis Ora rigantur aquis; hic, hic manet exitus illum Qui rectum sectetur iter nec deviet umquam. Si cui tecta nitent fulvo radiata metallo Atque alto vicina polo, seu palpo dolosus, Versutus seu leno fuit, seu proditor ater, Sedulus aut magnam stillans delator in aurem, Vel solas ostentat opes quas praebuit uxor Omnivolo stuprata duci vel tempore parvo Quas cumulat rodens imas usura medullas. Lollius Cur igitur tam laetus ades? cur dulcia tecum Carmina fundebas? numquid mutata fritillo Alea succedit melioraque puncta ministrat? Ianulus Iam triplex transivit hiems, dum pendulus ipse Spe fruor incerta, dum vento pascor inani; Nunc votis lucere meis nubesque fugare Incipit obscuras caelo sol clarus aperto. Namque ipsum paucis divum donavimus haedis Gallica qui firmis moderatur legibus arva. Hic me sordentem mensa dignatus opima est Et propria servire manu, conditaque centum Fercla modis posuit loculosque replevit inanes. Dixit et, "O pastor ne crastina Ianule cura Te premat afflictum; primo cum vere volucrem Argutam accipies; magalia rustica linque Et pete neglectis augusta palatia silvis, Namque tuum aspiciet melior Fortuna laborem". Haec et plura reor numen maiora daturum, Nam rata verba facit, tetrica sed ponderat omnes Lance viros, Lolli, scandendaque sidera dicit Passibus alternis, et tempora munere pensat. Lollius Molis inaccessae si summa cacumina prendas, Fac clavum infigas validum, ne versa revolvat Sublimem Fortuna rotam, prensamque soluto Crine deam teneas; sudata peculia debent Cauta mente regi. Fumantia culmina cerno; Visam ego dimissas saxosa in rupe capellas.