CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus phi0959.phi008.perseus-lat2.xml in collectione ovid-pdl.

Functio nominatur: /documentum/ovid-pdl/phi0959.phi008.perseus-lat2.xml.

Documentum phi0959.phi008.perseus-lat2.xml in db ovid-pdl


Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem, ei mihi, quodcum vel quodomino non licet ire tuo! vade, sed incultus, qualem decet exulis esse infelix habitum temporis huius habe. nec te purpureo velent vaccinia fuco— non est conveniens luctibus ille color— nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras. felices ornent haec instrumenta libellos; fortunae memorem te decet esse meae. nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat; qui viderit illas, de lacrimis factas sentietsentiat corr.σ esse meis. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: contingam certe quo licet illa pede. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,illo siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit, vivere me dices, salvum tamen esse negabis; id quoque, quod vivam, munus habere dei. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legenduslegendum corr. Ehwald ne, quae non opus est, forte loquare, cave! protinus admonitus repetet mea crimina lector, et peragar populi publicus ore reus. tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; causa patrocinio non bona maiorpeiorσ erit. invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis. nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, placatos miseris qui volet esse deos, quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira sedibus in patriis det mihi posse mori. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan ingeniique minor laude ferere mei. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum quaerere, quaesito tempore tutus eris. carmina proveniunt animo deducta sereno; nubila sunt subitis tempora nostra malis, carmina secessum scribentis et otia quaerunt; me mare, me venti, me fera iactat hiems. carminibus metus omnis obestabest corr. Francius; perditus ensem haesurum iugulo iam puto iamque meo. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, scriptaque cum venia qualiacumque leget. da mihi Maeoniden et tot circumicecircumice Heinsius: circumspicecasus, ingenium tantis excidet omne malis. denique securus famae, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor. non ita se nobis praebet Fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. donec eram sospes, tituli tangebar amore, quaerendique mihi nominis ardor erat. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, sit satis; ingenio sic fuga parta meo. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam, di facerent, possem nunc meus esse liber! nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem, ignotum populo posse venire puta. ut titulo careas, ipso noscere colore dissimulare velis, te liquet esse meum, clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; non sunt ut quondam plena favoris erant. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, inspicedic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris; quas meruit, poenas iam dedit illud opus. forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum. ignoscant augusta mihi loca dique locorum! venit in hoc illa fulmen ab arce caput. esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos. terretur minimo pennae stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis. nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos. me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere : me reor infesto, cum tonat, igne peti. quicumque Argolica de classe Capherea fugit, semper ab Euboicis vela retorsitretorquet corr. Bentleyaquis; et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo laesa est, horret adire locum, ergo cave, liber, et timida circumspice mente, ut satis a media sit tibi plebe legi. dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, aequoreas nomine fecit aquas.Icarias: aequoreis nomina fecit aquisσ difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere: consilium resque locusque dabunt, si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis mitia, si vires fregerit ira suas, siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. luce bona dominoque tuo felicior ipso pervenias illuc et mala nostra leves. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit solus Achilleo tollere more potest. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto— nam spes est animi nostra timore minor— quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira et poenae tu sis altera causa, cave! cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret; tres procul obscura latitantes parte videbis,— sic quoque,hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentleyquod nemo nescit, amare docent. hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis. his mando dicas, inter mutata referri fortunae vultum corpora posse meae. namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, sed vereor tardae causa fuisse moraeviae; et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, sarcina laturo magna futurus eras. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis ultimus, a terra terra remota mea.’
Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?— solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae! saepe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. oderat Aenean propior Saturnia Turno; ille tamen Veneris numine tutus erat. saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen; eripuit patruo saepe Minerva suo. et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, quis vetat irato numen adesse deo? verba miser frustra non proficientia perdo. ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque ad quos mittuntur, non sinit ire deos. ergo idem venti, ne causa laedar in una, velaque nescio quo votaque nostra ferunt, me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! iam iam tacturos sidera summa putes, quantae diducto subsidunt ‘aequore valles! iam iam tacturas Tartara nigra putes, quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. inter utrumque fremunt inmani murmure venti. nescit, cui domino pareat, unda maris. nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, nunc Notus adversa proelia fronte gerit. rector in incerto est nec quid fugiatve petatve invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis, scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, dumque loquor, vultus obruit unda meos. opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas, at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: hoc unum nostri scitque gemitque mali. nescit in inmenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem. o bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret! at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero. ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! quantus ab aetherio personat axe fragor! nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave balistae moenia pulsat onus. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: posterior nono est undecimoque prior. nec letum timeo; genus est miserabile leti. demite naufragium, mors mihi munus erit. est aliquid, fatove suo ferrovefatoveferrove Heinsius: fatoqueferroquecadentem in solidasolita: solidaσ moriens ponere corpus humo, et mandare suis aliqua etaliquid et corr.σ sperare sepulcrum et non aequoreis piscibus esse cibum, fingite me dignum tali nece, non ego solus hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit? pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram, si quantamquoque quam vel quia: quantam Rappoldmerui, poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor. mittere me Stygias si iam voluisset in undas Caesar, in hoc vestra non eguisset ope. est illi nostri non invidiosa cruoris copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret, vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, contenti nostris iam, precor, este malis! nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero. non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas. quod facilesfacile est: faciles Heinsiusopto ventos,—quis credere possetpossit?— Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt, obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti; quodque sit a patria tamiam corr.σ fuga tarda, queror. nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, exilem facio per mea vota viam. seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, pronaque sint nostrae numina vestra rati; seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae: supplicii pars est in regione mei.mori: meiσ ferte—quid hic facio?—rapidi mea corporacarbasa: corporaσ venti! Ausonios fines cur mea vela volunt? noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis? aspiciat vultus Pontica terra meos. et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille, crimina defendi fasque piumque puto. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, a culpa facinus scitis abesse mea. immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi,— si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! si minus, alta cadens obruat unda caput! fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, victaque mutati frangitur unda maris? non casu, vos sed sub condicione vocati, fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’
Cum subit illius tristissima noctis imago, qua mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. iam prope lux aderat, qua qua cumme discedere Caesar finibus extremae iusserat Ausoniae, nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: torpuerant longa pectora nostra mora. non mihi servorum, comites non cura legendi, non aptae profugo vestis opisve fuit. non apter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus vivit et est vitae nescius ipse suae. ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erant, uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nec poterat fati certior esse mei. quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet. si licet exemplis in parvisparvograndibus uti, haec facies Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ad hancab hacCapitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, numina vicinis habitantia sedibus,inquam, ‘iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor. placato possum non miser esse deo.’ hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares Lares araspassis adstrata capillis contigit extinctos extinctos aeternosore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro. iamque morae spatium nox praecipitata negabat, versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. quid facerem? blando patriae retinebar amore, ultima sed iussae nox erat illa fugae. a! quotiens aliquo dixi properante quid urgues? vel quo festinas ire, vel unde, vide. a! quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae. ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse indulgens animo pes mihi tardus erat. saepevaledicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi. saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis. deniquequid propero? Scythia est, quo mittimur,inquam, ‘Roma relinquenda est. utraque iusta mora est. uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, et domus et fidae dulcia membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales, o mihi Thesea pectora iuncta fide! dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit amplius, in lucro est quae datur hora mihi.’ nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo, complectens animo proxima quaeque meo. dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, stella gravis nobis. Lucifer ortus erat. dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, et pars abrumpi corpore visa suo est. sic doluit MettusPriamustunc cum in contraria versos ultores habuit proditionis equos. tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestae pectora nuda manus. tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit haec lacrimis tristia verba meis; non potes avelli. simul hinc, simul ibimus,inquit, ‘te sequar et coniunx exulis exul ero. et mihi facta via est, et me capit ultima tellus : accedam profugae sarcina parva rati. te iubet e patria discedere Caesaris ira, me pietas, pietas haec mihi Caesar erit.’ talia temptabat, sicut temptaverat ante, vixque dedit victas utilitate manus. egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumquevirique vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei. vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat utet corr. Salmasiusauxilio sublevet usque suo.
Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae, aequoreasque suo sidere turbat aquas. nos tamen Ionium non nostra findimus aequor sponte, sed audaces cogimur esse metu. me miserum! quantis increscunt aequora ventis, erutaque ex imis fervet harena fretis! monte nec inferior prorae puppique recurvae insilit et pictos verberat unda deos. pinea texta sonant, pulsipulsu Rothmalerstridore rudentes, ingemit et nostris ipsa carina malis. navita confessus gelidum pallore timorem, iam sequitur victus, non regit arte ratem, utque parum validus non proficientia rector cervicis rigidae frena remittit equo. sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, aurigam video vela dedisse rati. quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, in loca iam nobis non adeunda ferar. nam procul Illyriis laeva de parte relictis interdicta mihi cernitur Italia. desinat in vetitas quaeso contendere terras, et mecum magno pareat aura deo. dum loquor, et timeo pariter cupioquetimeo cupio nimiumque vel cupio pariter timeoquerepelli, increpuit quantis viribus unda latus! parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
O mihi post nullos umquamullos numquammemorande sodales, et cui praecipue sors mea visa sua est, attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor, scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum. haec mihi semper erunt imis infixa medullis, perpetuusque animae debitor huius ero, spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum oblivia nostro, et longa pietas excidat ista die. di tibi sint faciles, tibi diet opis vel sisui: tibi di Ehwaldnullius egentem fortunam praestant dissimilemque meae. si tamen haec navis vento ferretur amico, ignoraretur forsitan ista fides. Thesea Pirithous non tam sensisset amicum, si non infernas vivus adisset aquas, ut foret exemplum veri Phoceus amoris, fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae. si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret. scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides, dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta sequuntur opes: at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, agminibus comitum qui modo cinctus erat. atque haec, exemplis quondam collecta priorum, nunc mihi sunt propriis cognita vera malis, vix duo tresve mihi de tot superestis amici : cetera Fortunae, non mea turba fuit. quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, hac offendatur ne pietate deus! saepe fidem adversis etiam laudavit in armis, inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat, causa mea est melior, qui non contraria fovi arma, sed hanc merui simplicitate fugam. invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siquaq nunc Lnuminis ira potest. scire meos casus siquis desiderat omnes, plus, quam quod fieri res sinit, ille petit. tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent parvaque quot siccus corpora pulvis habet; multaque credibili tulimus maiora ratamque, quamvis acciderint, non habitura fidem. pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, meque velim possit dissimulante tegi. si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,heret vel esset corr.σ pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tamen idcirco complecterer omnia verbis, materia vires exsuperante meas. pro duce Neritio docti mala nostra poetae scribite . Neritio nam mala plura tuli. ille brevi spatio multis erravit in annis inter Dulichias Iliacasque domos: nos freta sideribus totis distantia mensos sors tulitsors tulitσdetulitin Geticos Sarmaticosque sinus, ille habuit fidamque manum sociosque fideles: me profugum comites deseruere mei. ille suam laetus patriam victorque petebat: a patria fugi victus et exul ego. nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve, poena quibus non est grandis abesse locis, sed quae de septem totum circumspicit orbem montibus, imperii Roma deumque locus, illi corpus erat durum patiensque laborum: invalidae vires ingenuaeque mihi. ille erat assidue saevis agitatus in armis : adsuetus studiis mollibus ipse fui. me deus oppressit, nullo mala nostra levante: bellatrix illi diva ferebat opem. cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Iovis ira premit, adde, quod illius pars maxima ficta laborum, ponitur in nostris fabula nulla malis. denique quaesitas tetigit tamen ille Penates, quaeque diu petiit, contigit arva tamen: at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit laesi mollior ira dei.
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, nec tantum Coo Coo ClarioBittisbattis corr. Merkelamata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, digna minus misero, non meliore viro. te mea supposita veluti trabe fulta ruina est: siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, naufragii tabulas qui petiere mei. utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris incustoditum captat ovile lupus, aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod sub nulla positum cernere possit humo, sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis in bona venturus, si paterere, fuit. hunc tua per fortis virtus summovit amicos, nulla quibus reddi gratia digna potest, ergo quam misero, tam vero teste probans, hic aliquod pondus si modo testis habet. nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, aut comes extincto Laodamia viro. tu si Maeonium vatem sortita fuisses, Penelopes esset fama secunda tuae: sive tibi hoc debes, nullonullipia facta magistro, cumque nova mores sunt tibi luce dati, femina seu princeps omnes tibi culta per annos te docet exemplum coniugis esse bonae, adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, grandia si parvis adsimulare licet, ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, nostraque sunt meritis ora minora tuis!— siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris, extinctum longis occidit omne malis!— prima locum sanctas heroidas inter haberes, prima bonis animi conspicerere tui. quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, carminibus vives tempus in omne meis.
Siquis habes nostris similes in imagine vultus, deme meis hederas, Bacchica serta, comis. ista decent laetos felicia signa poetas : temporibus non est apta corona meis. hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, in digito qui me fersque refersque tuo, effigiemque meam fulvo complexus in auro cara relegati, quae potes, ora vides, quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest! grata tua est pietas, sed carmina maior imago sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus. haec ego discedens, sicut bene multa meorum, ipse mea posui maestus in igne manu. utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos imposui rapidis viscera nostra rogis: vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, vel quod adhuc crescens et rude carmen erat. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant— pluribus exemplis scripta fuisse reor— nunc precor ut vivant et non ignava legentem otia delectent admoneantque mei. nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, nesciet his summam siquis abesse manum, ablatum mediis opus est incudibus illud, defuit et scriptis ultima lima meis. et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero. hos quoque sex versus, in prima prima primi Heinsiusfronte libelli si praeponendos esse putabis, habe.’ orba parente suo quicumque volumina tangis, his saltem vestra detur in urbe locus. quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso, sed quasi de domini funere rapta sui. quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, emendaturus, si licuisset, eram.
In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis: terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam,negabat (negabantσ) vel negabit et nihil est, de quo non sit habenda fides. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, afflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere iacentem, dure, nec exequias prosequerere meas? illud amicitiae sanctum et venerabile nomen re tibi pro vili sub pedibusque iacet? quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiisalloquiisui (tui) corr. Ehwaldparte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati,loqui idque, quod ignoti faciunt, vel dicerevale dicere corr. Merkelsaltem, et vocem populi publicaque ora sequi,— denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere vocevale? at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, et lacrimas animi signa dedere sui. quid, nisi convictu causisque valentibus essem temporis et longi iunctus amore tibi? quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, tot nossem lusus seriaque ipse tua? quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, ascitus totiens in genus omne loci? cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos? cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis? non ego te genitum placida reor urbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, pede est mihihaec habet ora sinistri, sed scopulis, Ponti quos haec habet inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis: et tua sunt silicis circum praecordia venae, et rigidum ferri semina pectus habet, quaeque tibi quondam tenero ducenda palato plena dedit nutrix ubera, tigris erat: aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, duritiaeque mihi non agerere reus. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.
Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, qui legis hoc nobis non inimicus opus. atque utinam pro te possent mea vota valere, quae pro me duros non tetigere deos! donec eris sospes,felixmultos numerabis amicos : tempora si fuerint nubila, solus eris. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, accipiat nullas sordida turris aves. horrea formicae tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes. utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus: quae simul inducta nocte teguntur, abit. haec precor ut semper possint tibi falsa videri; sunt tamen eventu vera fatenda meo. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus, at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugae. saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quaeque solent, sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibetqualibet vel quolibet corr.σ inviso Caesar in hoste probat, nec solet irasci—neque enim moderatior alter— cum quis in adversis, siquid amavit, amat. de comite Argoliciargolico corr. Heinsiuspostquam cognovit Orestis, narratur Pyladen ipse probasse Thoas. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille, laudari solita est Hectoris ore fides. quod pius ad Manes Theseus comes iret amico, Tartareum dicunt indoluisse deum. Euryali Nisique fide tibi, fume, relata credibile est lacrimis inmaduisse genas est etiam miseris pietas, et in hoste probatur, ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent! is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, debeat ut lacrimis nullus adesse modus, at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, pectora processu facta serena tuo. hoc eventurum iam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istamistacum minus aura ratem, sive aliquod morum seu vitae labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat: sive per ingenuas aliquis caput extulit artes— quaelibet eloquio fit bona causa tuo. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi scaena manet dotes grandis, amice, tuas. haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, linguave servatae pennave dixit avis: augurium ratio est et coniectura futuri: hac divinavi notitiamque tuli. quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis! expediit studio lumen abesse meo. utque tibi prosunt artes, facunde, severae, dissimiles illis sic nocuere mihi. vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui . scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos ut non laudandos, sic tamen esse iocos. ergo ut defendi nullo mea posse colore, sic excusari crimina posse puto. qua potes, excusa, nec amici desere causam: qua bene coepisti, sic bene semper eas.
Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, navis et a picta casside nomen habet. sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, sive opus est remo, remige carpit iter. nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet antequalibet arte corr.σ rates, et pariter fluctus fert ac salientiaferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogellonge aequora, nec saevis victa madescit aquis, illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, quasque petit, Getici litoris intret aquas. quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, et longum tenui limite fecit iter, fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe venimus ad portus, Imbria terra, tuos. inde, levi vento Zerynthia litora nacta, Threïciam tetigit fessa carina Samon. saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti: hac dominum tenus est illa secuta suum. nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: Hellespontiacas illa relegitreliquit: relegitσ aquas Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, et te ruricola, Lampsace, tuta deo, quodque per angustas vectae male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum, inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces: hic locus est gemini ianua vasta maris. haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem artaapta vel alta vel vecta: artaσ sub Anchiali moenia tendat iter. inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei. haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae: non facit ad nostras hostia maior opes. vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, mite precor duplici numen adesseadesteviae! altera namque parat Symplegadas ire per artas, scindere Bistonias altera puppis aquas. vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, illa suos habeat, nec minus illa suos.
Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, est mihi sollicito tempore facta viae. aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, scribentem mediis Hadria vidit aquis, aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, alteraque est nostrae sumpta carina fugae, quod facerem versus inter fera murmura ponti, Cycladas Aegaeas obstipuisse puto. ipse ego nunc ego nunc etenimmiror tantis animique marisque fluctibus ingenium non cecidisse meum. seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata cura levata mens relevatamea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu. nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua. ipse gubernator tollens ad sidera palmas exposcit votis, inmemor artis, opem. quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, quam dubia timeo mente timensque precor. attigero portum, portu terrebor ab ipso: plus habet infesta terra timoris aqua. nam simul insidiis hominum pelagique laboro, et faciunt geminos ensis et unda metus, ille meo vereor ne speret sanguine praedam, haec titulum nostrae mortis habere velit. barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae,ad ethera penne vel substrata (substracta vel subtracta etc.) rapinae: adsueta rapinae Haupt quam cruor et caedes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, pectora sunt ipso turbidiora mari. quo magis his debes ignoscere, candide lector, si spe sunt, ut sunt, inferiora tua. non haec in nostris, ut quondam, scripsimusscribimushortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes, iactor in indomito brumali luce profundo ipsaque caeruleis charta feritur aquis. improba pugnat hiems indignaturque quod ausim scribere se rigidas incutiente minas, vincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso, ipse modum statuam carminis, illa sui.
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo? cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas? an semel est poenam commeruisse parum? carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet omine non fausto femina virque meo: carmina fecerunt, ut me moresque notaret iam demi iussademum visaCaesar ab Arte mea. deme mihi studium, vitae quoque crimina demes; acceptum refero versibus esse nocens. hoc pretium curae vigilatorumque laborum cepimus . ingenio est poena reperta meo. si saperem, doctas odissem iure sorores, numina cultori perniciosa suo. at nunc—tanta meo comes est insania morbo— saxa malum refero rursus ad istaicta: istaσ pedem : scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram; exorant magnos carmina saepe deos. ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque carmina turrigerae dicere iussit Opi. iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos fecit, quos aetas aspicit una semel. his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, fiat ab ingenio mollior ira meo. illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo— non adeo nostro fugit ab ore pudor— sed nisi peccassem, quid tu concedere posses? materiam veniae sors tibi nostra dedit, si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat Iuppiter, exiguo tempore inermis erit; nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, purum discussis aera reddit aquis, iure igitur genitorque deum rectorque vocatur, iure capax mundus nil Iove maius habet. tu quoque, cum patriae rector dicare paterque, utere more dei nomen habentis idem. idque facis, nec te quisquam moderatius umquam imperii potuit frena tenere sui. tu veniam parti superatae saepe dedisti, non concessurus quam tibi victor erat. divitiis etiam multos et honoribus auctos vidi, qui tulerant in caput arma tuum; quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram, parsque simul templis utraque dona tulit; utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem, sic victum cur se gaudeat, hostis habet, causa mea est melior, qui nec contraria dicor arma nec hostiles esse secutus opes. per mare, per terras, per tertia numina iuro, per te praesentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, qua sola potui, mente fuisse tuum. optavi, peteres caelestia sidera tarde, parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adiuvi publica vota meis. quid referam libros, illos quoque, crimina nostra, mille locis plenos nominis esse tui? inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur, tenetur reliqui in non credendos corpora versa modos: invenies vestri praeconia nominis illic, invenies animi pignora multa mei. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo, ut maior fiat, crescere possit, habet, fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referri et se materiam carminis esse iuvat, cumque Gigantei memorantur proelia belli, credibile est laetum laudibus esse suis. te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque ingenio laudes uberiore canunt: sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, sic capitur minimo turis honore deus. a! ferus et nobis nobis nimiumcrudelior omnibus hostis, delicias legit qui tibi cumque meas, carmina ne nostris quae te venerantia libris iudicioindiciopossint candidiore legi. esse sed irato quis te mihi posset amicus? vix tunc ipse mihi non inimicus eram. cum coepit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, inqueipsequodam corr. Vogel.suo cladem pondere tracta ruunt. ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque debuit, est vultus turba secuta tuos. at, memini, vitamque meam moresque probabas illo, quem dederas, praetereuntis equo. quod si non prodest et honesti gloria nulla redditur, at nullum crimen adeptus eram. eram erit nec male commissa est nobis fortuna reorum Usqueusque: lisque Heinsius decem deciens inspicienda viris. res quoque privatas statui sine crimine iudex, deque mea fassa est pars quoque victa fide. me miserum! potui, si non extrema nocerent, iudicio tutus non semel esse tuo. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit incolumem totiens una procella ratem. nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes pressere hoc fluctus oceanusque caput, cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci? cur imprudenti cognita culpa mihi? inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: praeda fuit canibus non minus ille suis. scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus: sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo clara nec ullius nobilitate minor, et neque divitiis nec paupertate notanda, unde sit in neutrum conspiciendus eques. sit sit si vel sicquoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ortu astu ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris. corruit haec igitur Musis accepta, sub uno sed non exiguo crimine lapsa domus: atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi ematuruerit Caesaris ira, queat, cuius in eventu poenae clementia tanta est, venerit ut nostro lenior illa metu. vita data est, citraque necem tua constitit ira, o princeps parce viribus use tuis! insuper accedunt, te non adimente, paternae, tamquam vita parum muneris esset, opes. nec mea decreto damnasti facta senatus, nec mea selecto iudice iussa fuga est. tristibus invectus verbis—ita principe dignum— ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. adde quod edictum, quamvis immite minaxque, attamen in poenae nomine lene fuit; quippe relegatus, non exul, dicor in illo, privaque fortunae sunt ibi verba meae. nulla quidem sano gravior mentisque potenti poena est, quam tanto displicuisse viro; sed solet interdum fieri placabile numen: nube solet pulsa candidus ire dies. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis. ipse licet sperare vetes, sperabimus usqueutque vel atque: usque Heinsius; hoc unum fieri te prohibente potest, spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps, spes mihi, respicio cum mea facta, cadit. ac veluti ventis agitantibus aera non est aequalis rabies continuusque furor, sed modo subsidunt intermissique silescunt, vimque putes illos deposuisse suam: sic abeunt redeuntque mei variantque timores, et spem placandi dantque negantque tui. per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque tempora, Romanum si modo nomen amant, per patriam, quae te tuta et secura parente est, cuius, ut in populo, pars ego nuper eram, sic tibi, quem semper factis animoque mereris, reddatur gratae debitus urbis amor; Livia sic tecum sociales compleat annos, quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quae si non esset, caelebs te vita deceret, nullaque, cui posses esse maritus, erat; sospite sit tecumsi tecum vel sic te sit corr.σ natus quoque sospes, et olim imperium regat hoc cum seniore senex; ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes, per tua perque sui facta parentis eant; sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspiciset (es) respicis: es et aspicisσ urbem, dimidio procul es saevaque bella geris; hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, inque coronatis fulgeat altus equis,— parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, heu nimium misero cognita tela mihi! parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius olim placandi spem mihi tolle tui non precor ut redeam, quamvis maiora petitis credibile est magnos saepe dedisse deos; mitius exilium si das propiusque roganti, pars erit ex poena magna levata mea. ultima perpetior medios eiectus in hostes, nec quisquam patria longius exul abest, solus ad egressus missus septemplicis Histri Parrhasiae gelido virginis axe premor— Ciziges et Colchi Tereteaquemetereaque corr. Ellisturba Getaeque Danuvii mediis vix prohibentur aquis— cumque alii causa tibi sint graviore fugati, ulterior nulli, quam mihi, terra data est. longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu. hactenus Euxini pars est Romana sinistri: proxima Basternae Sauromataeque tenent. haec est Ausonio sub iure novissima vixque haeret in imperii margine terra tui. unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi. fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum Caesaribus salvis barbara vincla pati. perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, alterius facti culpa silenda milli'. nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar, quem nimio plus est indoluisse semel. altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii, fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua; utque deos caelumque simul sublime tuenti non vacat exiguis rebus adesse Iovi, de te pendentem sic dum circumspicis orbem, effugiunt curas inferiora tuas. scilicet imperii princeps statione relicta imparibus legeres carmina facta modis? non ea te moles Romani nominis urguet, inque tuis umeris tam leve fertur onus, lusibus ut possis advertere numen ineptis, excutiasque oculis otia nostra tuis. nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, bellaque pro magno Caesare Caesar obit; denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam, corpore pars nulla est, quae labet, imperii. urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum et morum, similes quos cupis esse tuis. necnontibi contingunt, quae gentibus otia praestas, bellaque cum multis inrequieta geris, mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum te numquam nostros evoluisse iocos? at si, quod mallem, vacuum tibi forte tibi forte fortassefuisset, nullum legisses crimen in Arte mea. illa quidem fateor frontis non esse severae scripta, nec a tanto principe digna legi: non tamen idcirco legum contraria iussis sunt ea Romanas erudiuntque nurus. neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet : este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes! nil nisi legitimum concessitque furta canemus, inque meo nullum carmine crimen erit. ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, quas stola contingi vittaque sumpta vetat? at matrona potest alienis artibus uti, quodquequoque trahat, quamvis non doceatur, habet. nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni ad delinquendum doctior esse potest. quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri, ad vitium mores instruet inde suos. sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis— facta sit unde parens Ilia, nempe leget, sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret, Aeneadum genetrix unde sit alma Venus. persequar inferius, modo si licet ordine ferri, posse nocere animis carminis omne genus. non tamen idcirco crimen liber omnis habebit : nil prodest, quod non laedere possit idem. igne quid utilius? siquis tamen urere tecta comparat, audaces instruit igne manus. eripit interdum, modo dat medicina salutem, quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. et latro et cautus praecingitur ense viator; ille sed insidias, hic sibi portat opem. discitur innocuas ut agat facundia causas; protegit haec sontes, inmeritosque premit. sic igitur carmen, recta si mente legatur, constabit nulli posse nocere meum. at quasdam vitio.quicumque hoc concipit, errat, et nimium scriptis arrogat ille meis. ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent nequitiae: tolli tota theatra iube! peccandi causam multis quammulti quam vel quam multis corr. Riesesaepe dederunt. Martia cum durum sternit harena solum! tollatur Circus! non tuta licentia Circi est. hic sedet ignoto iuncta puella viro. cum quaedam spatientur in hoc,hacut amator eodemeadem conveniat, quare porticus ulla patet . quis locus est templis augustior? haec quoque vitet, in culpam siqua est ingeniosa suam. cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede quam multas matres fecerit ille deus. proxima adoranti Iunonis templa subibit, paelicibus multis hanc doluisse deam. Pallade conspecta, natum de crimine virgo sustulerit quare, quaeret, Erichthonium. venerit in magni templum, tua munera, Martis, stat Venus Ultori iuncta, virviroante fores. Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret, egerit Ionio Bosphorioque mari. in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros, in Cererem Iasion, qui referatur, erit. omnia perversae possunt corrumpere mentes; stant tamen illa suis omnia tuta locis, et procul a scripta solis meretricibus Arte summovet ingenuas pagina prima manus. quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, protinus huichaec: huic Rothmalerdempti criminis ipsa rea est. nec tamen est facinus versus evolvere mollis; multa licet castae non facienda legant. saepe supercilii nudas matrona severi et veneris stantis ad genus omne videt, corpora Vestales oculi meretricia cernunt, nec domino poenae res ea causa fuit. at cur in nostra nimia est lascivia Musa, curve meus cuiquam suadet amare liber? nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: paenitet ingenii iudiciique mei. cur non Argolicis potius quae concidit armis vexata est iterum carmine Troia meo? cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, et septem portas, sub duce quamque suo? nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, et pius est patriae facta referre labor. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, pars mihi de multis una canenda fuit, utque trahunt oculos radiantia lumina solis, traxissent animum sic tua facta meum. arguor iumento, tenuis mihi campus aratur; illud erat magnae fertilitatis opus. non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu. forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus sim satis, in parvos sufficiamque modos: at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes dicere, conantem debilitabit onus divitis ingenii est immania Caesaris acta condere, materia ne superetur opus. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar, quodque nefas, damno viribus esse tuis. ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni, et falso movi pectus amore meum. non equidem vellem, sed me mea fata trahebant, inque meas poenas ingeniosus eram. ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes litteraque est oculos ulla morata meos? haec tibi me invisum lascivia fecit, ob artes, quis ratus es vetitos sollicitare toros. sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, quodque parum novit, nemo docere potest, sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum. nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo, crede mihi, distant mores a carmine nostro— vita verecunda est, Musa iocosa mea— magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: plus sibi permisit compositore suo. nec liber indicium est animi, sed honesta voluntasvoluptas plurima mulcendis auribus apta ferens.feret vel fores: ferensσ Accius esset atrox, conviva Terentius esset, essent pugnaces qui fera bella canunt. denique composui teneros non solus amores: composito poenas solus amore dedi. quid, nisi cum multo Venerem confundere vino praecepit lyrici Teia Musa senis? Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti delicias versu fassus es ipse tuas. fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, et solet hic pueris virginibusque legi. Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua inter amatorem pugna virumque fuit? quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces? aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem, dum vir abest, multis una petita procis? quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos narrat, in obsceno corpora prensa toro?. unde nisi indicio magni sciremus Homeri hospitis igne duas incaluisse- deas? omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quidnamquidin Hippolyto, nisi caecae flamma novercae? nobilis est Canace fratris amore sui. quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus, Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis? tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a laeso fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem, quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn. si non Aëropen frater sceleratus amasset, aversos Solis non legeremus equos. impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, ni patrium crinem desecuisset amor. qui legis Electran et egentem mentis Oresten,orestem Aegisthi crimen Tyndaridosque legis. nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, quem leto fallax hospita paene dedit? quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneïa virgo, teque, Mycenaeo Phoebas amata duci. quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei Haemonaque et noctes cui coiere duae? quid Peliae generum, quid Thesea, quiquequidve vel corr. EhwaldPelasgum Iliacam tetigit de rate primus humum? huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, huc accedat Hylas Iliacusque puer. tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, vixque meus capiet nomina nuda Uber. est et in obscenos commixtadeflexatragoedia risus, multaque praeteriti verba pudoris habet; nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, infregisse suis fortia facta modis, iunxit Aristides Milesia crimina secum, pulsus Aristides nec tamen urbe sua est. nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, impurae conditor historiae, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, nec qui concubitus non tacuere suos. suntque ea doctorum monumentis mixtasaxa vel textavirorum, muneribusque ducum publica facta patent. neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis— explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat; nec contentus ea, multos vulgavit amores, in quibus ipse suum fassus adulterium est. par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furtafactamodis, quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor? Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, et leve Cornifiei parque Catonis opus. et quorum libris modo dissimulata Perillae,per illos: Perillaeσ nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, non potuit Veneris furta tacere suae. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi carmina, quis dubitet nomina Planta sequi? vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi historiae turpis inseruisse iocos. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, sed linguam nimio non tenuisse mero. credere iuranti durum putat esse Tibullus, sic etiam de se quod neget illa viro. fallere custodes idemcustodem tandem (vel demum) corr. Franciusdocuisse fatetur, seque sua miserum nunc ait arte premi. saepe, velut gemmam dominae signumve probaret, per causam meminit se tetigisse manum; utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, et tacitam mensae duxit in orbe notam et quibus e sucis abeat de corpore livor, impresso fieri qui solet ore, docet: denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsasipse corr. Owen curcui vel qui: curσ totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat. invenies eadem blandi praecepta Properti: destrictus minima nec tamen ille nota est. his ego successi, quoniam praestantia candor nomina vivorum dissimulare iubet, non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, naufraga servatis omnibus una foret. sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:— hoc est ad nostros non leve crimen avos—— quid valeant tali, quo possis plurima iactu figere,fingeredamnosos effugiasque canes; tessera quos habeat numeros, distante vocato mittere quo deceat, quo dare missa modo; discolor ut recto grassetur limite miles, eum medius gemino calculus hoste perit, ut bellaremare (vel mage vel male) velle corr. Vogelsequenssequisciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat, parva sit ut ternissed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwaldinstructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos, quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes— perdere, rem caram, tempora nostra solent. ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi. composita est aliis fucandi cura coloris, hic epulis leges hospitioque dedit; alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, quaeque, docet, liquido testa sit apta mero. talia luduntur fumoso mense Decembri, quae damno nulli composuisse fuit. his ego deceptus non tristia carmina feci, sed tristis nostros poena secuta iocos. denique nec video tot de scribentibus unum, quem sua perdiderit Musa; repertus ego. quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetitivicti vel iunctum: vetitiσ crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro? nubilis hos virgo matronaque virque puerque spectat, et ex magna parte senatus adest, nec satis incestis temerari vocibus aures; adsuescunt oculi multa pudenda pati; cumque fefellit amans aliqua novitate maritum, plauditur et magno palma favore datur; quodquequoque minus prodest, scaenapoena: scaena Heumannest lucrosa poetae, tantaque non parvo crimina praetor emit. inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum: empta tibi magno talia multa leges. haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti maiestas adeo comis ubique tua est— luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, scaenica vidisti lentus adulteria. scribere si fas est imitantes turpia mimos, materiae minor est debita poena meae. an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, quodque licet, mimis scaena licere dedit? et mea sunt populo saltata poemata saepe, saepe oculos etiam detinuere tuos. scilicet in domibus nostrisvestris corr.σ ut prisca virorum artificis fulgent corpora picta manu, sic quae concubitus varios venerisque figuras exprimat, est aliquo parva tabella loco. utque sedet vultu fassus Telamonius iram, inque oculis facinus barbara mater habet, sic madidos siccat digitis Venus uda capillos, et modo maternis tecta videtur aquis, bella sonant alii telis instructa eruditis, parsque tui generis, pars tua facta canunt, invida me spatio natura coercuit arto, ingenio vires exiguasque dedit, et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor contulit in Tyrios arma virumque toros, nec legitur pars ulla magis de corpore toto, quam non legitimo foedere iunctus amor. Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes bucolicis iuvenis luserat ante modis, nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto: supplicium patitur non nova culpa novum; carminaque edideram, cum te delicta notantem praeterii totiens inreprehensusinrequietuseques. ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi scripta parum prudens, nunc nocuere seni. sera redundavit veteris vindicta libelli, distat et a meriti tempore poena sui. ne tamen omne meum credas opus esse remissum.. saepe dedi nostrae grandia vela rati. sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar, et tibi sacratum sors mea rupit opus; et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis, quaeque gravis debet verba cothurnus habet, dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis defuit, in facies corpora versa novas, atque utinam revoces animum paulisper ab ira, et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi? pauca, quibus prima surgens ab origine mundi in tua deduxi tempora. Caesar, opus! aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, quoque favore animi teque tuosque canam, non ego mordaci destrinxi carmine quemquam. nec meus ullius crimina versus habet, candidus a salibus suffusis felle refugi: nulla venenato littera mixta ioco est. inter tot populi, tot scriptis, milia nostri, quem mea Calliope laeserit, unus ero. non igitur nostris ullum gaudere Quiritem auguror, at multos indoluisse malis; nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti gratia candori si qua relata meo est. his, precor, atque aliis possint tua numina flecti, o pater, o patriae cura salusque tuae! non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim, cum longo poenae tempore victus eris; tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea poena suo.
‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem: da placidam fesso, lector amice, manum; neve reformida, ne sim tibi forte pudori: nullus in hac charta versus amare docet. haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus! inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, carmine temporibus conveniente suis. clauda quod alterno subsidunt carmina versu, vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; quod neque sum cedro flavusfulvusnec pumice levis, erubui domino cultior esse meo; littera suffusas quod habet .maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum. siqua videbuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, quasque petam sedes hospes in urbe liber.’ haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, molliter in patria vivere posse tua. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique longinquo referam lassus ab orbe pedem.’ paruit, et ducenshaec sunt fora Caesaris,inquit, ‘haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, haec fuit antiqui regia parva Numae.’ inde petens dextramportaest ait ‘ista Palati, hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’ singula dum miror, video fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo. et Iovis haecdixidomus est?quod ut esse putarem, augurium monti querna corona dabat, cuius ut accepi dominum,non fallimur,inquam, et magni verum est hanc Iovis esse domum, cur tamen oppositaappositavelatur ianua lauro, cingit et augustas arbor opaca comas? num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, an quia Leucadio semper amata deo est? ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? quam tribuit terris, pacis an ista nota est? utque viret semper laurus nec fronde caduca Carpitur, aeternum sic habet illa decus? causa superpositae scripto est testata coronae: servatos cives indicat huius ope. adice servatis unum, pater optime, civem, qui procul extremo pulsus in orbe latet, in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, non facinus causam, sed suus error habet. me miserum! vereorque locum vereorque potentem, et quatitur trepido littera nostra metu. aspicis exsangui chartam pallere colore? aspicis alternos intremuisse pedes? quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem etet om. codd. add. Italisub dominis aspiciare domus! inde tenore pari gradibus sublimia celsis ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque viri docto veteres cepere novique pectore, lecturis inspicienda patente quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater. quaerentem frustra custos e sedibus illis praepositus sancto iussit abire loco. altera templa peto, vicino iuncta theatro: haec quoque erant pedibus non adeunda meis. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. forsitan et nobis olim minus asper et illi evictus longo tempore Caesar erit. di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est Caesar, ades voto, maxime dive, meo! interea, quoniam statio mihi publica clausa est, privato liceat delituisse loco. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, quaeque Lycaonio terra sub axe iacet; nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro docta sacerdoti turba tulistis opem. nec mihi, quod lusi verovestrosine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocataiocosamea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitquesufficit atquemalis animus; nam corpus ab illo accepit vires vixque ferenda tulit. dum tamen et terris dubius laetabar et undis, fallebat curas aegraque corda labor! ut via finita est et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber lumine, de verna quam nive manat aqua. Roma domusque subit desideriumque locorum, quicquid et amissa restat in urbe mei. ei mihi, quodquototiens nostri pulsata sepulcri ianua, sed nullo tempore aperta fuit! cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput? di, quos experior nimium constanter iniquos, participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique interitus clausas esse vetate fores!
Haec mea si casu miraris epistula quare alterius digitis scripta sit, aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis, incertusque meae paene salutis eram. quem mihi nunc animum dira regione iacenti inter Sauromatas esse Getasque putes? nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, terraque nescio quo non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, nullus, Apollinea qui levet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde tempora narrando fallat, amicus adest. lassus in extremis iaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx, et plus in nostro pectore parte tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam; nulla venit sine te nox mihi, nulla dies. quin etiam sic me dicunt aliena locutum, ut foret amenti nomen in ore tuum. si iam deficiam, suppressaque lingua palato vix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, spesque tui nobis causa vigoris erit. ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic iucundum nostri nescia tempus agis? non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis, tempus agi sine me non nisi triste tibi. si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, et mihi vivendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, ut saltem patria contumularer humo? vel poena in tempus mortis dilata fuisset, vel praecepisset mors properata fugam. integer hanc potui nuper bene reddere lucem; exul ut occiderem, nunc mihi vita data est. tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco, nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parva mea; nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentes oculos condet amica manus; sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri indeploratum barbara terra teget! ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pavida pectora fida manu? ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, clamabis miseri nomen inane viri? parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. cum patriam amisi, tunc me periisse putato: et prior et gravior mors fuit illa mihi. nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx— finitis gaude tot mihi morte malis, quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quae iam pridem non rude pectus habes, atque utinam pereant animae eum corpore nostrae, effugiatque avidos pars mihi nulla rogos! nam si morte carens vacua volat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, perque feros manes hospita semper erit. ossa tamen facito parva referantur in urna : sic ego non etiam mortuus exul ero. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum supposuit tumulo rege vetante soror, atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, inque suburbano condita pone solo; quosque legat versus oculo properante viator, grandibus in tituli marmore caede notis: HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli et diuturna magis Sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamvis nocuere, daturos nomen et auctori tempora longa suo. tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato. quamvis in cineres corpus mutaverit ignis, sentiet officium maesta favilla pium. scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo dictandi vires siccaque lingua negat, accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse,vale.
O mihi care quidem semper, sed tempore duro cognite, res postquam procubuere meae, usibus edocto si quicquam credis amico, vive tibi et longe nomina magna fuge. vive tibi, quantumque potes praelustria vita . saevum praelustri fulmen ab arce venit, nam quamquam soli possunt prodesse potentes, non prosintprosit vel prodest: prosint scripsi, cf. prosuntσ potius, siquis siquis plurimumobesse potest. effugit hibernas demissa antemna procellas, lataque plus parvis vela timoris habent. aspicis ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus. haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem. dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, haec mea per placidas cumba cucurrit aquas, qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum— sic cadit, ut tacta surgere possit humo; at miser Elpenor tecto delapsus ab alto occurrit regi debilis umbra suo. quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, Icarus inmensas nomine signet aquas? nempe quod hic alte, demissius ille volabat; nam pennas ambo non habuere suas. crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra fortunam debet quisque manere suam. non foret Eumedes orbus, si filius eius stultus Achilleos non adamasset equos; nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, cepisset genitor si Phaëthonta Merops. tu quoque formida nimium sublimia semper, propositique, precor, contrahe vela tui. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae dignus es et fato candidiore frui. quae pro te ut voveam, miti pietate mereris haesuraque fide tempus in omne mihi. vidi ego te tali vultu mea fata gementem, qualem credibile est ore fuisse meo. nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, tempore quas uno fidaque verba bibi. nunc quoque summotum studio defendis amicum, et mala vix ulla parte levanda levas. vive sine invidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.
Proximacum prioribus codd.sideribus tellus Erymanthidos Ursae me tenet, adstricta terra perusta gelu. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes vix satis et noti nomina pauca loci. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus. heu quam vicina est ultima terra mihi! at longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est corpore: sunt animo cuncta videnda meo. ante oculos errant domus, urbsque eturbs et corr.σ forma locorum, acceduntque suis singula facta locis, coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.est om. illa meos casus ingravat, illa levat; ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem inpositumque sibi firma tuetur onus. vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo. sed timor officium cautus compescit, et ipsos in nostro poni carmine nolle puto. ante volebatis, gratique erat instar honoris, versibus in nostris nomina vestra legi. quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque adloquar, et nulli causa timoris ero. nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit.protrahet occulte siquis amabat, amet. scite tamen, quamvis longelonga corr. Owen ex deflorat.regione remotus absim, vos animo semper adesse meo; et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, fidam proiecto neve negate manum. prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam contacti simili sorte rogetis idem.
Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam non aegre posses dissimulare, fuit, necni: necσ me complexus vinclis propioribus esses nave mea vento, forsan, eunte suo. ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, versaque amicitiae terga dedere meae, ausus es igne Iovis percussum tangere corpus et deploratae limen adire domus: idque recens praestas nec longo cognitus usu, quod veterum misero vix duo tresve mihi. vidi ego confusos vultus visosque notavi, osque madens fletu pallidiusque meo, et lacrimas cernens in singula verba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi ; brachiaque accepi pressomaestopendentia collo, et singultatis oscula mixta sonis. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens— scis carum veri nominis esse loco— multaque praeterea manifestimanifestasigna favoris pectoribus teneo non abitura meis. di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei. seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum. quo quisque est maior, magis est placabilis irae, et faciles motus mens generosa capit, corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera. maius apud Troiam forti quid habemus Achille ? Dardanii lacrimas non tulit ille senis, quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus Dareique docent funeris exequiae. neve hominum referam flexas ad mitius iras, Iunonis gener est qui prius hostis erat. denique non possum nullam sperare salutem, cum poenae non sit causa cruenta meae. non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum Caesareum caput est, quod caput orbis erat; non aliquid dixive, elatavedixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.lingua loquendo est, lapsaque sunt nimio verba profana mero: inscia quod crimen viderunt lumina, plector, peccatumque oculos est habuisse meum. non equidem totam possum defendere culpam, sed partem nostri criminis error habet, spes igitur superest facturum ut molliat ipse mutati poenam condicione loci. hoshoc corr. Rieseutinam nitidi Solis praenuntius ortus afferat admisso Lucifer albus equo!
Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor ; quique est in caris animi tibi candor amicis— cognita sunt ipsi, quem colis, istacognitus est ipsiisteviro. nil ita celabas, ut non ego conscius essem, pectoribusque dabas multa tegenda meis: cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, excepto quod me perdidit, unus eras. id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo. sed mea me in poenam nimirum fata trahebant : omne bonae clauduntclaudentσ utilitatis iter. sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet. nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu lumina funesti conscia facta mali; mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
VADE salutatum, subito perarata, Perillam, littera, sermonis fida ministra mei. aut illam invenies dulci cum matre sedentem, aut inter libros Pieridasque suas. quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet, nec mora, quid venias quidve, requiret, agam. vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, nec mala tam longa nostra levata mora et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti. aptaque in alternos cogere verba pedes. tu quoquedic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres, doctaque non patrio carmina more canis? nam tibi cum fatis mores natura pudicos et raras dotes ingeniumque dedit. hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, ne male fecundae vena periret aquae; primus id aspexi teneris in virginis annis, utque pater natae duxque comesque fui. ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, sola tuum vates Lesbia vincet opus. sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, postque meos casus sit tibi pectus iners, dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; saepe tui iudex, saepe magister eram: aut ego praebebam factis modo versibus aures, aut, ubi cessares, causa ruboris eram. forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fatafacta: fataσ secuta meae. pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla neve vir a scriptis discat amare tuis. ergo desidiae remove, doctissima, causas, inque bonas artes et tua sacra redi. ista decens facies longis vitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, quae strepitumstrepitus: strepitumσ passu non faciente venit; cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis, et speculum mendax esse querere tuum. sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: finge sed inmensis censibus esse pares, nempe dat idet: idσ quodcumque libet fortuna rapitque, Irus et est subito, qui modo Croesus erat. singula ne referam, nil non mortale tenemus pectoris exceptis ingentique bonis. en ego, cum caream patria vobisque domoque, raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: Caesar in hoc potuit iuris habere nihil, quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar. tu quoque, quam studii maneat felicior usus, effuge venturos, qua potes, usque rogos!’
Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, misit in ignotam qui rude semen humum; nunc ego Medeae vellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua, nunc ego iactandas optarem sumere pennas, sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas : ut tenera nostris cedente volatibus aura aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus vultus, memoresque sodales, caraque praecipue coniugis ora meae. stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibitulitfertque feretque dies? si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum. ille tibi pennasque potest currusque volucres tradere: det reditum, protinus ales eris. si precer hoc—neque enim possum maiora rogare— ne mea sint, timeo, vota modesta parum, forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, tum quoque sollicita mente rogandus erit. quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis, nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; ei mihi, perpetuus corpora languor habet! seu vitiant artus aegrae contagia mentis, sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque ossa tegit macies nec iuvat ora cibus; quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest. nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est utraque pars aeque binaque damna fero. haeret et ante oculos veluti spectabile corpus astat fortunae forma legenda meae: cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, quod non offensas vindicet ense suas. at, quoniam semel est odio civiliter usus, mutato levior sit fuga nostra loco.
Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes inter inhumanae nomina barbariae; huc quoque Mileto missi venere coloni, inque Getis Graias constituere domos. sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, constat ab Absyrti caede fuisse loco. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem dicitur his remos applicuisse vadis. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, hospes,ait,nosco, Colchide, vela, venit. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, dum sequitur celeres ancora tracta manus, conscia percussit meritorum pectora Colchis ausa atque ausura multa nefanda manu; et, quamquam superest ingens audacia menti, pallor in attonitae virginis ore fuit. ergo uni prospexit venientia vela tenemur, et pater est aliqua fraude morandus ait. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, ad fratrem casu lumina flexa tulit. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit: hic mihi morte sua causa salutis erit. protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros dissipat in multis invenienda locis, neu pater ignoret, scopulo proponit in alto pallentesque manus sanguineumque caput. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus dum legit extinctos, triste moreturretardetiter. inde Tomistomus (thomus) rel tomosdictus locus hic, quia fertur in illo membra soror fratris consecuisse sui.
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque. quam non ingenio nomina digna meo! dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro : ille suis liquidusliquidisbella repellit aquis, at cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibetpatet et: prohibet OwenBoreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi. nix iacet, et iactam ne ne necsol pluviaeque resolvant,resolvunt corr. Ehwald indurat Boreas perpetuamque facit. ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat. pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent. saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu; nudaque consistunt, formam servantia testae, vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, deque lacu fragiles effodiantur aquae? ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur vasto multa per ora freto, caeruleos ventis latices durantibus, Hister congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas frigore concretas ungula pulsat equi; perque novos pontes, subter labentibus undis, ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem: vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas, nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor, undaque non udo sub pede summa fuit. si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret augustae mors tua crimen aquae. tum neque se pandi possunt delphines in auras tollere; conantes dura coërcet hiems; et quamvis Boreas iactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit; inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes, nec poterit rigidas findere remus aquas. vidimus in glacie pisces haerere ligatos, sed pars ex illis tum quoque viva fuit. sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo; hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum. diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet. pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, respiciens frustra rura Laremque suum: pars cadit hamatis misere confixa sagittis . nam volucri ferro tinctile virus inest. quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas. tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, nec quisquam presso vomere sulcat humum, aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; cessat iners rigido terra relicta situ. non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus. poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae. aspiceresaspiceretnudos sine fronde, sine arbore, campos . heu loca felici non adeunda viro! ergo tam late pateat cum maximus orbis, haec est in poenam terra reperta meam!
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum. quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, restat? quidve meis cernis abesse malis? barbara me tellus et inhospita litora Ponti cumque suo Borea Maenalis Ursa videt. nulla mihi cum gente fera commercia linguae: omnia solliciti sunt loca plena metus. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis: ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, nuda parum nobis Caesaris ira mali est? et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, solvat et in mores ora diserta meos. in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus: quamlibet ignavi praecipitata premunt. non sum ego quodsum ego quifueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis? Hector erat tunc cum bello certabat; at idem vinctus ad Haemonios non erat Hector equos, me quoque, quem noras olim, non esse memento: ex illo superant haec simulacra viro. quid simulacra, ferox, dictis incessis amans? parce, precor, Manes sollicitare meos! omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi——satia tua pectora poenas exilioque graves exiliique loco. carnifici fortuna potest mea flenda videri: et tamen est uno iudice mersa parum. saevior es tristi Busiride, saevior illo, qui falsum lento terruit igne bovem, quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, et dictis artes conciliasse suas: ‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, nec sola est operis forma probanda mei. aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? hachictibi, quem perdes, coniciendus erit. protinus inclusum lentis carbonibus ure: mugiet, et veri vox erit illa bovis. pro quibus inventis, ut munus munere penses, da, precor, ingenio praemia digna meo.’ dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor, ipse tuum praesens imbue ’ dixitopus. 'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos. quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptunineptunique corr.σ minor est quam Iovis ira fuit. ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque gravi duras vulnere tolle manus; utque meae famam tenuent oblivia culpae, facta cicatricem ducere nostra sine; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, ipse velim poenas experiare meas.
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit; prataque pubescunt variorum flore colorum, indocilique loquax gutture vernat avis; utque malae matris crimen deponat hirundo sub trabibus cunas tectaque parva facit : herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, exit et expandit molle cacumen humo; quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur: nam procul a Getico litore vitis abest; quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: nam procul a Getieis finibus arbor abest, otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis cedunt verbosi garrula bella fori. lusususus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus; nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus, defessos artus Virgine tinguit aqua. scaena viget studiisque favor distantibus ardet, proque tribus resonant terna theatra foris. o quater, o quotiensquantum et vel quantum o vel quater et non est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui! at mihi sentitur nix verno sole soluta, quaeque lacu durae non fodiantur aquae . nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. incipientincipiuntaliquae tamen huc adnare carinae, hospitaque in Ponti litore puppis erit. sedulus occurram nautae, dictaque salute, quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis. ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi vicinas tutus araritarabit vel araret corr. Heinsiusaquas. rarus ab Italia tantum mare navita transit, litora rarus in haec portubus orba venit, sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina voce loqui—certe gratior huius erit; fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis huc aliquem certo vela dedisse Noto— quisquis is est, memori rumorem voce referre et fieri famae parsque gradusque potest. is, precor, auditos possit narrare triumphos Caesaris et Latio reddita vota Iovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni triste caput pedibus supposuisse ducis. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo, ille meae domui protinus hospes erit. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est? iamque suum mihi dat pro Lare poena locum? di facite ut Caesar non hic penetrale domumque, hospitium poenae sed velit esse meae.
Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?— ad sua Natalis tempora noster adest, dure, quid ad miseros veniebas exulis annos? debueras illis inposuisse modum. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, tu quoque dixisses tristis in urbe vale. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira extremam gelidi misit in orbis humum? scilicet expectas soliti tibi moris honorem, pendeat ex umeris vestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis, micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus, concipiamque bonas ore favente preces. non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, adventu possim laetus ut esse tuo. funeris ara mihi, ferali cincta cupressu,cupresso convenit et structis flamma parata rogis. nec dare tura libet nil exorantia divos, in tantis subeunt nec bona verba malis. si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars paene novissima. Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet.
Cultor et antistes doctorum sancte virorum, quid facis, ingenio semper amice meo? ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, nunc quoque, ne videar totus abesse, caves? suscipisconficis: suscipisσ exceptis ecquid mea carmina solis Artibus, artifici quae nocuere suo? immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, quaque potes, retine corpus in urbe meum. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, qui domini poenam non meruere sui. saepe per externasextremasprofugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet. Palladis exemplo de me sine matre creata carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit. tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: cetera fac curae sit tibi turba palam. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, carmina de domini funere rapta sui. illud opus potuit, si non prius ipse perissem, certius a summa nomen habere manu: nunc incorrectum populi pervenit in ora, in populi quicquam si tamen ore mei est. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, diverso missum quod tibi ab orbe venit. quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante, compositum quo sit tempore quoque loco. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse exilium tempus barbariamque locum: inque tot adversis carmen mirabitur ullum ducere me tristi sustinuisse manu. ingenium fregere meum mala, cuius et ante fons infecundus parvaque vena fuit. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, et longo periit arida facta situ. non hic librorum, per quos inviter alarque, copia . pro libris arcus et arma sonant, nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius intellecturis auribus utar, adest; non quo secedam locus est. custodia muri summovet infestos clausaque porta Getas. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, nec quisquam est a quo certior esse queam. dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!— verba mihi desunt dedidicique loqui. Threicio Scythicoque fereferocircumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis. hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus. cantat et innitens limosae pronus harenae, adverso tardam qui trahit amne ratem; quique refert pariter lentos ad pectora remos, in numerum pulsa brachia pulsatiactatσ aqua. fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, fallitur ancillae decipiturque labor. fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Haemonia curas attenuasse lyra. cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat. me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem. sola comes nostrae perstitit illa fugae; sola nec insidias, Sinti necinter nec: Sinti nec Ehwaldmilitis ensem, nec mare nec ventos barbariamque timet. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo, scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, cum mecum iuncti criminis acta rea est. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt, Pieridum sacris inposuisse manum, sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine laesus amo. sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, materiam culpae persequiturque suae. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, quodque mihi telum vulnera fecit, amo. forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est. ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos. utque soporiferae biberem si pocula Lethes, temporis adversi sic mihi sensus abest. iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitaesollicitas corr. Scaligercomites ex Helicone fugae, et partim pelago partim vestigia terra vel rate dignatas vel pede nostra sequi, sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant,cumulatquot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laevasaeva: laevaσ peto. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est : huc quoque sunt nostras fata secuta vias. hic quoque cognosco natalis stamina nostri, stamina de nigro vellere facta mihi. utque neque insidias capitisque pericula narrem, vera quidem, veri veri vera vel vidi corr. Franciussed graviora fide, vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque illum, qui populi semper in ore ruit . quam miserum est, porta vitam muroque tueri, vixque sui tutum viribus esse loci! aspera militiae iuvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu; nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, canitiem galeae subicioque meam. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, induimus trepida protinus arma manu. hostis, habens arcus imbutaque tela venenis,veneno saevus anhelanti moenia lustrat equo, utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, per sata, per silvas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum saepesede: saepeσ receptum barbarus in campis repperit hostis, habet: aut sequitur captus coniectaque vincula collo accipit, aut telo virus habente perit. hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longalentamei! et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis, sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis. ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque, tutaque iudicio littera nostra suo est. saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat? an mea Sauromatae scripta Getaeque legent? saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque itaea: itaσ de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule. Roma, boni.
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos; plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, parvaque cuius eram pars ego nuper eques. nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum. ‘hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, dux fuerat belli, proximus ille duci. hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, non isto vultu, cum tulit arma, fuit. ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens hortator pugnae consiliumque fuit. perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, squalida promissis qui tegit ora comis. illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro saepe recusanti corpora capta deo. hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes plena ferae caedis, plena cruoris erant. Drusus in his meruit quondam cognomina terris, quae bona progenies, digna parente, fuit. cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.’ hos super in curru, Caesar, victore veheris purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, undique iactato flore tegente vias. tempora Phoebea lauro cingeturioque milesiomagna vocetriumphecanet, ipse sono plausuque simul fremituque canente quadriiugos cernes saepe resistere equos. inde pet es arcem et delubra faventia votis, et dabitur merito laurea vota Iovi. haec ego summotus qua possum mente videbo : erepti nobis ius habet illa loci : illa per inmensas spatiatur libera terras, in caelum celeri pervenit illa viafuga, illa meos oculos mediam deducit in urbem, immunes tanti nec sinit esse boni; invenitque animus, qua currus spectet eburnos; sic certe in patria per breve tempus ero, vera tamen capiet populus spectacula felix, laetaque erit praesens cum duce turba suo. at mihi fingendo tantum longeque remotis auribus hic fructus percipiendus erit, atque procul Latio diversum missus in orbem qui narret cupido, vix erit, ista mihi. is quoque iam serum referet veteremque triumphum: quo tamen audiero tempore, laetus ero. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, causaque privata publica maior erit.
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi. ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro. cur iacetlatet vel labat: iacet Ehwaldambiguo spes mea mixta metu? crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri, deque fide certa sit tibi certa fides, quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, non mentitura tu tibi voce refer, esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, quodque potest, secum nomen habere tuum vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,praesentibus haeret teque remota procul, si modo vivit, amat. ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, lenis ab admonito pectore somnus abit? tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, fessaque iactati corporis ossa dolent? non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, affectum quem te mentis habere velim. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ; non es? atut: at Bentleyamisso coniuge digna fores. tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, tempus et a nostris exige triste malis, Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas; expletur lacrimis egeriturque dolor, atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset mors mea, morte fores sola relicta mea! spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus; denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem. nunc mea supplicio vita pudenda suo est. me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor! me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! me miserum, si te iam pudet esse meam! tempus ubi est illud, quo te iactare solebas coniuge, nec nomen dissimulare viri? tempus ubi est, quo teillud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr.σ —nisi non vis illa referri— et dici, memini, iuvit et esse meam? utque proba dignum est, omni tibi dote placebam: addebat veris multa faventis amor. nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar— quemque tuum malles esse, vir alter erat. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor, cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Euadnen erubuisse viro? nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, ipse suis Phaëthon infitiandus erat. nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, quod precibus periit ambitiosa suis. nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, purpureus molli fiat in ore pudor. sed magis in curam nostri consurge tuendi, exemplumque mihi coniugis esto bonae, materiamque tuis tristem virtutibus imple: ardua per praeceps gloria vadit iter. Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? publica virtutis per mala facta via est. ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus: si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet. quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, apparet virtus arguiturque malis. dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque conspicuum pietas qua tua tollat, habet. utere temporibus, quorum nunc munere facta estficta est vel freta es: facta est Ehwald et patet in laudes area lata tuas.
O qui, nominibus cum sis generosus avorum, exsuperas morum nobilitate genus, cuius inest animo patrii candoris imago, non careat nervisnumerisσ candor ut iste suis, cuius in ingenio est patriae facundia linguae, qua prior in Latio non fuit ulla foro— quod minime volui, positis pro nomine signis dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt si, quod es, appares, culpa soluta mea est. nec tamen officium nostro tibi carmine factum principe tam iusto posse nocere puto. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?- sustinet in nostro carmine saepe legi, nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, seque celebrari quolibet ore sinit, causa tua exemplo superorum tuta duorum est, quorum hic aspicitur, creditur ille deus. ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo : non fuit arbitri! littera nostra tui. nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, incolumis cum quo saepe locutus era. quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, invidiam, siqua est, auctor habere potest, nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis— hoc certe noli dissimulare—pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat plus etiam quam me iudice dignus eram; deque meis illo referebat versibus ore, in quo pars magnae nobilitatis erat. non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, sed prius auctori sunt data verba tuo.sed sunt auctori non tua verba tuo necnon: necσ data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis ultima si demas, vita tuenda mea est. hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, si tanti senes sit tibi nota mali. aut timor aut error nobis, prius obfuit error. a!atsine me fati non meminisse mei; neve retractando nondum coeuntia rumpamrumpe vel rupem vulnera: vix illis proderit ipsa quies, ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne peccato facinus consiliumque meo; idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes. forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, tempore cum fuerit lenior ira, fugam. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent, mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saevo longius hoste locus; quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo hoc peteret pro me, forsitan ille daret. frigida me cohibent Euxini litora Ponti : dictus ab antiquis Axenus ille fuit. nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; nec minus infida terra timetur aqua. illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis nec cupienda bonis regna Thoantis erant. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva sacra deae coluit qualiacumque suae. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes exactus Furiis venerat ipse suis, et comes exemplum veri Phoceus amoris, qui duo corporibus mentibus unus erant, protinus evinctievictitristem ducuntur ad aram, quae stabat geminas ante cruenta fores. nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum alter ob alterius funera maestus erat. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi pro nece complexus Iphigenia dedit, laeta deae signum crudelia sacra perosae transtulit ex illis in meliora locis, haec igitur regio, magni paene ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est: aqueatquemea terrameam terramprope sunt funebria sacra, si modo Nasoni barbara terra sua est. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, placato referant et mea vela deo!
O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet; qui veritus non es portus aperire fideles fulmine percussae confugiumque rati; cuius eram censu non me sensurus egentem, si Caesar patrias eripuisset opes. temporis oblitum dum me rapit impetus huius, excidit heu nomen quam mihi paene tuum! tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis, ille ego sum cuperes dicere posse palam, certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, et raram famae conciliare fidem. ne noceam grato vereor tibi carmine, neve intempestivus nominis obstet honor, quod licet (ethoctutum est) intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, dum veniat placido mollior aura deo; et tutare caput nulli servabile, si non qui mersit Stygia sublevet illud aqua; teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne indeclinatae munus amicitiae. sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse iuvesque tuos, sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, incidat et vestro nulla nulla raraquerella toro; diligat et semper socius de sanguinis illo, quo pius affectu Castora frater amat; sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum moribus agnoscat quilibet esse tuum; sic faciat socerum taeda te nata iugali, nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incurvo colla premenda iugo; tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos; tempore Poenorum compescitur ira leonum, nec feritas animo, quae fuit ante, manet; quaeque sui monitisiussisobtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, vixque merum capiant grana quod intus habent; tempus et in canas semen producit aristas, et ne sint tristi poma sapore cavet.facit hoc tenuat dentem terram renovantissemoventis vel scindentis vel patientis: renovantisσ aratri, hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat, cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas praeterquam curas attenuare meas. ut patria careo, bis frugibus area trita est, dissiluit nudo pressa bis uva pede. nec quaesita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet, scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, et domitus freno saepe repugnat equus. tristior est etiam praesens aerumna priore: ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; nunc nunc sedmagis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. est quoque non nihilumminimumvires afferre recentes, nec praeconsumptum temporis esse malis, fortior in fulva novus est luctator harena, quam cui sunt tarda brachia fessa mora. integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent. fert bene praecipites navis modo facta procellas: quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quamquae: quam Ehwald mala sunt longa multiplicata die! credite, deficio, nostroque a corpore quantum auguror, accedunt tempora parva malis. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem, corpore sed mens est aegro magis aegra, malique in circumspectu stat sine fine sui. urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: sic me me malaquae video non videoque movent.nocent una tamen spes est quae me soletur in istis, haec fore morte mea non diuturna mala.
Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, bisque suum tacto Pisce peregit iter. tempore tam longo cur non tua dextera versus quamlibet in paucos officiosa fuit? cur tua cessavit pietas, scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat? cur, quotienstotiensalicui chartae sua vincula dempsi, illam speravi nomen habere tuum? di faciant ut saepe tua sit epistula dextra scripta, sed e multis reddita nulla mihi. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae Gorgonis anguineisanguinisσ cincta fuisse comis, esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam. quadrupedesque hominishomines vel hominumcum pectore pectora iunctos, tergeminumque virum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes, centimanumque Gyan semibovemque virum. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei, innumeri montes inter me teque viaeque Summaque et campi nec freta pauca iacent, mille potest causis a te quae littera saepe missa sit in nostras rara venire manus; mille tamen causas scribendo vince frequenter, excusem ne te semper, amice, mihi.
Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas, iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, iamque parum firmo me mihi ferre grave est. nunc erat, ut posito deberem fine laborum vivere, me nullocum nullosollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea. haec mea sic quondam peragi speraverat aetas: hos ego sic annos ponere dignus eram. non ita dis visum est, qui me terraque marique actumiactumSarmaticis exposuere locis. in cava ducuntur quassae navalia puppes, ne temere in mediis dissoluantur aquis. ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus,ademptus vel adeptas languidus in pratis gramina carpit equus, miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares, sic igitur, tarda vires minuente senecta, me quoque donari iam rude tempus erat. tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, nec siccam Getico fonte levare sitim, sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, nunc hominum visu rursus et urbe frui. sic animo quondam non divinante futura optabam placide vivere posse senex. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora gravant. iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitae deteriore meae, nec procul a metis, quas paene tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo. ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet? ipsaque delictis victa est clementia nostris, nec tamen errori vita negata meo est? vita procul patria peragenda sub axe Boreo, qua maris Euxini terra sinistra iacet. hoc mihi si Delphidelphis vel delphos corr. ScaligerDodonaque diceret ipsa, esse videretur vanus uterque locus. nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, ut maneat rapido firmius igne Iovis; nil ita sublime est supraque pericula tendit non sit ut inferius suppositumque deo. nam quamquam vitio pars est contracta malorum, plus tamen exitii numinis ira dedit. at vos admoniti nostris quoque casibus este, aequantem superos emeruisse virum.
Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, nostraque vincetur lacrimis clementiadementiaseris, fac modo te pateat paenituisse tui; fac modo te damnes cupiasque eradere vitae tempora, si possis, Tisiphonea tuae. sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro, induet infelix arma coacta dolor, sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas istincistic vel isto (istucσ): istincporriget ira manus, omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: saepe Iovis telo quercus adusta viret. denique vindictae si sit mihi nulla facultas, Pierides vires et sua tela dabunt, quod Scythicis habitem longe summotus in oris, siccaque sint oculis proxima signa meis, nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, quodque querar notum qua patet orbis erit. ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu, testis et Hesperiae vocis Eous erit. trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei, nec tua te sontem tantummodo saecula norint . perpetuae crimen posteritatis eris. iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, nec mihi sumendi causa sit ulla velim. Circus adhuc cessat; spargit iam torvustamen acerharenam taurus et infesto iam pede pulsat humum. hoc quoque, quam volui, plus est. cane, Musa, receptus, dum licet huic nomen dissimulare suum.
Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab urbe decem. editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari si quid id est, usque a proavissi quid (quis) et a proavis usque estvetus ordinis heres non modo fortunae munere factus eques, nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem: una celebrata est per duo liba dies; haec est armiferaearmigeraefestis de quinque Minervae, quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri curaque parentis imus ad insignes urbis ab arte viros. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori, at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit ‘studium quid inutile temptas : Maeonides nullas ipse reliquit opes.’ motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabamconabarverba soluta modis. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scriberedicereversus erat. interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umerishumeroscum lato purpura clavo, et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, equehecque vel dequeviris quondam pars tribus una fui. curia restabat . clavi mensura coacta est, maius erat nostris viribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo. temporis illius colui fovique poëtas, quotque aderant vates, rebar adesse deos. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, quaeque nocetnocens vel necetserpens, quae iuvatiuvetherba. Macer. saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quoquimihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures; dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his sene temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenalia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit. moverat ingenium totam cantata per urbem nomine non vero dicta Corinna mihi. multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, emendaturis ignibus ipse dedi. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, iratus studio carminibusque meis. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor est data, quae tempus per breve nupta fuit. illi successit, quamvis sine crimine coniunx, non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos; sustinuit coniunx exulis esse viri. filia me mea bis prima fecunda iuventa, sed non ex uno coniuge, fecit avum. et iam complerat genitor sua fata novemque addiderat lustris altera lustra novem. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum ille fuit. Matrimatrix vel matriσ proxima busta tuli. felices ambo tempestiveque sepulti, ante diem poenae quod periere meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil! si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,restant et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor, pectora, quae vitae quaeritis acta meae. iam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae indicio non est testificanda meo. quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? Ipsaipsequemulta tuli non leviora fuga. indignata malis mens est succumbere seque praestitit invictam viribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia vitae insolita cepi temporis arma manu; totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, sic tamen absumo decipioque diem. ergo quod vivo duosque laboribus obsto, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia. Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone locum; tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet, nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum litore praemissis quattuor adde meis. hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: invenies toto carmine dulce nihil. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae. integer et laetusdonec eram laetuslaeta et iuvenalia lusi: illa tamen nunc me composuisse piget, ut cecidi, subiti perago praeconia casus, sumque argumenti conditor ipse mei. utque iacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat. delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non estnostra vel numquam: non est Gronoviusscripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit. atque utinam numero non nosne nosessemus in isto! ei mihi, cur umquam Musa iocatalocuta: iocataσ mea est? sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animossocios: numeros Ehwaldad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.sui si tamen e vobis aliquis tam multa requiret, unde dolenda Canam, multa dolenda tuli. non haec ingenio, non haec componimus arte: materia est propriis ingeniosa malis, et quota fortunae pars est in carmine nostrae? felix, qui patitur quae numerare potest! quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora. quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?inquis idem, fortunae qui modus huius erit. quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, nec mea sunt, fati verba sed ista mei. at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, sint vultus hilares, simque quod ante fui. lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, carmina laetitiae iam tibi plena dabo. nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet; sit semel illa ioco luxuriata meo. quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata barbariam rigidos effugiamque Getas. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? tibia funeribus convenit ista meis. at poterasinquis ‘melius mala ferre silendo, et tacitus casus dissimulare tuos.’ exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, acceptaque gravi vulnere flere vetas? ipse Perilleo Phalaris permisit in aere edere mugitus et bovis ore queri. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles», tu fletus inhibes, durior hoste, meos? cum faceret Nioben orbam Latonia proles, non tamen et et hancsiccas iussit habere genas. est aliquid, fatale malum per verba levare . hoc quendam Procnen Halcyonenque facit. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro voce fatigaret Lemnia saxa sua. strangulat inclusus dolor atque exaestuatcor aestuatintus, cogitur et vires multiplicare suas. da veniam potius, vel totos tolle libellos, si mihi quod prodest hocsit (sic) ... sitibi, lector, obest, sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo. at mala sunt.lateor. quis te mala sumere cogit? aut quis deceptum ponere sumpta vetat? ipse nec emendo,hoc mandosed ut hic deducta legantur; non sunt illa suo barbariora loco. nec me Roma suis debet conferre poetis : inter Sauromatas ingeniosus eram. denique nulla mihi captatur gloria, quaeque ingeniis stimulos subdere fama solet. nolumus assiduis animum tabescere curis, quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt. cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, istoistos: isto Heinsius? vobiscum cupio quolibet esse modo.
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, et tibi sollicita solvitur illa manu? pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum inpatiens nobis invalidumque fuit, sufficit, atque ipso vexatum induruit usu. an magis infirmo non vacat esse mihi? mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, affectusque animi, qui fuit ante, manet. quaeque mora spatioque suo coitura putavi vulnera non aliter quam modo facta dolent. scilicet exiguis prodest annosa vetustas; grandibus accedunt tempore damna malis, paene decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum. Telephus aeterna consumptus tabe perisset, si non, quae nocuit, dextra tulisset opem. et mea, si facinus nullum commisimus, opto, vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei iam tandem parte doloris exiguum pleno de mare demat aquae, detrahat ut multum, multum restabit acerbi,acervi parsque meae poenae totius instar erit. litora quot conchas, quot amoena rosariaamoenos hostia vel a. postiaflores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis: quae si comprendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae, utque viae casus, ut amara pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et saevo cinctus ab hoste locus, hinc ego traicerertraicerem vel transigerer—neque enim mea culpa cruenta est— esset, quae debet, si tibi cura mei. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, saepe suo victor lenis in hoste fuit. quid dubitas et tuta times? accede rogaque: Caesare nil ingens mitius orbis habet, me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt? subtrahis effracto tu quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus? ancora iam nostram non tenet ulla ratem, viderisviderit codd.: corr. Ehwald ! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram confugiam; nullas summovet ara manus. Precatio Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor— sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas— parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme! satis poenae, quod superabit, erit. ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui. omniaque haec timui, quia me meruisse videbamquoniamvidebar; sed tua peccato lenior ira meo est. arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris—haec gelido terra sub axe iacet— nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque que quamest vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victavincta vel iunctaloquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,finitima . . morte vixque brevis tutumtutosmurus ab hoste facit. pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam: sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis devoret atque suis ad Styga mittat aquis, vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, vel freta Leucadii mittar in alta dei.leucadio . . deo quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso, sed precor ut possim tutius esse miser.
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, et dicunt laudes ad tua vina tuas. inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, nubila nascenti seu mihi Parca fuit, tu tamen e sacris hederae hederae me decultoribus unum numine debueras sustinuisse tuo. an dominae fati quicquid cecinere sorores, omne sub arbitrio desinit esse dei? ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, quo non exiguo facta labore via est. nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, et quascumque bibit decolor Indus aquas. scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae stamina bis genito bis cecinere tibi. me quoque, si fas est exemplis ire deorum, ferrea sors vitae difficilisque premit. illo nec levius cecidi, quem magna locutum reppulit a Thebis Iuppiter igne suo. ut tamen audisti percussum fulmine vatem, admonitu matris condoluisse potes, et potes aspiciens circum tua sacra poëtas, nescioquis nostridicerecultor abest. fer, bone Liber, opem: sic alteraaltamdegravet ulmum vitis et incluso plena sit uva inero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec poena Pentheos umbra vacet, vacet caret sic micet aeternum vicinaque sidera vincat coniugis in caelo clara corona tuae . huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo. sunt dis inter se commercia, flectere tempta Caesareum numen numine, Bacche, tuo. vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae, haec eadem sumpto quisque rogate mero. atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto, opponatapponatlacrimis pocula mixta suis, admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, dicatubi est nostri pars modo Naso chori? idque ita, si vestrum merui candore favorem, nullaque iudicio littera laesa meo est, si, veterum digne veneror cum scripta virorum, proxima non illis esse minora reor. sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: quod licet, inter vos nomen habete meum.
Litore ab Euxino Nasonis epistula veni, lassaque facta mari lassaque facta via, qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam. heu quanto melior sors tua sorte mea est!" flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est ante, sed ad madidas gemma relata genas. tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, ostendi solem postulat ille sibi, nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato gramina, nec pleno flumine cernit aquamaquas; quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, quidve Philoctetes ictus ab angue gemat. di facerent utinam talis status esset in illo, ut non tristitiae causa dolenda foret! fert tamen, ut debet, casus patienter amaros, more nec indomiti frena recusat equi. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram, conscius in culpa non scelus esse sua. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius se quoque in exemplis adnumerare solet: nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis, denique quod vivat, munus habere dei. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi omnibus) in toto pectore semper habet; teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten, te vocat Aegiden Euryalumque suum. nec patriam magis ille suam desiderat et quae plurima eum patria sentit abesse sibi, quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo melle, quod in ceris Attica ponit apis. saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet; cumque alii fugerent subitae contagia cladis, nec vellent ictae limen adire domus, te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, si paucos aliquis tresve duosve vocat. quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis. verba solet vultumque tuum gemitusque referre, et te flente suos emaduisse sinus: quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores, pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo. plena tot ac tantis referetur gratia factis, nec sinet ille tuos litus arare boves. fac modo, constanter profugum tueare: quod ille, qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.
Annuus adsuetum dominae natalis honorem exigit: ite manus ad pia sacra meae. sic quondam festum Laërtius egerat heros forsan in extremo coniugis orbe diem. lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui; quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno, sumatur fatis discolor alba meis; araque gramineo viridis de caespite fiat, et velet tepidos nexa corona focos. da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, quodque pio fusum stridat in igne merum. optime natalis! quamvis procul absumus, opto candidus huc venias dissimilisque meo, si quod et instabat dominae miserabile vulnus, sit perfuncta meis tempus in omne malis; quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat. illa domo nataque sua patriaque fruatur erepta haec uni sit satis esse mihi— quatenus et non est in caro coniuge felix, pars vitae tristi cetera nube vacet, vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, consumatque annos, sed diuturna, suos. adicerem et nostros, sed ne contagia fati corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei. nil homini certum est. fieri quis posse putaret, ut facerem in mediis haec ego sacra Getis? aspice ut aura tamen fumos e ture coortos in partes Italas et loca dextra ferat. sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis: consilio fugiunt aethera, Ponte,consiliumcetera pene corr. Withoftuum. consilio, commune sacrum cum fiat in ara fratribus, alterna qui periere manu, ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, scinditur in partes atra favilla duas. hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar, et me Battiades iudice falsus erat: omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto terga, vapor, dederis Ausoniamque petas. haec ergo lux est, quae si non orta fuisset, nulla fuit misero festa videnda mihi. edidit haec mores illis heroisinheroibus corr. Salmasiusaequos, quis erat Eëtion Icariusque pater. nata pudicitia est, virtusmoris: virtus Owenprobitasque, fidesque, at non sunt ista gaudia nata die, die fide sed labor et curae fortunaque moribus impar, iustaque de viduo paene querella toro. scilicet adversis probitas exercita rebus tristi materiam, tempore laudis habet, si nihil infesti durus vidisset Ulixes, Penelope felix sed sine laude foret, victor Echionias si vir penetrasset in arces, forsitan Euadnen vix sua nosset humus. cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est? nempe fuit misero nupta quod una viro. effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, Laudamia nihil cur referatur erit. et tua, quod malles,mallempietas ignota maneret, implerent venti si mea vela sui. di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, aequarint Pyhos cum tua fata dies, non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi parcite, quae nullo digna dolore dolet.
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, qui mihi confugiam, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, officiique pium tam cito ponis onus? sarcina sum, fateor, quam si nonquamvis sinetempore nostro nostro duro depositurus eras, non subeunda fuit. fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis? ne fuge, neve tua sit minor arte fides. numquid Achilleos inter fera proelia fidi deseruit levitas Automedontis equos? quem semel excepit, numquam Podalirius aegro promissam medicae non tulit artis opem. turpius eicitur, quam non admittitur hospes: quae patuit, dextrae firma sit ara meae. nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc me pariter serva iudiciumque tuum, si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque mutarunt subito crimina nostra fidem, spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, quod cupio, membris exeat ante meis, quam tua delicto stringantur pectora nostro, et videar merito vilior esse tibi. non adeo toti fatis urguemur iniquis, ut mea sit longis mens quoque mota malis. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum dixisse in Pyladen improba verba putas? nec procul a vero est quin etquod non: quin etσ pulsarit amicum: mansit in officiis non minus ille suis. hoc est cum miseris solum commune beatis, ambobus tribui quod solet obsequium : ceditur et caecis et quos praetexta verendos virgaque cum verbis imperiosa facit, si mihi non parcis, fortunae parcere debes: non habet in nobis ullius ira locum. elige nostrorum minimum minimumque laborum,malorum isto, quod reris,illo quo quererisgrandius illud erit. quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstatcircumdat (circumdant): circumstantσ densorum turba malorum. crede mihi, vero est nostra querella minor. his qui contentus non est, in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas. intempestivos igitur compesce tumores,timores corr.σ vela nec in medio desere nostra mari.
Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra, latus ubi aequoreis additur Hister aquis, si tibi contingit cum dulci vita salute, candida fortunae pars manet una meae. scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris; quamvis hoc vel me scire tacente potes, sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum, quisquis et offenso Caesare vivit, erit. turba Tomitanae quae sit regionis et inter quos habitem mores, discere cura tibi est? mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, a male pacatis plus trahit ora Getis. Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis per medias in equis itque reditque vias. in quibus est nemo, qui non coryton et arcum telaque vipereo lurida felle gerat, vox fera, trux vultus, verissima Martismortis corr.σ imago, non coma, non ulla barba resecta manu, dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, quem iunctum lateri barbarus omnis habet, vivit in his heu nunc, lusorumnullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwaldoblitus amorum, hos videt, hos vates audit, amice, tuus: atque utinam vivat non etet non corr. Heinsiusmoriatur in illis, absit ab invisis et tamen umbra locis. carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est. non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.caphareaaqua nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri nominis, utilius quod latuisset, ago. detineo studiis animum falloque dolores, experior curis et dare verba meis. quid potius faciam desertis solus in oris, quamve malis aliam quaerere coner coner cogaropem? sive locum specto, locus est inamabilis, et quo esse nihil toto tristius orbe potest, sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, quamque lupi, saevae plus feritatis habent. non metuunt leges, sed cedit viribus aequum, victaque pugnaci iura sub ense iacent. pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis, in paucis remanent Graecae vestigia linguae, haec quoque iam Getico barbara facta sono. unus in hoc nemo est populo, nemo . . populo populo vix est qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat. ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!— Sarmatico cogor plurima more loqui. en pudet et fateor, iam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello barbara . non hominis culpa, sed ista loci. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae, et fiat patrio vox mea muta sono, ipse loquor mecum desuetaque verba retracto, et studii repeto signa sinistra mei. sic animum tempusque traho, sic mequeme sicque vel mecumque corr.σ reduco a contemplatu summoveoque mali. carminibus quaero miserarum oblivia rerum: praemia si studio consequar ista, sat est.
Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra te quoque sim, inferius quo nihil esse potest, quae tibi res animos in me facit, improbe? curve casibus insultas, quos potes ipse pati? nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti nostra, quibus possint inlacrimare ferae; nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe numen, et exosae verba superba deae. Exigitexigis vel exigeta dignisat dignesultrix Rhamnusia poenas: inposito calcas quidquimea fata pede? vidi ego naufragium qui risitnaufragiumque viros et corr. Menckenin aequoraaequoremergi, etnumquamdixiiustior unda fuit. vilia qui quondam miseris alimenta negarat, nunc mendicato pascitur ipse cibo. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit,manet: venit Heinsiusvultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, flammaque de stipula nostra brevisque fuit. neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet. scilicet ut non est per vim superabilis ulli, molle cor ad timidas sic habet ille preces, exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, cum poenae venia plura rogandaregendadabit.petam: dabit Faber si numeres anno soles et nubila toto, invenies nitidum saepius esse diem. ergo ne nimium nostra laetere ruina, restitui quondam me quoque posse puta: posse puta fieri lenito principe vultus ut videas media tristis in urbe meos, utque ego te videam causa graviore fugatum, haec sunt a primis proxima vota meis.
O tua si sineres in nostris nomina poni carminibus, positus quam mihi saepe fores : te canerem solum, meriti memor, inque libellis crevisset sine te pagina nulla meis. quid tibi deberem, tota sciretur in urbe, exul in amissa si tamen urbe legor. te praesens mitem nosset, te serior aetas, scripta vetustatem si modo nostra ferunt, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector: hic te servato vate maneret honor. Caesaris est primum munus, quod ducimus auras; gratia post magnos est tibi habenda deos. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris, et facis accepto munere posse frui. cumque perhorrueritperhorreretcasus pars maxima nostros, pars etiam credi pertimuisse velit, naufragiumque meum tumulo spectantspectaret corr. Heinsiusab alto, nec dederit nanti per freta saeva manum, seminecem Stygia revocasti solus ab unda. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est. di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos : non potuit votum plenius esse meum. haec meus argutis, si tu paterere, libellis poneret in multa luce videnda labor; nunc quoque se, quamvis estiam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?)iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia Thalia voluntas per titulum vetiti nominis ire cupit. ne tamen officio memoris laedaris amici, parebo iussis—parce timere—tuis. at non parerem, nisi me meminisse putares. hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero. dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo, serviet officio spiritus isteipsetuo.
Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, facta est Euxini dura ter unda maris. at mihi iam videor patria procul esse tot annis, Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit. stare putes, adeo procedunt tempora tarde, et peragit lentis passibus annus iter. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, efficit angustos nec mihi bruma dies, scilicet in nobis rerum natura novata est, cumque meis curis omnia longa facit. an peragunt solitos communia tempora motus, suntquestantque Housman magis vitae tempora dura meae? quem tenet Euxini mendax cognomine litus,litus s tellus vel tempus vel pontus et Scythici vere terra sinistra freti, innumerae circa gentes fera bella minantur, quae sibi non raptoraptuvivere turpe putant. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse moenibus exiguis ingenioque loci. cum minime credas, ut aves,avisdensissimus hostis advolat, et praedam vix bene visus agit. saepe intra muros clausis venientia portis per medias legimus noxia tela vias. est igitur rarus, rus quiqui iam corr. Heinsius; cf. qui rusσ colere audeat, isque hac arat infelix, hac tenet arma manu. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, proque lupo pavidae bella verentur oves. vix ope castelli defendimur; et tamen intus mixta facit Graecis barbara turba metum, quippe simul nobis habitat discrimine nullo barbarus et tecti plus quoque parte tenet, quosquorumut non timeas, possis odisse videndo pellibus et longa pectora tecta coma. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, pro patrio cultu Persica braca tegit. exercent illi sociae commercia linguae: per gestum res est significanda mihi. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getae; meque palam de me tuto mala saepe loquuntur, forsitan obiciunt exiliumque mihi. utque fit, in me aliquid ficti,siquidem vel si quid: ficti Owendicentibus illis abnuerim quotiens adnuerimque, putant, adde quod iniustumet iustumrigido ius dicitur ense, dantur et in medio vulnera saepe foro. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti fila dedit vitae non breviora meae! quod patriae vultu vestroque caremus, amici, atque hic in Scythicis gentibus esse queror : utraque poena gravis, merui tamen urbe carere, non merui tali forsitan esse loco. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam, Caesaris offenso numine, dignus eram.
Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse exulis uxorem, littera questa tua est. indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis. perfer et obdura; multo graviora tulisti, eripuit cum me principis ira tibi. fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul: mollior est culpam poena secuta meam. maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque venisset mallem funeris hora mihi. quassa tamen nostra est, non mersa mersa fractanec obruta navis, utque caret portu, sic tamen extat aquis. nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, qui merui vitio perdere cuncta meo. sed quia peccato facinus non affuit illi, nil nisi me patriis iussit abesse focis, utque aliis, quorum numerum comprendere non est, Caesareum numen sic mihi mite fuit. ipse relegati, non exulis utitur in me nomine . tuta suo iudice causa mea est. iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili carmina nostra tuas qualiacumque canunt: iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, teque velint sine se, comprecor, esse deum. optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum, sic solet exiguae currere rivus aquae, at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, nomine mendaci parce gravare meam!
Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, ne pereant turpi pectora nostra situ. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum sunt opus, et pacem mentis habere volunt. nostra per adversas agitur fortuna procellas, sorte nec ulla mea tristior esse potest. exigis ut Priamus natorum funere ludat,plaudat et Niobe festos ducat ut orba choros. luctibus an studio videor debere teneri, solus in extremos iussus abire Getas? des licet in valido pectus mihi robore fultum, fama refert Anyti quale fuisse reo,rei vel senis fracta cadet tantae sapientia mole ruinae: plus valet humanis viribus ira dei. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum scribere in hoc casu sustinuisset opus. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,nostri omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipseesse: ipseσ quietum: cinctus ab innumero me tenet hoste locus, adde quod ingenium longa rubigine laesum torpet et est multo, quam fuit ante, minus, fertilis, assiduo si non renovaturrenovetur vel removeturaratro, nil nisi cum spinis gramen habebit ager. tempore qui longo steterit, male curretcurritet inter carceribus missos ultimus ibit equus, vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, siqua diu solitis cumba vacavitvacabit corr.σ aquis, me quoque despera,desperofuerim cum parvus et ante, illi, qui fueram, posse redire parem. contudit ingenium patientia longa malorum, et pars antiqui nulla vigoris adest. siqua siqua Bentley saepetamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi sunt scripta,carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nullaaut qualia cernis, digna sui domini tempore, digna loco. denique non parvas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor. nominis et famae quondam fulgore trahebar, dum tulit antemnas aura secunda meas. non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: si liceat, nulli cognitus esse velim, an quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos? pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: vos estis nostrae maxima causa fugae, utque dedit iustas tauri fabricator aeni, sic ego do poenas artibus ipse meis. nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus. non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, verbaque significent quid mea, norit, adest. omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae, omniaque hostilis hostilis Merkel possint vel possuntplena timore soni. ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: nam didici Getice Sarmaticeque loqui. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri a componendo carmine Musa potest. scribimus et scriptos absumimus igne libellos: exitus est studii parva favilla mei. nec possum et cupio non nullos ducere versus : ponitur idcirco noster in igne labor, nec nisi pars casu flammis erepta dolove ad vos ingenii pervenit ulla mei. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, mittere si quisquam, quo caret ipse, potest, aeger enim traxi contagia corpore mentis, libera tormento pars mihi ne qua vacet, perque dies multos lateris cruciatibus uror; sic me non modicosed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.frigore laesit hiems, si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: quippe mea est umeris fulta ruina tuis. Quid,quimihi cum dederis ingentia pignora, cumque per numeros omnes hoc tueare caput, quod tua me raro solatur epistula, peccas, remque piam praestas, sedsi: sedσ mihi verba negas? hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum, nullus in egregio corpore naevus erit. pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me littera non veniat, missa sit illa tamen, di faciant, ut sit temeraria nostra querella, teque putem falso non meminisse mei. quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur credere me fas est pectoris esse tui. cana prius gelido desint absinthia Ponto, et careat dulci Trinacris Hybla thymo, inmemorem quam te quisquam convincat amici. non ita sunt fati stamina nigra mei. tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae crimina, quod non es, ne videare, cave. utque solebamus consumere longa loquendo tempora, sermonisermonedeficiente die, sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, et peragant linguae charta manusque vices, quod fore ne nimium videar diffidere, sitque versibus hoc paucis admonuisse satis, accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.
Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, o mihi me coniunx carior, ipsa vides, detrahat auctori multum fortuna licebit, tu tamen ingenio clara ferere meo; dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, nec potes in maestos omnis abire rogos; cumque viri casu possis miseranda videri, invenies aliquas, quae, quod es, esse velint, quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, felicem dicant invideantque tibi. non ego divitias dando tibi plura dedissem: nil feret ad Manes divitis umbra suos. perpetui fructum donavi nominis idque, quo dare nil potui munere maius, habes. adde quod, utet: ut Heinsiusrerum sola es tutela mearum, ad te non parvi venit honoris onus, quod numquam vox est de te mea muta tuique indiciis debes esse superba viri. quae ne quis possit temeraria dicere, persta, et pariter serva meque piamque fidem. nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit, et tantumtantaprobitas inreprehensa fuit. area depar (vel per) eadem: area de Withofnostra nunc est tibi facta ruina conspicuum virtus hic tua ponat opus. esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet, cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor. rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet, quae maneat stabili, eum fugit illa, pede. siqua tamen pretium sibi virtusmerces: virtus Ehwaldipsa petitum, inque parum laetis ardua rebus adest, ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur, et loca mirantur qua patet orbis iter. aspicis ut longo teneat laudabilis aevo nomen inextinctum Penelopea fides? cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor ausaque in accensos Iphias ire rogos? ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius Iliacam celeri vir pede pressit humum? morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: non ex difficili fama petenda tibi est. nec te credideris, quia non facis, ista moneri: vela damus, quamvis remige puppis eat, qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo laudat et hortatu comprobat acta suo.