CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus ALDEGATI.giga-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ALDEGATI.giga-01.xml.

Documentum ALDEGATI.giga-01.xml in db pdill0


cap. 3 Namque ferunt olim, quassatis rupibus Aetnae, Trinacriam intremuisse omnem latasque cavernas Viribus igniferis ventoque dedisse furenti, Et timuisse Iovem Stygium ne Tartara Phoebus Luce sua hic nunquam visa terreret et umbras. Ille domos nigras nimio terrore relinquens Curru iungit equos atra fuligine tinctos, Exit et a Stygiis antris totamque pererrat Trinacriam cautusque ambit fundamina terrae; Sed quom causa metus non sit, loca nulla labare Quom cernit, trigamque suam quom vertit ad undas Infernas, saevis stimulis quom pungit Alastrum Orneumque atrum nimiumque immane frementem, Atque Etholum et Nyctum, "certe non tutus abibis, - Alma Venus dixit - certe mea lumina cernes Quae tibi Phoebeis maiores ignibus ignes Praebebunt", natumque suum complexa volantem Et Ditem aspiciens Ericina ab rupe vagantem: "Nate, meae vires, mea magna potentia - dixit - Nate, faces atque arma manu, cape tela, Cupido, Tela, quibus superas coelum quod continet in se Quodque alti tegit unda freti, quod sustinet ipsa Tellus; sed Stygium restat te vincere regem. Quid Pluton cessat duras sentire sagittas? Ad quid tu differs? magni pars tertia mundi An erit imperii nostri vel numinis expers? Ipsi etiam superi incipiunt nos spernere, nostro Debilitata polo est perditque potentia vires; Arbitrio quo vult Pallas per inane vagatur, Nec mea tela timet nec quae fera spicula vibras. Istud idem Diana facit, spes quaerit easdem Filia frugiferae Cereris: quod sperat et illud, Si patiemur, erit; nostri si tangit honoris Cura animum, vel si qua tui stat gloria regni, Plutoni coniunge deam, fac sentiat ignes Illa tuos, nostris flammis uratur uterque". Nulla mora est: arcum tendit pharetraque sagittam Extrahit auratam duroque hanc ponit in arcu Atque illam hamatam Stygii in praecordia regis Eveit; illa tremens flammas et vulnera fecit. Est prope Nisaeos colles lacus altus et ingens, Quem Pergusa vocant: dant hinc per colla canoros Longa modos cygni; plures non sentit in undis Dulcibus et volucres aut inter prata Cayster Edere diversos cantus, non Asia plures Laeta palus modulos audit, non littora Ponti. Hunc virides buxi et lauri myrtique coronant Et ramis laetas spargunt frondentibus umbras; Flore novo redolent ripae semperque virenti Germine replentur, sunt hic violaeque rosaeque; Ver hic perpetuum dices fore: venerat illuc Nympharum comitata choro Proserpina dulci. Certatim flores et candida lilia carpunt, Certatim calathos haerbis redolentibus implent Certatimque comas viridanti fronde coronant. Sed forma excellit cunctas Proserpina nymphas Nec summi est mentita Iovis de semine natam. Hac visa exarsit Pluton et frena relinquens Desiliit curru mediamque amplectitur et se Inferni regem patruum seque esse fatetur; Et fugit hinc praeceps curruque imponit amatum Pondus et inde feros duris calcaribus urget Acceleratque domum Stygiam. Proserpina clamat Et matrem comitesque vocat, sed nulla vocanti Tradit opem; lacerat vestes scinditque capillos Moesta suos, placuit Stygio quibus illa tyranno, Pungit equos stimulis raptor, diffundit habenas Acceleratque fugam: per olentia sulfure fertur Flumina perque lacus, per stagna calentia perque Anfractus varios, quibus emersere Palisci. Ausa hic Tartareo Ciane se opponere regi, Ne gener et Cereris foret ille est ausa parare, Et sua diversas distendens brachia partis Obstat; at immensam fundit Saturnius iram, Terribilesque ortatur equos et nomine quemque Voce vocat magnoque ferit conamine terram Et sceptrum valido vibrat regale lacerto, Gurgitis inque ima fixit: panduntur hiatus Telluris subito, Stygias queis ivit ad undas. At Cane in fontem versa est, quam flevit Anapis Ingemuitque diu: stultum est contemnere divos. Alma Ceres moestis ululatibus omnia replet Perque omnes terras, per totum currit et orbem, Quaerit et amissam natam numquamve quiescit. Aspicit hanc ortus, videt hanc occasus euntem; Irrequieta manet semper noctuque dieque. Illa sitim patiturque famem et quoscumque labores Et dolet et queritur quod non invenerit usquam Persephonen; rursus Siculae telluris hiatus Tendit et in partis oculos tunc dirigit omnis. Ad Cianes casu direxit lumina fontem, Quae, quom non posset Cereri narrare quid olim Viderat et lingua narrantis et ore careret, Quod potuit, zonam summa monstravit ab unda Persephones et signa dedit manifesta quod illa Partibus his fuerat partisque advenerat illas. Tunc dea diffudit lacrimas, tunc pectora pugnis Percussit rapuitque comas, ut cingula novit. Incusat terras omnes, incusat et undas Sicaniamque odit, fruges et denegat illi; Ante alias Siculae telluri denegat arva Reddere depositum, frangit sata laeta, bovumque Frangit aratra manu pariterque exosa colonos Perdit et infoelix lolium consurgit in agris, Frumentumque negant fuerant quae semina terris Tradita, vel pereunt primis madefacta sub haerbis, Vel nimio sub sole cadunt, pascuntur et illa Et volucres vermesque et labilis officit haerba. Est Arethusa tamen terrae miserata labores; Nam Cereri narrat Stygium rapuisse tyrannum Persephonen terramque nihil meruisse quod esset Tam despecta illi, talem at vetuisse rapinam Conatu potuit quali, sed numinis iram Tartarei tolerasse diu dirumque furorem Non potuisse diu et tandem cessisse tyranno. "Vera loquor: tribuit caros non Aetna parentes, Sicelis haud ego sum, Pisa est mihi patria, duco Elide quod generis nostri, quod sanguinis extat. Hanc terram peregrina colo, servare rogamus Quam te, ne pendat tristem sine crimine poenam. Non audita loquor: visa est filia regis In domibus Stygii, Stygio dum gurgite labor; Tristi erat nec adhuc totos posuisse timores Vultu signa dabat stabatque interrita nundum". Haec postquam audivit mater ceu saxea facta est, Obstupuit, gelidusque tremor per membra cucurrit, Et dolor attonitam fecit, nec promere vocem, Fundere nec lacrimas potuit, sed tristis et amens Huc illuc errat; sed postquam amentia cessit, Conscendit currum, iuncti per inane dracones Quem virides dirique trahunt, ascendit Olympum Alloquiturque Iovem, sparsis per colla capillis; Nec lacrimis caruere genae faciesque doloris Plena fuit, tandem supplex his vocibus usa est: "Ad te, sancte pater, venio, tua numina posco, Sanguine mota meo, summum te filia patrem, Si miserae matris te gratia nulla movebit, En moveat, vilis precor haec ne sit tibi cura, Edita ne pigeat quod sit de corpore nostro. Est quaesita mihi terras mea nata per omnis; Non inventa tamen, tamen est sed nata reperta, Si reperire potest amittere dicier esse. Scimus ubi tantum maneat: stat praeda tyranni Inferni, natae est communis praedo maritus; Filia non meruit tales, pater inclyte, taedas. Fac modo reddatur: raptam nos esse feremus". His precibus miscet lacrimas, quo gratior esset, In longum vetuit quas spargere Iupiter illi; Nam dedit amplexus et consolantia verba Dixit et inde dedit potum laethale papaver. cap. 10 Cernis quo niteat Ludovicus lumine, lunae Orbe in fulgenti, stant quo sub sidere purae Magnorum heroum mentes, queis posse subire Nundum artus dedimus, morsu quos tempora frangunt? Gonzagum decus immensum Ludovicus avorum Aeternum et specimen, toto quo iustior alter Nec probitate aderit virtute et maior in orbe, Pulcrior aut armis: quam pulcra prole parentem Aspice se faciet! cernis virtute micantem Illum, qui claro ingenio transcendere coelum Prudentique animo quaecumque futura videtur Vertere et elapsum quod sit sub mente tenere? Hic Federicus erit, cuius si vita superstes Orbe diu fiet, nostrum decus ibit in auras Altius aethereas et divum numina toto Et magis atque magis mundo manifesta vigebunt. Cernis cui sacrae circumdant tempora vittae, Pontificale nitet cuius sub numine sceptrum? Hic Franciscus erit, Ludovici clara per orbem Progenies totum, fiet quae moribus aequis Atque animo elato et miti pietate fideque; Quem flebit Romana cohors accincta galero Purpureo, ad coelum nos quom revocabimus illum. Noscet enim quanto niteat magis inclyta virtus Nobiliore viro, praeclaro sanguine quam sit Dignius et nasci virtuti atque addere mores. Quem fremere ut Mavors cernis sub fortibus armis, Audet qui fati extremum pro laude subire, Herois tanti proles est tertia, cuius Servabunt longo si tempore stamina Parcae, O quanto in terris superorum gloria fiet Maior et uberius nostrum decus ibit in auras! Fata sed humanis semper sunt invida rebus. Aspice sidereo vultu quam lustret avorum Nomina et insigni sese super aethera tollat Virtute armorum, potius qui saeva subire Fata volet quam luce frui sine munere laudis, Martis honos Latiique decus lumenque Rodulphus. Hic res Ausonias, magno vastante tumultu Gallorum, valido quaeret dum Marte tueri, Corruet et nostras fatis properantibus arces Accedet, magno gemitu Latiique dolore. Ille etiam insigni redimitus tempora mitra, Quem cernis virtute animi mentisque decorae Lumine conspicuum, proles est ultima magni Herois: coelum augebit qui lumine tanto, Qui nostrum nomen partes ad solis utrasque Attollet clarumque decus Iovis addet honori. Cernis se quanto ornabit diademate, quanto Nomine per totum et fama vulgabitur orbem? Tune vides illum cinctum fulgentibus armis, Cui non esse satis terras, non aequora nonque Si quid mundus habet maius, reor? inclyta tantum Huius erunt gesta et tanta virtute beatas Conscendet superum sedes, ut cernere nundum Possim ego quae tanti virtuti praemia donem. Pectore cana fides huius regnabit et auras Aethereas linquet contenta habitare sub huius Astraea imperio, pietas nec clarior ullo Esse loco poterit tanti quam pectore regis; Largior in cunctos quis erit, quis mitior illo, Fortior et bello rebusque paratior altis? O decus aeternum Latii, tota Itala tellus Debebit semper tibi: nam servire coactam Hanc video genti externae, ni dextera fortis Invictusque animus bello tuus et tua virtus Succurret, virtus adversis vivida rebus. Tu Franciscus eris, forti qui milite franges Francorum turmas, Latium et tutabere saeva Barbarie, stabis qui longo tempore in aevo: Sic fore fata petunt; non es violabilis ullo Mortali sed nostra manus super aethera ponet Et prope te nostras faciam requiescere sedes. Tu Iovis in terris clara virtute tenebis Imperium coeloque Iovi te iure secundum Esse volet coetus divum, nullusque negabit Has merito partas tantas tibi tradere sedes; Et fratres aderunt una Gismundus et alter. Gismundus, quem fata volent imponere coelo, Purpureo insignem petaso, licet invida rebus Quae semper magnis obstat fortuna vetare Hoc volet: at virtus fortunae interrita saevae Casibus est, fati et morsus nil curat iniqui. Tempus erit quom tu, Tyrio insignite galero, Invidia pereunte, Deum sacra numina pones Sede sua in terris moresque exire malignos E sancto coetu facies; venientibus annis Evenit et virtus maior, mutantur honore Et mores, media et virtus nitet ipsa senecta. Aspice Ioannis lumen, quem fata secundum Esse volent Martem, tenera qui saeva iuventa Arma geret vitamque volet pro laude periclis Tradere, conspicuum credens magis esse sub armis Posse mori, turpi quam vivere velle veterno. O quanta ad superum sedes sub fortibus armis Virtute extollet sese, nec nomine avorum Nomen habere minus volet, at quaecumque subire Ardua bella, magis captus dulcedine laudis. cap. 12 Et te dives opum, magnorum dives avorum, Laudibus immodicis tellus Campania cantat, Audet teque parem superis summoque Tonanti Dicere, Phlegraeo stravit quom Marte Gigantes. Non minus in Gallos vidit te Marte feroces Irruere et forti vibrantem spicula dextra, Torsit in obstantem quam fulmina dira Tiphoea Iupiter et coelum crudeli strage redemit. Te primi videre Osci nova bella parantem, In ferrumque sua pro libertate ruentem; Te Sinuessa tepens, Vulturni cantat et unda, Teque colunt si qui tacitis servantur Amyclis; Moenia te Fundi Martem superare fatentur, Atque habitata Lamo quondam Caieta domusque Lestrigonum, vicina freto, cinctumque palude Linternum et Cumae fatorum arcana ferentes. Nuceria undantes mirata est sanguine campos Marte tuo et Gaurus, statio tranquilla carinis; Teque Dicarchei sternentem Gallica castra Viderunt populi, dicti de nomine iuris, Parthenope et quondam Grais habitata colonis Se tibi debere per saecula cuncta fatetur: Libera nanque fuit flammis ferroque ruinaque Ingenti virtute tua, qua sidera tangis. Te medio servatus honos, servata supelex; Sexus uterque huius vitam diffundere fatis Debet in aeternum pro te; nec pervia Nola Annibali meritos semper tibi tradet honores; Aliphae et vacuae, Clanius quas cingit, Acerrae Pectore te memori servabunt tempus in omne, Et quos unda lavat Sarni, quos sulphure Phlegra Territat, atque ardens Misenus et ore Typhoei Baiae eructantes flammas, Ithacensia regna. Immemor antiqui nec erit saxosa Telonis Insula, barbarici regis servata tumultu Quod sit Marte tuo, nec te Callatia corde Expellet, parvis Callatia praedita muris, Nec te Surrentum, nec te cerealis Avella; Et Capua, in rebus mensuram ignara serenis Posse tenere diu, te pectore semper habebit. Samnites etiam tibi se debere fatentur, Qui Batuli campos habitant, qui moenia Mucrae, Et qui caeca plagis cingunt Boviania lustra Et qui Caudinis exercent faucibus arma Et qui Rufre habitant et quos Essernia nutrit, Dumosis et quos Herdonia detinet agris. Brutius atque tuum praeclarum nomen ad astra Elevat atque iugis Lucanis nata iuventus, Hyrpinique viri, quae gens hirsuta ferarum Cingit lustra plagis habitatque in montibus altis Venatuque alitur solo fluviique liquore Pellit ab ore sitim fessique labore quiescunt. Brundusiique arces Martis te numen habere Et phrameam saevaeque ferunt te Pallados arma; Omnes te populi Calabri reverenter adorant; Leucosii tumuli bellorum gesta tuorum Mirantur laudatque tuum Picentia nomen, Laurea serta parant biferique rosaria Paesti, Poenorumque manu quondam deleta Cerille Et quos nutrit aquis Sylarus, quo saxea fiunt Gurgite virgulta et rami durantur in undis, Te merito laudant; pugnax ut bella Salernus, Quae valida virtute geris, quae fortibus armis, Vidit ab incoepto, subito se movit et hostes Deseruit fideique tuae confisus adhaesit; Quantus es et bello vidit Buxentia pubes. Qui Sidium Sanctum gracili cum voce canebant, Illius atque aris quondam dare thura solebant, Te super astra ferunt; Latii te voce parentem Una omnes dicunt, quos inter patria Crispi, Primus in historia cecinit qui proelia Romae. Te quoque Casperula et Foruli Cybelique Reate Sacratum quondam Phrygiae, quo fertur ab aevo Maiorum Latiae medium telluris inesse, Non desunt summos axes attollere cantu. Nursia, Sertori quondam celebrata triumphis, In Tetrica te rupe canit; te laudibus ornant Implumesque Cures, posuit queis moenia Sabbus. Quin et Faunigenae cantant te voce Latini Laurentumque domus et sacri culta Numici Et sylva Ausoniae, quondam sacrata Dianae, Quaeve manus habitant Rutulorum, Daunia regna; Hostia nec Tusci posita est quae in faucibus amnis Te sine laude sua merito sinit esse decoro, Sit quamvis partes Gallorum et signa secuta: Ipsa etiam virtus laudes acquirit ab hoste. Tibur ab Argeo positumque in monte colono Fortunaeque iugis gelidis Praeneste dicatum, Antemnae et si quid restat, nec Marte nec aevo Dirruta sit penitus, Gonzagum nomen in astra Extollit turcaque sonat sonat undique turca; Nec te Crustumium, nec te silet unda Labici, Quive Anienis aquas potant, qui Tybridis undas. Simbrivii et gelidas ripas qui rura coluntque Et saevis qui rura domant Aequicula rastris Et quae Pontinos despectat pendula campos Setia, misceri mensis nisi digna Lyaei, Nec positae tua gesta silent in valle Velitrae, Nec Cora, nec miserum nimium stagnantia ventrem Signia vina ferens, non te Pontina palusque, Liventi coeno turbat quam squalidus Ufens; Anxuris et summo tollunt tua nomina coelo Moenia, sublimi resident quae vertice montis Hernica saxa canunt; te dives Anagnia voce Elevat ad superos, profugis habitata Pelasgis; Atque Ferentinae gentes et Alatria pubes Privernique cohors, Sorae et malesana iuventus Te, quamvis hostem credat, sine laudibus esse Non patitur propriis: cunctis placet inclyta virtus. Scaptia, si prisci retinet quid nominis, in te Antiquos oculos vertit gaudetque potenti Esse duces Latio, tutum hoc qui Marte feroci Barbarie possint servare et regna tueri, Regna tuis armis saevo servata tumultu. Non Frabateriae populus, non monte nivoso Consita tantorum meritorum Attina negabit Praemia digna dari cumulis, non territa bellis Sinuessa aut Frusino non unquam tardus ad arma, Et vada Fibreni Lyris qui iungitur undis, Quamvis sulphureis tacitoque ad littora cursu Labitur, Arpinas quem summa spectat ab arce Pallados, et cinctum viridanti fronde Venafrum, Non tacita te voce canunt, non voce triumphos Defraudare volunt: summis te laudat Aquinum Vocibus, insigni clarum virtute poetae, Picenique ferunt Martis te numen habere, A Pico qui nomen habent; scopulosa Numanae Rura tuum celebrant, quo tendis ad aethera, nomen. Pro te littoreae fumant altaria Cuprae, Atque Truentinae si sunt flumine turres Te amplexu accipiunt, Veneris te concinit Ancon Olim sacra domus, nec te silet unda Vamani, Adriacis quae semper erit memoranda ruinis, Attollensque Asclum Vepici signa timentis, Nec te Picenos Esis qui separat Umbris Iam volet esse suis sine laudibus; addet honores Ipse Umber, saevis solus non raptus ab undis. Te Sapis cantu et rapidus super astra Metaurus Clitumnusque, sacro crescunt quo flumine tauri, Tollit, et in Tybrim properans albentibus undis Sulphurea Nar dirus aqua, Tiniasque Clanisque Et Rubico Senonum et dictae de nomine Senae Exultat laetis duce te Mevania campis, Aeterno cantu ad coelum sublata Properti, Et te victore Hispellum sub rupibus altis Carmina laeta canit choreasque ex ordine ducit; Iamque tua nebulae clarescunt luce Nequini, Si qua paludosi Ingini et nomina restant, Fulginia et valido quae nunc circumdata muro est Ingenti te laude canunt; Amerinus et armis Grande Camers qui nomen habet, qui fortis aratro est, Te colit, et lactis cessit cui Sarsina dives, Copia, Romanae facundia Sarsina linguae, Et qui Gradivi coluerunt signa Tudertes, Eridani indomitae et gentes super aethera nomen Gonzagum extollunt; nostrarum antiqua Ravenna Altrix Musarum summis te laudibus ornat. Hac stipe conductus sub honesta pace quievi, Ocia et haec tribuit, canerem quo bella Gigantum, Bella quibus magnum timuerunt perdere coelum Ipsi coelicolae, quibus alto incanduit axe Iuppiter et fractis excussit nubibus ignes, Centimanum Gygem vexantemque astra Tiphoea Viribus infandis immani fulmine adegit Infernas sedes atque antra subire parentis.