CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus phi0959.phi009.perseus-lat2.xml in collectione ovid-pdl.

Functio nominatur: /documentum/ovid-pdl/phi0959.phi009.perseus-lat2.xml.

Documentum phi0959.phi009.perseus-lat2.xml in db ovid-pdl


Ex Ponto
Naso Tomitanae iam non novus incola terrae hoc tibi de Getico litore mittit opus. si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco. loco modo publica non audent intraintermonimenta venire, ne suus hoc illis clauserit auctor iter. a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis: ite, patet castis versibus ille locus! non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere sub Lare privato tutius esse putant, quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? qua steterant Artes, pars vacat illa tibi. Quidquiveniant, novitate roges fortasse sub ipsa. accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor. invenies, quamvis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste, quod ante dedi. rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit non occultato nomine missa docet. nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis, Musaque ad invitos officiosa venit. quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos exule servatis legibus urbe frui. quod metuas non est. Antoni scripta leguntur, doctus et in promptu scrinia scrinia carminaBrutus habet. nec me nominibus furiosus confero tantis: saeva deos contra non tamen arma tuli. denique Caesareo, quod non desiderat ipse, non caret e nostris ullus honore liber, si dubitas de me, laudes admitte deorum, et carmen dempto nomine sume meum. adiuvat in bello pacatae ramus olivae : proderit auctorem pacis habere nihil? eum foret Aeneae cervix subiecta parenti, dicitur ipsa viro flamma dedisse viam: fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? at patriae pater hic, ipsius ille fuit. ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu? ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat? scimus ab imperio fieri nil tale Dianae : unde tamen vivat, vaticinator habet, ipsa movent animos superorum numina nostros, turpe nec est tali credulitate capi. en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero. vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti! non mihi, sed magno noscitur ille deo. nec quia vel merui vel sensi principis iram, a nobis ipsum ipsum illumnolle putate coli. vidi ego linigeraelanigeraenumen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos, alter, ob huic similem privatus lumine culpam, clamabat media se meruisse via. talia caelestes fieri praeconia gaudent, ut sua quid valeant numina teste probent. saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt, eum bene peccati paenituisse vident. paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, paenitet, et facto torqueor ipse meo. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori; estque pati poenam, quam meruisse, minus, ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, poena potest demi, culpa perennis erit. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul: utnec vel ne: ut C2 Owennon peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent. nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet, quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet. hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,credant forsitan exigua dignus habebor ope, inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. plus isto, duri, si precer, oris ero.’
Maxime, qui tanti mensuram nominis imples, et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, quisque loquar tecum, certior esse velis, ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto durus et aversa cetera mente legas. videris.viderit corr. Heinsiusaudebo audebo haec siquistibi me scripsisse fateri om. AC: spuria habent cett. qui, cum me poena dignum graviore fuisse confitear, possum vix graviora pati. hostibus in mediis interque pericula versor, tamquam cum patria pax sit adempta mihi: qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt. his eques instructus perterrita moenia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves: etatsemel intentus nervo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet. tecta rigent fixis veluti velatavallatasagittis, portaque vix firma summovet arma sera. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti,laeti et quod iners hiemi continuatur hiems. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis eumque meo fato quarta fatigat hiems, fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis: et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis! vos quoque felices, quarum clamantia fratrem cortice velavit populus ora novo! ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum: ille ego sum, frustra qui lapis esse velim. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, amittet vires ipsa Medusa suas. vivimus ut numquam sensu careamus amaro, et gravior longa fit mea poena mora. sic inconsumptum Tityi semperque renascens non perit, ut possit saepe perire, iecur. at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas, aut dare captivas ad fera vincla manus, aut ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriae tecta relicta meae. et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor. sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, peior ab admonitu fit status iste boni. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiuntliquescuntpectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, quam male mutato posse carere loco. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste gratia quod salvo vestra pudore queat. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae, difficilis causae inite patrocinium. est mala, confiteor, sed te bona fiet agente, lenia pro misera fac modo verba fuga. nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, ultimus hic qua sit condicione locus, magna tenent illud numen molimina rerum: haec est caelesti pectore cura minor. nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, quaerere, finitimo vix loca nota Getae, aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteae Taurica terra deae, quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo. maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet, dant illis animos arcus plenaeque pharetrae quamque libet longis cursibus aptus equus, quodque sitim didicere diu tolerare famemque, quodque sequens nullas hostis habebit aquas. ira viri initis non me misisset in istam, si satis haec illi nota fuisset humus. nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste, meque minus, vitam cui dabatdedit vel dabit corr. Merkelipse, capi. noluit, utatpoterat, minimo me perdere nutu. nil opus est ullis in mea fata Getis, sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum, et minus infestus, quam fuit, esse potest. tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi: paene etiam merito parcior ira meo est. di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, alma nihil maius Caesare terra ferat, utque fuitdiu: fuit Ehwaldsub eo, sic sit sub Caesare terra,sit publica sarcina terrae (publice saroterra A) perque manus huius tradita gentis eat. at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum iudice pro lacrimis ora resolve meis. non petitopetis vel pete corr. Daumiusut bene sit, sed uti male tutius, utque exilium saevo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi praesentia numina vitam, non adimat stricto squalidus ense Getes: denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos. Caesaris haec animum poterant audita movere, Maxime, movissent si tamen ante tuum. vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, auxilio trepidis quae solet esse reis, adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae aequandi superis pectora flecte viri. non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poenaet Qui multa metu sed poena vel multa metu cohibet poenaqui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu. ergo tam placidas orator missus ad aures, ut propior patriae sit fuga nostra roga. ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat inter convivas mensa videre tuos: ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes, et cecini fausto carmina digna toro, cuius te solitum memini laudare libellos, exceptis domino qui nocuere suo, cui tua nonnumquam miranti scripta legebas: ille ego de vestra cui data nupta domo est. hanc probat et primo dilectam semper ab aevo est inter comites Marcia censa suas, inque suis habuit matertera Caesaris ante: quarum iudicio siqua probata, proba est. ipsa sua melior fama, laudantibus istis, Claudia divina non eguisset ope. nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: proxima pars vitae transilienda meae. sed de me ut sileam,taceamconiunx mea sarcina vestra est: non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras —iure venit cultos ad sibi quisque deos— flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, qui miser est, ulli si suus esse potest. reddita confusae nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis, utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu admonitu coepi fortior esse tuo, et iam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero. non tamen exhibuit tantas facundia vires, ut mea sint dictis pectora sana tuis. ut multum demas nostraenostro corpore (pectore)de gurgite curae, non minus exhausto quod superabit erit. tempore ducetur longo fortasse cicatrix : horrent admotas vulnera cruda manus. non est in medico semper relevetur ut aeger: interdum docta plus valet arte malum, cernis ut e molli sanguis pulmone remissus ad Stygias certo limite ducat aquas, afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, sanabit nulla vulnera cordis ope. tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est— aut, ut sit, longa est extenuanda mora. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione valentior omni, quod tua fecerunt scripta, retexit opus. sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi. non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat fumum de patriis posse videre focis. nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et inmemores non sinit esse sui. quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? huc tamen ex illaistabarbarus urbe fugit, cum bene sit clausae cavea Pandione natae, nititur in silvas illa redire suas. adsuetos tauri saltus, adsueta leones— nec feritas illos impedit antra petunt. tu tamen exilii morsus e pectore nostro fomentis speras cedere posse tuis. effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, talibus ut levius sit caruisse malum, at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti in tamen humano contigit esse loco. orbis in extremi iaceo desertus harenis, fert ubi perpetuas obruta terra nives. non ager hic pomum, non dulces educat uvas,herbas non salices ripa, robora monte virent. neve fretum laudes terra magis, aequora semper ventorum rabie solibus orba tument. quocumque aspicies,aspiciascampi cultore carentes vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent. hostis adest dextra laevaque a parte timendus, vicinoque metu terret utrumque latus, altera Bistonias pars est sensura sarisas, altera Sarmatica spicula missa manu. i nunc et veterum nobis exempla virorum qui forti casum mente tulere refer, et grave magnanimi robur mirare Rutili non usi reditus condicione dati. Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, paene minus nullo Smyrna petenda loco. non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus, legit enim sedes, Attica terra, tuas. arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam, pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, inter quas dubium, quae prior esset, erat. caede puer facta Patroclus Opunta reliquit, Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, poneret ut muros in meliore loco. venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus, et Teucrum Veneri grata recepit humus. quid referam veteres Romanae gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat? persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis tam procul a patria est horridiorve locus. quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. nec tamen infitior, si possint nostra coire vulnera, praeceptis posse coire tuis. sed vereor ne me frustra servare labores, neu iuver admota perditus aeger ope. nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis, sed sum quam medico notior ipse mihi. ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas ad me pervenit consuliturque boni.
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant. nec, si me subito videas, agnoscere possis, aetatis facta est tanta ruina meae. confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, anxietas animi continuusque labor. nam mea per longos siquis mala digerat annos, crede mihi, Pylio Nestore maior ero. cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis fortia taurorum corpora frangat opus. quae numquam vacuo solita est cessare novali, fructibus assiduis lassa senescit humus. occidet, ad Circi siquis certamina semper non intermissis cursibus ibit equus, firma sit illa licet, solvetur in aequore navis, quae numquam liquidis sicca carebit aquis. me quoque debilitat series inmensa malorum,laborum ante meum tempus cogit et esse senem, otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis: immodicus contra carpit utrumque labor, aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, quam laudem a sera posteritate ferat. at labor illius nostro leviorque minorque est, si modo non verum nomina magna premunt, ille est in Pontum Pelia mittente profectus, qui vix Thessaliae fine timendus erat. Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu solis ad occasus utraque terra tremit. iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,sit histro corr. Burmann et brevius, quam nos, ille peregit iter. ille habuit comites primos telluris Achivae : at nostram cuncti destituere fugam. nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor: quae tulit Aesoniden, densa carinasacra carina (sa carina) vel firma carinafuit. nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus quas fugerem docuit quas sequererque vias. illum tutata est cum Pallade regia Iuno: defendere meum numina nulla caput, illum furtivae iuvere Cupidinis artes; quas a me vellem non didicisset Amor. ille domum rediit : nos his moriemur in arvis, perstiterit laesi si gravis ira dei. durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, illo, quod subiit Aesone natus, opus.onus te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui, credibile est nostris insenuisse malis, o, ego di faciant talem te cernere possim,possem: possimσ caraque mutatis oscula ferre comis, amplectique meis corpus non pingue lacertis, etgracile hoc fecit dicerecura mei, ‘et narrare meos flenti flens ipse labores, sperato numquam conloquioque frui, turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, dis veris, memori debita ferre manu! Memnonis hanc utinam lenito principe mater quam primum roseo provocet ore diem!’
Ille tuos quondam non ultimus inter amicos, ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat, in quibus ingenium desiste requirere nostrum, nescius exilii ne videare mei. cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, ut capiant vitium,capeant vitioni moveantur, aquae, et mihi siquis erat ducendi carminis usus, deficit estque minor factus inerte situ. haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis, scribimus invita vixque coacta manu. non libet in talis animum contendere curas, nec venit ad duros Musa vocata Getas. ut tamen ipse vides, luctor deducere versum: sed non fit fato mollior ille meo. cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno me quoque, qui feci, iudice digna lini. nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior. mensque pati durum sustinet aegra nihil, scilicet incipiam lima mordacius uti, et sub iudicium singula verba vocem? torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum confluat, et frondes Alpibus addat Athoathos? parcendum est animo miserabile vulnus habenti. subducunt oneri colla perusta boves. at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, et sata cum multo faenore reddit ager? tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum profuit—atque utinam non nocuisset!—opus. cur igitur scribam, miraris? miror et ipse, et tecum quaero saepe quid inde petam, an populus vere sanos negat esse poetas, sumque fides huius maxima vocis ego, qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, damnosa persto condere semen humo? scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua. sic ego constanter studium non utile servo, et repeto, nollem quas coluisse, deas. quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam otia : mors nobis tempus habetur iners. nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, nec tenet incertas alea blanda manus, cum dedimus somno quas corpus postulat horas, quo ponam vigilans tempora longa modo? moris an oblitus patrii contendere discam Sarmaticos arcus, et trahar arte loci? hoc quoque me studium prohibent adsumere vires, mensque magis gracili corpore nostra valet, cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est artibus his, quae nil utilitatis habent. consequor ex illis casus oblivia nostri; hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura? an verear ne non approbet illa Getes? forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum ingenio nullum maius habere meo. hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo, inter inhumanos esse poeta Getas. quo mihi diversum fama contendere in orbem? quem fortuna dedit. Roma sit ille locus. hoc mea contenta est infelix Musa theatro: sic merui, magni sic voluere dei. nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, aspicit hirsutos comminus Ursa Getas. per tantum terrae, tot aquas vix credere possum indicium studii transiluisse mei. finge legi, quodque est mirabile, finge placere: auctorem certe res iuvat ista nihil, quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae,calidaesyene etc. corr. Riese aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua? altius ire libet? si te distantia longe Pleiadum laudent signa, quid inde feras? sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc, famaque cum domino fugit ab urbe suo. vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, nunc quoque de nostra morte tacere reor.
Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat terra—meos casus, cor tibi triste fuit? dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, si bene te novi, triste fuisse liquet. non cadit in mores feritas inamabilis istos, nec minus a studiis dissidet illa tuis. artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit. nec quisquam meliore fide complectitur illas, qua sinit officium militiaeque labor. certe ego cum primum potui sentire quid essem —nam fuit attonitiattonito corr. Ehwald‘mens mea nulla diu— hoc quoque fortunamfortunaeσ sensi, quod amicus abesses, qui mihi praesidium grande futurus eras. tecum tunc aberant aegrae solacia mentis, magnaque pars animi consiliique mei. at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, adloquioque iuva pectora nostra tuo, quae, non mendaci si quicquam credis amico, stulta magis dici quam scelerata decet. nec breve nec tutum peccati quae sit origo scribere; tractari vulnera nostra timent. qualicumque modo mihi suntsint corr. Ehwaldea facta, rogare desine: non agites, siqua coire velis. quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est. omnis an in magnos culpa deos scelus est? spes igitur menti poenae, Graecine, levandae non est ex toto nulla relicta meae. haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, in dis invisa sola remansit humo. haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, liberaque a ferro crura futura putet, haec facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia iactet aquis. saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit, nec spes huic vena deficiente cadit. carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendens in cruce vota facit. haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis non est proposita passa perire nece!’ me quoque conantem gladio finire dolorem arguit iniecta continuitque manu, quid quefacis? lacrimis opus est, non sanguine dixit, ‘saepe per has flecti principis ira solet. quamvis est igitur meritis indebita nostris, magna tamen spes est in bonitate dei. qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare, confer et in votum tu quoque verba meum. inque Tomitana iaceam tumulatus harena, si te non nobis ista vovere liquet. nam prius incipient turris vitare columbae, antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, quam male se praestet veteri Graecinus amico, non ita sunt fatis omnia versa meis.’
Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem quam legis, a saevis attulit usque Getis, indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto, haec me Nasonem scribere verba latet? ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, me tamen excepto, qui precor esse tuus? di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habereabessevelint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnetpulsetσ hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus. cetera sit sospes cultorum turba tuorum, in quibus, ut populo, pars ego parva fui. me miserum, si tu verbis offenderis istis nosque negas ulla parte fuisse tuos! idque sit ut verum, mentito ignoscere debes: nil demit laudi gloria nostra tuae. quis se Caesaribus notus non fingit amicum? da veniam lasso: tu mihi Caesar eras.eris nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est atria si nobis non patuisse negas. utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno nempe salutaris, quam prius, ore minus, nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, hortator studii causaque faxque mei: cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, et dedimus medio scripta canenda foro. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore, quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: is me nec comitem nec dedignatus amicum est : si tamen haec illi non nocitura putas. si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: clausa mihi potius tota sit ista domus, sed neque claudenda est, et nulla potentia vires praestanda ne quid peccet amicus, habet. et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, sic facinus nemo nescit abesse mihi. quod nisi delicti pars excusabilis esset, parva relegari poena futura fuit. ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar, stultitiam dici crimina posse mea: quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, usus et est modice fulminis igne sui. nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, si sua per vestras victa sit ira preces, at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis a Iove percussus non leve vulnus habet? ipse suas etiam etiam quamvisvires inhiberet Achilles, missa gravis ictus Pelias hasta dabat, iudicium nobis igitur cum vindicis adsit, non est cur tua me ianua nosse neget. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est; sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. nec tamen officium sensit domus altera nostrum sic: illichic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W.vestro sub Lare semper eram. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, ius aliquod tecum fratris amicus habet. quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, sic est fortunae promeruisse tuae? quod si permittis nobis suadere quid optes, ut des quam reddas plura precare deos. idque facis, quantumque licet meminisse, solebas officii causaecausa vel causam corr. Purserpluribus esse datis.dari vel dati: datis Owen quo libet in numero me, Messaline, repone, sim modo pars vestrae non aliena domus : et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur, si non ferre doles, at meruisse dole.
A tibi dilecto missam Nasone salutem accipe, pars animae magna, Severe, meae. neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis; summa satis nostri sisittibi nota mali. vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta. deque tot expulsis sum miles in exule solus : tuta, neque invideo, cetera turba latet, quoque magis nostros venia dignere libellos, haec in procinctu carmina facta leges, stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri, moenibus et positu vix adeunda loci. Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis, condidit, et proprio nomine dixit opus. hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, cepit et in regem sustulit arma Getes. ille memor magni generis, virtute quod auget, protinus innumero milite cinctus adest. nec prius abscessit, merita quam caede nocentum audaces animos contuderatcontuderit BC: corr, Riesepopuli.Versum om. AB at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, semper honorata sceptra tenere manu. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem . Martia cum magno Caesare Roma probet. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, accedantacceduntnostris saeva quod arma malis, ut careo vobis. Stygiasscythicasdetrusus in oras, quattuor autumnos Pleias orta facit. nec tu credideris urbanae commoda vitae quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen. nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit : aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis, cunctaque mens oculis pervidet usa suis. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, nunc subit aequata porticus omnis humo. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, stagnaque et euripi Virgineusque liquor. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat! non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas: sunt ubi,ibisi vivunt, nostra quoque consita quaedam, sed non et nostra poma legenda manu. pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glaeba colenda mihi! ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, ipse velim baculo pascere nixus oves; ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo. nec dubitem longis purgare ligonibus herbas, et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas, unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem discrimen murus clausaque porta facit? at tibi nascenti, quod toto pectore laetor, nerunt fatales fortia fila deae. te modo Campus habet, densa modo porticus umbra nunc, in quo ponis tempora rara, forum. Umbria nunc revocat, nec non Albana petentem Appia ferventi ducit in arva rota. forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram Caesar, et hospitium sit tua villa meum. a! nimium est, quod, amice, petis: moderatius opta, et voti quaeso contrahe vela tui. terra velim propior nullique obnoxia bello detur . eriteratnostris pars bona dempta malis.
Quae mihi de rapto tua tua nuncvenit epistula Celso, protinus est lacrimis umida facta meis; quodque nefas dictu, fieri nec posse putavi, invitis oculis littera lecta tua est. nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, ut sumus in Ponto, perveniatque precor, ante meos oculos tamquam praesentis imago haeret, et extinctum vivere fingit amor. saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide. nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, quae vellem vitae summa fuisse meae, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina concidit in domini procubuitque caput. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, Maxime, fortunae nec fuit ipse comes, illum ego non aliter flentem mea funeravulneravidi, ponendus quam si frater in igne foret. haesit in amplexu consolatusque iacentem est, cumque meis lacrimis miscuit usque suas. o quotiens vitae custos invisus amarae continuit promptas in mea fata manus! o quotiens dixit " placabilis ira deorum est: vive nec ignosci tu tibi posse nega! vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum debeat auxilium Maximus esse tibi. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, ne sit ad extremum Caesaris ira tenax; cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem, quo levius doleas, experietur opem. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave. huc quoque venturum mihi se iurare solebat non nisi te longae ius sibi dante viae. nam tua non alio coluit penetralia ritu, terrarum dominos quam colis ipse deos. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi: carmina iure damus raros testantia mores, ut tua venturi nomina, Celse, legant. hoc est, quod possumpossimGeticis tibi mittere ab arvis hoc solum est istic quod licet esse meum. funera non potui comitare nec ungere corpus, aque tuis toto dividor orbe rogis, qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, praestitit officium Maximus omne tibi. ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versitvertit corr Heinsiusamoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.
Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, mittere rem siquis, qua caret ipse, potest, longus enim curis vitiatum corpus amans non patitur vires languor habere suas. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, et peragit soliti vena tenoris iter. os hebes est positaeque movent fastidia mensae, et queror, invisi cum venit hora cibi. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër, nil ibi, quod nobis esuriatur, erit. nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava nava grataIuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet, scilicet is status est, ea rerum forma mearum, deliciis etiam possit ut esse locus! delicias illi precor has contingere, siquis ne mihi sit levior Caesaris ira timet. is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus, non alit officio corpus inane suo. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, quorum materiam dat locus ipse mihi. vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova. non haec inmodico contraxi damna Lyaeo: scis mihi quam solae paene bibantur aquae, non epulis oneror: quarum si tangar amore, est tamen in Geticis copia nulla locis, nec vires adimit Veneris damnosa voluptas: non solet in maestos illa venire toros. unda locusque nocent et causa valentior istis, anxietas animi, quae mihi semper adest. haec nisi tu pariter simili cum fratre levares, vix mens tristitiae nostra tulisset onus. vos estis fracto tellus non dura phaselo, quamque negant multi, vos mihi fertis opem. ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, Caesaris offensum dum mihi numen erit. qui meritam nobis minuat, non finiat, iram, suppliciter vestros quisque rogate deos.
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti. nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus. tandem aliquid pulsa curarum nube serenum vidi, fortunae verba dedique meae. nolit ut ullanoluit illamihi contingere gaudia Caesar, velle potest cuivis haec tamen una dari. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, tristitiam poni per sua festa iubent. denique, quod certus furor est audere fateri, hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba numen, et invita saepe iuvamur ope. gaudia Caesareae mentis pro parte virili sunt mea: privati nil habet illa domus, gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi incluso mediis est mihi pompa Getis. indice te didici, nuper visenda coisse innumeras gentes ad ducis Ora Sui! quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum. tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui castecastae vel castos vel iustos corr. Scaligerplacasse parentis, illo quaequo corr. Scal.templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictisvictisoppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia proelia Merkel proflua vel pascuasilvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent,incenderet vel incenderat: incendentσ auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captiviscaptivos: captivisσ addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, in quibus et belli summa caputque Bato. Bato fuit vel tenet cur ego posse negem minui mihi numinis iram, cum videam mitis hostibus esse deos? pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor, oppida sub titulo nominis isseessetui. atque ea te contra nec muri mole nec armis nec satis ingenio tuta fuisse loci. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes, sint modo virtuti tempora longa tuae. quod precor, eveniet : sunt quiddamquaedam corr. Heinsiusoracula vatum: nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis; maturosque pater nati spectabit honores, gaudia percipiens, quae dedit ipse suis. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque maxime, dicta tibi vaticinante nota. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. quae si me salvo dabitur tua laurea templis, omina bis dices vera fuisse mea.
Ille domus vestrae primis venerator ab annis, pulsus ad Euxini Naso sinistra freti, mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, quam solitus praesens est tibi ferre. Getis. ei mihi, si si quidlecto vultus tibi nomine non est qui fuit, et dubitas cetera perlegere! perlege, nec mecum pariter mea verba relega: urbe licet vestra versibus esse meis. non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti in rerum dominos movimus arma deos, nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, numina sunt telis ulla petita meis. est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum ausa sit, et nullum maius adorta nefas. nil nisi non sapiens possum timidusque vocari: haec duo sunt animi nomina vera mei. esse quidem fateor meritam post Caesaris iram difficilem precibus te quoque iure meis; quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi. puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, profuit et Myso Pelias hasta duci. confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem. dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur. sed non per placidas it mea puppis aquas, tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est, nam timor eventuseventudeterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus,Vv.33-34 sicσ: corrupti in A. cett. accipitremque timensaccipitrem metuenspennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam: nulla meo quamvis nomine causa bona est. iam prope depositum, certe iam frigidus aeger, servatus per te, si modo servor, ero. nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus, principis aeterni quam tibi praestat amor. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, quo poteras trepidis utilis esse reis. vivit enim in vobis facundi lingua parentis, et res heredem repperit illa suum. hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro; non est confessi causa tuenda rei. num tamen excuses erroris origine factum, an nihil expediat tale movere, vide. vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, non contrectari tutius esse puto. lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam. posse velim cineres obruere ipse meos. sic igitur, quasi me nullus deceperit error, verba fac, ut vita, quam dedit ipse, ipse illefruar; cumque serenus erit vultusque remiserit illos, qui secum terras imperiumque movent, exiguam ne me praedam sinat esse Getarum, detque solum miserae mite, precare, fugae, tempus adest aptum precibus, valet ille videtque quas fecit vires. Roma, valere tuas. incolumisincolumiconiunx sua pulvinaria servat; promovet Ausonium filius imperium; praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurusnurumneptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus; adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti subdita montanae brachia Dalmatiae. nec dedignata est abiectis Illyris armis Caesareum famulo vertice ferre pedem, ipse super currum placido spectabilis ore tempora Phoebea virgine nexa tulit. quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles,adsimilisquos proxima templa tenentis divus ab excelsa Iulius aede videt. his Messalinus, quibus omnia cedere debent, primum laetitiae non negat esse locum, quicquid ab his superest, venit in certamen amoris: hac hominum nulli parte secundus erit. hanc colet ante diem qua, quaequamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owendecreta merenti, venit honoratis laurea digna comis. felices, quibus, o, o hoslicuit spectare triumphos et ducis ore deos aequiperante frui! at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi terraque pacis inops undaque vinctaiunctagelu. si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc,illuc, sed cf. istae A sit tua mutando gratia blanda loco. hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo, siquid habet sensus umbra diserta, petit. hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur servandi noceat ne tibi cura mei. tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare et nos in turbae parte fuisse tuae. ingenii certe, quo nos male sensimus usos, Artibus exceptis, saepe probator eras. nec mea, si tantum peccata novissima demas, esse potest domui vita pudenda tuae. sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximateximarut Scythici meme om.: add.σ feritate loci. difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus, et talis meriti gratia maior erit. nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesve tuas, sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, cuique fere poenam sumere poena sua est. victa tamen vitio est huius clementia nostro, venit et ad vires ira coacta suas. qui quoniam patria toto sumus orbe remoti, nec licet ante ipsos procubuisse deos, quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos, adde sed et proprias ad mea verba preces. sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. ignosces. timeo naufragus omne fretum.
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi—quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo. turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat, cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides. nec facile inveniasinveniesmultis in milibus unum, virtutem pretium qui putet esse sui. ipse decor, recte facti si praemia desint, non movet, et gratis paenitet esse probum. nil nil etnisi quod prodest carum est: sed sed si vel et vel endetrahe menti spem fructus avidae, nemo petendus erit. at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit utile, sollicitis supputat articulis. illud amicitiae quondam venerabile numennomen prostat et in quaestu pro meretrice sedet, quo magis admiror, non, ut torrentibus undis, communis vitii te quoque labe trahi, diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est: quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat. en ego, non paucis quondam munitus amicis, dum flavit velis aura secunda meis, ut fera nimboso tumuerunt aequora vento, in mediis lacera nave relinquor aquis, cumque alii nolint etiam me nosse videri, vix duo proiecto tresve tulistis opem. quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor, nec petere exemplum, sed dare dignus eras. te, nihil exactosex acto: exactos Ehwaldnisi nos nos non vel vospeccasse fatentem, sponte sua probitas officiumque iuvat. iudice te mercede caret per seque petenda est externis virtus incomitata bonis, turpe putas abigi,abiciquia sit miserandus, amicum, quodque sit infelix, desinere esse tuum. mitius est lasso digitum supponere mento, mergere quam liquidis ora natantis aquis. cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: instar et hanc vitam mortis habere puta. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas: a Stygia quantum mors mea distat aqua? adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae: et mea non minimum culpa furoris habet, tu quoque magnorum laudes admitte virorum, ut facis,utque facis (et om.)et lapso quam potes affer opem. si bene te novi, si, qui qui, cf. quid A quis: quodσ prius esse solebas, nunc quoque es, atque animi non cecidere tui, quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis, utque decet, ne te vicerit illa, caves; et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis. sic eadem prodest causa nocetque mihi. scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis te fieri comitem stantis in orbe deae. firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, vela regis quassae qualiacumque ratis, quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis. ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso lenior, offensus qui mihi iure fuit. quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, illum iurabas protinus esse tuum. ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo, diceris erratis ingemuisse meis. tum tua me primum solari littera coepit et laesum flecti spem dare posse deum. movit amicitiae tum te constantia longae, ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, quodque tibi in cunis oscula prima dedi. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis culta sit, esse vetus me tibi cogitnunc tibi cogoronus. me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, quae non inferior nobilitate fuit, primus ut auderem committere carmina famae impulit: ingenii dux fuit ille mei. nec quo sit primum nobis a tempore cultus contendo fratrem posse referre tuum. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus quolibet in casu gratia nostra fores, ultima me tecum vidit maestisque cadentes excepit lacrimas Aethalis Ilvaaeithali silva etc. corr. Rutfgersgenis: cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, attulerat culpae quem mala fama meae, inter confessum dubie dubie medius: om A.dubieque negantem haerebam, pavidas dante timore notas, exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, gutta per attonitas ibat oborta genas. haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis. pro quibus optandi si nobis copia fiat, tam bene promerito commoda mille precer.precor corr.Heinsius sed si sola mihi dentur tua vota, precabor ut tibi sit salvo Caesare salva parens. haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, te solitum memini prima rogare deos.
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, Attice, iudicio non dubitande meo. ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, deserit an partis languida cura suas? non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim fasque putem iam te non meminisse mei. ante oculos nostros posita est posita est tua est vel tua stat etc.tua semper imago, et videor vultus mente videre tuos. seria multa mihi tecum conlata recordor, nec data iucundis tempora pauca iocis, saepe citae longis visae sermonibus horae, saepe fuit brevior quam mea verba dies. saepe tuas venit factum modo carmen ad auris et nova iudicio subdita Musa tuo est. quod tu laudaras, populo placuisse putabam. hoc pretium curae dulce regentisrecentis vel monentiserat. utque meus lima rasus liber esset amici, non semel admonitu facta litura tuo est. nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, nos via, nos iunctis curva theatra locis, denique tantus amor nobis, carissime, semper, quantus in Aeacide Nestorideque fuit. non ego, si biberes securae pocula Lethes, excidere haec credam pectore posse tuo. longa dies citius brumali sidere, noxque tardior hiberna solstitialis erit, nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit, calthaque Paestanas vincet odore rosas, quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum. non ita pars fati candida nulla mei est. ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
Condita disparibus numeris ego Naso Salano praeposita misi verba salute meo. quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen, te precor a salvo possit, amice, legi. candor, in hoc aevo res intermortua paene, exigit ut faciam talia vota tuus. nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu. diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, illa tuus iuvit qualiacumque favor; optastique brevem solvi solvil Postgate salvi vel fierimihi Caesaris iram, quod tamen optari, si sciat, ipse sinat, moribus ista tuis tam mitia vota dedisti, nec minus idcirco sunt ea grata mihi. quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci, vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, quae minus Augusta pace fruatur humus, tu tamen hic structos inter fera proelia versus et legis et lectos ore favente probas, ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis, et e rivo flumina magna facis, grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes, putas vel putat dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, materiae gracili sufficit ingenium, nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantae sumere molis opus. obruit audentem rerum gravitasque nitorque, nec potui coepti pondera ferre mei. illic, quam laudes, erit officiosa voluntas: cetera materia debilitata iacent, qui si forte liber vestras pervenit ad auris, tutelam mando sentiat ille tuam. hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, accedat cumulus gratia nostra levis, non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte et non calcata candidiora nive: mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, nec lateant artes eloquiumque tuum. te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen, participem studii Caesar habere solet. tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis ingenio mores aequiperante places. te dicente prius fit protinus impetus illi: teque habet elicias qui sua verba tuis. cum tu desisti mortaliaque ora quierunt tectaque non longa continuere mora, surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus, qualis ab Eois Lucifer ortus aquis. dumque silens adstat, status est vultusque diserti, spemque decens doctae vocis amictusamicus corr. Heinsiushabet, mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, hoc superos iures more solere loqui, atque "haec est " dicas "facundia principe digna "eloquio tantum nobilitatis inest. huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas, scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, et servat studii foedera quisque sui: rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, rectorem dubiae navita puppis amat. tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris, ingenioque faves, ingeniose, meo. distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem : artis et ingenuae cultor uterque sumus, thyrsus abest a te, abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobisgustatagestataest laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor: utque meis numeris tua dat facundia nervos, sic venit a nobis in tua verba nitor. iure igitur studio confinia carmina vestro et commilitii sacra tuenda putas. pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus, comprecor ad vitae tempora summa tuae. succedatque suistuisorbis moderatormoderatushabenis: quod mecum populi vota precantur idem.
Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat, tristis ab Euxinis Naso salutat aquis. exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam, et si non liceat scribere, mutus ero. corripis, ut debes, stulti peccata sodalis, et mala me meritis ferre minora doces.doles corr. Faber vera facis, sed sera meae convicia culpae: aspera confesso verba remitte reo. cum poteram recto transire Ceraunia velo, ut fera vitarem saxa, monendus eram. nunc mihi naufragio quid prodest disceredicerefacto, qua mea debuerit currere cumba via? brachia da lasso potius prendenda natanti, nec pigeat mento supposuisse manum. idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor, sic tibi sint fratres totaque salva domus, quodque soles animo semper, quod voce precari, omnia Caesaribus sic tua facta probes. turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et fortunae cedereaccedere, at cf. Tib. iv.13.17amicum, et, nisi sit felix, esse negare suum. non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, non haec Aegidae Pirithoique fides: quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, in quorum plausus tota theatra sonant, tu quoque per durum servato tempus amico dignus es in tantis nomen habere viris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, non erit officii gratia surda tui. crede mihi, nostrum si non mortale futurum est carmen, in ore frequens posteritatis eris. fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
Esse salutatum vult te mea littera primum a male pacatis, Attice, missa Getis. proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas,voluptas et si, quidquidsi quid vel iam si quid vel nunc quicquidagis, sit tibi cura mei. nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum saepe supervacuos cogit habere metus, da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori. tranquillas etiam naufragus horret aquas. qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo, omnibus unca cibis aera subesse putat. saepe canem longe visum fugit agna lupumque credit, et ipsa suam nescia vitat opem. membra reformidant mollem quoque saucia tactum, vanaque sollicitis incutitinmutat vel incitat vel concitat corr.σ umbra metum. sic ego Fortunae telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo. iam mihi fata liquet coeptos servantia cursus per sibi consuetas semper itura vias : observare deos, ne quid mihi cedat amice, verbaque Fortunae vix puto posse dari. est illi curae me perdere, quaeque solebat esse levis, constans et bene certa nocet, crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris (nec planisplanusnostris casibus esse puter puter Ehwald potes vel potest vel solet), Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, altaque quam multis floreat Hybla thymis, et quot aves motis nitantur in aere pinnis, quotque natent pisces aequore, certus eris, quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, quos ego sum terra, quos ego passus aqua. nulla Getis toto gens est truculentior orbe; sed tamen hi nostris ingemuere malis, quae tibi si memori coner perscribere versu. Uias est fati longa futura mei. non igitur vereorverearquo quo qua vel quia vel quodte rear esse verendum, cuius amor nobis pignora mille dedit, sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est tempore laetitiae ianua clausa meae. iam dolor in morem venit meus, utque Caducis percussu crebro saxa cavantur aquis, sic ego continuo Fortunae vulneror ictu, vixque habet in nobis iam nova plaga locum. nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcatacaecatamalorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem. artibus ingenuis quaesita est gloria multis: infelix perii dotibus ipse meis. vita prior vitio caret et sine labe peracta estest om. A: auxilii misero nil tulit illa mihi. culpa gravis precibus donatur saepe suorum: omnis pro nobis gratia muta fuit. adiuvat in duris aliquosaliquopraesentia rebus: obruit hoc absens vasta procella caput. quis quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)non horruerit tacitamfacitiquoque Caesaris iram? addita sunt poenis aspera verba meis. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor Arcturum subii Pleiadumque minas, saepe solent hiemen placidam sentire carinae: non Ithacae puppi saevior unda fuit. recta fides comitum poterat mala nostra levare: ditata est spoliis perfida turba meis. mitius exilium faciunt loca: tristior ista terra sub ambobus non iacet ulla polis. est aliquid patriis vicinum finibus esse: ultima me tellus, ultimus orbis habet. praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar: Pontica finitimo terra sub hoste iacet. tempus in agrorum cultu consumere dulce est: non patitur verti barbarus hostis humum. temperie caeli corpusque animusque iuvatur: frigore perpetuo Sarmatis ora riget. est in aqua dulci non invidiosa voluptas: aequoreo bibitur cum sale mixta palus. omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit: ille etiam vires corpus habere facit, sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est, aut, flecti nervos si patiere, cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram, vivere ne nolim deficiamque, cavet, nec vos parva datis pauci solacia nobis, quorum spectata est per mala nostra fides, coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem, meque simul serva iudiciumque tuum.
Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper, quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos; utque tuum munus numerum, quem debet, haberet, est ibi Caesaribus Livia iuncta suis. argentum felix omnique beatius auro, quod, fuerit pretium cum rude, numen habet. non mihi divitias dando maiora dedisses, caelitibus missis nostra sub ora tribus, est aliquid spectare deos et adesse putare, et quasi cum vero numine posse loqui. quantum ad te,quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwaldredii, nec me tenet ultima tellus, utque prius, media sospes in urbe moror. Caesareos video vultus, velut ante videbam : vix huius voti spes fuit ulla mihi; utque salutabam numen caeleste, saluto. quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes, quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt? qui locus ablato Caesare vilis erit. hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam; nam patriae faciem sustinet ille suae. fallor an irati mihi sunt in imagine vultus, torvaque nescio quid forma minantis habet? parce, vir inmenso maior virtutibus orbe, iustaque vindictae supprime lora tuae. parce, precor, precor puersaecli decus indelebileadmirabile vel o venerabilenostri, terrarum dominum quem tua cura facit. per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum. et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, numina sint precibus non inimica meis. sic fera quam primum pavido Germania vultu ante triumphantis serva feratur equos: sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos vivant, et possis filius esse diu. tu quoque, conveniens ingenti nupta marito, accipe non dura supplicis aure preces. sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus, sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, pars fuerit partus sola caduca tui. sic tibi mature fraterni funeris ultor purpureus niveis filius instet equis. adnuite o! timidis, mitissima numina, votis. praesentis aliquid prosit habere deos. Caesaris adventu tutatota; tuto Owengladiator harena exit, et auxilium non leve vultus habet. nos quoque vestra iuvatiuvetquod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo. sic homines novere deos, quos arduus aether occulit, et colitur pro Iove forma Iovis, denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete, ne sit in inviso vestra figura loco. nam caput e nostra citius cervice recedet, et patiar fossis lumen abire genis, quam caream raptis, o publica numina, vobis: vos eritis nostrae portus et ara fugae. vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, utque meas aquilas, ut mea ut mea tutaque vel vos mea vel signa ego vestra, etc. corr. Kornsigna sequar, aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor, aut spes exilii commodioris adest. nam minus et minus est facies in imagine tristis, visaque sunt dictis adnuere ora meis. vera precor fiant timidae praesagia mentis, iustaque quamvis est, sit minor ira dei.
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem. me fortuna tibi—de qua quod non queror,querarhoc est— tradidit, hoc uno non inimica mihi. excipe naufragium non duro litore nostrum, ne fuerit terra tutior unda tua. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, convenit et tanto, quantus es ipse, viro. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit, esse potest animo vix tamen aequa tuo. conspicitur numquam meliore potentia causa, quam quotiens vanas non sinit esse preces, hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est a superis ortae nobilitatis opus. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato et prior Eumolpo suadet Erichthonius. hoc tecum commune deo est,deos (deis vel dei): deo est Riesequod uterque rogati supplicibus vestris ferre soletis opem. numquidnamquiderit, quare solito dignemur honore numina, si demas velle iuvare deos? Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, victima pro templo cur cadat icta Iovis? si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, irrita Neptuno cur ego tura feram? vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres? nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent. Caesar ut imperii moderetur frena precamur, tam bene quod patriae consulit ille suae. utilitas igitur magnos hominesque deosque efficit, auxiliis quoque favente suis. tu quoque fac prosis intraprofugus intratua castra iacenti, o Coty, progenies digna parente tuo. conveniens homini est hominem servare voluptas, et melius nulla quaeritur arte favor. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis munifici mores improbat Alcinoi? non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae,genitorve (gentisque) caphereus (caphareus) quive repertorem torruit arte sua: sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit. carmina testantur, quae, si tua nomina demas, Threicium iuvenem composuisse negem; neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, Bistonis ingenio terra superba tuo est. utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma sumere et hostili tingere caede manum, atque ut es excusso iaculum torquere lacerto collaque velocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis, atque suis numerishumeris corr. Heinsiusforte quievit opus, ne tua marcescant per inertis otia somnos, lucida Plena tendis in astra via. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert: eiusdem sacri cultor uterque sumus. ad vatem vates orantia brachia tendo, terra sit exiliis ut tua fida meis. non ego caede nocens in Ponti litora veni, mixtave sunt nostra dira venena manu: nec mea subiecta convicta est gemma tabella mendacem linis imposuisse notam. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci: est tamen his gravior noxa fatenda mihi. neve roges, quae sit, stultam conscripsimusquae (quam) scripsimusArtem; innocuas nobis haec vetat esse manus. ecquid praeterea peccarim, quaerere noli, ut lateatpateat corr.σ sola culpa sub Arte mea. quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, qui nisi natalem nil mihi dempsit humum, hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, inviso possim tutus ut esse loco.
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae haec tibi Nasonem scribere verba. Macer? auctorisque sui si non est anulus index, cognitane est nostra littera facta manu? an tibi notitiam mora temporis eripit horum, nec repetunt oculi signa vetusta tui? sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, exciderit tantum ne tibi cura mei. quam tu vel longi debes convictibus aevi, vel mea quod coniunx non aliena tibi est,est om vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus, utque decet, nulla factus es Arte nocens. tu canis aeterno quicquid restabat Homero, ne careant summa Troica bella manu. Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, doctrinae pretium triste magister habet, sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamvis quisque sequamurqueramur vel sequaturiter : quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse suspicor, et casus velle levare meos. te duce magnificas Asiae perspeximus urbes: Trinacris est oculis te duce visanotameis. vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentisolentia corr. Zinzerlingstagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis. nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua. hic mihi labentis pars anni magna peracta est. eheu, quam dispar est locus ille Getis! et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo te mihi iucundas efficiente vias! seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota, saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu, saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies. est aliquid casus pariter timuisse marinos, iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos. et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, quorum non pudeat, posse referre iocos, haec tibi cum subeant, absim licet,ipsum licet vel hic sim licetomnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero. ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor quo solo pectore possum, et tecum gelido saepe sub axe loquor, hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, inque Getas media iussus ab urbe venis. redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est, istic me memori pectore semper habe.
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustae conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, scire tamen possis nos meminisse tui. nominis ante mei venient oblivia nobis, pectore quam pietas sit tua pulsa meo: et prius hanc animam vacuas reddemus in auras, quam fiat meriti gratia vana tui. grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas cum mea concreto sicca dolore forent: grande voco meritum maestae solacia mentis, cum pariter nobis illa tibique dares, sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, admonitu melior fit tamen illa tuo. namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae. quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, seque tui vita sanguinis esse probat, ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit, acer et ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus, adde quod absentis cura mandata fideli perficis, et nullum ferre gravaris onus. o, referant grates, quoniam non possumus ipsi, di tibi! qui referent, si pia facta vident; sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
Aequor Iasonio pulsatum remige primum, quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares, ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam in minus hostili iussus abesse loco? an mihi barbaria vivendum semper in ista, inque Tomitana condar oportet humo? pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim, tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas. tu neque ver sentis cinctum florente corona, tu neque messorum corpora nuda vides. nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas: cuncta sed inmodicum tempora frigus habet,habent: habetσ tu glacie freta vincta tenes,videset in aequore piscis inclusus tecta saepe natavit aqua. nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, qui potus dubium sistat alatne sitim, rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis arbor, et in terra est altera forma maris. non avis obloquitur, silvis nisi siqua remotanisi silvis siqua remotis corr. Ehwald aequoreas rauco gutture potat aquas, tristia per vacuos horrent absinthia campos, conveniensque suo messis amara loco. adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat. non igitur mirum, finem quaerentibus horum altera si nobis usque rogatur humus. te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum, invenies, vere si reperire voles. velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet, et faciat somnos haec tibi cura breves, velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus. optet ut exilium pace carere meum? pectore te toto cunctisque incumbere nervis et niti pro me nocte dieque decet. utque iuvent alii, tu debes vincere amicos, uxor, et ad partis prima venire tuas. magna tibi imposita est nostris persona libellis: coniugis exemplum diceris esse bonae. hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra vera, vide famae quod tuearis opus. ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur, quae debet, fuerit ni tibi cura mei, exposuit memet populo Fortuna videndum, et plus notitiae, quam fuit ante, dedit. notior est factus Capaneus a fulminis ictu . notus humo mersis Amphiaraus equis, si minus errasset, notus minus esset Ulixes: magna Philoctetae vulnere fama suo est. si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit, nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittidebit tibi de etc. corr. Merkelnomen habes, quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, et pia non paucisparvistestibus uxor eris. crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent. quarum tu praesta ne livor dicere possit haec est pro miseri lenta salute viri. cumque ego deficiam, nec possim ducere currum, fac tu sustineas debile sola iugum. ad medicum specto venis fugientibus aeger: ultima pars animae dum mihi restat, ades; quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem, id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer. exigit hoc socialis amor foedusque maritum: moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis. hoc domui debes, de qua censeris, ut illam non magis officiis quam probitate colas, cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, non poterit credi Marcia culta tibi. nec sumus indigni: nec, si vis vera fateri, debetur meritis gratia nulla meis. redditur illa quidem grandi cum faenore nobis, nec te, si cupiat, laedere rumor habet, sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, pro nostris ut sis ambitiosa malis. ut minus infesta iaceam regione labora, clauda nec officii pars erit ulla tui. magna peto, sed non tamen invidiosa roganti: utque ea non teneas, tuta repulsa tua est. nec mihi suscense,succensetotiens, si carmine nostro, quod facis, ut facias, teque imitere, rogo. fortibus adsuevit tubicen prodesse, suoque dux bene pugnantis incitat ore viros. nota tua est probitas testataque tempus in omne; sit virtus etiam non probitate minor. non tibi Amazonia est pro me sumenda securis, aut excisa levi pelta gerenda manu. numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus. gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient. hac potes aut nulla parte movere deos. quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur : meque viro flendi copia dives adest; utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis. has fortuna tibi nostra ministratministretopes. si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, Admeti coniunx, quam sequereris, erat. aemula Penelopes fieres, si fraude pudica instantis velles fallere nupta procos. si comes extincti Manes sequerere mariti, esset dux facti Laodamia tui. Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti corpus in accensos mittere forte rogos. morte nihil opus est, nihil Icariotide tela. Caesaris est coniunx ore precanda tuo, quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas laude pudicitiae saecula nostra premat: quae Veneris formam, mores Iunonis habendo sola est caelesti digna reperta toro. quid trepidas et adire times? non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit: qua nihil in terris ad finem solis ab ortu clarius excepto Caesare mundus habet, eligito tempus captatum saepe rogandi, exeat adversa ne tua navis aqua. non semper sacras reddunt oracula sortis, ipsaque non omni tempore fana patent, cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse, et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti, Capitoli more colenda, laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, profectura aliquid tum tua verba putes. siquid aget maius, differ tua coepta caveque spem festinando praecipitare meam. nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras: corporis ad curam vix vacat illa sui. omnia ........... per rerum turbam tu quoque oportet eas. cum tibi contigerit vultum Iunonis adire, fac sis personae, quam tueare, memor. nec factum defende meum; mala causa silenda est. nil nisi sollicitae sint tua verba preces, tum lacrimis demenda mora est, summissaque terraterrae ad non mortalis brachia tende pedes. tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam; hostem Fortunam sit satis esse mihi. plura quidem subeunt, sed conturbatasunt turbata: conturbataσ timore haec quoque vix poteris voce tremente loqui. suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa te maiestatem pertimuisse suam. nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit: interdum lacrimae pondera vocis habent, lux etiam coeptis facito bona talibus adsit horaque conveniens auspiciumque favens. sed prius imposito sanctis altaribus igni tura fer ad magnos vinaque pura deos. e quibus ante omnis Augustum numen adora progeniemque piam participemque tori. sint utinam mites solito tibi more tuasque non duris lacrimas vultibus aspiciant.
Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem, missa sit ut vere pervenitque, precor. namque meis sospes multum cruciatibus aufers, atqueutquesit in sit in ut sit vel sit utnobis pars bona salva facis. cumque labent aliqui iactataque vela relinquant, tu lacerae remanes ancora sola rati. grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis, qui cum Fortuna terga dedere fugae, cum feriant unum, non unum fulmina terrent, iunctaque percusso turba pavere solet: cumque dedit paries venturae signa ruinae, sollicito vacuus fit locus ille metu. quis non e timidis aegri contagia vitat, vicinum metuens ne trahat inde malum? me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei. non illis pietas, non officiosa voluntas defuit: adversos extimuere deos. utque magis cauti possunt timidique videri, sic appellari non meruere mali. aut aut ut vel at vel etmeus excusat caros ita candor amicos, utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentquesientque vel signentque vel fugiantque corr. Kornlicebit purgari factum me quoque teste suum. pars estis pauci melior, qui rebus in artis ferre mihi nullam turpe putastis opem. tunc igitur meriti morietur gratia vestri, cum cinis absumpto corpore factus ero. fallor, et illa meae superabit tempora vitae, si tamen a memori posteritate legar. corpora debentur maestis exsanguia bustis: effugiunt structos nomen honorque rogos. occidit et Theseus et qui comitavit Oresten: sed tamen in laudes vivit uterque suas. vos etiam seri laudabunt saepe nepotes, claraque erit scriptis gloria vestra meis. hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos : ‘nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus hospes, quos procul a vobis Pontus et Hister Pontus et Hister barbarus ister, etc.habet. est locus in Scythia, Tauros dixere priores, qui Getica longe non ita distat humo. hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus: consortem Phoebi gens colit illa deam. templa manent hodie vastis innixa columnis, perque quater denos itur in illa gradus, fama refert illic signum caeleste fuisse; quoque minus dubites, stat basis orba dea; araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet. femina sacra facit taedae non nota iugali, quae superat Scythicas nobilitate nurus, sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo caesus ut ense cadat. regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora, nec fuit Euxinis notior alter aquis. sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras nescioquam dicunt Iphigenian iter. quam levibus ventis sub nube per aetheraaequora vel aera: aetheraσ vectam creditur his Phoebe deposuisse locis. praefuerat templo multos ea rite per annos, invita peragens tristia sacra manu: cum duo velifera iuvenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede. par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, alter erat Pyladesalter et est pilades vel et pylades alter: nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram, evincti geminas ad sua terga manus, spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, ambiat ut fulvas infula longa comas. dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, dum tardae causas invenit ipsa morae, non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit sacra suo facio barbariora loco. ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis? quodve parum fausta puppe petistis iter?' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris, ad patrias sedes nuntius alter eat. ire iubet Pylades carum periturus Oresten; hic negat, inque vices pugnat uterque mori. extitit hoc unum, quo non convenerit illis: cetera parpars corr. Naugeriusconcors et sine lite fuit. dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris ad fratrem scriptas exarat illa notas. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur (humanos casus aspice!) frater erat. nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae, clamque per inmensas puppe feruntur aquas. mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni, in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’ fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, laudarunt omnes facta piamque fidem, scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, nomen amicitiae barbara corda movet, quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, cum tangant durosdirostalia facta Getas? adde quod est animus semper tibi mitis, et altae indicium mores nobilitatis habent, quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, quos Numa maternus non neget esse suos. adiectique probent genetiva ad nominaagnominaCottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapsolassosuccurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor. nox erat et bifores intrabat luna fenestras, mense fere medio quanta nitere solet. publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono. territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, pulsus et e trepido pectore somnus abit. stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus. hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter, talibus adfata est libera lingua sonis: ‘o puer, exilii decepto causa magistro, quem fuit utilius non docuisse mihi, huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, et coit adstrictis barbarus Hister aquis? quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres? quae sunt, si nescis, invidiosa tibi. tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus: apposui senis te duce quinque pedes, nec me Maeonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum, forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignesignis ingenii vires comminuere mei. namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stultostultusquoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis. pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, id quoque in extremis et sine pace locis. at non Chionides Eumolpus in Orphea talis, in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. nomina neu referam longum collecta per aevum, discipulo perii solus ab ipse meo. dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, haec te discipulo dona magister habet, scis tamen, et liquido iuratus dicere possis, non ine legitimos sollicitasse toros. scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos contingit crines nec stola longa pedes, dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, et facere incertum per mea iussa genus? an sit ab his omnis rigide summota libellis, quam lex furtivos arcet habere viros? quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa credor adulterii composuisse notas? at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, tuus nepos effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit. haec ego visus eram puero dixisse volucri, hos visus nobis ille dedisse sonos . per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, per matrem iuro Caesareumque caput, nil nisi concessum nos te didicisse magistro, Artibus et nullum crimen inesse tuis. utque hoc, sic utinam defendere cetera possemposses! scis aliud, quod te laeserit, esse, magis, quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri, nec potes a culpa dicere abesse tua) tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, non gravior merito iudicisvindicisira fuit. ut tamen aspicerem consolarerque iacentem, lapsa per inmensas est mea pinna vias. haec loca tum primum vidi, cum matre rogante Phasias est telis fixa puella meis. quae nunc cur iterum post saecula longa revisam, tu facis, o castris miles amice meis. pone metus igitur: mitescet Caesaris ira, et veniet votis mollior hora tuis. neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, templum tempus vel numen sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei. si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutaturfuscaturnigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur. conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo. mens tua sublimis supra genus eminet ipsum, grandius ingenio nec tibi nomen inest. ergo alii noceant miseris optentque timeri, tinctaque mordaci spicula felle gerant: at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, in quorum numero me, precor, esse velis.’
Haec tibi non vanam portantia verba salutem Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho, in vestras venit si tamen ille manus. est opus exiguum vestrisque paratibus inpar: quale tamen cumque est, ut tueare, rogo. firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt. ad medicam dubius confugit aeger opem. non opus est magnis placido lectore poetis: quamlibetquemlibet corr.σ invitum difficilemque tenent, nos, quibus ingenium longi minuere labores, aut etiam nullum forsitan ante fuit, viribus infirmi, vestro candore valemus: quemquodmihi si demas, omnia rapta putem. cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, praecipuum veniae ius habet ille liber. spectatum vates alii scripsere triumphum; est aliquid memori visa notare manu. nos ea vix avidam vulgo captata per aurem scripsimus, atque oculi fama fuere mei. scilicet adfectus similes, aut impetus idem rebus ab auditis conspicuisque venit! nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror: sed loca, sed gentes formatae mille figuris nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, mentis gentis iuvissent aliqua forsitan illud opus. plausibus ex ipsis populi laetoque favore ingenium quodvis incaluisse potest: tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, quam rudis audita miles ad arma tuba. pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis. his ego defectus dubiisque auctoribus usus ad vestri venio iure favoris opem. nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum nomina, materiam non habuere manus. pars quota de tantis rebus, quam fama referre aut aliquis nobis scribere posset, erat? quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid erratum est illic praeteritumve mihi. adde quod assidue domini meditata querellas ad laetum carmen vix mea versa lyra est. vix bona post tanto quaerenti verba subibant, et gaudere aliquid res mihi visa nova est. utque reformidant insuetum lumina solem, sic ad laetitiam mens mea segnis erat. est quoque cunctarum novitas carissimacalidissimarerum, gratiaque officio, quod mora tardat, abest, cetera certatim de magno scripta triumpho iam pridem populi suspicor ore legi. illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus: illa recens pota est, nostra tepebit aqua. non ego cessavi, nec fecit inertia serum! ultima me vasti sustinet ora freti. dum venit huc rumor properataque carmina fiunt factaque eunt ad vos, annus abisse potest. nec minimum refert, intacta rosaria primus, an sera carpas paene relicta manu. quid mirum, lectis exhausto floribus horto, si duce non facta est digna corona tuosuo corr. Owen? deprecor hochaec vel o: vatumvatescontra sua carmina ne quis dicta putet! pro se Musa locuta mea est. sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, in vestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animae mecum vixistis, amici: hac ego vos absens nunc quoque parte colo. sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet. si genus est mortis male vivere, terra moratur, et desunt fatis sola sepulchra meis. denique opus curae culpetur ut undique nostrae, officium nemo qui reprehendit erit. ut desint vires, tamen est laudanda voluntas: hac ego contentos auguror esse deos. haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras, et placeat caeso non minus agna bove. res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo Aeneadumenidos vel aenidos vel aeneidos corr. Ehwaldvati grande fuisset onus. ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi pondera disparibus non potuere rotis, quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis : alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorumvotorum corr. Heinsiusnon sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret. nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum. non bene pacatis flumina pota Getis: ista dei vox est, deus est in pectore nostro, haec duce praedico vaticinorque deo. quid cessas currum pompamque parare triumphis, Livia? dant nullas iam tibi bella moras. perfida damnatas Germania proicit hastas. iam pondus dices omen habere meum. crede, brevique fides aderit, geminabit honorem filius, et iunctis, ut prius, ibit equis. prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum: ipsa potest solitum nosse corona caput: scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctosiunctos vel victostrunca tropaea viros: oppida turritis cingantur eburnea muris, fictaque res vero more putetur agi. squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas, barbara iam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua, et quae praeterea virtus invicta tuorum saepe parata tibi, saepe paranda facit, di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.
Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris? hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis, ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, laesus ab ingenio Naso poeta suo. qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem, mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. legimus, o iuvenis patrii non degener oris, dicta tibi pleno verba diserta foro. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas lecta satis multas, pauca fuisse queror. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam non mihi, quam primo, grata fuere magis, cumque nihil nihil suatotiens lecta lecta nihile dulcedine perdant, viribus illa suis, non novitate, placent. felices quibus haec ipso cognoscere in actu et tam facundo contigit ore frui! nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat. at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, quod legi, tua vox exhibuisset opus, utque fui solitus, sedissem forsitan unus de centum iudex in tua verba viris, maior et implesset praecordia nostra voluptas, cum traherer dictis adnueremque tuis. quem quoniam fatum patria vobisquenobis patriaque vel patria nobisquerelictis inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut videar tecum magis esse, legendalegendo vel loquendo corr. Burmann saepe, precor, studii pignora mitte tui, exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, utere, quod nobis rectius ipse dares, namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, ingenio nitor non periisse meo. redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostrae, grata futura, manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei. ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut ut etinterdum tua mens, oblita quid absit, nescio quid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? ipse quidem Getico peream violatus ab arcu (et sit periuri quam prope poena, vides) te nisi momentis video paene omnibus absens. gratia quod quod dis vel sitmenti quolibet ire licet. hac ubi perveni nulli cernendus in urbem, saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque candida iudiciis illa sit hora meis. tum me, siqua fides, caelesti sede receptum cum fortunatis suspicor esse deis. rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, a Styge nec longe Pontica distat humus, unde ego si fato nitor prohibente reverti, spem sine profectu. Maxime, tolle mihi.
Naso suo (posuit nomen quam quam cuipaene!) sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis, at si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querella foret. cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus, appellent ne te carmina nostra, rogas? quanta sit in media clementia Caesaris ira, si nescis, ex me certior esse potes. huic ego, quam patior, nil possem demere poenae, si iudex meriti cogerer esse mei. non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis, nec prohibet tibi me scribere teque mihi. nec scelus admittas, si consoleris amicum, mollibus et verbis aspera fata leves. cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis fiat in Angustos invidiosa deos? fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove. nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis, Leucothea nanti ferre negavit opem. crede mihi, miseris caelestia numina parcunt, nec semper laesos et sine fine premunt. principe nec nostro deus est moderatior ullus: Iustitia vires temperat ille suas. nuper eam Caesar facto de marmore templo, iampridem posuit mentis in aede suae. Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet, qui poenam culpa non meruere pati. obruent eum tot saevis deus aequoris undis, ex illis mergi pars quota digna fuit? cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso iudice delectusdilectusMartis iniquus erit. at si forte velis in nos inquirere, nemo est qui se, quod patitur, commeruisse neget. adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni nulla potest iterum restituisse dies. restituit multos aut poenae parte levavit Caesar: et in multis me, precor, esse velit, at tu, cum tali populus sub principe simus, adloquio profugi credis inesse metum? forsitan haec domino Busiride iure timeres, aut solito clausos urere in aere viros, desine mitem animum vano infamare timore, saeva quid in placidis saxa vereris aquis? ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis, vix excusari posse mihi videor, sed pavor attonito rationis ademerat usum, cesserat omne novis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non vindicis inani, terrebar titulo nominis ipse mei. hactenus admonitus memori concede poëtaesodali ponat ut in chartis nemina cara suis. turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu si nulla libri parte legere mei. ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse: cogetur nemo munus habere meum. tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare, si res est anceps ista, latenter ama.
Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti, iamque pudet vanas fine carere preces. taedia consimili fieri de carmine vobis, quidque petam cunctos edidicisse reor. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis cerachartasit a vinclis non labefacta suis. suis meis ergo mutetur scripti sententia nostri, ne totiens contra, quam rapit amnis, eam. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici: talia peccandi iam mihi finis erit. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me quam proba tam timida est experiensque parum. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti. iam tibi sentiri sarcina nulla potest. ductus ab armento taurus detrectatdetrectetaratrum, subtrahitsubtrahatet duro colla novella iugo: nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti, ad mala iam pridem non sumus ulla rudes, venimus in Geticos fines: moriamurmoriemurin illis, Parcaque ad extremum qua mea coepit eat. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper— et, fieri cupias siqua, futura putes: proximus huic gradus est bene desperare salutem, seque semel vera scire perisse fide. curando fieri quaedam maiora videmus vulnera, quae melius non tetigisse fuit. mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassatiactat vel pulsataquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui? cur aliquid de me speravi lenius umquam? an fortuna mihi sic mea nota fuit? torqueor en gravius, repetitaque forma locorum exilium renovat triste recensque facit. est tamen utilius, studium cessare meorum, quam, quas admorint, non valuisse preces, magna quidem res est, quam quam sednon audetis, amici: sed si quis peteret, qui dare vellet, erat. dummodo non nobisvobishoc Caesaris ira negant, fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
Quae tibi quaerebam memorem testantia curam dona Tomitanus mittere posset ager. dignus es argento, fulvo quoque dignior auro, sed te, cum donas, ista iuvare solent. nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: hostis ab agricola vix sinit illa fodi. purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus. sed non Sarmatico tingitur illa mari. vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam. non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.suos tristia deformes pariunt absinthia campi, terraque de fructu quam sit amara docet. nil igitur tota Ponti regione sinistri, quod mea sedulitas mittere posset, erat. clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: hoste precor fiant illa cruenta tuo. hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos, haec viget in nostris. Maxime, Musa locis! quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur, tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, carmina nescio quem carpere nostra refers : nil nisi me terra fruar ut propiore rogare, et quam sim denso cinctus ab hoste loqui. o, quam de multis vitium reprehenditur unum! hoc peccat solum si mea Musa, bene est. ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus iusto carmina quisque probet, auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim Thersiten facie dixerit esse bona. iudicium tamen hic nostrum non decipit error, nec, quicquid genui, protinus illud amo. cur igitur, si me videam delinquere, peccem, et patiar scripto crimen inesse, rogas? non eadem ratio est sentire et demere morbos; sensus inest cunctis, tollitur arte malum, saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui, iudicium vires destituuntque meum. saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri) corrigere et longi ferre laboris onus. scribentem iuvat ipse laborfavorminuitque laborem, cumque suo crescens pectore fervet opus. corrigere utet vel at: ut Burmannres est tanto magis ardua quanto magnus Aristarcho maior Homerus erat, sic animum lento curarum frigore laedit et et utcupidi cursus frena retentat equi. atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui qui quod vel cumcarmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis. nil tamen e scriptis magis excusabile nostris, quam sensus cunctis paene quod unus inest. laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis. conveniens operi tempus utrumque suo est. quid nisi de vitio scribam regionis amarae, utque loco moriar commodiore precer? eum totiens eadem dicam, vix audior ulli, verbaque profectu dissimulata carent. et tamen haec eadem cum sint, non scripsimusscribimus vel scribiturisdem, unaque per plures vox mea temptat opem. an, ne bis sensum lector reperiret eundem, unus amicorum. Brute, rogandus eraserat? non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti: vilior est operis fama salute mea. denique materiam, quam quam cum Bentleyquis sibi fluxerit ipse, arbitrio variat multa poeta suo. Musa mea est index nimium quoque vera malorum. atque incorrupti pondera testis habet. nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur littera, propositum curaque nostra fuit. postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi: hoc opus electum ne mihi forte putes. da veniam scriptis, quorum non gloria nobis causa, sed utilitas officiumque fuit.
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo, debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae. qui seu non prohibes a me tua nomina poni, accedet meritis haec quoque summa tuis: sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei. non potuit mea mens, quin esset grata, teneri. sit precor officio non gravis ira pio. o, o diquotiens ego sum libris mihi visus in in abistis impius, in nullo quod legerere loco! o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen rettulit in ceras inscia dextra tuum! ipse mihi placuit mendis in talibus error, et vix invita facta litura manu est, "viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur! hanc hanc a, i.e. a!pudet offensam non meruisse prius." da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen. oblitus potero non tamen esse tui. idque sinas oro, nec fastidita repellas verba, nec officio crimen inesse putes, et levis haec meritis referatur gratia tantis: si minus, invito te quoque gratus ero. numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus, nec mihi munificas arca negavit opes. nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium vitae fertqueferetque vel refertque vel refertaferetque meae. unde rogas forsan fiducia tanta futuri sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus. ut Venus artificis labor est et gloria Coi, aequoreo madidas quae premit imbre comas: arcis ut Actaeae vel eburna vel aereaaenea: aereaσ custos bellica Phidiaca stat dea facta manu: vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum: ut similis verae vacca Myronis opus: sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum tutelaeque feror munus opusque tuae.
Quod legis, o vates magnorum maxime regum, venit ab intonsis usque, Severe, Getis: cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, si modo permittas dicere vera, pudet. orba tamen numeris cessavit epistula numquam ire per alternas officiosa vices, carmina sola tibi memorem testantia curam non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem? quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna, Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? fertile pectus habes, interque Helicona colentes uberius nulli provenit ista seges. mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit. nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante, sed siccum sterni vomere litus aro. scilicet ut limus venas excaecat venas excaecat cum venas cecatin undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit. si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, esset, crede mihi, factus et ille Getes. da veniam fasso, studiis quoque frena remisi, ducitur et digitis littera rara meis. impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali: sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,gressusσ quodque legas nulli scribere carmen, idem est. excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet. hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis, quasque alias gentes barbarus Hister habet? sed quid solus agam, quaque infelicia perdam otia materia surripiamque diem? nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, per quae clam tacitum tempus abire solet, nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, oblectat cultu terra novata suo, quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quae meruere deae? at tu, cui bibitur felicius Aonius fons, utiliter studium quod tibi cedit ama, sacraque Musarum merito cole, quodque legamus, huc aliquod curae mitte recentis opus.
Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen, an notum qui sis omnibus esse velim? nomine non utar, ne commendere querella, quaeraturque tibi carmine fama meo. dum mea puppis erat valida fundata carina, qui mecum velles currere, primus eras. nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis, auxilio postquam scis opus esse tuo. dissimulas etiam, nec me vis nosse videri, quisque sit, audito nomine, Naso, rogas, ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta paene puer puero iunctus amicitia: ille ego, qui primus tua seria nosse solebam et tibi iucundis primus adesse iocis: ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis. ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis, cura tibi de quo quaerere nulla fuit. sive fui numquam carus, simulasse fateris: seu non fingebas, inveniere levis. aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram: nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est. quod te nunc crimen similemquae te consimilem res nunc (non)vetat esse priori? an crimen, coepi quod miser esse, vocas? si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, venisset verbis charta notata tribus. vix equidem credo, sed et sed et subitoinsultare iacenti te mihi nec verbis parcere fama refert. quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat,recedit: recedatσ naufragio lacrimas eripis ipse tuo? haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, quae summum dubio sub pede semper habet, quolibet est folio, quavis incertior aura: par illi levitas, improbe, sola tua est. omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt, divitis audita est cui non opulentia Croesi? nempe tamen vitam captus ab hoste tulit, ille Syracosia modo formidatus in urbe vix humili duram reppulit arte famem, quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit summissa fugiens voce clientis opem. cuique viro totus terrarum paruit orbis, om. optimi codd. ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro. ludit in humanis divina potentia rebus, et certam praesens vix habet habet ferethora fidem. litus ad Euxinumsi quis mihi diceret ‘ibis, et metues, arcu ne feriare Getae,’ i, bibedixissem ‘purgantes pectora sucos, quidquid et in tota nascitur Anticyra.’ sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem, et summi poteram tela cavere dei. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur dum loqueris, fieri tristia posse puta.
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis. nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, ut minuant nulla gaudia parte malum. ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim,possemfortunae nec meminisse meae. nam mihi, cum fulva solus solus tristisspatiarer harena, visa est a tergo pinna dedisse sonum. respicio, nec erat corpus, quod cernere possem, verba tamen sunt haec aure recepta mea: ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum Fama, per inmensas aere lapsa vias. consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit. dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit, ad gentes alias hinc dea vertit iter. at mihi dilapsis inter nova gaudia curis excidit asperitas huius iniqua loci. ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum, pulsus et a sacro mense December erit, purpura Pompeium summi velabit honoris, ne titulis quicquam debeat ille suis. cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis: cumque deos omnes, tunc hosquos: hosσ inpensius, aequos esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt. curia te excipiet, patresque e more vocati intendent aures ad tua verba suas. hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, utque solet, tulerit prospera verba dies, egeris et meritas superis cum Caesare grates (qui causam, facias cur ita saepe, dabit), inde domum repetes toto comitante senatu, officium populi vix capiente domo. me miserum, turba quod non ego cernar in illa, nec poterunt istis lumina nostra frui! quod licet,qualibet unde quamlibet Heinsiusabsentem qua possum mente videbo: aspiciet vultus consulis illa sui, di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum nomen, et "heu dicas " quid miser ille facit? haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor protinus exilium mollius esse meum.’
Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures, verbaque honorato ferte legenda viro. longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, tectaque brumali sub nive terra latet. cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam venietis in urbem, ut festinatum non faciatis iter. protinus inde domus vobis Pompeia petatur: non est Augusto iunctior ulla foro. siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, nomina decepta quaelibet aure ferat. ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri, verba minus certe ficta timoris habent. copia nec vobis nullo prohibente videndi consulis, ut limen contigeritis, erit. aut reget ille suos dicendo iura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur: aut populi reditus positam componet ad hastam, et minui magnae non sinet urbis opes . aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, de tanto dignis consule rebus aget . aut feret Augusto solitam natoque salutem, deque parum noto consulet officio. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne auferet . a magnis hunc colit ille deis. cum tamen a turba rerum requieverit harum, ad vos mansuetas porriget ille manus, quidque parens ego vester agam fortasse requiret. talia vos illi reddere verba volo: ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet, te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse vias: sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui: addita praeterea vitae quoque multa tuendae munera, ne proprias attenuaret opes. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat se fore mancipiimancipiumtuumtempus in omne tui. nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta velivolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui. haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate, sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis, sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi! plus illud quam tua vota valet. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est: iam tempus lustri transit in alterius. perstat enim fortuna tenax, votisque malignum opponit nostris insidiosainvidiosapedem. certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice voce loqui. occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis (nec fuero tanti) me reor esse tuae. iam timeo nostram cuiquam mandare salutem: ipsum morte tua concidit auxilium. coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae . spem nostram terras deseruitque simul, quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti vestra procul positus carmen in ora dedi. quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum iam modus et sacrae mitior ira domus, te quoque idem liquido possum iurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota. nam cum praestiteris verum mihi semper amorem, hic tamen adverso tempore crevit amor. quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret, passuros poenam crederet esse duos. lenem te miseris genuit natura, nec ulli mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit: ut qui quid valeas ignoret Marte forensi, posse tuo peragi vix putet ore reos. scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctutinctum corr. Ehwaldsingula virus habent. hostibus eveniat quam sis violentus in armis sentire et linguae tela subire tuae. quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes istius ingenium corporis esse negent, at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo. hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum notitiam pars est infitiata mei. inmemor illorum, vestri non inmemor umquam, qui mala solliciti nostra levatis, ero. et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, nec me testis eris falsa solere queri. accedet voci per te non irrita nostrae, Alpinis iuvenis regibus orte, fides, ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu; ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas. atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, non etiam proprio cognita Marte tibi! tenditurtenditis corr. Owenad primum per densa pericula pilum, contigit ex merito qui tibi nuper honor, sit licet hic titulus plenusplenistibi fructibus, ingens ipsa tamen virtus ordine maior erit. non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam puniceam Getico sanguine fecit aquam. non negat Aegisos, quae te subeunte recepta sensit in ingenio nil opis esse loci. nam, dubium positu melius defensa manune, urbs erat in summo nubibus aequa iugo. Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros. nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caves, ingentique .gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis. nec te missa super iaculorum turba moratur, nec quae vipereo tela cruore madent. spicula cum pictis haerent in casside pinnis, parsque fere scuti vulnere nulla vacat, nec corpus cunctos feliciter effugit ictus: sed minor est acri laudis amore dolor. talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis. ense tuo factos calcabas victor acervos, inpositoque Getes sub pede multus erat. pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, multaque fert miles vulnera, multa facit, sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, ante citos quantum Pegasus ibitibatequos, vincitur Aegisos, testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
Littera sera quidem, studiis exculte Suilii, huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, qua, pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem. ut iam nil praestes, animi sum factus amici debitor, et meritum velle iuvare voco. impetus iste tuus longum modo duret in aevum, neve malis pietas sit tua lassa meis. ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quae semper maneant inlabefacta precor. nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, et quae te generum, me vocat illa virum, ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum! at nihil hic dignum poteris reperire pudore praeter fortunam, quae mihi caeca fuit. seu genus excutias, equites ab origine prima usque per innumeros inveniemur avos: sive velis qui sint mores inquirere nostri, errorem misero detrahe, labe carent. tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis, exora supplice voce deos. di tibi suntsintCaesar iuvenis, tua numina placa, hac certe nulla est notior ara tibi. non sinit illa sui vanas antistitis umquam esse preces: nostris hinc pete rebus opem. quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, obruta de mediis cumba resurget aquis. tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, et valeant quantum numina testis ero. nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum marmore: carpsit opes illa ruina meas. templa domus facient vobis urbesque beatae; Naso suis opibus, carmine gratus erit. parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus, sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum. nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris. carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, neve sit actorum fama caduca cavent. carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri notitiam serae posteritatis habet. tabida consumit ferrum lapidemque vetustas, nullaque res maius tempore robur habet. scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget. sic Chaos ex illa naturae mole prioris digestum partes scimus habere suas: sic adfectantes caelestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos . sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia. et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, sacrarunt aliqua carmina parte tuum. siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro restat in ingenio, serviet omne tibi. non potes officium vatis contemnere vates: iudicio pretium res habet ista tuo. quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, gloria Pieridum summa futurus eras. sed dare materiam nobis quam carmina maius: nec tamen ex toto deserere illa potes. numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces, quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est. sed venit ad sacras nervus uterque manus, sic tibi nec docti desunt nec principis artes, mixta sed est animo cum Iove Musa tuo. quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri, atque isdem studiis inposuisse manum: litora pellitis nimium subiecta Corallis ut tandem saevos effugiamque Getas: clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo,illo: ulloσ qui minus Ausonia distetdistat: distetσ ab urbe, loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora. tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.
Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis, missaque di faciant Auroram occurrat ad illam, bis senos fasces quae tibi prima dabit: ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partes et praestet amici officium iusso littera nostra die. atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor. illa. confiteor, sic essem luce superbus, ut caperet fastus vix domus ulla meos: dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques; et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum, nec querulus, turba quamvis eliderer, essem: sed foret a populo tum mihi dulce premi, aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, spectarem, qualis purpura te tegeret. signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidae sculptile dentis opus. at cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet iussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus; turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui. hic ego praesentes inter numerarer amicos, mitia ius urbisverbis vel si nobis ius corr. Italisi modo fata darent, quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas, tunc oculis etiam percipienda foret, non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis; nam quid me poenae causa negata iuvet? mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos. haec modo te populo reddentem iura videbit, et se secretosecretis correxi, cf. v.31finget adesse tuis . nunc longi reditus hastae supponere lustri credet, et exacta cuncta locare fide: nunc facere in medio facundum verba senatu, publica quaerentem quid petat utilitas: nunc pro Caesaribus superis decernere grates, albave opimorum colla ferire boum. atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, ut mihi placetur principis ira roges! surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara, detque bonum voto lucidus omen apex. interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, hic quoque te festum consule tempus agam. altera laetitiae est nec cedens causa priori, successor tanti frater honoris erit. nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri imperium Iam suscipit ille die. quaeque est in vobis pietas, alterna feretis gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, inque domo binus conspicietur honor. qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui. quod quod cum vel uttamen ab rerum cura propiore vacabit, vota precor votis addite vestra meis. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes, exeat e Stygiis ut mea navis aquis. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmintroesenen etc corr Kornceleri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, et quam vicino terrear hoste roga: sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur, nec cum fortuna mens quoque versa mea est. illa quies animi, quam tu laudare solebas, ille vetus solito perstat in ore pudor, sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, ut fera plus valeant legibus arma, facit, rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos femina de nobis virve puerve queri. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae: haec quoniam, tellus testificanda mihi est. illi me, quia velle vident, discedere malunt: respectu cupiunt hic tamen esse sui. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos laudat et inmunes publica cera facit, conveniens miseris et quamquam gloria non est,sit proxima dant nobis oppida munus idem. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra in nostra sacrum Caesaris esse domo. stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leviora deo. neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, hic aviae lateri proximus, ille patris. his ego do totiens cum ture precantia verba, Eoo quotiens surgit ab orbe dies. tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet officii testis Pontica terra mei. Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,ora natalem ludis scit celebrare dei. nec minus hospitibus pietas est cognita talis, misit in has siquos longa Propontis aquas, is quoque, quo laevuslaetusfuerat sub praeside Pontus, audierit frater forsitan ista tuus. fortuna est impar animo, talique libenter exiguas carpo munere pauper opes. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti . contenti tacita sed pietate sumus. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. nil illi, toto quod fit in orbe, latet. tu certe scis haec,hocsuperis ascite, videsque, Caesar, ut est oculis subdita terra tuis. tu nostras audis inter convexa Iocatus sidera, sollicito quas damus ore, preces. perveniant istuc et carmina forsitan illa, quae de te misi caelite facta novo. auguror his igitur flecti tua numina, nec tu inmerito nomen mite Parentis habes.
Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas litore pellitos inter agenda Getas. ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum duritiae confers, Albinovane, meae? gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atterituret teritur corr. Heinsiuspressa vomer aduncus humo. tempus edax igitur praeter nos omnia perdit: cessat duritia mors quoque victa mea. exemplum est animi nimium patientes Ulixes, iactatus dubio per duo lustra mari . tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit, et placidae saepe fuere morae, an grave sex annis pulchram fovisse Calypso aequoreaeque fuit concubuisse deae? excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos, curvet ut inpulsos utilis aura sinus, nec bene cantantes labor est audire puellas: nec degustanti lotos amara fuit. hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos parte meae vitae, si modo dentur, emam. nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam gentibus, obliqua quas obit Hister aqua. nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen. qui quota terroris pars solet esse mei! Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat. qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt, quam miser est, qui fert asperiora fide! crede tamen; nec te causas nescire sinemus, horrida Sarmaticum cur mare duret hiems, proxima sunt nobis plaustri praebentia formam et quae praecipuum sidera frigus habent. hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est et sumit vires a propiore loco. at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit. adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto, vimque fretum multo perdit ab amne suam. huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys, Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses labitur, et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae, et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, vv.55-56 fortasse spurii innumerique alii, quos inter maximus omnes cedere Danuvius se tibi, Nile, negat, copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, nec patitur vires aequor habere suas. quin etiam, stagno similis pigraeque paludi, caeruleus vix est diluiturque color. innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet. si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni, quidve loqui certis iuverit ista modis, detinui dicam curas tempusque fefelli. hunc fructum praesens attulit hora mihi. afuimus solito, dum scribimus ista, dolore, in mediis nec nos sensimus esse Getis. at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, materiae titulos quin tueare tuae, quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto tranquilli comitem temporis esse fidem. qui quamquam est factis ingens et conditur a te vir tanto quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam, inque fide Theseus quilibet esse potest. non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat: sed praestandus amor, res non operosa volenti. quis labor est puram non temerasse fidem? haec tibi, qui perstaspraestasindeclinatus amico, non est quod lingua dicta querente putes.
Gallio, crimen erit vix excusabile nobis, carmine te nomen non habuisse meo. tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fovisti lacrimis vulnera nostra tuis. atque utinam rapti iactura laesus amici sensisses ultra, quod quererere, nihil! non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas. nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit, lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. sed neque solari prudentem stultior ausim, verbaque doctorum nota referre tibi:. finitumque tuum, si non ratione, dolorem ipsa iam pridem suspicor esse mora. dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit. temporis officium est solacia dicere certi, dum dolor in cursu est et petit aeger opem. at cum longa dies sedavit vulnera mentis, intempestive qui movetmonetilla, novat. adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .) coniugio felix iam potes esse novo.
Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui. ast ego non alium prius hoc dignarer honore— est aliquis nostrum si modo carmen honor. lex pedis officio fortunaque nominis obstat, quaque meos adeas est via nulla modos, nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, desinat ut prior hoc incipiatque minor. et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur, artius adpellem Tuticanumque vocem. nec nec et vel non corr.σ potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut producatur,ut ducaturquae nunc correptius exit, et sit porrecta longa secunda mora. his ego si vitiis ausim corrumpere nomen, ridear et merito pectus habere neger. haec mihi causa fuit dilati muneris huius, quod meus adiecto faenore reddetredditamor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, non mihi, quam fratri frater, amate minus. tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, eum regerem tenera frena novella manu. saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae. hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas. quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem, sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, invisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum, quam tua sint lassolapsopraecordia dura sodali. hic cumulus nostris absit abestque malis. tu modo per superos, quorum certissimus ille est, quo tuus assidue principe crevit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem, quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est; si modo, qui periit, ille perire potest. nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve, nec satis utilitas est mihi nota mea. crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, et sensus cum re consiliumque fugit, ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, quoque viam facias ad mea vota vado.
O mihi non dubios inter memorande sodales, qui quod es, id vere, Care, vocans, ave! unde saluteris, color hic tibi protinus index et structura mei carminis esse potest. non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: qualis enim cumque est, non latet esse meam. ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, quod sit opus, videor dicere posse, tuum. quamlibet in multis positus noscere libellis, perque observatas inveniere notas. proderit auctorem vires, quas Hercule dignas novimus atque illi, quem canis ipse, ipse essepares. et mea Musa potest, proprio deprensa colore, insignis vitiis forsitan esse suis. tam mala Thersiten prohibebat forma latere, quam pulchra Nireus conspiciendus erat. nec te mirari, si sint vitiosa, decebit carmina, quae faciam paene poeta Getes. a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum, structaque sunt nostris barbara verba modis: et placui (gratare mihi) coepique poetae inter inhumanos nomen habere Getas. materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi. adiuta est novitas numine nostra dei. nam patris Augusti docui mortale fuisse corpus, in aetherias numen abisse domos: esse parem virtute patri, qui frena rogatus saepe recusati ceperit imperii: esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro: esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis, qui dederint animi pignora certa sui. haec ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit. atque aliquisscribas haec cum de Caesare, dixit Caesaris imperio restituendus eras. ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali sexta relegatum bruma sub axe videt. carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam, primaque tam miserae causa fuere fugae, at tu, per studii communia foedera sacri, per non vile tibi nomen amicitiae (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis materiam vestris adferat ingeniis: sic valeant pueri, votum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos), quanta potes, praebe nostrae momentamonimenta corr.σ saluti quae nisi mutato nulla futura loco est.
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies. ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota quolibet ex istis scilicet ire locis. nulla mihi cura est, terra quo mittarmuterab ista, hac quia, quam video, gratior omnis erit. in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin mittite, praesenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, siquid et inferius quam Styga mundus habet, gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis. talia suscensentsuccensentpropter mihi verba Tomitae, iraque carminibus publica mota meis. ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, plectar et incauto semper ab ingenio? ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? ad veteres scopulos iterum devertordevertaret illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas? sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo. quilibet excutiat nostri monimenta laboris: littera de vobis est mea questa nihil, frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror, in loca, non homines, verissima crimina dixi. culpatis vestrum vos quoque saepe solum, esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, ansa est agricolae Musa docere senis: et fuerat genitus terra, qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo. quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe? hoc tamen asperitas indice doctadicta notaσ loci est. non loca, sed mores scriptis vexavit amaris Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est: falsa tamen passa est aequa convicia mente, obfuit auctori nec fera lingua suo. at malus interpres populi mihi concitat iram inque novum crimen carmina nostra vocat. tam felix utinam quam pectore candidus essem! extat adhuc nemo saucius ore meo. adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat. molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse viros. gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo non potuit nostris lenior esse malis. quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, is datus a vobis est mihi nuper honor. solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, exceptis, siqui munera legis habent. tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat, quidve relegatus Naso, requirit, agam . Caesaribus vitam, Sexto debere salutem me sciat, a superis hic mihi primus erit. tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor: testere licet, signate Quirites! nil opus est legum viribus, ipse loquor, inter opes et me, parvam rem, pone paternas: pars ego sum census quantulacumque tui. quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes: tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi non potes in Ponto dicere habere nihil, atque utinam possis, et detur amicius arvum, remque tuam ponas in meliore loco! quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina, perpetua quae pietate colis. erroris nam tu vix est discernere nostri sis argumentum maius an auxilium. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae, et pudet et metuo semperque eademque precari, ne subeant animo taedia iusta tuo. verum quid faciam? res inmoderata cupido est. da veniam vitio, mitis amice, meo. scribere saepe aliud cupiens delabor eodem! ipsa locum per se littera nostra rogat. seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum. audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo (transit nostra feros si modo Musa Getas) teque meae causam servatoremque salutis, meque tuum libra norit et aere minus.
Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti? non solet ingeniis summa nocere dies, famaque post cineres maior venit, et mihi nomen tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat; cumque foret Marsus magnique Rabirius oris Iliacusque Macer sidereusque Pedo; et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, Iunonis si iam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale Severus, et cum subtili Priscus uterque Numa, quique vel imparibus numeris. Montane, vel aequis sufficis, et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen errantem saevo per duo lustra mari, quique suam Troesmintrisonem vel troadem vel troezen etc corr. Ehwaldimperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem; quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam; quique sua nomen Phyllide Tuscus habet; velivolique maris vates, cui credere posses carmina caeruleos composuisse deos quique acies Libycas Romanaque proelia dixit; et Marius scripti dexter in omne genus; Trinacriusque suae Perseidos auctor, et auctor Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus; et qui Maeoniam Phaeacidaecateida vel aeacidavertit, et uneuni vel una Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae; Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis; et tua cum socco Musa, Melisse, levilevis; cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, Callimachi Proculus molle teneret iter, Tityron antiquas Passerque rediret Passerque rediret et erat qui pasceret herbasad herbas aptaque venanti Grattius arma daret, Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas, clauderet imparibus verba Capella modis; cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre nomina longa mora est, carmina vulgus habet ; essent et iuvenes, quorum quod inedita curacausa: curaσ est, adpellandorum nil mihi iuris adest (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere, Pieridum lumen praesidiumque fori, maternos Cottas cui Messallasque paternos, Maxime,maximanobilitas ingeminata dedit) dicere si fas est, claro mea nomine Musa atque inter tantos quae legeretur erat. ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos. omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est, praebeat ut sensum materiamque mali. quid iuvat extinctos ferrum demitteredimittere corr. Italiin artus? non habet in nobis iam nova plaga locum.