CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus AMMONIO.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/AMMONIO.carm-01.xml.
1. ad Gulielmum Monioium Angliae baronem | carmen asclepiadeum Monioi, procerum, iudice me, decus, Aut quos Albioneus Nereus alluit, Aut quaevis regio culta viris alit, Qui cunctis merito diceris omnium Maecenas, Clarii fautor Apollinis, Non tu turba tui quod facit ordinis Doctae posthabitis Pallados artibus Elumbam Veneris militiam colis, Damnosamque avide non iacis aleam Nec noctes posito continuas mero. Sed cum sis proavis nobilibus satus, Et census tibi cum suppetat -haud tamen Istis par animis et meritis -dies Et noctes operam das studiis bonis, Post exercitium atque id breve martium, Electi in manibus sunt tibi codices, Quo praeclarius aut suavius est nihil. Namque aut sancta legis dogmata Socratis Quis nos ad superos evehimur prope, Aut spectas hominum saecula et est tuis Subiectum omne oculis, dispositum velut In quodam amphitheatro, Iapeti genus, Immo et principium quo tegimur globi. Cuius si libeat discere fabricam, Spectas ut bonitas summa Deo insita Formam turpe Chaos sumere iusserit, Et pugnam veterem dispulerit suum Rerum seminibus constituens locum, Ornarit variis ignibus aethera Impleritque suis cuncta animantibus, Nec mundi vacuam particulam incolis Esse ullam dederit, maxima portio Humanos oculos effugiat licet. Spectas ut figulus praeterea bonus Divum finxerit et nos in imaginem, Atque ignem aethereis sustulerit plagis. Morborum segetes unde homini volunt Aerumnasque datas, saecula ut aurea, Mox argentea, dein aenea, plenaque Postremo scelerum sint sata ferrea, Ut quae Marte pari cum vitio diu Pugnavit probitas se dederit fugae. Hic si humana velis nostraque persequi, Cernis bella hominum perniciem gravem Fortunaeque vices et varios iocos, Ut sceptrum Assirio Medus ademerit, Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit, Et Persen Macedo et rursus Agenoris Sparten sed gravi proruerit nepos. Terrarum imperium quod fuerat vagum Diffractis Libyes viribus aemulae Ut demum Aeneadis cesserit omnium. Ut nec perpetuum hic constiterit quoque, Dirus nam framea sanguinea Gethes, Istri colluvies, e Capitolii Ac rerum Aeneadas culmine depulit. Tum ferro datus est orbis et ignibus Tum dextris data sunt cuncta rapacibus. Tum Francus, toties sanguine quod suo Conatus fuerat dis renuentibus, Tandem agros tenuit sceptraque Gallica, Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam, Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum Hyblaeis apibus gens numerosior, Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum. Est et sceptriferae olim Italiae plaga Quae tunc impositi signa tenet iugi Longobardia adhuc, cepit ab Angliis Tunc nomen quod habet, vestra Britannia. Sic est, longa dies innovat omnia. Verum propositi quid vagor immemor? Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci Oblectant quae animum praecipue tuum, Haec te praeterea iuncta modestiae Candorique tuo regibus intimum Et suavem faciunt omnibus ac mihi Patronum et dominum et, si pateris, deum.
2. egloga Ammon Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis, Tune ades? Extremis quis te Deus attulit oris Terrarum? Et tantos iussit penetrare recessus? Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo Nec meliore loco poteras occurrere nobis. Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis, Ac scelus et grande est hilares non claudere soles, Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno, Et Satyri, et Dryades, montanaque numina saltant. Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus, Et sequitur pleno colludens Copia cornu. Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen Personat aurata Triton sed litora concha. Naiades e liquidis excitae fontibus, udo Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta Glaucarum petulans Nympharum turba movetur. Lycas Non ita defessis, longis ardoribus, Ammon, Grata quies, patulae si contigit arboris umbra, Et prope gemmanti rivus si murmuret unda, Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es. Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles Candida lux nostras fulsit rarissima caulas. Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque. Saepe mihi de te questa est deserta Camilla, Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures, Cum te per saltus ingratum rauca vocaret. Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens, Natalemque casam, pecudes et pascua laeta, Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses; Ecce autem obduci densa ferrugine caelum Incipit et pigris instare caloribus auster. Continuo miseranda lues invadit ovile, Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos Ubera ducentes. Hic terque quaterque vocavi, Te fortunatum procul his qui cladibus esses. Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris, Per campos et prata furens, summisque minatus Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset, Veridicus vates monuit nos ante cavere. Insatiabilium irrepsit mox turba luporum Quos nec pastores infestis pellere telis, Nec rabidos acres poterant arcere molossi Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos, Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones. Hac ego iam tandem superatus mole malorum, Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae, Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas, Donavi, atque hominum varios perdiscere mores, Oppidaque, et positus statui spectare locorum, Ut demum, unanimis, vitae quod restat, amice, Exigerem tecum, quacunque in parte lateres. En te post magnos terrae pelagique labores Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur. Ammon Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca, Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus, Cumque meam quererer diverso flumine cymbam Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque Iratis mihi sideribus succedere posse. Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros, Et vaccis haedisque simul florere videbam, Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis, Fortunaeque vices nunquam sentire malignas. Lycas Istas saepe tuas memini me audire querelas: Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos? Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum. Ammon Haec olim propter mecum stomachabar ad aram Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures: Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos. Illic te deus aspiciet, caenoque levabit. Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens, Constitui nulli divinam prodere vocem, Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos, Numinis aut tanti possem meruisse favorem, De me iure comes quid cur quereretur haberet, Solus iter capio; supero montesque nivesque Et mare traicio quod cingit ditia regna. Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert. Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro Oceanus quanta circum fluat undique fossa, Quam varios aestus moveat quantisque natetur Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis. Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura, Ascensu faciles colles, et amoena vireta, Quales depictas in templis cernimus oras. Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas! Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam. Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur, Lascivique procul vituli sine matribus errent, Lunatisque agitent nascentia frontibus arma. Miror ut in pratis, nulloque docente magistro, Sponte sua, bellator equus tam mollia crura Ponat ut ad numerum credas incedere ductum. Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri Audio: sed solum hoc magnum discrimen haberi, Ne, si non pecudes a grato pellere pastu Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae. Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis Plena, et fulmineo saltus non dente carentes, In quibus ipse die medio saltare Napaeas Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes. Horrentes variis hinc cerno frugibus agros, Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo, Nunc non argenti argentoque simillima plumbi Pondera producunt, liventisque adice massas. Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus Offertur latos humeros et martia colla Specto: giganteo visa est de semine proles. Nec forma cedunt matres; formosus uterque Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito. Templa deum viso: divos ea sola decere Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto. Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata Insula, ubi fessos fertur recreare iugales Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas, Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe. Hic semper blandi vernat clementia caeli, Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus, Et mors vix dubiis maturisque advenit annis. Lycas O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere Ad tam felices olim divertere campos! Ammon At mihi promissus cuncta haec miracula vincit Ille deus, sacer aspectu facieque verendus, Qui regit innata fortes gravitate Britannos. Verum alios tantum reges supereminet omnes, Coniferae quantum superant arbusta cupressi. Hic regnis, et prole potens opibusque beatus Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum. Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore. Quare fide Attilios aequat, probitate Catones, Religione Numam, Decios pietate, suamque Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas. Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert, Exceptosque fovet, nec qua tellure creati Sed meritum quaerit: citius numerabis aristas Aegypti, et verno niteant quot tempore flores, Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit. Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu Ad summum eniti solium stabilique sedere. Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat, Exilium teneris et multa pericula ab annis Pertulit: inde ferum calcavit Marte tyrannum. Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum, Mentitos vicit partus, ludumque prehendit Fortunae mortique dedit bellumque peregit Infami laqueo, nec agrestis Hibernia cessat, Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit, Verum ovium in morem caesae cecidere catervae. Incolit hic regni partem gens aspera bello A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma Consurgit, regemque petit, quem tendere contra Ut tunc aspexit, subito disiecta fugatur, Non secus ac volucres aquila veniente minores. Lycas Haud facile emergunt, quae duratura creantur Et pulchro cuicumque operi natura laborem Apposuit: quid enim non pastor Romulus olim Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam Moenia fundaret mundo impositura catenas? Ammon Parta Deo hic nostro pax est, clavoque trabali Instabilis fixus fortunae lubricus orbis. Inde animum adiecit mores formare suorum, Tutari leges primas, punire nocentes, Protegere ac ornare bonos, componere lites, Seque per innumeros longum renovare nepotes, Et nata iam factus avus, quam Scotus amore Coniunctam parili reginam amplectitur heros, Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero, Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem Nec minus ore refert, referet mox fortia facta. Divina est iuvenis species, prudentia cana, Nil mortale sonat, Deus est occultus in illo. Restabant Mariae minimae sponsalia natu, Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali, Associata pari thalamo est, teneroque tenella Uxor iuncta viro, quo non generosior alter, Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent, Utraque servitium cui primum Hispania debet, Et torto celebris tellus Balearica plumbo Sardoique maris litus Campanaque regna, Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura, Australisque assueta iugo Germania avito, Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi. Lycas Felix coniugium, similes utrique parentes, Ut narras, et par aetas, par forma, potenti Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis Unquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen Istius, qui tot populis dominabitur unus. Ammon Carolus, ex illo deductum fulmine nomen, Gallorum quod fregit opes regemque coegit Promere captivas voces, Burgundia vincit. Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum Eripuit primo succisum flore iuventae. Lycas Imminet egregiis cunctis haec illa rapina. Ammon Noster at ille Deus genere praestabit utrumque, Et soceri et patris munus, damnumque levabit Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem. Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis, Undique Caesar avus, Romani maximus orbis Rector; virtuti cuius si iusta faveret Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset, Quippe Antonini probitas, sapientia Marci, Traiani robur bellorumque usus in illo est, Et fuit Augustus dextra non largior ullus. Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset, Septenos iterum colles florere videres. Lycas Dum nimium optato fruimur sermone, relictum Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum. Ammon Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum, Namque licet, numen submisso poplite adora. Agna deinde cadet pro salvo victima amico, Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo. Salve prudentum, Rex prudentissime, regum, Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes, In quo praesidium virtus sibi cauta locavit. Lycas Sic validus Pylii videas tria saecula regis Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis. Sic Dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque Perfida sic stringant Turcarum colla catenae. Sicque recepta sacro Solymorum terra Sepulchro Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris, Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.
3. elegia de obitu regis Henrici VII Nunc, nunc flebilibus caelum clamoribus imple, Maerentesque genas nunc, elegia, seca. Nunc teneras complode manus, nunc velle capillos, Tristia nunc largis fletibus ora riga. Par fuit haud alias unquam tibi causa dolendi Causaque non lacrimas iustior ulla dedit. Occidit Henricus, Regni qui septimus Angli Hoc rexit valida nomine sceptra manu. Occidit Henricus magnorum gloria regum Et iubar et splendor praecipuumque decus. Occidit Henricus, pepulit qui nubila caelo, Aspexit laeta sicubi fronte Iovem, Vivida cui miti radiabant lumina flamma Iucundusque inerat, si tuerere, timor, Inque omni gravitas et summa modestia motu, Maiestas vero quae solet esse Deis. Hei mihi tunc moritur, cum armis opibusque pararet Sub iuga Turcarum mittere perfidiam! Humanis inimica bonis, o invida fata, Hoc saltem vobis debuit esse nefas. Deses cur potius plebes et inutile vulgus Non sensit vestra vulnera facta manu? Scilicet invictum ne nos possemus ab omni, Si vos vicisset, parte vocare virum. Sed nihil egistis, vivet post rupta, superstes, Stamina, et illius gloria maior erit. Illius ingenium, et rerum prudentia vivet, Vivent illius dulcis et oris opes, Ingentes vivent animi, et quae gessit in armis, Quam parvi innumeros vicerit ille manu, Ut sibi conexum, quo vellet, duceret orbem Utque vereretur terra fretumque virum. Haec quoque fac pereant, non vera, Henrice, peribit Nomine te referens natus imago tua, In nato vivens, celso spectabis olympo, Scandat perpetuus sanguis ut astra tuus. Hic plebem proceresque sibi iuvenesque senesque Vinciet, humani delicium generis, Externi hunc metuent reges, venerabitur orbis, Mortali credens veste latere Deum. Quae regio est aut quam vastus perlabitur Indus Aut Tartessiaci litoris unda quatit Quaeve sub ardenti squallens male culta leone Quaeve trucis boreae flatibus, ora rigens, Hunc quae non cupiat Dominum, cui libera colla Festinet grato subdere sponte iugo? Indole quae tali pepererunt saecula Regem? Tot constans numeris quis, rogo, vidit opus? Pectora felle carent, studiis imbuta Minervae, Quis vacat, ut Marti tempora iusta dedit. Sic animum corpusque colit, sic praestat utrumque Ut natum studiis omnibus esse putes. Bistoniam digitis cytharam fac pulset eburnis Semideumque canat fortia facta patrum Aut animi interdum causa admoduletur amore, Pelide nato praeferet ipsa Tethys; Tendat Ithiraeos arcus credetur Apollo; Namque manus Phoebi pectus et ora gerit; Sternacem si frangat equum, iam Castora Lede Spernet et huic mallet Iupiter esse pater. Si, Venus, hunc spectes, oblivisceris Adonin, Endymionque tibi, Cynthia, turpis erit. Ignea quae iuvenis species! Subnigra flagellat Crispaque pauxillum lactea colla coma; Unde supercilii frons regia pingitur arcu, Lumina sidereo clarius igne micant; Candentes rutilas suffundit purpura malas, Et decorant nares ora verenda bonae; Unio pro nivei dentis stat plurimus orbe Et patrias vincunt aemula labra rosas; Assurgunt humeri torulis et robore pectus, Mavorti puero quale fuisse reor; Brachia conectunt teretes tum longa lacertos, Hi roseos digitos marmoreasque manus; Cruraque contractis surgunt exilia suris Lataque subductus non loca venter habet; Denique procero nulla est in corpore menda Et nihil est quod quis pulchrius esse velit. At cum tot dotes animi, tot corporis una Conveniant, vires, forma, iuventa, calor Cum quicquid libeat liceat, constringit habenas Permittitque aliis, quod negat ipse sibi, Et nihil a populis poscit nisi pectus amicum Datque operam patriae, vel puer, esse pater. Quare, age, iam sicca lacrimas, elegia, cadentes. Amissis longe plura relicta vides. Pro Henrico Henricum octavum pro septimo habemus Et pro mortali numen adesse vides, Nec fas rupta semel subnectere fila sororum Nec leti iniqui frangere iura licet. Cernis ut expulso sumat iam gaudia luctu Tellus, et laetus rideat omnis ager, Neglectasque diu terras Astraea revisat, Et profugas artes cogat abire malas. Cernis ut incipiant fluvii candescere lacte, Arboribusque fluant roscida mella cavis. Aurea, si nescis, rediens Octavius orbi Saecula restituit. Fausta precemur ero: Octavius Pylios Henricus vivat ad annos Et cumulum superet, cana Sibylla, tuum. Sit melior Nerva, Augusto felicior ipso, Robore Traianum praestet et imperio. Quicquid agat summis fortunet Iupiter, Albas Puniceasque colat Phoebus uterque Rosas.
4. epithalamium in nuptiis regiis Immensi arbiter aetheris, Divorum atque hominum parens, Alma et tu volucrum Venus Mater casta Cupidinum, Tuque, Hymen, ades et faces Huc, huc legitimas feras. Huc pulchrae rosea manu Tollant flammea Gratiae. Nostrae laetitiae polum Et quicunque habitant vacent. Iuno mulceat aera Veris tempora proferens. Ventos comprime ceteros Antris, Hippotade, tuis, Solum emitte Favonium Qui spargat genitalios Omnis divitis Angliae Tractus nectare proprio, Quo fecundet humum ac levi Semper flamine murmuret, Et perfundat odoribus Late suavibus omnia, Ut Panchaia divite Quamquam se efferat arbore Nidusque alitis unicae Anglis invideat plagis. Nullus non hilaris locus Laeto gramine pubeat Nullus non ager induat Albam et Purpuream Rosam, Omnis vallis et arduus Clivus, planities, nemus, Saltus et leporaria Plaudant et faveant ero. Fontes, flumina, rivuli Blandis luxurient aquis, Primus sed Tamesis pater Ulvam crinibus auferat Rubris et niveis caput Incingat vitreum rosis, Ac urnam refluam premens Largo flumine profluat Crispo gurgite lacteis Et colludat oloribus Saltanti ad numerum gradu. Huc, huc, currite Tethyos Nymphae progenies vagae. Castae ludite virgines, Intonsi et pueri simul, Vos vestris etiam novae Nuptae ludite cum viris, Et Lucina quibus fuit Praesto parturientibus, Incurvos iuveniliter Saltare haud pudeat senes. Alba et punicea rosa Sed cunctis niteant comae. Non sit laetitiae modus, Nullum non canat organum, Partes vindicet et suas Fescennina procacitas: Henricus iuvenum decus, Idem gloria principum, Ducit regis Hiberiae Praeclaraeque viraginis Natam et praecipuam iubar. Quare candida vellera Ducant lanificae aurea Germanae propere colo. Faustum dum reliquae neunt Hoc fatum Lachesis canit Phoebi lampade pulchrior: Henricus facile omnium Regum maximus optimus Cum consorte tori, tria Vivet saecula Nestorea, Verum non senii mala Non incommodum sentient, Aetatis validae bonis Hos semper volumus frui. Lux his proxima quaeque erit Praecedente beatior. Vix prae laetitia tui Compos ludere parvulos Henricos aliquot cito Cernes aula Britannica. Tunc Heros statuet feros Turcas sub iuga mittere, Et dicam ut semel omnia, Magnis tunc, video, sacris Sudor vatibus imminet. His quae nunc canimus sequens Aetas astipulabitur.
5. ad dominum Ricardum episcopum Vintoniensem Ledeos olim fratres per vota vocabant Aequoris et caeli cum timuere minas, Et nunc cum surgit tempestas navita Erasmum Invocat, hunc praefert omnibus ille deis. Ad te ego confugio, praesul, dignissime sacrum Cui pridem cingat trina corona caput, Per quem crudeles multi evasere procellas, Aequora tu nostrae mitia sterne rati, Saevis iactatam ventis tu dirige cymbam, In summo velo prospera flamma mica. Huius me vestri ubertas et maxima rerum Copia cunctarum famaque multa soli, Regis et in primis commovit plurima virtus Desererem ut patriae moenia cara meae Desererem ut magnae iucunda palatia Romae Nec paucis annis parta sodalitia Ut magnum metirer iter, vicinaque caelo Transirem Scythica saxa adoperta nive, Traicerem oceanum, et cete insana viderem Ructato nobis eripere imbre diem. Ne tunc haec temere dicas me adisse, fuere Qui me promissis allicuere suis, Omnia quae venti cum spe per inane tulerunt Inque istis inopem me statuere plagis. Quod tua ni bonitas, miserae pater optime turbae, Spem mihi praeberet, vita molesta foret. Tu facis ut ventos ausim sperare secundos, Prendere et ut portum me quoque posse putem. Nam quid ego a tali non sperem praesule? Cuius Pectora religio cum pietate colit, Quem sacrae tenerum formarunt Pallados artes Quis vacuum studiis non sinet ire diem. Quod raro invenias qui certus amicus amico est, Promissam gaudet qui superare fidem, Qui tot humo erexit mortales, quot neque longo Connumerare die lingua diserta queat, Qui sit apud Regem summus, qui plurima possit Sed prodesse velit plus tamen atque potest. Hanc quoque ne temnas, oro, pater optime, laudem Meque tuo dignum duc, precor, auxilio. A te servatos inter me pone clientes; Si meritus non sum, laus tua maior erit. Non ego magna peto, modo sint alimenta, benigne, Et servus dicax regius esse sat est.
6. ad eundem consolatoria Pontificum, Ricarde, decus, tutela bonorum, Et dum vita fuit maxima cura mihi, Haec tuus Elysiis mittit Grastocus ab oris Quae, rogo, deposita perlege maestitia. Ex istis postquam discessi faecibus orbis Invitusque tuum deserui obsequium Corporis exutus spoliis et mole caduca Actutum campos ducor ad Elysios, Sic loca nunc dicunt, ubi parva piacula, mitti Post paulo in caelum qui meruere, luunt. Hic mihi purgato non est mora longa futura, Ascendam summi templa beata Iovis, Haec me felicem vel nunc spes maxima reddit Oraque auctoris spero videre mei. Ergo, pater, laetare, precor, grateris alumno. Hac fuit optandum morte obiisse mihi Quae me nec longis torsit cruciatibus aegrum, Nec subito arreptum mi secuit iugulum, Sed mitis largis solvit sudoribus artus, Meque per humoris iussit abire vias. Et venit cum nondum longae taedia vitae Nec mala morbosi pertuleram senii Cum nondum tua cura, pater, tenerique sinebant Anni me vitiis praecipitare caput. Luctando, fateor, corpus iuvenile reliqui, Non tamen illa velim nunc ego vincla pati In quibus assidue torquebant gaudia luctus, Spes, timor, humani carnifices animi Sescentaeque aliae, quas nunc diiudico pestes, Cernoque quam miserae conditionis eram, Nec secus ac rector qui longa per aequora vectus Propositum parvo tempore fecit iter, Gaudeo iam fragili incolumem superasse carina Tot maria, et portum me tenuisse brevi. Si quem igitur cepit pietas tua, pone dolorem Et noli fato tristior esse meo. Non alia poteram fieri ratione beatus: In caelum sola ianua morte patet. At tu qui regi et regno percommodus isti es, Vivere quae poteram tempora, vive, pater, Vive, pater, longumque vale mundique precare Artificem ut superis me cito consociet.
7. de eodem Huc Indi, huc Daces, huc gentes accedite cunctae, Christum Deum quae creditis. Omnibus exactum numeris monstrare verendum Vobis Episcopum queo. Hic est quem, dives pecorum et fecunda virorum, Britanna tellus protulit, Vintoniae praesul Ricardus, cultor honesti, Virtutis exemplar novum, Summa fides, labor infractus, prudentia rerum Quem vexit amplos ad gradus. Cuius si faciem spectes, gravitas ea fronti Integritas modusque inest, Vel denis mixtum nosces in millibus unum Hunc omnium sanctissimum. Quem si divinis videas incumbere, dices Humana prorsus temnere. Astat mane, sacris operatur et ipse diurnis Et multa pensis adicit. Et licet a proprio disiungant publica ovili Gregem suum non negligit, In sua namque iacit vigilantia lumina membra Aegrotet et ne quid cavet. Cernit oves si errare suas, in saepta reducit Lupus voret ne callidus. Et pater hospitio cunctis largitur egenis Humoque lapsos erigit. Consilio rebusque iuvat quemcumque fatigant Erae impotentis fulmina. Audit praeterea causas litesque suorum Pius sed ut natos parens. Aras, templa, sacella, domos, praetoria, villas Exornat, instaurat, facit. Hunc rursum humanis videas si incumbere, dices Divina prorsus temnere. Sic ipsum assiduum utilitas communis in aula Totos habet ferme dies. Lis oritur cives inter si magna potentes Regisve adest negotium De bello seu pace agitur, seu foedere, seu quis Legatus advenit recens, Sive quid emergit parvum ut lubet atque minutum, Dum publicae intersit rei, Aulae custodes hunc primum et curia cernunt; Amor iubet sic patriae. Si in terram quamvis densus ruat aethere nimbus Amnesque concrescant gelu Sibilet et stridens Boreas cana tempora circum Agrosve Sirius coquat Ne dubita ad patriae venturum in tempore curas, Praefert saluti quas suae. Abstrusas quidam didicerunt prodere causas Naturam ut autumes loqui, Quid deceat quid non, num discrepet utile honesto, Scrutantur et quidam Deum, Perplexarum alii solvunt aenigmata legum Papiniano doctius. Nil ultra norunt ad agenda negotia, bardi Rudes, inepti, et bubali: Noster at hic ita disciplina expertus in omni est Ut nescias praestet magis Doctrina an rerum usu an iuxta excellat utroque, Quod ipse verius puto. Districtusque licet sit tantis undique curis Clientibus non dest suis, Sed quos est semel amplexus non deserit umquam Nec esse in abiecto sinit, Partiturque aliis sibi quam sudore paravit Auctoritatem et gratiam, Partiturque etiam quicquid fortuna benigna Indulsit illi dextera. Blandiri et vero me dicere plura putatis: At portio veri haec quota est? Tantaque sunt hominis merita, ut quae non sine palpo De ceteris dici nequeunt Huius non possint benefacta aequare, sed illis Est summa quaevis laus minor. Pontificem ostendi vobis, vos nosse potestis, Sed quatenus licet deos.
8. ad reverendum D. Thomam Ruthallum Thoma, delicium soli Britanni, Sic rex maximus optimusque regum, Henricus magis in dies benignus Secretum tibi pectoris recludat, Sic quos mente colis bona piaque Donent te Pylia Dei senecta Votorum et faciant reum tuorum, Me turbae annumera tuae clientem Et Croeso facies beatiorem. Has nam divitias puto supinas Tanti praesidio tegi patroni Cui largi bona di dedere cuncta, Quorum particulam brevem referre Ut morem hunc animo geram vel ipso Adversante tuo sinas pudore. Est primum facies tibi serena, Ridentes oculi, color virilis, Vivax strenuitas, impigerque motus, Sollers ingenium, quod alta quaeque Actutum peragit labore nullo, Nativi eloquii benigna vena, Acris iudicii sagax acumen Et mentis memor illa vis tenacis, Qua leges populi potentis olim Et decreta patrum tenes sacrorum Sed tamquam articulos tuos et ungues. Vatem Threicium ferunt poetae Mellitis citharae modis canorae Instantes olidis lupos capellis Immoto solitum tenere rictu, Amnes sistere, commovere saxa Et deducere montibus cupressos: At tu si organa subsequente voce Tangis, non lapides ferasve solum, Aures attonitas potente plectro Ipsas sed potes Orphei tenere. Nec, quod non solet evenire multis, Hae dotes opibus carent beatis. Nam lassant oculos tui suppellex Ornatusque abaci, polita fabre Et docte omnia vasa; cedit arti Dives materia; inde si reflecto Cervicem, inspicio novos tapetes, Aulaea Attalicis superbiora, Tusci serica pectinis labores. Cultus denique regius, quod ille Vero verius esse non negabit Aedes qui subiit tuas forenses Cum rex hospitio est tuo receptus. Sed ne sit nimium tuis severis Hic sermo magis auribus molestus Prudens nunc alias opes reliquo Quis tu non timide uteris, sed illis Iucunde frueris; ipsas <servire> Vis, non ut dominas tibi iubere. Nec si di meritos dedere honores, Idcirco tumidus magis superbis, Immo humanior in dies haberis. Causis num levibus peto tuorum Ascribi numero et gregi clientum?
9. ad eundem Thoma, praesidium meum, denique His Iani patris omnium calendis Hinc illinc tibi dona congeruntur: Hic dat Phasidos impiae volucres, Perdices, merulas, grues, at ille Ingentes fluvii marisve praedas; Hispanas alii ferunt olivas, Ficus, citrea saccarique metas, Implent ast alii cados lyeo Creta aut quod tulit aureis racemis, Aut quod Callaicae tulere vites, Aut quod Gallica prela reddidere. Dat pictos alius cliens tapetes, Princeps aurea vasa, vel smaragdos Verum quid tuus Andreas, Ruthalle, Ex his mi nihil est, dabit? Nisi illas Quas nosti illepidas ames camenas. Has ergo tibi, se simulque donat. Se ipso dat pretiosiora nemo.
10. hymnus ad dominum Henricum Sancte, qui auxisti numerum Deorum Nuper, Henrice, ad sacra templa magni Quam Iovis duxti memorare pulchram Da mihi pompen. Maximus vasti moderator orbis Huic diem laetum statuit triumpho Iustus Henricus meritum pararet Scandere currum. Astra se magna Thetide abluerunt Aether ut flammis liquidis micaret, Gratius Titan solito refulsit Pulchraque Phoebe. Multus hinc illinc erat apparatus Qua triumphalis rota permeabat, Nectare et totus redolebat aer Ambrosiaque. Praeferebantur laquei, dolique Quolibet ferro arma nocentiora Tum id genus multae exuviae et trophaea Ordine longo. Inde praeduro superata bello Turba successit, subiere maesto Mox duces multi, validis revincti Funibus armos. Ibat et primus gravium imperator Criminum fastus tumido ac protervo Pectore et gressu nihil huc catena Sorteque motus. Iunctus huic livor comes ibat ore Pallido, limis oculis, gravique Spiritu dirum iaciens venenum Seque perurens. Postea praeceps properabat ira Fronte rugata, tremulis labellis Sparserant cuius furiae tremenda Lumina flamma. Ibat et fulvi sacer ardor auri Sordido vultu, digitis aduncis In viis fixos oculum reflectens Semper ad asses. Tum gula ardenti titubans lyaeo Tota et hircosa et pedicosa et uncta Aegra vix foeda sanie morante Crura trahebat. Ultimo dirum lutulentus agmen Torpor urgebat graviter subinde Oscitans nares nisi cum culinae Nidor adibat. Ecce sublimi residens in axe Ipse mox heros radiabat ostro, Clara fulgebant redimita eois Tempora gemmis. Caritas grato rutilans pyropo Et fides Indo nivea unione Spes et arctoo viridis smaragdo Plaustra trahebant, Virgo quam iustae decorant bilances Quaeque nil frangit, subigitve quicquam Quaeque divino procul affutura Pectore cernit Et modum rebus quae adhibet gerendis Currui collum hae quoque subdidere, Deinde virtutum comitatus omnis Agmine magno. Fusus et circum chorus Angelorum Interim dulci geminabat ore: "Christe io caelum, bone, qui probatis Civibus imples. Iustus hic iusto datus est triumphus Qui feros motus animi subegit Qui voluptates pedibus potenter Stravit amaras. Purpura Henricum gremio cadentem Matris excepit, teneraque dextra Gallicum sceptrum tulit et Britannum Bimulus infans. Sedit in patris solio puellus Nec tamen solvit vitiis habenas Fervidam vasto impete quae iuventam Aggrediuntur. Sobrius posto abstinuit Falerno Regias spernens epulas, secundo Pane ieiuni imperiosa abegit Murmura ventris. Prompta cum Cypris foret undecunque Usus est casto thalamo suoque, Liberos tantum sobolemque dulcem Gratia habendi, Mitis offensas tulit et remisit, Neminem irato gladio petivit. Id sibi demum voluit licere Quod decuisset. Iam pius comis facilisque cunctis Orphanos fovit, viduas levavit Pavit et turmas inopum benigni More parentis. Fecit hoc illi diadema carum Usui multis poterat quod esse Quodque tutari innocuum a nocentis Fraude valebat. Ipse contentus modico nec assis Sceptra terrarum faciebat orbis Sed Deum semper meditans superna Regna inhiabat. Non tamen caelum tenuit priusquam Ignibus coctum Altitonans probasset An foret purum sine labe et ullis Faecibus aurum. Perdidit regnum, cecidit ferocis In manum hostis, fuit et superbi Pompa victoris, fuit in maligno Carceris antro. Donec ad caedem genitus satelles Gurges humanum sitiens cruorem Sacra crudeli sceleratus hausit Pectora ferro. Vicit has Christi patiendo fortis Miles aerumnas superumque Regi Gratias egit, tulerat quod omnes Fortiter aestus. Quare ei sedem tribuit beatam Cuncta qui large benefacta pensat Et dedit regnum nequeat quod hora Eripere aut vis. Et dedit caecis revocare lumen Et dedit morbos varios fugare Et dedit satis animare functa Corpora rursus". Ista dum sancti volucres canebant Gemmeum summi ad solium Tonantis Venit Henricus posuitque cinctam Fronte coronam. Et Deo longa est prece gratulatus, At Deus contra reducem, peractis Strenue rebus, patrio recepit Pectore natum. Supplices ergo iuvenes, senesque Omnis Henricum populus precemur: Da tuis pacem et solidam Britannis, Sancte, quietem. Aut in hunc usum moveantur arma Ut suos nostris fateantur arcus Impares Turcae, et fugitiva cedat Turba Canopo. Fac malis nos illecebris linitos Callidi Ditis laqueos cavere, Fac humum nos spernere, fac in altum Tollere mentem [sensus]. Exige hinc pestis rapidae venenum, Pelle sudorem subito necantem, Semper hoc caelum Zephiro et salubri Rideat aura. Larga sit nobis pecorique tellus, Crescat in primis bona sed iuventus, Sancte, dum membris validis fruamur Menteque sana. Principem nostrum unanimamque serva Coniugem, ut, cum Methusalem senectam Vixerint, sero repetant beati Gaudia caeli. Annuat nobis Pater atque Natus Quique procedens ab utroque magni Spiritus sese Paraclitus orbis Corpore miscet.
11. argumentum de regio equo Canicida appellato Hospes, cernis equum placidis qui ludit habenis: Innumeros stravit calce vel ore canes, Quorum ubi latratu petitur, consurgit in iras, Et Lybicae attollit colla iubasque ferae. Tum ruit huc illuc versans spargensque molossos, Ipsas ut superet nobilitate leas. Infelix canis est huius qui a dente tenetur, Mitius infesti fulmen haberet apri. Actaeon in equum foret hunc si versus ab ira Dictynnae, canibus non foret esca suis. At nunc tam placidus? Mores a principe sumit, Cui mite ingenium, sed stimulare cave.
12. in quendam Britanni proceres, videtis illum Incurvis humeris, tumente ocello, Multo qui gravidus madet lyeo, Qui nares habet Atticae volucris, Refert qui faciem trucis molossi, Cui tres vix superant utrimque Atque idem croceo luto referti Italas valens per urbes, Portavit modo cursitans ad assem Solus pondera non decem ferenda. Mox, cum deficeret virens iuventa, Intactum quid enim impudens relinquit? Totam contemeravit Hippocrenem, Legit rhetoricos profanus, Invasit quoque principis tabellas, Verum non tamen hunc labore multo Quivis rex potuit docere lustris. Hunc ipsum, moneo, cavete nequam. Fallit, peierat, involat, rapitque, Nullum non scelus hic patraret auro, Allatrat pariter bonos malosque, Ipsum dilacerat subinde regem. Britanni, moneo, cavete pestem.
13. ad Griphum Quid de Britannis, docte Griphe, sentiam Quaeris? Leones mansuetos arbitror. Quos si benigne vellices ponunt iubas, Manumque lambunt et iubenti obtemperant. Verum minaci si flagello provoces, Antiqua flammat sanguinem ferocia, Non tela, non tormenta quae laedant vident, Sed perciti ira caeci in illa proruunt. Verum quod esse non negabit Francia.
14. ad abbatem Fescanum Gallorum oratorem Qui Gallos Anglosque inter crudele canebas Bellum, num belli tristia signa vides? Legatos mittit Francus quos excipit Anglus Ut fratrem frater, quem pia vincla tenent. Talia tum celebrat convivia qualia Perses Assuerus, Lagi seu Cleopatra pudor. Demens, quo tendat Fescanus, bella futura Speras? Qui si adeat, Tartara pax aderit.
15. ad patrem Richardum | Vintoniensem episcopum Mos olim patribus fuit, Regnabat bona cum fides, Phoebi quo renovat die Ianus perpetuam orbitam Optandi a superis sibi Quod quisque expeteret magis. Hinc quendam memorant rei Qui iratus fuerat suae Optasse a Iove murmure Claro, voceque certa Centum millia debiti Et belle, decies quia Centum milia debuit. Hunc morem veterem probans, Annis servo ego plurimis, Non quod caelicolas putem, Illo praecipue die Aures arrigere ad preces, Verum quod venerarier Cunctis principiis Deos Sit par, atque precarier Ut felicia sub manum Cedant nostra negotia. Dum ergo hoc principio novi Anni quaero quid expetam Sane nil aliud subit, Quam te, mi Domine ac pater, Certum praesidium meum, Et vivum, et validum diu. Ultra vix potis est tibi, Large cetera sic dedit, Quicumque Iupiter addere. Mi vero satis et super Te vivo arbitror adfore. Quare te, Omniparens, precor, Picti conditor aetheris, Qui certa vice temporum, Aevi praecipitem fugam Iussisti tacite rapi: Da tot Vintoniae pio Nosti quem bene praesuli, Ianos cernere candidos, Quot regi Pylii dies, In meta quot arenulae Cumaeae fuerant anus, Quot ver floribus enitet, Quot pisces mare ponticum, Quot caelum volucres capit. Sed sit viribus integer, Robustus, viridis, valens. Hoc omnes precibus boni, Hoc Rex, et proceres simul, Hoc omnis petit Anglia, Iustis, optime maxime, Votis, annue, Iupiter.
16. ad D. Aloysium Marlianum "Terrarum dea, cui fuere [in urbe] plura In septem geminis iugis Quirini, Quam ulli caelicolum dicata templa, Dic cur squalida, nuda, maesta, sola, Et contempta iaces? Ubi rota illa Et talaria regibus verenda?" "Singultu impedior loqui, et pudore. Vicit me miseram ille Marlianus, Nec vicisse satis ferus putavit Ni, ni me laceram, et pudendam adusque Discissa interula omnibus notandam Spectandamque probe, ut vides, dedisset". "At quisnam, rogo, Marlianus?" "Arte Phoebi qui medica nepos habetur, Natura egregie peritus ille, Caeli qui numeros, et astra callet Omnes qui historias refert, et orbis Incunabula fabricamque novit, Rhetor quem latet et poeta nullus Immo quem nihil asserunt latere". "Qui mirum te igitur fuisse victam? Res cum semideo fuit, quod oris Maiestas, gravitas, decora membra et Procerum est potis indicare corpus. At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris) Iuris te nihil in deos habere".
17. ad Coletum theologum Ferventes toleras, Colete, soles In Christi bene vinea laborans, Nunc multo subigis solum ligone, Nunc sartor silicem improbam revellis, Et certas sterili subinde messi Vites nunc vetulo libro resolvis, Silvae luxuriemque palmitesque Nunc ferro aggrederis nimis vagantes, Curam sed modo vitibus novellis, Et nervos adhibes potenter omnes, Ac praestas operarium valentem. Faustae restate, plantulae, et Coleto Praegrandes date protinus racemos Ardenti fluat undique hac et illac Christi spumeus ut lacus Falerno.
18. invitat pueros ad scholam Christus te, puer, ad suum Ludum ut formet et instruat Appellat. Propera, puer. Non est cur timeas senis Praeceptoris ineptias, Non est cur timeas gravem Frontis tristitiam et minas. Nam pulcherrimus est puer Et mitissimus omnium Et doctissimus omnium, Brutae delicium plagae, Summi delicium aetheris. Et contendit amarier O taliter et amplius Praeceptore; beatule, Ne cessa, propera, puer. Si veram sapientiam? Si metron cupis aureum, Seu post fata novissima, Cum natura parens usum Abs te depositum exiget, Phoebeam super orbitam, Stellantem super et globum Cunctis vivere saeculis, Sive haec expetis insimul Ad Christi propera scholam.
19. de ludis regiis Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos, Excitus plausu clangisonisque tubis. Vidit ut armorum radiis fulvique metalli Gemmarum et vario spargier astra die: "Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum". Dixit: "Mortalis non movet ista manus; Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo, Aut quae de nostro vertice nata fuit". Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert Atque illum in gyros quoslibet agglomerat, "Castor hic est", inquit. Cum vero assurgere tantum Fraxineasque videt frangere in hoste trabes: "Non ego sum primo deceptus lumine" dixit: "Mars, Mars est, alius non facit illa deus". Verum ubi sidereos nudavit casside vultus, Henricus Titan visus adesse Iovi. Tum demum Henricum novit vel voce faventum Trisque uni est natos fassus inesse suos.
20. ad Erasmum theologum Nil me lautius esse, suaviusque Mensis pontificum est diu probatum. Unum sed modo dulcius repertum: Argute, eloquium tuum est, Erasme.
21. Andreas Arena Lucensis | domino Nicolao Tegrimi Antiqui phaleras, equos, coronas, Arcus marmoreos, trophaea, signa Loricata et equestria assolebant Virtuti monumenta collocare. At nos praemia, quae, Tegrime, digna Virtuti dabimus tuae? Vocaris Qui recte populi decora palma. Nec frustra Superos tibi dedisse Censendum puto tanta, totque bona: Clares nobilitate, nec malignis Rebus aut opibus potens amicis: Quam rarissima dignitas in ore? Te si quis videat repente credat, Talis est facies, ducem aut regentem Magnos te populos: sed haec relinquo, Quae natura tibi manu benigna Indulsit: meliora comparasti, Ut comis, facilis, modestus esses. Lingua melliflua eloquens, disertus, Caesarum pariter, Patrumque sacras Leges, ut digitos tuos recenses; Annales veteres, novosque calles: Quid quod fortia facta noluisti Nostrorum populorum interire? Si Iudex placeat tibi, aut Potestas Mitti, Iudicis amor timorque, Et fervens animo fugatur ira. Functo munere, cum libet reverti, Nihil praeter populi refers amorem. Usus si veniat Duces, Senatus, Reges, Pontifices sacros petendi, Legatus quis eat repente norunt: Ad te confugiunt, tuae petuntur Linguae, divitiis potentiores; Unde est utilitas, honos, decusque, Nuper quale refers diserte adorans Urbis nomine Iulium secundum. Virtutes numero togae minores Non sunt, horrida cum moventur arma; Miles si dubius pererret agros, Hostis si pedites equosve scribat, Vulgus si trepidet timore belli, Solus tu dubiae salutis auctor, Tu firmos animos, serena reddis Solus, quae modo nubibus latebant. Ergo praemia quae, Tegrime, digna Virtuti dabimus tuae? Videbunt Hoc Patres: ego civicam coronam, Et me perpetuo tibi obligatum. Nostri iam valeas decor Senatus, Et vivas Pyliam precor senectam.
22. Andreas Ammonius Erasmo Desiderio suo Vis tanta, Erasme, carminis fuit tui, ut me prorsus et lapidem merum Certare tecum iambicis adegerit; Sed vellit aurem Apollo continuo mihi, Et "Rana bobus audet, aut oloribus Certare corvus?" inquit; extemplo manu Delapsa nostra perculit solum lyra. Refrixit ille mentis et brevis furor, Ac paucula haec aegre potui ad te scribere: Addam, sed haec Apolline invito tamen, Erasme, nostri saeculi decus, vale.