CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus AMASEO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/AMASEO.carm-01.xml.

Documentum AMASEO.carm-01.xml in db pdill0


Hieronymus Amaseus ad Cassandram Fidelem Ver erat ecce novum, camposque favonius omnes Coeperat hyberno iam revocare situ; Et resoluta sinum, viridi se gramine tellus Induerat, flores et renovata dabat. Sublatumque decus pluvialis tempore brumae Instaurare suum coeperat omnis humus. Quasque venenato crudelis Scorpius ictu Abstulerat frondes flamina saeva monens, Has fru[c]ticante coma reparabant undique silvae; Florebat ramis et nemus omne suis; Fontibus et liquidis inducere coeperat umbras Ecce saporiferas arboris omne genus; Se quoque et herboso claudebant margine fontes Et muscus vitreas iam decorabat aquas Et quae torpuerant, oblitae carmina, linguis Dum freta, dum terras sollicitabat hyems, Dulce melos volucres per pinguia culta canebant. Coeperat et proprios fundere quaeque sonos Iam vaga perque domos etiam transibat hirundo Nuncia quae veris dicitur esse novi. Denique quicquid erat brumali tempore triste, Coeperat exosam ponere tristiciam. Quique gravi fuerant torpentes frigore brumae Tentabant animos iam revocare suos. Et mihi torpentes steterant in corpore vires Hactenus, et circum mens velut acta situ, Nostra velut lento fuerant onerata veterno Membra diuturno et pressa fuere gelu. Nec mihi pierio mentem fervere calore Sinerat a longo tempore tristis hyems, Flante Aquilone gravis gelidisque infesta pruinis Et nive et hirsutis horrida facta comis. Quare ubi frondentes silvas et florea rura Et volucres vidi promere mille modos: Mutarique animos hominum, curasque resolvi Cunctaque brumalem pellere segniciem, Tunc ego deposito coepi torpore vigorem Sumere: mens sterilem et perdere culta situm; Et leniata gravi penitus mea membra fuerunt, Desidia et zephiris concita florigeris; In me et cuncta suos habitus sumpsere priores Quae prius extiterunt frigore pressa diu. Carmine qui sacris nil iam cecinisse Camoenis Tempore seu longo me siluisse videns Atque diu Cythara nihil personuisse: sororum Constitui sacros conciliare choros. Hos ego tum primum steriles decurrere versus Incipiens per quos tempora verna leges Quas mihi quum subito non aspirare canenti Vidissem, lachrymis intumuere genae Ingemuique simul quod nec mihi dexter Apollo Afforet aut Pallas Mercuriusve favens. Et quae causa foret quod numina nulla faverent Mirabar cupiens scire quid illuderat. Sicque revoluenti dubias sub pectore causas In thalamo visum est numen adesse mihi: Namque cubile sui linquens Aurora mariti Surgebat croceo tota colore nitens Atque iugis surgens pellebat Lucifer umbras Coeperat et volucres iungere Phoebus equos, Quum se, non alias usquam mihi visa, Thalia Obtulit, hos habitus effigiemque gerens: Quippe erat insignis praestanti corpore et illam Intulit indicium forma fuisse deam: Perque humeros radiis similes vertice crines Fundebat quales ferre Diana solet. Albaque purpureos cingebat vitta capillos Atque coercebant laurea serta comas Oraque gestabat roseo suffusa rubore, Ut in virginibus est color ille decens; Fronte erat et lata, nec non et habebat in arcus Tensa supercilia ut convenit esse deae Ardentesque oculos ceu lumina solis habebat Fuscabatque acie lumina nostra sua; Directusque genas in filum nasus utrasque Distinguebat ei comparibus spaciis Malae etenim tales fuerant velut esse videntur Candida purpureis lilia mixta rosis Exertasque suis portabat crinibus aures, Mollia punicei labra coloris erant; Tamque decens cervix et erant tam candida colla Quam Iuno et gemini mater amoris habet; Et tales lato extabant in pectore mammae Pectore sarmatica candidiore nive, Qualia et Alcinoi et Persarum regis in hortis Qualia et Hesperidum poma fuisse ferunt. Ardentem tyrio gestabat murice vestem Baccatam gemmis undique sardonicis Saphirisque gravem, duroque adamante micantem Ornatamque sinus undique chrysolithis; Flexipedesque hederas intextas limbus habebat Vestis: erat certe Palladis illud opus. Huic manicae ex humeris dextra laevaque fluebant Huius et armillae brachia culta dabant Subductamque sinus stringebat fibula pallam Ut solet et Nymphis virginibusque Tyri. Et pedibus fulvos induxerat illa cothurnos; Huic quoque et auratam vidimus esse lyram Quamque ubi suppositis admovit musa lacertis Pectori et aptavit tactibus ipsa manuum Composuitque modis resonantia fila canoris Comperit et celeres diva puella sonos Concentusque chelim sensit diffundere dulces Dictatosque sequi promere iamque iocos Protinus haec digitis Cytharam pulsare sonoram Coepit et argutos sollicitare modos; Illa Timotheum superabat et Orphea vatem Et cytharoedos quos protulit omne solum; Et merito musas docuit nam magnus Apollo Et Gryphe et pharetra carminibusque potens Hacque sonante dea, mutabant tecta domorum Proxima ut et quercus icta bipenne solet Sedibus in nostris paries, tabulata tremebant Omnia, tum libri prosiliere sono Non aliter quam quum terris tremor urget in imis Seu citus obicibus, seu mage motus aquis; Quaeque prius nido cantabat hirundo per aedes Obmutuit tunc quum movit et illa fides; Ast ego quem primo aspectu circumstetit horror, Tractantem aspiciens fila canora lyrae Indicio Cytharae musarum hanc esse sororem Novi; harum incertus quae tamen illa foret Unde sinus et corda pavor tum nostra reliquit Et subito supplex talia verba dedi: "O dea ( si phas est mihi nunc tua sancta precari Numina) responde et dic mihi, diva, precor: Quae nam Thespiadum tandem sis musa sororum? Et diis invisum cur quoque, diva, petas?" Quae, vultu exhilarans, nitidis arrisit ocellis Malae etiam in foveam tunc abiere suae Sicque haec deposita coepit testudine virgo Ore loqui et nostram tollere moesticiam: "Illa ego sum, Phoebi et Musarum o maxime alumne, Comica lascivis apta Thalia modis Quam pater arcitenens Parnasi huc mitti ab oris Ut tibi solamen laetitiamque feram; Sensit enim lachrymasque tuas gemitusque profundo Pectore quos solitus ducere nuper eras Cum tibi phoebeum credebas numen in iras Arsisse et comites nolle favere meas; Te dubitantem persensit quae causa fuisset Quod neque quis divum iam tibi ferret opem. Hoc igitur teneas quod nec tibi Phoebus et almae Obstabunt Nymphae: pieridumque choros Nec tibi Mercurius deerit Pallasque severa Sed tibi quisque suo faverit ore deus Si vada Cephisi Cyrrham Nisamque revises Et nemora et fontes et loca Thessaliae Nec modo mireris quod numina nulla videbas Aspirare tibi nec quoque adesse deos; Nam sacros habitare locos decet alta deorum Numina et augustos semper adire Lares. Non sacer hic locus est: nusquam coluere penates Sed loca Pegasides semper amoena tenent; Quare age et accinctus venias: quid nostra moraris Gaudia? Iam sacrum tuque Helicona pete. Sic opus est: prisci (celebrat quos fama) poetae Hac habuere suam semper ad astra viam. Hic locus ingenuis etiam est, hic et sua semper Ingenia exacuunt, laurea serta parant, Concessere omnes huc post sua saecula vates Antiqui et semper Phocidis arva colunt Et modo per silvas et opaca silentia tendunt Pegasi et ad fontem nunc sua scripta canunt; Et testudinea gaudent audire sonantem Te modo, Phoebe, lyra nosque videre deas Saltantesque choros Dryadum, faunosque per arva Et Pana et Satyros Oreadasque vident; Aoniamque novi nec non petiere poetae Permessique sinus virgineosque lacus Antraque Thessaliae viridi pallentia musco Et nemora et lucos iam petiere sacros. Atque ibi sacra ferunt Musis, Phoebumque verentur Gaudent Castalio pellere fonte sitim Numen et observant Bachi Thyrsumque furentes Sertaque Parnasi per iuga sacra ferunt. Et modo se lyricis exercent versibus illic Aut iuvat exametris scribere bella modis; Plura solent rhythmis etiam cantare solutis Atque sequi Marsos Bilbilicosque sales; Componunt tragico carmina digna cothurno Grata mihi et plures comica scripta canunt, Tempora virgineis ut possint cingere ramis Denique et optatum sumere frondis onus; Pallentisque hederae valeant ut ferre coronam, Aonii auratam vates habere chelim; Et fieri vates cupiunt nomenque poetae Nititur et tentat quaerere quisque sibi. Undique conveniunt ad te, Boetia, vates, Ad te, turba frequens, nocte dieque ruunt. Sunt etiam innumeri iuvenes puerique senesque Venturi ad Phoebum Castaliaeque deas. Ad iuga Parnasi veniet Cassandra Fidelis, Haec de foemineo sola puella grege; Orbe sub Ausonio venetam quae nunc colit urbem, Quae semper Musas est venerata novem, Carminis inventrix cui cedit Lesbia Sappho Corporis atque animi dotibus illa nimis. Nam mage formosa est et Musis gratior extat; Castior haec namque est atque pudica magis. Haec igitur virgo Parnasi in rupe canenti Carmina dictabit materiamque tibi. Nam scio te teneram nimium exoptasse puellam Quae caperet sensus perciperetque sales Sciret et arguto deducere carmina cantu, Quae responsa daret concineretque iocos. Ergo age; ne cesses, properes ad Thessala Tempe Ad fontes sacros ocius ire velis. Qui si etiam iuvenes duces ad Phocidis oras Qui cupient sacri sumere fontis aquas Fient hi subito vates nullamque repulsam Tu patiere; dabit quidquid Apollo petes: Obtuleritque tibi Cytharam Laurique coronam Cum primum in montes veneris Aonios". Sicque loquens tenues tum se dea tollit in auras Iam pede percusso protinus illa solo. Et: "Mea cura, vale, Phoebi spes maxima Amaseu, Sisque etiam foelix - dixit - o amice, diu". Cui responsa deae dum vellem reddere digna Se subito ex oculis abstulit illa meis. Huius in obscessu riguerunt tecta domorum Quaeque prius fuerant contremefacta sono Atque domi nostrae paries tabulata quierunt Omnia, tum libri qui saliere prius, Utque tremore solum quercusque relicta securi, Omnia tunc equidem sic requiere simul, Quaeque stetit e linguis nec non cantante Thalia Coepit hirundo suos mox reparare modos Ast ego iam repetens tacitoque in pectore volvens Quae vultu placido dixerat illa mihi Tendere in Aoniam sacrasque Heliconis ad umbras Decrevi: et certum est haec mihi iussa sequi Et quia venturam pulli te dixit ad undas Fontis Gorgonei Pieridumque lares, Non potui tandem quin littera nostra veniret Nuncia et adventus colloquiique deae. Unde igitur si te, foelix Cassandra, Cytheron Suscipiet, nostri tu memor esse velis. Quumque ego Parnasi turba comitatus ovanti Et Delphos, fontem Gargaphiaeque petam Te sociare choro non dedignabere nostro Meque tibi comitem iungere, o amica, sines; Quod si tu facies aderit mihi magnus Apollo, Laudibus innumeris mox tua facta canam Antraque Musarum reboabunt carmine vasta Atque cavae valles et nemus omne sacrum. Per me longa tibi fient iam saecula, virgo, Iamque tibi per me fama perennis erit Perpetuumque feres nomen Cassandra Fidelis, Si mea foelici carmina fronte leges Quae iuxta fontes et per spelaea canemus Denique et in silvis Aonisque iugis. Per Veronensem iam Lesbia pulchra Catullum Vivit et huic semper fama superstes erit; Nunc superest etiam per te lasciva, Properti, Cynthia, inextinctum Cynthia nomen habet; Vivit adhuc Nemesis quondam illustrata Tibullo; Vivit adhuc per te Testilis illa, Maro; Per Sulmonensem celebrata Corinna poetam Nunc etiam in terris nobile stemma tenet. Per te, Corneli Galle, et laudata Lycoris Extat et in populis nunc sua fama viget: Non quia crudeles fuerint, sed mente benigna Traditur in vatem quaeque fuisse suum. Multae etiam Nymphae teneraeque fuere puellae In tenebris quarum nomina pressa iacent Famaque nulla manet, volitat nec ad ora virorum, Et quarum nusquam tu monumenta vides Non aliunde nisi quia dispexere poetas, Temporibus vates nec coluere suis. Te neque ut admoneam nunc haec dixisse putato, Nosti etenim melius quam ego quae refero. Nec mirere, precor, quod nec tibi notus Amaseus Ante etiam et nulla iunctus amicitia Scripserit haec, steriles solitus tibi mittere numquam Ante iocos, ad te carmina nulla dare. Quippe prius nusquam nos te, Cassandra Fidelis, Novimus, inter nos nec fuit ullus amor. Nanque tuum sublime decus, tua maxima virtus Et studia et mores atque perennis honos, Inclyta nec nostras etenim perstrinxerat aures Fama nec insignis gloria, Nympha, tua Donec et adventu monitisque inducta Thaliae Mens mea te nuper nosse coacta fuit; Unde, docente dea, quamvis mea scripta putarem Vana, nec a tetricis conspicienda viris, Nunc quia te faciles nimium observare Camoenas Et cultam miti sensimus ingenio Exibitura graves ronchos rigidesque chachinnos Misimus haec celeri carmina scripta manu, Quae modo pacato si tu, Cassandra Fidelis, Accipies vultu, diva puella, tuo, Ecce Sophoclaeo recinam tua facta cothurno, Incipiam grandi iam resonare tuba; Post maiora leges graviori condita versu, Nunc tibi primicias sat sit habere meas. Ergo vale: foelix diu sis; quaeque secundent Numina magna deum, candida Nympha, tibi. Atque utinam tibi longa trahant sua saecula Parcae Et leviter fuso candida fila neant. Tuque a cunctis, virgo, celebranda poetis Et Phoebo et sacris semper amata choris Gloriaque alta patrum, Venetae et pars maxima formae Huius et urbis honos, quam mare cingit aquis, Tuque tui generis specimen lampasque refulgens, O mihi rescribas gloria Thespiadum. ad eandem Est ignota mihi quamquam parnasia rupes, Vertice quae gemino sidera celsa ferit, Nec nos Aonides etiam coluere sorores, Oraque Gorgoneo nec maduere lacu, Nec mihi phocaicae laurus meruisse coronam Contigit et plectrum dicere, Phoebe, tuum; Nec mihi Cyrrhaeis licuit cantare sub antris; Nec tetigit mentem pieriusque calor. Nec dubito audacem quin tu mirabere Amaseum Plura mihi et vitio, diva puella, dabis, Haec referens primo aspectu: "Quis carmine auctor? Unde venit? Quove est littera missa loco?" Forsitan et celeri percurrens nomen ocello Ipsa meum, dicens: "O bone vir, quid ais? Quid tibi nobiscum est, quum te non novimus unquam, Quum prius inter nos nec fuit ullus amor?" Forsan et excipies rigidis haec scripta chachinnis Vix bene principium, candida Nympha, legens; Forsan et ingrato tu fastidita libello Haec eadem flammis aut abolenda dabis. Attamen exorem (licet exorare puellam) Te sine, ut haec hylari carmina fronte legas. Haec etenim quamquam nil te perlecta iuvabunt Sunt, Cassandra, tibi, sunt nocitura nihil. Cum celebris me me tua fama coegerit ore Ecce rudi steriles promere, Nympha, iocos, Usque adeo nostras de te vox impulit aures Hic mihi ab Hunnis saepe relata viris. Namque tuos dicunt se se invisisse penates Atque etiam ob vultus obstupuisse tuos, Ut fama est, viso quondam Phorcinidis ore, Obstupuisse homines, obstupuisse feras. Te sensisse ferunt Demosthenis et Ciceronis Torrentem elloquio maeoniaque tuba. Nymphalemque habitum narrant gestare Thaliae, Non te dissimilem moribus aut facie. Fertur et Adriacum quod si te suscipit aequor Forte brevi cymba remigioque brevi Et chelis incipias tu dinumerare canoras Forte fides, celeri et plectra movere manu, Et canere incipias tu carmina digna Marone Nec quoque Homericiis inferiora modis, Te patrem Oceanum, placidamque invisere Thetim Nereaque et viridi Dorida cum sobole, Atque undis efferre suis caput Enosigaeum Allectum cythara mellifluisque iocis, Et posita armigeros Tritones undique concha Ad te confluere et dulcia verba sequi. Gurgite Carpatio fama est, Cassandra, relicto Prothea Neptuni te quoque adire grege; Et tibi certatim salientes ludere pisces, Et tibi delphines pro rate terga dare, Ut dederat quondam quo se cytharoedus Arion Nautarum falsis abstulit insidiis. Et tibi pro velis referunt inflare lacernas Flamina Thyrrenis impositae gregibus Et te deserto Syrenas adire Peloro Dicitur et victas succubuisse tibi. Egaeona ferunt ad te properare petentem Qui dedit Egaeo nomen ob actu mari; Et Scyllam et Glaucum atque Inoum Melicertam, Quaeque et ceruleus nomina pontus habet, Et pelagi varias ad te volitare volucres. Teque sequi scopulos per mare fama sonat Atque etiam Adriaci si tu legis aequoris oras Ore canens venetum fortia gesta Patrum, Dicunt cornigeros ad littora currere Faunos Et celeres Satyros Oreadumque choros, Panaque qui calamos Ladonis primus ad amnem Compegit caera disparibus numeris; Ad te monticolas Sylvanos ire canentem Silenumque senem Iulia turba refert, Et Dryades nymphas facilesque venire Napaeas Naiades amnicolas et quoque Amadryades. Obduci silvis et siccum littus opacis Fertur et innumeras littus adire feras. Denique te similem dicunt, Cassandra, poetae Horrida quem quondam Thracia terra tulit. Haec igitur sunt quae (quamquam natura negabat) Me cogere rudes scribere versiculos. Haec et amicitia tibi me iunxere perenni Nec requiem calamis ipsa dedere meis. Nec mirere: etenim quos nec nos novimus unquam Fama odisse homines, fama adamare facit. Ergo vale, o nostris semper lucubranda lucernis Nympha, precor, generis spesque decusque tui.