CroALa, 2025-03-10+01:00. Nodus smerdel-t-poemata.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/smerdel-t-poemata.xml.
RISUS PANISAccipe serene omnia in vita, Dum in anima tua Cuncta in somno vivunt Ut semen tritici, Quod in tenebris silet; Et laetitia in eo floret aristarum flavarum in sole Ac risus dulcis panis. MANE AESTIVUMDies limpide veniens exornat oculis luce nitentibus tenera cacumina viridium cupressorum. In vitreo aere gaudentes cum eis splendescent humiles rami olivarum. Tota pulchraEcce praecedit candida virgo flori recenti similis illa veris nascentis abdita pandit Carmine tota vicinia exultat sole oriente In manibus puellae viridis ramus olivae Oculi eius columbarum volatus per aerem Et splendens ut nuntia veris calcat per viam pulchrior vere amoenior sole MUNUSCULA MARISCaecus nauta sedens in horto villulae sub pinis umbrosis Nunc solus bibit vinum Subauscultans murmur Sonantium undarum. Facies eius plena rugarum Personae veteris histrionis similis. Aratrum vitae multa delevit Sed circa labia senescentis nautae Splendet risusunius lepidae memoriae. Et tremescente manu Bibit vinum caecus nauta Propinans soli Sentiens fratrem se esse Sonantium undarum. Sol palmam tendens Siccat lacrimas iam iam labentes in barbam niveam. PROPE SEPULCRUM J. KEATSDies avis fatigata ad terram volat sole aestivo sadata Forsan dies erit praeda tenebrarum. Aliquis dixit nomen tuum Keats in aqua inscriptum: Ubi susurrus istarum aquarum, Super quas volant agmina stellarum Keats hic melius audio aquam salientem semper virentem tuum nomen cantantem Etiam in sipario crepusculi Arridens tibi, O Keats Cantat invisibilis luscinia. POESISQuid poesis. — Momentum inflammatae mentis Raptum ex sinu Fati Ex palma divitis sed fluentis temporis. VISU MIRABILESuper mare smaragdinei montes sicut pontes Oculos et cor ad immensum ducunt. Digituli ignoti poesin in nubibus scribunt HASTA SOLARISEx: Cantilenae Poesis sicut hasta solaris. Et sanguis fluit At maestitia mortis In ignotum ruit.