CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus paskalic-l-c.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/paskalic-l-c.xml.
LUDOVICI
PASCALISIULII CAMILLI, MOLSAE, ET ALIORUM ILLUSTRIUM
POETARUM CARMINA,AD ILLUSTRISS. ET DOCTISS.
Marchionem Auriae
BERNARDINUM BONIFATIUMper Ludovicum Dulcium nunc primum in lucem edita CUM PRIVILEGIO VENETIIS APUD GABRIELEM IOLITUM ET FRATRES DE FERRARIIS MDLI LUDOVICI / PASCHALIS / ELEGIARUM / LIBER PRIMUSAD MARIANUM BIZANTIUMDUM TE SOLLICITAE lites componere turbae, Et iuvat in medio dicere iura foro; Me vero urbanis vacuum Bizantice curis Rura tenent, studiis commodiora meis. Hic ver perpetuum rapidique sub igne Leonis Nutrit odoriferas terra benigna Rosas; Mille nitent variis depicta coloribus arva Floribus, et tenero gramine vernat humus. Hic sunt arbutei foetus, hic mitia poma, Lucidaque in gravidis vitibus uva nitet. Hic nobis foetae praebent lac dulce capellae, Suppeditantque sui pocula mellis apes; Et foecunda seges, et pleno copia cornu Aurea Dictaei secula reddit avi. Pauper et angusti cultor studiosus agelli Ceruleas vitam Naiadas inter ago: Securos capio, quum nox venit humida, somnos, Et satis est humili quaelibet herba toro. At matutinum, quum Lucifer exerit astrum, Et toto nitidus panditur orbe dies; Nunc iuvat in densis disponere raetia ramis, In quibus incautae praecipitentur aves. Nunc lepores per saxa sequor vulpesque fugaces; Et iubeo celeres voce subire canes. Ite alacres, properate alacres, urgete trementem, Effugeat vestros ne fera visa pedes. Fulmineos alii quaerant in montibus apros, Et cupiant rigidas perdomuisse feras: Haec me praeda iuvat, haec sunt mihi gaudia cordi; Conveniunt animo non fera facta meo. Quum vero in medio Phoebus spatiatur Olympo, Pascitur et sparsum longa per arva pecus; Tunc ego frondiferae sub quaelibet arboris umbra Decipio lentos carminis arte dies. Hic; mihi dum veteres animo repetuntur amores, Et Lyra dat querulos pollice tacta sonos; Credo equidem nostros intellexisse dolores, Sic mecum raucae dulce quaeruntur aves. Solanturque meas arguto carmine curas Turtur, et infaustum quae gemit Ales Itym. Et coniux placida cantantem Chloridos aura Ductus ab occiduis leniter afflat aquis. Talia in Elysiis memorantur gaudia campis, Vatibus antiquis si datur ulla fides. Hinc modo sublimes animo profectus in auras Protinus Aonii montis ad antra feror. Illic Gorgonei florenti in margine fontis Ludunt perpetuis numina docta choris. Inter Amadryades, et Oreades, atque Napaeas Stant Satyri, celeri turba notanda pede, Sylvani, Faunique agiles, Dryadesque puellae, Mixtaque Naiadibus flumina cana suis: Extremumque agmen Chorae longo ordine ducens, Explicat Aonii turba novenna iugi. Hos inter medios cantat formosus Apollo, Increpat aurata Calliopaea Lyra. Pan deus Arcadiae gracili modulatur avena, Ad sonitum reliquo subsiliente choro. Parte alia umbroso cantat secretus in antro Tityrus, Ausonii gloria prima soli: Et dum septenna modulatur harundine Thyrsis, Pastorum ludos Alphesiboeus agit. In medio saltat coetu formosus Amyntas, Nec cessat Lycidas, nec Coridonis amor. Exultant circum montes, atque ardua saxa, Et nihil in sacro vertice triste sonat. Sic Mariane meae tranquilla per ocia vitae Labuntur celeri tempora tarda pede. Haec ego pace tua, praeponam (quantulacunque Sunt bona) divitiis aurifer Herme tuis. O possim tales inter deducere lusus, Quae superant vitae tempora cuncta meae. His ego nam studiis contingam nomine coelum, Famaque post cineres nostra perennis erit. AD SYLVIAMDucebam Facilem in sylvis sine crimine vitam, Verbosi fugiens iurgia vana fori. Illic sepositis demissus ad ocia curis Pectore depuleram tristia cuncta meo. Interdum molli claudebam languida somno Lumina, vicinae murmure captus aquae; Et modo muscoso cantabam abiectus in antro, Increpitans querulae pollice filla lyrae. Ah quoties, aliqua canerem dum solus in umbra, et daret argutos dulcis avena sonos; Agrestes vidi captos dulcedine Divos Ducere confusos lata per arva choros. Ah quoties viride sensi ingeminare Napaeas Excepta alterno carmina nostra sono: Et modo dissimili lectas de flore corollas, Aptabamque meis mollia serta comis; Errantesque inter nymphas spatiabar, et ipse Decipiens variis tempora tarda iocis; Et tranquilla mihi spirabant fata, nec umquam Nostra cupidineus usserat ossa calor: Quum formosa suis me Sylvia coepit ocellis, Pressit et insolito libera colla iugo; Non mihi iam sylvae, non sunt mihi moenia cordi, Nec capiunt oculos florida prata meos. Non facit ad nostras agrestis fistula curas, Iuncta nec argutae consona verba lyrae. Sola meos etenim praedata es Sylvia sensus, Maxima nec sine te regna tenere velim. At, tua dum cupidis complectar colla lacertis, Tristia non renuam quaeque et acerba pati. Si me longinquos iubeas transcurrere ad Indos, Et ibi ab Eoo munera ferre mari: Seu potius Lybicas me miseris inter harenas, Quas movet assidui vis furiosa Noti; Da modo te facilem, fiet quodcunque iubebis, Conatusque meos ipse iuvabit Amor. Tu mea spes sola es, tu lux mea, denique vitae Ardorisque mei Terminus unus erit. Et nisi letheis veniunt oblivia in undis, Post obitum stygias te sequar inter aquas, Qua terret miseras latratu Cerberus umbras, Dum quatit anguineas per tria colla iubas; Et Tytii saevus habitans sub pectore Vultur Assiduum rabio distrahit ore iecur. Impius Ixion radiis laceratur acutis, Inque caput celeri volvitur usque rota. Bellides et cribro toties frustrantur inani, Eternumque loquax Sysiphus urget onus. Et sitit in mediis infelix Tantalus undis, Et frustra refugas appetit ore dapes. Has inter furias, inter tormenta nocentum, Te sequar haud dubia per loca mesta via. Spes dabit in tenebris lumen, Venus aurea vires, Audacem faciet me meus unus Amor. Inveniam Elysii circum vaga flumina campi Carpentem niveas te mea vita rosas Heroas inter, formosasque Heroinas Attonitas formae nobilitate tuae. Illic transactae repetentes tempora vitae, Tempora praecipiti praeteritura fuga, Flebimus, haud ullo quod fit reparabilis aevo, Si qua dies vitae fluxerit huius iners. Dum licet hic igitur charos iungamus amores; Nullaque, neve tibi, post funera, segniter olim Temporis elapsi fit meminisse dolor. AD MARIUM BRUTUMDUM MEA Pegasei versatur in aggere fontis, Et vacat Aoniis prima iuventa choris: Nec se se gravibus potis est accingere curis, Quam semel immiti compede vinxit Amor. Tu vero, Euganea qua lapsus ab arce Timavus Fundit in Illyricos ora novenna sinus, Incolis antiquam Troiani Anthenoris urbem, Atque Synopaeis moenia iacta viris, Ardua Cecropii tractans precaepta Solonis, Et volvens animo grandia Iura tuo. Ecquid adhuc inter tantarum pondera rerum Paschalis memorem te facit esse tui? Si penitus veteris non es oblitus amici, Nec tua lethaeus pectora torpor habet, Qualiacunque libens nostrae cape munera Musae, Quae tibi sint animi pignora certa mei. Et quamquam maiora tuo sub pectore versas, Sunt tamen haec studiis non aliena tuis, Nam modo castaliis nemo est te notior antris, Nemo Caballino largius amne bibit Atque (ita sim felix) quoties tua docta revolvo Carmina (iudicio est gratia si qua meo,) Scripta cothurnati videor versare Maronis, Aut Colophoniaci nobile Vatis opus. Quis tua scripta neget culto certare Tibullo? Cumque Phyletaeis vivere digna modis; Quae te florentis sub tempora prima Iuventae Flebilibus numeris scribere iussit Amor. Perge igitur (sint aequa tuis modo numina factis) Accipies meritis praemia digna tuis. Vidimus a prima praesagia multa iuventa, Et iam tunc laudis nuncia signa tuae. Novimus ingenium, nec dum patientibus annis Aemula Nelaeo verba diserta Seni. Quis te mellifluis referantem pectora dictis Doctius Arpino non putet ore loqui? Iam Romana suas in te facundia vires, Et priscum reparat Attica lingua decus. Non ignota tibi Chrysippi inventa, nec ullus In tam difficili qui latet arte locus. Sacra Stagirei tibi sunt tentata Magistri, Quae numquam pauper qui colit, esse potest. Felix cui licuit spretis vulgaribus ausis Ante diem studiis invigilare bonis. Nunc alii veterum titulis censentur avorum: Sed tua iam veteres Gloria vicit Avos. Sed iam tempus adest patriis te reddere terris, Summaque iam Patriae solvere vota tuae. Absentem quae saepe suum suspirat Alumnum, Teque dolet tantas ducere Brute moras. Tolle moras igitur, nostrasque revertere in oras: Sic tua felices coepta sequantur aves. Ut vaga te reduci verrentem coerula remo Accipiat placidis Hadria mitis aquis. Ludant connexis circum tua rostra choreis Quotquot coeruleos continet unda Deos. Et tonet inflata Triton Super equora Concha, Ad sonitum virides subsiliantque Dei. Et vectus curru per inanes Iuppiter auras Aequora prospectu mulceat alta suo. Nulla micent toto contraria sydera coelo. Nec madidus pluvias concitet auster aquas. Laeta sed immensum foveat concordia pontum, Spiret ab occiduo Chloridos aura Polo; Et tua foelices comitentur carbasa venti, Incolumis Patrio dum referare solo. DE NATALI DIEIamque meae quintum vitae claudentia lustrum Natalis redeunt annua sacra mei. Salve sancta dies multos mihi culta per annos, Nunc quoque selectos inter agenda iocos. Non ego te Lybicis Nomadum captivus in oris, Quum premeret nostros arcta cathena pedes, Non colui; tibi nanque dedi pia thura, tulique, Ante Deos casta munera parva manu, Nec tamen asuetas potui tibi ducere pompas; Irati nobis sic voluere Dei. Ah gravis illa dies, qua vincula dura coactus, Tortaque Barbarica verbera ferre manu. Illius quoties mihi tempestatis imago Se se offert, animo tristis imago meo; Tunc mihi per totos sudor difunditur artus, Arrectaeque rigent per caput omne comae. Sed miserata meos clementia numina casus, Me cito de tantis eripuere malis. Nunc Diis auspicibus patriis iam redditus oris Persolvam superis munera vota choris. Nunc et Apollineae cingant mea tempora frondes, Implicet et madidum festa corolla caput, Impulsaeque meo vocales police chordae Testentur dulci gaudia nostra sono. Iam super accensas urantur olentia flammas Cinama, et a rubro thura petita mari. Pancheisque sacrae placentur odoribus arae, Et prece coelestes propitientur Heri. Et mollis cumulus Costi, et redolentis Amomi Ante Deos suavi spiret odore lares. Antiqui salvete lares, salvete penates: O semper votis numina culta meis. Infantem si me teneris aluistis ab annis, Quum lusi vestros parvulus ante pedes: Si vos rite colo, placidas advertite mentes, Et facili nostras excipite aure preces; Et quaecunque meas auditis Numina voces, Este precor votis non aliena meis, Ut mihi, dum fragilem liceat producere vitam, In patria liceat vivere posse mea; Et procul a populi fastu, atque forensibus auris, Ocia privata degere tuta domo; Nostraque sint nullis obnoxia pectora curis, Dum mea cum violis mens volet atque rosis; Inque sinu Dominae placidas deducere noctes, Et non difficili detur amore frui; Natalemque meum multos celebrare per annos, Undique foelices quem comitentur aves, Audiat, et pressis Erycina aspiret ocellis, Et mea purpureus vota secundet Amor. AD IOANNEM BONAM.Me tenet Hadriaco circum pulsata profundo Terra gelu, et rigida nunc adoperta nive. Hic inter glacies atque horrida frigora brumae Uror, ut Assyrio sub Iove nudus Arabs: Uror ego, ut coelsum quum Syrius exerit astrum, Uritur, Eoa quem rigat Indus aqua: Uror ego, Aethnaeis ferrum velut uritur antris, Mulciber irato quum struit arma Iovi: Uror ego, ut liquido perfusa bitumina lampas, Flavaque supposito flagrat ut igne seges: Uror ego, et vivos iam iam conversus in ignes Accendo afflatu frigida saxa meo. Si mea florentem tangant suspiria sylvam, Excutiet tremulas sylva perusta comas. Si mea Caucaseos adeant suspiria montes, Ardebunt Scythicae per iuga summa nives. Solveret hic Oebri glacies, hic solveret Istri Frigore concretas plurimus ardor aquas. Ite procul dulces, miserumque relinquite amici, Ne cadat in vestros haec mea flamma sinus. At vos tergeminae mea rumpite pensa sorores, Arbitrium vitae est quas penes omne meae. Nam quid ego invisam cupiam producere vitam? Si non ulla meis luctibus hora vacat: Si non ulla meae veniunt solatia menti, Sed resonat gemitu noxque diesque meo? Quum nox atra venis, veniunt suspiria tecum, Et mala, quae saevus plurima mittit amor. Non mea iucundo declinat lumina somno, Nec venit (heu misero) noctis amica quies: Seu dolor, et lachrymae, tristesque ante omnia curae Exagitant animum per freta vasta meum: Nec faciunt nostri finem cum nocte dolores, Sed magis est stimulo noctis acerba dies. Quicquid ago, ad solitas rapitur mens anxia curas, Et nihil est, quod iam me, nisi flere iuvet. Iam mihi nec risus, nec sunt mihi gaudia cordi: Conveniunt animo tristia cuncta meo. Nec iuvat assiduis coelum lassare querelis, Despiciunt nostras numina surda preces. Nulla animo requies, nulla est spes certa salutis: Quam foret in tantis mors mihi grata malis. Sola meos etenim potis est finire labores, Et requiem tantis mors dare sola malis. Forsitan et mortem frustra imploravit inanis Spes mea; quum nullam mors dare possit opem. Forsitan et nobis idem post funera sensus Permanet, extremam qui fuit ante diem; Scilicet, aeternos ut cogar ferre dolores, Nullaque fit lachrymis ultima meta meis. At tu, quem placida respexit fronte Cupido, Cui dat Amor faciles per sua regna vias; Bonna, iubar patriae, iuvenum pulcherrime, sed qui Ingenii superas dotibus, oris opes; Dum legis haec nostras testantia carmina flammas, Exemplo poteris cautus amare meo. AD EUNDEMQuae mihi misisti dulcissima carmina, nostris Solamen tribuunt non mediocre malis; Carmina quae Coo possint certare Phyletae, Carmina, quae moriens vix imitetur Olor. Certa ego sim demens, dum nostros arguis ignes, Si querar, aut si te dicere vera negem. Vera mones fateor, et cuncta salubria: sed me Alterius nutu vivere cogit amor. Qui valet, heu facile sitienti consulit aegro, Abstineat gelidis ut patienter aquis. Tu quoque, quem nondum violenta Cupidinis ira Ussit, et intactum vulnere pectus habes; Alterius facile damnas incendia, nec te Usus, ut indoleas ad mala nostra, facit. Omnis amans, tenerae quem torquet cura puellae, Id quod amat nimium, vellet amare minus; Vellet ut ille ferus sensim decresceret ardor, Et levius fieri vellet amoris onus: Sed contra assiduo depugnat Marte Cupido Quoque magis retrahis te, magis ille premit. Non tamen accipias ita, quae modo scribimus, ut me Legitimi immemorem Bonna reare tori. Forsitan et casti me dulcis cura cubilis Decoquit, et nimio cogit amore mori: Sed tu dum lachrymas, mea dum suspiria sentis, Non amor est, dices, sed furor iste tuus. Si, quod amas, securus habes, votoque potiris; Cur gemis? et lachrymis turpiter ora rigas? Flere decet miserum, qui spe frustratur amantem, Nec potis est longas ferre in amore moras. Haec tua. sed contra, quae nos adducimus, audi; Et super addictis haec potiora tene. Innumeri, quorum sunt nota poemata vates, Quos sacer aeterni nominis urit amor; Fingere multa solent, et veris iungere falsa, Illicet ut varium pulchrius extet opus. Credulus es, si vera putas cecinisse Tibullum, Dum cupit in gelidis montibus esse lapis. Credulus es, si vera putas cecinisse Poetas, Quos legis assidua garrulitate queri. Credulus es, si grandiloquis et lege solutis Vatibus indubiam credis inesse fidem. Me quoque, qui vatum veneror vestigia, saepe Cogit Apollineus fingere multa calor; Et nunc tam duros tibi sum mentitus amores, Quos legis in scriptis Bonna diserte meis. Quandoquidem audieram, blandam coepisse Dionem In tua nescio quos damna movere dolos; Scilicet, ut facerent te nostra incendia cautum, Incautus placidis ne caperere dolis. AD CAMILLUM DRACONEM AEGROTANTEMQuod nunc immerita torqueris febre, molestum Pascali nimis est culte Camille tuo. Et certe, si vel precibus, vel viribus ullis, Arte tibi aut aliqua ferre valeret opem; Pro te non fugeret quaecunque pericla subire, Dum tibi prima foret restituenda salus. Et nunc caelicolas pro te languente fatigat, Nam pia caelicolas vota precesque movent. Huc ades e summo gratae tibi vertice Cyrrhae Phaebe pater, medicae prime repertor opis; Ferque salutiferas tecum, quas noveris herbas: Dignus hic auxilio est quem tueare tuo. Solus hic in vario terraeque marisque tumultu Promptus in officio perstitit usque tuo. Dumque alii gladios, et Martia munia tractant, Ingentes aliis accumulantur opes; Delectat Sylius alios venatus in altis, Ast alios culti cura fatigat agri; Hic vacat Aonidum studiis foelicibus, et te Et tua securus sacra beata colit. Dignus hic est igitur (si te tua sacra colentis Cura movet) docta cui medeare manu; Qui tibi perpetuas grates pro munere habebit, Offeret et templis thura Sabaea tuis. Ast ego mille super gratissima carmina pangam; Si modo Phoebe tuam senserit eger opem. DE MONILI DOMINAEIn quibus Indus aquis? quo te tulit amne Britannus, Quod cingis Dominae colla monile meae? Certe ego crediderim coeli in regionibus ortum Inde per aereas huc cecidisse vias: Nam, quae potus alit, quae tellus gignit, et Aer, Illa ego non tanto munere digna putem; Quam tua sors foelix, et sorte beatior omni Dum toties nivea te tenet ipsa manu; Aut, dum foecundo spatiaris Amoris in horto, Et legis in mediis Aurea mala rosis; Et modo formosis das oscula mille papillis, Osculaque interdum mutua mille refers; Oscula, quae tristis non possit carpere livor; Oscula mortales apta beare viros. O mihi si liceat varias assumere formas, Et mea in innumeros vertere mebra modos; Non ego raucus olor, non alta fronte iuvencus, Sed fieri Domine posse, Monile, velim. MARTINALES LUSUSIam Martinalis redeunt solennia pompae, Festaque non tacito praetereunda pede. Haec celebrat praesens pro Saturnalibus aetas, Ut nihil antiquis invideamus avis. Disscurunt iuvenes passim, celeresque puellae Per medios urbis, sedula turba, vias: Atque ferunt referuntque cito vaga munera cursu, Munera, quae certi pondus amoris habent. Laetitia, cantuque sonant loca cuncta, virumque Excipiunt hylares, sydera celsa sonos: Ducuntur variae per compita lata choreae, Saltat amatori iuncta puella suo: Impiger in medio populi fervore Cupido, Molliter accensas vibrat in ora faces. Interea multi tepefacta calore Lyei Fertur inornatis ebria turba choris, Qualiter, Ogigio rapitur quum protinus oestro, Saltat in alternos concita Bacca pedes. Haud aliter nostram rapitur vesana per urbem Illa tumens multi turba calore meri. Cernuntur loeti mediis sub noctibus ignes, Accensaeque micant per latus omne faces: Pulsa tremit pedibus tellus, clamoribus aether, Ingeminant laetos concava tecta sonos. Non tuba, non litui, non illic tympana desunt, Non Aegiptiacis sistra verenda Deis. Haud secus Ideis resonabant aera sub antris, Quae puerum morti surripuere Iovem. Perque domos passim convivia laeta parantur, Sternitur Attalicis mensa beata toris, Libantur veteri carchesia fervida Baccho, Nec mala fumosum dilluit unda merum. Tunc circum pleni calices inde vagantur, Et castus toto pellitur orbe pudor, Per risum, atque iocum, et cantus nox ducitur omnis, Oblectat madidos alea iacta viros; Sive coloratae Getulo murice chartae, Quamque tenent gemini picta tabella Duces. At levior teneras exercet cura puellas Ludicra per teretes mille reperta nuces. Hos inter lusus, haec inter festa, latenter Nox abit, et roseis astra fugantur equis. MARTINALIANunc mihi, dum positis colo Martinalia curis, Suggerat Ambrosias docta ministra dapes; Et Bithynniaco maiora Toreumata Baccho Impleat, et celeri det mihi plena manu. Nunc o Libetrides, nunc o mea numina Musae, Ocius ad nostras sumite plectra preces: Nunc Aganippaeas pertundite pectine chordas, Et mihi mellifluos fundite voce sonos. Nil hic triste sonet, penitus sint omnia laeta, Conveniant animo carmina vestra meo. Torva procul duri valeat censura Catonis, Quaeque Cleantaea lumina nube latent: Vos quoque sollicitae procul hunc discedite curae; Hic iocus, et risus, mollis et adsit amor. Non pudor est viridi crines praecingere serto, Nec festa annoso luce calere mero. Nunc decet et pressis impellere cymbala palmis, Et testudineae plectra movere Lyrae: Nunc etiam charos mistum decet inter amicos Ducere continuos nocte dieque choros: Nunc decet et laetos ad sydera tollere cantus, Et dare laetitiae consona verba meae. Surge anime, et tantis, quantum licet, utere donis, Dum vacat ad faciles blanda iuventa iocos. Nam cito de nostro spargentur vertice cani, Nec poterunt tremuli membra levare pedes. Non dabitur laetas cantu traducere noctes, Fallere nec variis tempora tarda iocis. At tu clara dies, nullisque obducta tenebris, Saepe mihi culta es, saepe colenda redi. DE ROSA ARGENTEADic Rosa, quae spinas caput exeris inter acutas, Corytiosque tuo vincis odore crocos, Cur te Phoebei nequent violare calores, Quum micat Icarii stella proterva Canis: Cur neque ventosae laedunt te frigora brumae, Tros puer assiduo quum super imbre pluit. Hunc mihi non tribuit tantum natura decorem, Inque comas nullum ius habet illa meas: Hunc florem, has spinas, tenui contexuit auro Egregia Dominae ducta sed arte manus. Addidit argentum, necnon mollissima serum Vellera, quae varius tinxerat ante color. His simul intetxtis Arabos infudit odores, Et mihi naturae munera cuncta dedit: Hoc etiam praestat; quia, quod creat illa, repente Effluit, at longus hic erit artis honor. Nil mirum, natura nova si vincitur arte Illius, in qua se vicerat ipsa prius. At tu dulce mei me, floscule munus amoris, Fac memorem Dominae nocte, dieque meae. DE SYLVIADum mihi se facilem nuper mea Sylvia praebet, Implicat et niveas per mea colla manus; Mutuaque apprehensis coniungimus oscula labris, Oscula, quae Paphiae vix imitentur Aves; Obstupuere mei mira dulcedine sensus, Nec stetit in proprio spiritus ipse loco: Immo libens summum pervenit ad usque labellum, Sed parat tacita proripere inde fuga Scilicet ut dominae iucundo exceptus ab ore Largius optato posset amore frui. Interea parilem vim lux mea sensit amoris, Seque anima visa est destituente mori. Mira fides, mea dum properat, festinat et illa, Illa anima est animae mista repente meae. Sic mistus pariter geminus concrevit in unum Spiritus, atque unus pectora bina colit. Ex illo par affectus, par sensus utrique est. Sumque ego pars melior illius, illa mei. AD LUNAMO Dea, quae puro nitidum caput exeris ortu, Totaque fraterno plena nitore micas: Sic tuus in medias sua lumina proferat umbras Frater, et occiduas tardius intret aquas; Ut dum Luna tuos nondum ciet Hesperus ignes, Tu cupido foveas Endimiona sinu: Nunc age nocturnos in lucem extende iugales, Inque vicem nitidi munera fratris obi. Ne modo, dum charos gremio complector amores, Delitias retegat lux inimica meas: Et, quia adhuc priscis te suspicor ignibus uri Haec ego non verear te Dea teste loqui, Ire quod aeternum vellem (nisi fata vetarent) Et sine te noctes, et sine fratre dies; Scilicet obscuris ut saecula cuncta tenebris, Atque una assidua nocte sepulta forent. Sic ego perpetuo fruerer securus amore, Tuque tuo posses Endimione frui. EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUSAD AMICOSVos mihi nunc veteres paulisper adeste sodales, Dum feror in longas per freta vasta vias: Quos mihi adhuc teneris aeterno foedere ab annis Una semel iunxit tempus in omne fides; Abstrahor a vobis, et vix mihi cognita fama Sponte sequor veteris Gnosia regna Iovis, Quo mea me fortuna vocat: vos omine laeto, Laeta mihi, et nostrae dicite verba viae. Iungite complexus, et nostri pignus amoris, Accipite haec lachrymis oscula mista meis. Este mei memores, nec vos via longa moretur, Et quo non poterunt membra, sequatur amor. Et vos Illirides sylvae, montesque valete, Cunctaque carminibus flumina nota meis. Iam valeant Patriique lares, patriique penates; Et loca, quae studiis culta fuere meis. At vos coelicolae faciles in carbasa ventos Mittite, Dictaea dum potiamur humo: Et, quum tempus erit, pelago mea vela remenso Ad patrios referant numina vestra sinus. Sed iam quisquis adest, mihi vota faventia fundat, Ultima dum nostra solvitur ora manu. AD EUGENIUM BUCCHIUMIlle tuae cultor virtutis, et inter amicos Paschalis veteres qui fuit, estque tuos, Hanc (si fata sinent) cito perferet ipse salutem, Quam modo Gnosiaco mittit ab orbe tibi. Me tenent ignotis tellus Saturnia campis Hic, ubi perpetuas sustinet Ida nives; Ida, Iovem celsis quae iam servavit in antris, Exitium nato patre parante suo; Ubera cui mites admorunt blanda capellae, Dulciaque Aereii munera mellis apes; Et Nymphae violas, et cornua plena tulerunt, Curetum sonitu dum strepit omne nemus; Multaque adhuc veterum superant vestigia rerum, Nam Ionis in summo vidimus antra iugo. Vidimus obscuras, quas struxit Dedalus aedes, Caecaque semiviro tecta habitata bovi. Vidimus et muros, ruinosaque saxa iacere Hic, ubi Gnosiacae iam locus urbis erat. Et centum populis ubi Minos iura ferebat, Nunc versant validi rastra, et aratra boves. Non tamen est tanti nobis, tot regna, tot urbes Mirari, et veterum tot monumenta Ducum, Ut non plus mihi sit Patrii iuga nuda Leontis, Bithynnique humiles cernere fontis aquas, Et te dulcis amice meo gratissime cordi Aspicere, atque tuo comminus ore frui: Nam, licet extremos fortuna releget in ortus Me, vel ad auriferas, quas bibit Indus, aquas; Seu me Parrhasiam procul hinc propellat ad Arcton, Bruma ubi semestri nocte sepulta iacet; Sive Caledonios me cogat adire Britannos, Seu quascunque meas iusserit esse vias: Semper ero, velut ante tuus; nec terra, fretumque Immemorem faciet, nec via longa tui. Et, quanquam variis disiungimur aequoris oris, Et teneant medias mille pericla vias; Non tamen illa tuae potuit pietatis imago, Quod semel est animo, cedere, fixa meo. Quicquid ab assuetis nobis datur artibus oci, Illud amicitiae tradimus omne tuae; Et modo transactae tecum solatia vitae, Et iuvat antiquos volvere mente iocos; Et te, quem praesens nequeo, tamen alloquor absens, Omnis in Eugenio stat mea cura meo; Et modo scripta tua repetitur Epistola dextra, Qua nihil hic nobis gratius esse potest. Hanc semel atque iterum, hanc terque quaterque revolvo; Quoquoe magis relego, hoc magis usque placet. Gratia magna tibi, mihi tu solatia praebes, Unica tu mentis pax, requiesque meae. Tu licet in gelidae degentem vallibus Idae, In medio patriae me tamen esse facis. Dii maris et coeli patriis me reddite terris; Excipiunt humiles numina si qua prece; Reddite me charae matri, charaeque sorori, Quae pia pro nostra vota salute ferunt. O modo dilectos liceat mihi cernere amicos: Ultima lux vitae sit licet illa meae. AD MARIANUM BIZANTIUMO Longe ante alios mihi semper habende sodales, Atque animi melior pars Mariane mei; Cui me, quod nulli possint dissolvere casus, Mutuus aeterno foedere iunxit Amor: Forsitan hos inter terraeque marisque tumultus Scire tuus cuperes, quid Ludovicus agat; Quem modo Gnosiacae celsis sub montibus Idae Pendentem dubia mente Rethymna tenet. Vivo, nec ulla tui mihi praeterit immemor hora, Meque tibi curae non minus esse puto: Attamen hic vitam per mille pericula duco, Et timeo varios nocte dieque metus: Hic etenim mediae contempto frigore brumae, Barbarus Aegaeas obsidet hostis aquas. Huic cessit Scyros: cessit perterrita Naxos, Et quondam niveo marmore clara Paros, Et , quae Myrmidonas sacrae de stipite quercus Progenuit, comites fortis Achille tuos, Innumeraequae aliae, quas longum est dicere terrae, Quas pater immensis Aegeus ambit aquis. Tum late Aegaeae domitis cultoribus undae Iam parat in nostros vertere signa lares. Quid nobis animi, quae nam sit cura, relinquo Arbitrio statuas ut Mariane tuo. Hic nos quotidie facta atque infecta canendo, Territat innumeris nuncia fama modis. Conteritur muris, et circumquaque struendis Aggeribus, magna sedulitate dies. Nox vero excubiis hac illa in parte locandis, Et plena est vario quaelibet hora metu. At quanquam me tot cinxit fortuna periclis, Cultor amicitiae sum tamen usque tuae; Et, quid te pariles vereor perferre labores, Adversos doleo te quoque habere Deos. Tu quoque sume parem de me Bizantice curam, Noster ut aeterno tempore vivat amor; Et me, pausillum tibi quum superaverit oci, De statu certum fac Mariane tuo. IN CAROLI CAESARIS PANNONICAM EXPEDITIONEMPostquam prisca novis mutata est moribus aetas, Pressaque non solito vomere terra fuit; Vectaque inaccessas Pinus montana per undas, Ausa fuit rapidis credere vela notis; Aurea lethifero libertas obruta ferro Corruit, indignum ferre coacta iugum; Incessitque animis regnandi saeva libido, Quae secum fraudes, que mala cuncta tulit. Impulit haec natos miseros iugulare parentes, Impiaque in fratres fratribus arma dedit. Haec docuit rigidos ferro proscindere montes, Haec bellatores trans freta duxit equos: Haec eadem Ismariis* ........excivit ab oris, Ut nunc occiduas sollicitaret opes; Nec satis esse putat, populos quod vicit heoos, Et sibi quod Lybici serviat ora maris; Quodque tot Europae domitas sibi vendicet urbes, Totque suo videat subdita regna iugo: Sed nova bella parat, neque limite, terminat ullo Imperii fines quos velit esse sui, Non tamen ante suos meditatur sistere cursus, Fingat ad auriferum quam sua signa Tagum, Ipse sibi has metas, immo haec sibi somnia fingit, Et nihil adversi Caesaris arma timet. Verum longe alias versabit pectore curas, Proxima quum geminae signa videbit Avis. Contrahit interea populos terraque marique, Ducat ut innumeras ad nova bella manus. Prima suas misit tellus Memphitica puppes, Quam pater ignotis Nilus inundat aquis. Venit Idumaeis miles numerosus ab oris, Et Syrus, et patrii dives odoris Arabs, Phoenices, Tyriique , et thuriferi Nabathaei, Quique colunt Rubro littora iuncta mari. Tum Cilicum venere rates, quos Pyramus, et quos Ceruleus gelido flumine Cydnus arat. Non illic Tauri, non illic cultor Amani, Nec parvi domitor ruris Isaurus abest. Conveniunt quicunque tuos Pamphylia saltus, Quique Lycaoniae pinguia rura colunt, Quaque Chimeraeo perfusa est sanguine tellus Venit, ab Actaeo gens Oriunda Lyco, Et qui marmorei censentur mole Sepulchri, Coguntur patrios linquere Cares agros. Nec minus, Aerei celebrat quos fama Colossi, Atque alit a priscis Nauticus usus avis, Mons quoque deseritur, cui plurima contigit olim Dulcia noctivagae furta videre Deae, Linquntur quae Meander vagus implicat, et quae Lambit Oloriferis prata Cayster aquis, Quae secat aurifera dives Pactolus arena, Quaeque rigat pariles dum vehit Hermus opes: Tunc et Apollineae veniunt ad iussa Celenae, Et late Aoniis Pergama nota choris. Linquuntur Mysorum agri cultoribus, et quae Alcides raptum per loca flevit Hylam, Et gens, quae gelidum circum iacet Hellespontum, Quamque Propontiaca Bosphorus arctat aqua, Subdita Buxifero linquuntur rura Cythoro, Et quae virginei fluminis unda rigat, Quaeque fluentisona prospectat ab arce Carambis, Quaeque secat Croeso non bene tactus Halys. Et quam Thermodoon, et quam Lycus alluit, et quae Tincta Promethaeo sanguine terra fuit. Coguntur populi, quos rippa tangit utraque Phasis, Iasonae vellere clarus ovis, Quos diffusa palus lambit Maeotica, quosque Tangit, in Euxinas dum cadit Ister aquas. Deseritur Rodope, glacialis linquitur Emus, Strimon idem subiit, et celer Haebrus onus, Quique tuos dum percurrit Pharsalia campos, Appidanus veterum detegit ossa Ducum, Et quae iam medios victricia signa per Indos Transtulit exigua Pella phalange potens, Cogitur et paribus succumbere Grecia fatis, Ipsa sui proprium nil nisi nomen habens. Cogitur Epyrus, atque altior Illyris ora Mittere delectos ad fera bella viros, Praeterea innumeri, quorum diversa referre Nomina, non modici temporis esset opus. Undique conveniunt claram Constantis ad urbem: Vix capit effusas Thracia tota manus. Non tot Achemeniae miserunt millia Susae, Clara quibus Marathon nobilitanda foret, Nec tot deduxit, qui demens ponte soluto Hellespontiacae stigmata inussit aquae. Secum haec pannonicas*..... traxit in oras, Et sibi coelicolas vix putat esse pares. Nec minus innumeras emisit in aequora classes, A quibus occiduae dirripiantur opes, Quot neque Amyclaeis Atrides solvit ab oris, Quum tulit ultrices Pergama ad alta faces; Nec divina suis Salamis conspexit in undis, Barbarus Euboicas quum cruor auxit aquas. Fama novi motus totum diffusa per orbem Solis ad occiduas ex oriente domos, Terruerat populos; iam iamque extrema timentes Fundebat humiles sydera ad alta preces: Quum subito Hispanis invictus Caesar ab oris Extulit intrepida signa superba manu; Et late occiduas diffundens iussa per urbes Cogere belligeras coepit in arma manus. Venit ab Herculeis Hispania prima columnis Dives, et armigeris inclyta terra viris, Coguntur populi, qua Buria praeterit, et quos Munda vetus Latio sanguine tincta tulit, Et Tagus, auriferis placidus qua defluit undis, Ad nova ventigenae iussa parantur Equi. Linquuntur, quae pulcher Anas loca permeat, et quae Bethis oliviferos alluit inter agros. Dat nova Carthago, dat prisca Valentia nomen, Et loca quot Sicoris, et quot Iberus alit. His spatiosa suas addidit Germania vires Mitis, et antiquae nil feritatis habens: Aeque armis aeque illa viris, atque ubere glebae Nobilis: et magno Caesare digna parens. Nec minus invictos Oenotria cogit alumnos Terra virum, et veterum fruge beata ducum; Alpibus, et gemino circim vallata profundo Dignaque quae terris imperet, atque mari. Haec secum infestos Caesar deduxit in hostes Agmina Barbaricis non capienda dolis, Clara armis, tum virtute, atque ingentibus ausis Inclyta, et immoto vincere sueta pede, Protinus hostiles tantae virtutis ad aures Non mendax cursu praepete fama volat, Degeneresque animos, infestaque tela timentes, Impulit infami vertere terga fuga. Ipse videbatur mutato *.....amictu Turpiter ante alios sollicitare gradum, Arreptum nec iter noctes ve dies ve remisit, Donec ad Hellaeae littora venit aquae, Ad dum perculsos Caesar perquireret Hostes, Nescius hanc turpem praeripuisse fugam, Caesaris occiduis properabat Classis ab oris, Iamque per Ionios dat sua vela sinus, Hispani hic aderant Proceres; hic Thusca iuventus, Hic maris Ausonii quos habet ora duces; Quosque Rhodos Siculo misit praetenta Pachyno Incola Carpathii quae fuit ante maris. Hic Siculae; ligurumque rates, clarissima bello Nomina, Barbaricis nobilitata malis. Ut primum Ionias fulserunt signa per undas Caesaris, Ismariae terga dedere rates, Victa metu patrias Rhodopeia classis in oras Hellaei refugit intima claustra freti; At, quae Caesareo sulcat sub nomine pontum, Victrix Barbaricos depopulatur agros, Et late hostiles sine vindice dirripit urbes, Cogit et Hesperio subdere colla iugo. Interea dum Caesareus victricia Ductor Figit in edomitis mille trophaea locis; Parte alia par laude virum, par navibus, effert Alter ab Hadriaco dux sua signa sinus Non ut bella gerat, non ut per vulnera metas Latius imperii proferat ille sui. Sat putat esse sibi sua iura antiqua tueri, Obviaque hostili stringere tela dolo. Hic decus Italiae Venetae coiere carinae: Clarius his toto Sol videt orbe nihil. Hic impaccata deducti e stirpe Liburni, Hic sunt Dalmatici (Martia corda) Duces. His vires Corcyras suas: sua rostra Zacynthos Addidit his celeres Gnosia terra rates. Addidit et sua vela Paphos, atque alta Cithera, Utraque iam Siculae nomina grata Deae. Omnes auricomi comitantur signa Leonis Iam pridem Patriae vincere docta suae, Illum inter tantos terraeque marisque tumultus Pax iuvat, et nullo parta cruore quies: Contentusuqe suo, toties quum vincere possit, Dulcia tranquillae munera pacis amat. Et modo sydereos pennis sublatus ad axes Cancrum inter medius Erigonemque nitet: Saepe per umbrosas librans vestigia sylvas Magnanimo pavidas territat ore feras: Nunc super aequoreas demissus cernitur undas, Et magno Hadriacas corpore obumbrat aqua; Infestosque procul nostris a finibus hostes Submovet, hostiles nec timet ille minas. Salve invicte Leo, Venetique perenne Senatus Lumen, et immensi sydus, et aura maris. Per te parta quies, nostris Mars exulat oris, Et procul a terris stant mala cuncta tuis: Per te deposito laetum paeana timore Et canimus festis carmina iuncta choris. Sint aliis caedes, et tristia praelia cordi; Hic colitur pietas, hic pietatis amor. Hic secura quies, placidisque obnoxia curis Pax viget, et summo Gratia lapsa polo Hic passim festis fulgent delubra corymbis, Accensisque adolent thura Sabaea focis; Et tibi pro meritis meriti redduntur honores, Qui tribuis populis talia dona tuis. Ergo ades, et placida alarum quem protegis umbra, Suscipe iam populi vota precesque tui; Ut dum te colimus, tuaque annua sacra, queamus Praeside te laetos semper habere dies. AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM.Hunc mihi Pierides gratum praestate laborem, Ut nihil hic querulum, nil mihi triste sonet, Et lauri virides, et odori cingite flores, Et violae, et variae tempora nostra rosae, Dum referam, quae pauca meus mihi dictat Apollo Carmina, laetitia non aliena mea. Ecquis enim taceat, quae gaudia percipit? ecquis Possit laetitiam dissimulare suam? Quum videat trepidis ut classis Barbara signis Ambracio lateat victa timore sinu. Hinc vero Euganeum trepidanti instare Leonem, Clavigerumque poli pone subire Senem; Et volucrem geminas gestantem fronte coronas, Ardua Cesareas quae nitet ante rates, Quos nuper sancto iunxerunt foedere Divi, Foedere, Barbaricae quo minuentur opes; Quo cadet Ismarii rabies antiqua Tiranni, Et feret Hesperium Barbara terra iugum. Non ego vana cano, sed mens praesaga futuri Certius Euboica vaticinatur Anu; Sunt etenim, quorum sequimur vestigia vates, Pectore qui credant numen habere suo; Et nos illud agit, venturaque dicere fata Numen, et e multis pauca referre iubet. Tempus enim, iam tempus adest, quo Barbara tellus Submittet tumidum sub iuga nostra caput. Cernere erit domitum leges mutare Niphatem, Et dare iam victas ultima Bactra manus. Spargentur totum victricia signa per orbem, Discolor Eoas qua bibit Indes auqas, Et qua, dum Titan aequalibus aestuat horis, Assiduo medius uritur igne dies; Quique latus Lybiae longe procurrit in austrum Signiferi extrema de regione poli; Quaque mari nostro, quam cernimus, occidit Arctos. Alteraque opposito sydera ab axe micant; Et qua regna novi priscis incognita mundi Abluit occiduis maxima Thetys aquis. Haec est terra Deum, mediis ubi fluctibus aurum Nascitur, et variis copia plena bonis. Non illic fastu, non ambitione laborant: Quaeritur aut ullo res aliena dolo. Non illic saevo miscentur bella tumultu, Nec limes latos dirrimit ullus agros. Omina sunt passim cunctis communia; cunctis Unus amicitiae, pacis et ardor inest. Qui pietate prior, qui relligione supestat, Ille tenet merita regia sceptra manu, Has quoque perdomitas nostro sub stemmate gentes Cernemus patrii caedere iure soli: Cernemus Scythicos glaciali e littore Reges Ire cathenata post fera terga manu. Accipiet nostras gens quae tot saecula, leges, Fertur Hiperboreis vivere clausa iugis. CHRISTI Sancta fides cunctas spargetur in oras, Quas vagus ignivomis Phoebus oberrat equis: Unus Pastor erit, uno qui claudet ovili Innumeros CHRISTI sub pietate greges. Haec ego non humili cantu (Dii vota secundent) Maeonioque canam facta superba sono: Nec mihi tunc Musae tribuent in carmina vires, Maius at in nostro pectore numen erit: Numen erit Caesar; Caesar mihi carminis author; Caesar erit cymbae rector, et aura meae; Caesaris innumeros referam post bella triumphos, Partaqu foelici mille trophea manu; Et quodcunque mihi studii vitaeque supersit, Laudibus invicti Caesaris omne dabo. Nec te preaeteream mundi sancitssime Pastor, Qui coeli errantes ad iuga ducis oves. Notescet pietas per me tua magna per orbem, Et tibi commisi plurima cura gregis; Hinc referam Venetae praeconia debita gentis, Qua nihil in terris iustius esse potest: Illius innumeras percurram carmine laudes, Et mihi sub Veneto nomine surget opus; Quod repleat ventura novo, nova gloria bello, Quaeque fuit veterum parta labore Ducum. At vos qui tantae veritatis molis habenas Quem Leo, Caesareae quem decus urget Avis. Tuque adeo ante alios splendor Grimanne tuorum, Cui bene clavigeri est credita cura senis; Cuius honorata tellus stupet Itala fama, Et tremit insolito Barbara terra metu; Quo duce ad extremos penetrare vidimus ortus, Victrices Latias, et dare iura, manus: Ille quidem vidit, qui te hoc dignavit honore, Nullus ad hoc munus quod magis aptus erat: Nec magis est tibi partus honor Grimanne decori, Cinctaque temporibus infula sacra tuis; Quodque tuae tenuit series clarissima gentis Praecipuum Veneta semper in urbe locum: Quam, quod te tanto dignum cognovit honore, Qui tenet in nostra relligione caput. Sed quid plura moror ? iam carbasa poscit in altum, Lenis ab occiduo quae venit aura polo. Ite alacres, properate alacres: nil vestra retardet Signa, nihil vestrum triste moretur iter. Ite Deis ducibus; nam vos fortuna sequetur, Et faciet tutas fasque piumque vias; Et tandem celeri veniet victoria passu, Cuius in aeternum fama superstes eat. AD VENETAE CLASSIS PRAEFECTUM VINCENTIUM CAPELLUM.Dic agedum nostri solatrix Musa laboris, Curarum atque animi conscia sola mei. Cur modo tot varios emittunt arva colores, Quum referat gelidos Illias urna dies? Aut cur pallentes fundunt violaria flores? Vendicat et vernas cur sibi bruma vices? An mutata novas coeperunt sydera sedes? Iamque erit Hydrocous hic; ubi Taurus erat? An vero quod adhuc verni potuere tepores, Nunc poterit tristi frigore segnis hyems? Quicquid id est, certe nostris ostendere saeclis Nescio quid magnum fata, novumque parant. Haec ego. At argutas pertentans pollice chordas Reddidit hoc tenui murmure Musa sonos. Non aeterna novos mutarunt sydera cursus, Occupat qut Tyriae Tros puer astra ferae: Nec sibi purpurei florentia tempora veris Vendicat hirsutis horrida bruma comis. Sed, si scire cupis tantae novitatis origo Unde sit; haec memori pectore verba tene. Aspicis Ascrivias haec lintea tensa per undas, Lintea Cecropiae numine tuta Deae. Illic Euganeis vehitur digressus ab oris Splendor, et Hadriacae fama Capellus aquae; Creditur aligeri cui maxima cura Leonis, Munere quo nullus dignior alter erat. Gratantur Nimphae, superi gratantur eunti, Signaque laetitiae dant manifesta suae. Haeret in Idalio defixus Iupiter astro, Continet et reliquos sub sua iura Deos. Cesserunt Hiades, torvus concessit Orion, Quiquie hebes algenti volvitur Orbe senex. Aspice Amyclaei processit Castoris astrum, Astrum quo tumidi concidit ira maris; Et ferus Hippotades aeterno carcere clausit Flammiferum Boream, nubiferumque Notum; Et tantum occiduis laxavit vincula ventis, Lentis ut aequoreas aura foveret aquas; Neptunusque pater, Nereique exercitus omnis Propellunt celeres in vada tuta rates: Alcyones placidos condunt per littora nidos, Et tranquilla suae tempora pacis agunt. Haec inter variis certantia numina donis Venit ab occiduo Chloris odora polo; Quodque potest, violas venienti, et lilia fundit, Parcior huic reliquis ne foret una Deis. Sed quo nota tibi sint omnia, percipe causas, Cur videat placidi munera veris hyems. Illius hoc Natura parens indulget honori: Officiumque leve non leve pondus habet. Namque, velut verni brumae sub tempora flores Distinguunt pictis frigida prata comis; Illius hoc nostro sic virtus floruit aevo, Deterius certe quo nihil esse potest. Hoc duce erunt Veneti victricia signa Leonis Fixa per eoas, occiduasque domos; Et Venetum cunctas implebit gloria gentes, Quas celer aereis Cynthius ambit equis. Sic ubi disseruit motis per inania pennis, Aonium petiit Calliopaea nemus. At tu, quem tanto superi dignantur honore, Cui violas gelida pro nive fundit hyems; Perge age magnanimis iam tandem accingere factis, Sentiat ut vires Barbara turba tuas, Teque proba verum Phrygia de stirpe nepotem, Autoremque tui sanguinis esse Capim. F. CLEMENTI DE RAGNINA.O qui fers triplicem proavito in stemmate Arachnen, Cunque tuo iunctum stemmate nomen habes; Insignis proavis, quos gloria iunxit Olympo, Nec minus et patriae nobilitate tuae; Quae super Illyricas longe caput extulit urbes, Quas circum placidis Hadria lambit aquis: Pertulit ad nostras non mendax nuntius aures Te virtute tuum iam superasse genus; Et longe ante alios morum probitate fideque, Et reliquis animi dotibus ire viros. Additur his doctas aetas esculta per artes, Mirus et augendae relligionis Amor; Quod tua Dalmaticas testantur nota per urbes Scripta, salutiferi dogmate plena Dei; In quibus immensae redolent pietatis odores, Nec nisi dulcedo, nec nisi candor inest: Puraque simplicitas, nullo fucata lepore Detegit arcanis tegmina cuncta locis. Ergo age, quae nostras volitant tua scripta per oras Non minus ad geminos digna volare polos, Mitte manu. quid tam communia vota moraris? Sentiat Illiricos Itala terra sonos: Et, quod nostra tuo toties audivit ab ore, Audiat in libris, et probet illa tuis. Multa etenim capies neglectae praemia laudis. Sit meliore licet spes tua fulta loco: Non tamen usque adeo volucris praeconia famae Neglige, quae mortis solvere iura potest. Praeterea accedet tibi, tota mente quod optas, Unius et trini gratia larga Dei; Quae tibi post fluxae transacta pericula vitae Regna super nubes, et super astra dabit. IN OPUS F. DOMINICI BUCCHII AENCOMIONQui legis arcano conscripta volumina sensu, Dogma salutiferi quae cecinere Dei: In quibus humanis coeli doctrina figuris Traditur, illoto non adeunda pede; Cuius percipiunt oracula mistica soli, Quos patris aetheri desuper afflat Amor: Hunc tibi sume Ducem, quem si comitabere, certo Certior , incertas per gradiere vias. Nec te decipient, qui blandis oblita verbis Plurima sub modico felle venena tegunt. Sirenas referunt cantus dulcedine quondam Fallere Dulychias sic voluisse rates. Hic tibi erit cautus contra Sirenas Ulixes, Nec fallenda tuis auribus arma dabit: Quodque fuit patribus deserta per arva vetustis Ignea de summo lapsa columna polo; Quod fuit eois divinum Regibus astrum, Munera qui nato prima tulere Deo; Hoc tibi divinae legis praecepta volenti Discere (si credas) hic liber unus erit. EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUSIN REDITU EX CRAETAContigimus metam: superis iam sacra ferantur, Et patrios ornent florida serta Deos: Exorata meis venerunt tempora votis, Et requiem curis impositura meis. Antiquae tandem mihi linquere littora Craetae Fas erit, et patrios ad remeare lares. Iam mihi nescio quid laetum sub corde resultat, Et reficit sensus gratior aura meos. Iam videor patriae colles discernere terrae, Et notos celeri puppe subire sinus: Iam videor patriis retinacula tradere saxis, Et subito e summa desiluisse rate. Ecce mihi veteres, gratissima turba, sodales Obvia , ubi exceptos implicat alga pedes. Qui posset nitidi radiantia sydera coeli, Ioniique undas enumerare maris; Ille et amicorum posset numerare meorum Oscula saepe meis fixa refixa genis. Quando erit illa dies meritis dignissima tantis, Quam mihi candidior signet Olore lapis? Qua fruar his, quae nunc, mihi spes praesaga futuri Nunciat, et fausta vaticinatur ave? Qua tandem e pelago nostro gratissima cordi Aspiciam montes Illiris ora tuos? Atque illos, quorum vivos sub pectore vultus, Conditaque in medio nomina corde fero? Aspicere, et gratas audire, et reddere voces Detur, et exactas enumerare vias? O quoties, quae sint gentes, quae nomina quaerent, Quos veteres ritus Craeta, habeat ve novos. Si qua etiam priscae superant vestigia famae: Quid modo quae magnum iam tulit Ida Iovem. Quid centum vario celebratae carmine gentes, Caecaque Dedaleo structa labore Domus: Multa super Craeta querent, super aequore multa, Quae fuerint nostrae per freta tanta viae. Ast ego cuncta suo referam memor ordine; pauca Esse super veterum nunc monumenta virum. Scilicet in cineres solvit cariosa vetustas Omnia, quae priscis scripta leguntur avis. Nec centum populi, nec quae Rhadamantus habebat Regna, suae quicquam nobilitatis habent. Vidimus antra super scabro pendentia topho, Caecaque vix rabidis tecta colenda feris; Intersepta rubis, putrique informia limo, Semiurum memorant quae tenuisse Bovem. Vidimus excelsae cunctis in montibus Idae Praeter inaccessas iam nihil esse nives. Nunc genus acre virum, pictisque insigne pharetris, Plurima cui cordi gloria Martis inest. Pone libens referam, laetis spirantibus auris, Liquimus ut celeri Gnosia saxa rate, Utque Cythereas primum superavimus oras, Dum cadit a dextra Saeva Malaea manu; Tenariosque sinus, ubi summo in vertice fumant Infera Dulychio pervia claustra Duci, Et Pelopis terras, et te nemorosa Zachynthos, Et Samon, atque Ithacem Nestoreamque Pylon; Et qua praeruptis se Neritos ardua saxis Tollit, et Ambracio littora clausa mari, Epyrique latus, coeloque Ceraunia iuncta, Alcynoique novo regna superba situ; Utque per Hadriacum tandem penetravimus aequor, Conditur Ascrivio quo maris unda sinu, Haec, et plura meis a me referentur amicis, Dummodo sint nostrae fata secunda viae. Talia, dum meditor, placido mea carbasa vento Plena trahunt celerem per freta vasta ratem: Iamque propinquamus terrae. Da tuta Palemon Littora, Da placidos coerule Glauce sinus. At vos humanos semper miserata labores Ferte pedem votis Numina magna meis; Ut tandem patriae contingam littora terrae, Et fidos redeam salvus ut ante lares. AD AMNEM GURDUMDic mihi: sic vitreis nunquam desertus ab undis Semper eas solita Gurde per arva via: Sic molles crescant circum tua flumina flores, Et Phoebea tuas Arbor obumbret aquas: Nec fera te rapidis exhauriat ignibus aestas, Augeat aut densa frigida bruma nive: Sed te consueto labentem leniter alveo, Excipiat placido Doris amara sinu. Dic age, nuda tuis dum lux mea ludit in undis, Aut summo niveos abluit amne pedes; Num tua concipiunt insuetas flumina flammas? Tu quoque num gelidas ureris inter aquas? Nec tibi turpe putas, si te quoque vicerit unum, Quae posset magnos vincere forma Deos? Ecce iterum veteres vernant in corde dolores, Et subeunt animo dulcia visa meo. O ego ne tali violassem lumina visu, Qui dedit erumnis semina prima meis. Quam mallem aeternis oculos claussisse tenebris, Inque meos caeca ducere nocte dies. Non ego tot lachrymas, tot cogerer usque querelas Fundere, nec vanas tot sine fine preces. Non ego tam tristes versarem pectore curas, Ureret haec animam nec fera flamma meam. Sed quid ego haec repeto? repetam tamen omnia demens, Ut meus ex Dominae crescat honore dolor. Qualis in eoo color est perfusus olympo Humida phoebeis quum Dea cedit equis; Qualis in opposita coeli regione videtur, Quum subit occiduas Phaebus Atlantis aquas, Aut qualem fractis promit de nubibus Iris, Illius in toto corpore talis erat. Me frons illa nitens miserum decepit, et illa Aemula puniceis rubra labella rosis;: Me levis incessus, placidique modestia gressus Perdidit, et dulci lingua referta favo. Me coma flava, suis quam praeferet ipsa capillis, Si modo non renuat dicere vera, Venus. Me niveae coepere manus, et pectus eburnum, Binaque supremum lumina amoris opus. Denique tota meos predata est Sylvia sensus; Cui nihil in toto corpore turpe fuit. Suspicor antiquos mendacia fingere vates, Quum referunt veterum furta tot illa Deum: Nam neque Laeda foret, neque dignor ulla priorum, Esset ut in thalamis Iupiter usque tuis. Ut Ganimedis avis: ut Taurus, et aureus imber, Ut niveus fieres, haec meruisset, Olor. Nec cantata tribus formosa Corinna libellis, Nec nimius Galli flava Lycoris amor. Lesbia nec docti versus celebrata Catulli, Lydia nec latia facta beata lyra, Nec Nemesis culti, nec Delia cura Tibulli, Nec modo, quae tantum Cynthia nomen habet. Digna nec ex priscis demum foret ulla puellis, Ablueret niveos quae tibi vita pedes. Sydera cur veteres non redditis invida vates, Nostra quibus primum Sylvia surgat opus? Aut mihi nunc vires cur non conceditis aequas, Ut subeant humeri hoc onus omne mei? Aeternum per me mea Sylvia nomen haberet, Nec foret Aonio notior ulla choro. Si tamen ingenio, vel si magis arte valemus, Quicuid id est, Dominae serviat omne meae. Sit mihi velle satis, dabit haec fortasse voluntas Sedula, quod summa vix daret alter ope. Forsitan et seros mea Sylvia vivet in annos, Nec gemet alterius nobilitate premi. Hanc ego Thessalicis volui pervertere Rhombis, Surgeret in nostro quum nova flamma sinu. Huius ego Illiricis sacravi nomina sylvis, Lanigeras canerem quum puer inter oves. Huius ego moestis deflevi fata querelis, Falsa tulit, tantum quum mihi fama nephas. Denique erit nostris notissima Sylvia libris, Sola licet veteres invideatis avi. Interea tu pro meritis mea Sylvia tantis, Dulcia fige meis oscula mille genis, Et mea cinge tuis formosis colla lacertis, Et tege me tepido spes mea sola sinu. Si quid et ulterius dederis, Craesumque, Midamque, Vincam Divitiis; et Iove maior ero. VINDEMIA.Sacra corymbifero vindemia venit Iaccho: Inficiunt patulos spumea musta lacus; Laetitia plausuque fremunt nemora avia , et alte Reddunt exceptos concava saxa sonos. Libantur patrio passim per compita ritu Grata salutifero pocula plena mero. Salve o pampinei donum coeleste Lyaei, Salvete Ogygii munera sancta patris. Tu depelle graves nostro de pectore curas, Laetificaque animum mollis Iacche meum. Qui te rite colit, tantum horrida frigora curat, Aethiopes quantum qui foret inter agros. Aut qui in illiacos nondum bene comperit ortus, Blemius exusti pauper arator agri. Haec mihi lux multos rediit celebrata per annos, Hac licet effusis nectere serta comis: Hac licet annoso victum titubare Lyaeo, Perque mea instabili ludere rura pede. Festa semel toto haec nobis celebrantur in annos O veniant semper candidiora precor. AD POETAM BARBARUMDum tua Barbarico passim turgentia fastu Miror, et attonita carmina fronte lego, Quis deus huic inquam tantos inflavit hyatus? Non foret his Helicon totaque Cyrrha satis. His neque castaliae possent satis esse sorores, Nec canere ad querulam doctus Apollo lyram. Ista colant humiles vulgaria numina vates; Quos iuvat exili plectra movere sono; At tua, ceu geminis inflantur follibus, ora, Quum tumidum rauco gutture carmen hyas. Sit tibi Virgilius, tibi sit collatus Homerus: Virgilius stupidus, bardus Homerus erit. Quos igitur dictare putem tibi carmina Divos? Et tua tam tumido nectere verba sono? Fallor ? an haec Siculis squallens tibi dictat ab antris Mulciber, irato qui struit arma Iovi? Et movet Aethnaeos intra tua pectora folles? Hinc tua ceu geminis follibus ora tument. Quinetiam summo postquam deiectus olympo Percussit tenero Lemnia saxa pede Claudicat ipse Deus, cuius tu concitus oestro Cuncta suis pedibus carmina clauda facis. Ipse deus picea tegitur ferrugine: sic sunt Et tua plus nigra carmina nigra pice. Utque solet madidus cum fratre Pyragmone Brontes, Et Steropes, multo quum caluere mero, Ducere confusas gressu titubante choreas, Et dare multimodos sed sine mente sonos: Sic titubant, stultumque sonant, tua carmina; nec pes Ipse, nec officium mens facit ipsa suum. Tu tamen interea pergas, insane Poeta, CondereTrinnacrio carmina digna Deo; E quibus intortis venalia thura cucullis Induat, et crispum pharmacopolla piper. Hoc unum moneo; gelidi ne mense Decembris Edere facta tuo carmina Marte velis. Tunc etenim cuncti celebrant convivia Divi, Saturnalitii quum rediere Dies: Tunc ea Mulcibero solennia festa colenti Non vacat, in numeros spiret ut ille tuos. Sic tua quae Siculis non sunt calefacta caminis Carmina, sunt Scythico frigidiora gelu. Ergo age: furtivos tua sic dediscat amores, Fidaque legitimo sit Cytheraea toro: Tu Vulcane tui venias in carmina vatis, Frigidus ut meritam sentiat ignis opem. AD PHILIPPUM FABRITIUMDum mea sollicita curarum pressa caterva Haud ullum posset mens reperire locum; Torquererque levi, ceu saucia Cerva sagitta, Aut vexata gravi panda Carina noto; Nec potis optato demittere lumina somno Versarem toto languida membra toro: Extemplo nostras dulcis concentus ad aures Pervenit Cytharae culte Philippe tuae; Discussitque meas grato modulamine curas, Et solitus rediit per mea membra vigor; Quale levis Zephyrus fessis sub sydere Cancri, Aut sopor, aut placido murmure limpha sonans: Quale quies aegris, optataque littora nautis Tale mihi cytharae carmen et aura tuae. Quot Laedeus Olor placidi super amne Caystri Ore movet varios deficiente sonos: Aut quot districto format phylomena palato, Dum miserum querulo gutture deflet Itym: Tot mihi mellifluos cantus sentire videbar, Quos percussa tuo pollice plectra dabant. Desinat Ismarium mirari fama Poetam, Atque Amphionam saxa secuta lyram; Cogentemque suo Delphinas Ariona cantu Insolita in medio pondera ferre mari. Hic novus est Orpheus, hic Methimneus Arion, Hic Aracintheas pascere dignus oves. Non hic saxa movet, non horrida corda ferarum, Robora non summis detrahit alta iugis; Sed movet humanas mira dulcedine mentes, Pectoraque insolito capta stupore ligat. Quinetiam sensus, animasque, abducit ab ipsis Corporibus, querulas dum movet arte fides. Mitescent Furiae, claudet tria Cerberus ora, Dum ferit hic docta fila sonora manu: Liber erit Tytius, comprehendet Tantalus undas, Sisyphus in summo colle reponet onus: Nec rota raptabit miseros Ixionis artus, Nec toties Stygias urna resumet aquas: Suavius haud summo (sit fas mihi dicere ) coelo Delius immensum personat ante Iovem. At tibi pro tali faciles sint munere Divi: Audiat has placida Iupiter aure preces; Ut quum Nestoreos foeliciter egeris annos, Protinus Elysiis adnumerere choris. AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS.Attice, Romuleae quem summa peritia linguae Pene facit magno cum Cicerone parem; Cuius rarus honos, vulgataque gloria lumen Astruit Illirico non mediocre solo. Legimus assiduis tua carmina plena querelis, Elicit e medio quas tibi corde dolor; Coniugis extinctae dum tristia funera defles, Abstulit a thalamo quam fera parca tuo. Me quoque crede tui partem sentire doloris: Hoc tuus ex veteri foedere poscit amor; Qui non illachrymat, flentem dum cernit amicum, Nescit Amicitiae quid sibi iura velint. Ergo amor, et pietas, duo maxima vincula mentis, Saepe tuis cogunt me lachrymare malis: Nam neque tot lachrymas, neque tot suspiria fundit Orba parens uteri pignore facta sui: Perdidit unanimem nec quum soror anxia fratrem, Qui lux una suae, spesque sororis erat: Filia nec gemino pariter viduata parente, Nil videt in vacua quae superesse domo: Denique , si pariter coeat genus omne dolorum, Pars tamen, omne tui parva doloris erit. Alcyonum sunt victa tuis lamenta querelis, Quae renovant tumidi quum fremit ira maris; Et gemitus quem tristis agit sine compare, Turtur Et cum Threicia pellice moesta soror. Urit adhuc animam stimulis praesentibus aegram, Quae volat ante oculos coniugis umbra tuos. Haec te pervigiles cogit traducere noctes, Et lachrymis viduum saepe rigare torum. Spinosas serit illa tibi sub pectore curas, Et claro offundit nubila nigra die. Hoc sine nulla tuae veniunt solatia menti, Esse nihil gratum, nil tibi dulce potest. Quicquid erat gratum, quicquid tibi dulce, sepultum est: Delitias operit invida terra tuas. Illa tegit lususque tuos, risumque, iocosque: Obruit illa animi gaudia cuncta tui. Sed tu ,dum lachrymas, dum questus fundis inanes, Surdaque dum gemitus dissipat aura tuos: Forsitan illa tuos ridet secura labores Flammiferi summa de regione Poli; Hic ubi coelicolum sedes tenet aurea Regem, Aureaque aethereos continet aula patres: Nam, si quid spectata fides, probitasque meretur, Denique si sanctis moribus astra patent; Illa quidem summo est dignissima vivere coelo; Spiritus aetherei convenit ille choris: Aut, si vera ferunt, certas post funera sedes Elysios castis Manibus esse locos; Hic ubi perpetui narrantur tempora veris, Et Casiae viridis Ambrosiaeque nemus: Illic formosas inter sedet Heroinas Forsitan, et pulchro pulcrior ipsa coro; Et modo lethaei spatiatur in aggere fontis, Colligit et niveas, purpureasque Rosas; Astruit et capiti vario de flore corollas, Iucundoque suos implet odore sinus. Forsan et inde tuos saepe est miserata dolores, Et daret haud dubiam si licuisset opem. Sed fati lex dura vetat, quam viribus ullis Irritus est speres si revocare labor. At revocat pietas, et blandae gratia linguae, Et pariter mistae cum pietate preces. Infera Threiicio patuerunt ostia vati, Dum caneret querulae consona verba lyrae. Umbrarumque ferunt captum dulcedine Regem Euridicem cupido restituisse viro. Nec ferus ille canis sparsis per colla colubris Propositum potuit flectere vatis iter: Nec minus assiduis Proserpina mota querelis Dicitur humanis indoluisse malis; Reddidit Emathio, quum charam Alcestida Regi Illius subiit quae moritura vices: Illa eadem vanam dilecti coniugis umbram Misit in amplexus Laodomia tuos: Et licet umbra foret, placuit tibi coniugis umbra, Iamque tui levior pectoris aestus erat. Ast ubi se tenues fugiens dissolvit in auras, Te ferus armavit in tua damna dolor: Aeneam pietas; pietas deduxit Ulixem, Cernere ut extinctum posset uterque patrem: Innumerosque alios, quorum vulgata per orbem Nomina, ab antiquis scripta leguntur avis. At tibi nec pietas, nec passim cognita virtus Attice facundae nec valuere preces. Nil valuit vox illa tuae dulcissima Musae, Aemulaque Orphaeis carmina culta modis: Nanque preces, lachrymasque tuas, tua carmina venti Dirripiunt, voto non potitura suo. Haec quoque , crede mihi, veterum monumenta virorum Finxit ad arbitrium Graecia vana suum: Nam semel infernas quisquis penetravit ad undas, Rursus ad aethereum non redit inde diem. Quid superest igitur? nisi, quod reparabile non est, Ex animo iubeas ut procul ire tuo? Pone modum lachrymis, nec tantum indulge dolori: Pernitiem lachrymae saepe dolorque ferunt. Testis erit Niobe, testis tibi turba sororum, Eridani vitreas quae super astat aquas. Testis erit, propria qui captus imagine vidit Flens sua purpureo corpora flore tegi. Et, quae clausa cavis respondet vallibus Eccho. Versaque in aeternas impia Biblis aquas; Et quae praeteritos suspirans Solis amores Vertitur, igniferum qua rotat ille caput; Nec minus et pompis feralibus apta Cupressus, Quam iuvat assiduus nunc velut ante dolor. Haec dixisse sat est, quanvis et plura supersint, Quae foret hic ingens enumerare labor. Haec subeant exempla tibi, luctuque represso Solentur casus damna aliena tuos. Est dolor hic magnus (dices) et causa doloris Maior, et humanae negligit artis opem. Difficile est fateor, tantos compescere luctus: Convenit at cunctis rebus inesse modum. Nanque hanc immensi faciem, quam cernimus orbis, Quattuor in cuius sunt elementa sinu; Si riget assiduus tepidis sine solibus imber, Esset inhumanis vix habitanda feris: Sin ferat aeternos sine gratis imbribus aestus, Torrida non homini, non erit apta feris. Fert tamen illa homines, nec non genus omne ferarum; Natura alternas sic variante vices, Ut quum tristis hyems gelidos effuderit imbres, Cesserit et Boreae vis fera, visque Noti, Incumbant placidae coelo Zephyritidos aurae, Vestiat et nudam vernus amictus humum. Aspice ut omne nemus summis nova germina ramis Extulit, et laeto gramine terra viret. Hic violas, illic formosa papavera cernis, Canaque corythio lilia mista Croco. Attamen hic glacies; illic paulo ante videbas Grandinibus mistas cuncta operire nives: Atque ubi ventorum rabies violenta fremebat, Spirat ab occiduo nunc levis aura mari. Undique iucundo resonat nemora avia cantu, Dum passim dulces dulce queruntur aves; Testanturque novi foelicia tempora veris Esse per assiduos semper agenda iocos. Tu tamen interea tristes sub pectore curas Volvis, et ingrata est brumaque verque tibi. Hactenus immensi processerit ira doloris: Ultima moestitiae meta sit ista tuae. Tristia nulla decent, sed gaudia laeta poetam, Flumina Gorgonei qui semel hausit equi. Tu sacer es templi Aonidum, Phoebique Sacerdos, Qui tua castaliis ora rigavit aquis. Te risus cantusque decent, lususque perenne, Te decet et laetos semper habere dies. Ergo age, Dalmaticae rarum decus Attice gentis, Discute iam mentis nubila nigra tuae. Aspice quid deceat vatem ,quid denique , tantum, Cui modo nostra parem non habet, ora virum. Nec tibi sit tanti quanuis carissima coniux, Quique tenax imis ossibus haeret Amor, Immemor ipse tui videaris ut esse decoris, Debet enim magnis cedere cura minor. Illa quidem summo (sit phas mihi credere) coelo Seu quaecumque piis manibus ora datur; Te te hora ex illa miseratur triste querentem, Forsitan et tales fundit ab ore sonos. Chare mihi coniux, quondam dum vita manebat, Plus oculis multum, plus animaque mea: At nunc chare mihi, quantum nec dicere verbis Possum ego, non animo concipere ipsa meo: Parce meam tristi gemitu turbare quietem, Et sine me placida pace perenne frui: Haec tua nanque meam turbant suspiria pacem, Rumpitur hoc querulo nostra dolore quies. Sed, si tantus amor, si te iuvat Attice nostro Connubio aeternos continuare dies; Vive pius, nostraeque sequens vestigia vitae, Carpe salutiferas versus ad astra vias. Sic ego te meritis modicum post tempus onustum Excipiam, et charo comminus ore furar; Atque hic aeterni vinclis iungemur amoris, Terminus et nostri nullus amoris erit. DIALOGUS AMATORIUSIUVENIS AD VIRGINEM Unde tibi haec mea lux accessit lucida lampas Fulgurat ex oculis quae velut aethra tuis? Unde superciliis hebenum tibi? crinibus aurum? Unde recens patula fronte resedit ebur? Unde tibi haec roseis haerent coralia labris? Insitus hic teneris est rubor unde genis? Unde tibi haec duplici, quae format in ordine dentes, Candidior prima candida gemma nive? Unde tuum poliunt levissima marmora pectus? Unde tuo turgent aurea mala sinu? Unde hic rarus odor, quem spirat anhelitus? unde est, Qui fluit hic dulci dulcis ab ore favus? Unde tibi parta est haec denique gratia formae? Hic decor? hae Veneres? hi (mea vita) sales? VIRGO Solis Amor radios, necnon duo sydera coelo Detulit Arctoo sydera iuncta polo, Aethyopum sylvis hebenum decerpsit, et aurum Gangis, et auriferi legit ab amne Tagi. Eruit a Siculo coralia rubra profundo: Additur hic rubri lucida concha maris. Hesperides illi sua poma dedere, suumque Mel dedit Hibla, Paros marmor, et Indus ebur. Mille peregrinos Panchaia misit odores, Nec poestana suas non dedit ora Rosas: Gratia cum geminus sua dona sororibus illi Cuncta dedit; Veneres, et Venus ipsa suas. Haec oculis, haec dona genis, haec dona labellis, Inque superciliis abdidit ille meis. His mihi delitiis, frontemque sinumque comasque Imbuit , his totam me decoravit Amor. IUVENIS. Redde iubar Soli, coelo sua sydera, sylvis Poma, hebenumque suis, et sua dona mari. Redde aurum fluviis, et odores redde Sabaeis, Redde suum propriis marmor, eburque locis. Redde rosas campis: et apes sua mella resumant: Tu quoque, quod dederas gratias rursus, habe; Redde suas Veneri veneres; sua munera Amori: Et tibi residuum dic mihi numquid erit? VIRGO Omnia quum dedero, quumque omnia munera reddam, Me quibus insignit, me quibus ornat amor, Fortis adhuc superest medio sub pectore Gorgo; Non puer hanc Veneris, non Venus ipsa dedit. Uno eodem partu mecum fuit edita; mecum Vivit, et extremos est subitura rogos. Haec mihi lascivas abigit de pectore curas, Nullus ut introeat in mea corda calor. Haec mihi sola sat est, ne vincar ab hostibus ullis; Et tutam feritas me mea sola facit. IUVENIS Haec igitur bona, quae mihi tam formosa videntur, Nec tua; nec longos sunt habitura dies: At tua, at assiduos tecum mansura per annos, Gorgonea feritas non feritate minor. Quid faciam infoelix, si quod iuvat, est breve munus Alterius; proprium, quod nocet, illud habes? VIRGO Scilicet, ut caeca solvens caligine mentem Non bona, quae fugiunt, sed bona mentis ames; Est breve forma bonum, sed mens formosa perenne, Authori similis permanet ipsa suo. Sic tibi mitis erit, quae nunc riget aspera Gorgo; Et nostro poteris semper amore frui. IUVENIS Ite cupidineae nostro de pectore curae, Et procul insanus mente recedat Amor. Hoc aurum, has gemmas, hoc mel, hos denique flores, Quicquid erat, stultus quo capiebar amans, Has ego delitias animi ceu signa putabo; Et velut in speculo mentis amore fruar. Liber quartus EIUSDEM SYLVA AD GALLIAE / REGEM RELIQUOSQUE / PRINCIPES CHRISTIANOS Sylua prima eiusdem Ludouici Paschalis Catharensis ad Regem Gallorum, reliquosque christianos Principes contra Turcas exortatio O qui terrarum magnas moderaris habenas, Quas hinc aereae celsis amfractibus Alpes, Inde Pyrenaei praerupto vertice montes. Obcingunt, mediasque vago secat amne Garumna, Quem Pater superum dignavit honore, aeterno immenso Excelsumque dedit super omnia nomina nomen: En tibi protensis tellus Oenotria palmis Supplicat, et posito iam mitis Iberia fastu, Atque omnis, cui laudis amor, cui Martia cordi, Gloria, qui castas CHRISTUM veneratur ad aras, Summissa te voce rogat; iam parce furori, Parce odiis, iramque animo depone receptam; Et iam , si qua tuam (licet aequa iniuria) mentem Versat adhuc, dirum vindictae dulcis amorem Comprime, vel saltem potiora in tempora differ: Nec tibi sit tanti saevo indulsisse dolori, Invisaeque animum gentis saturasse ruina, Ut, procul infrenis dum te rapit impetus irae, Ante tuos oculos frustra, tibi credita, CHRISTE Christi Hei mihi Barbaricae populentur ovilia turmae. Nec modo non tantam studeas avertere cladem Sed (scelus, haud ullo quod non delebitur aevo) Ipse caput, tantique unus sis causa furoris; Unus agas rabidas nostra in praesepia Tigres, Et, CHRISTI quem sancta Fides speraverat omnes, Ante alios contra infidos, contraque rebelles, Semper habere Ducem, solum nunc sentiat hostem, infestis videat sua templa catervis Solius Illius Et sua sacra rapi: nec te super aethera fama commoveant proavorum exempla tuorum; Cognite Cognita Qui toties Scythico Latium turbante tumultu gelidas multa cum laude per Alpes, Transgressi Transuecti Sponte sua, afflictis per mille pericla tulere Rebus opem, mediisque feri de faucibus hostis Innocuos rapuere greges: maioraque longe Audentes, signa per undas tumida victricia tumidas foelicia Vecta Palestinae fixere in littore terrae; Tantus erat pietatis amor, CHRISTIQUE recepto Intermissa diu renovarunt sacra sepulchro. Si te nulla movet priscae virtutis imago; At saltem moveant, quos pulchros sissa capillos, Et lachrymis suffusa genas, tibi porrigit uni Assiduas Europa preces. age respice fines Illyricos, quanto furiarum turbine perflat Thracia saeva Phalanx; quanto foedata cruore Circumquaque Novi videantur maenia Castri: Quot strages, quot damna suis ostentet in agris Tota Phalantaei miserabilis ora Tarenti. Nam Rhodos, et gelido quisquis circum iacet Istro, Quot passim lachrimas, ???, hiantia vulnera pandat, Praetereo; ceu prisca nimis, levioraque tantis Annumerare malis: veteres nova damna ruinas Exuperant, veterumque ferunt oblivia cladum. Quid memorem, celsis qua Neritos ardua saxis Ambracio praetenta sinu se tollit in auras, Barbaricos Latiis immissos navibus ignes? Infandumque rates immissis ignibus austas? Occiduaque manus raptam sine Marte, nec ullo Hoste premente fugam? quum nescia vincere bello Corda Phrygum, timidusque Oriens, Hispana simulque Itala, Barbaricis toties assueta tryumphis Rostra, per Ionias sequeretur turpiter undas. At non sic patriis pollens Octavius ausis Illo eodem Cleopatra loco tua signa tuasque Dicitur extimuisse rates: sed fortius urgens Dirripuitque Orientis opes, turpique coegit Te dare terga fugae, victaeque reducere classis Relliquias, patrii latebrosa in flumina Nili. Nunc vero in decores priscae virtutis egeni, Immemoresque sui toties prostrata tremiscunt Hispani Latiique Duces Rodopeia signa. Nulla ne tantorum superi iam meta malorum? Nullus erit modus afflictis o numina rebus? Sat furiis scelerique datum, sat denique nostri Innocuo toties maduerunt sanguine campi. Pone odiis Rex magne modum: tibi supplicat uni, Unum te totus terrarum respicit orbis. Crede et ab Elysiis unum te poscere campis Priscorum tot vota Ducum, quos inclyta quondam Graecia Barbaricis genuit ditata ruinis; Atque alios prior ante omnes, qui lignea suasit Moenia pro patrio cives conscendere muro, Et Salaminiacis Xersem superavit in undis: Quique prius clarum medio in Marathone trophaeum Extulit;et parvo qui facta ingentia campo Edidit, angusto qua pandunt tramite montes Termopylae, stigiae certus discumbere coenae; Totque alii proceres, totque inclyta nomina regum, Quos Macedum, quosque ora tulit non ultima bello Illyriae, tibi protensis ad sydera palmis Commendant patrias post tot discrimina terras. Quin procul Illiaco te te de littore solum Hectoris umbra vocat: per te mea Troia ruinis Eruta, ait, veteres iterum reparabit honores; Impius Helaei nec Barbarus accola Ponti Dardanii cineris rumpet clamore quietem. Proiice tela manu sanguis meus : aspice quo te Extra aequi rectique vias dolor impius aufert; Et bellis accinge tuos melioribus ausus, Iustaque in Ismarias infer tua signa Phalanges. Quod fortuna decus? quales tibi fata tryumphos Hinc tribuent? quantisque virum cum plausibus ibit? Ipsa etiam gelido, quae praeiacet Hellesponto, Urbs Regina Asiae, toti licet imperet orae Aeoae, super et multas caput efferat urbes; Totque suum videat cunctis inpartibus orbis Ferre iugum reges; sine te tamen esse videtur, Non secus ac Matrona suo discreta marito. Novit enim sua deberi tibi sceptra, tuisque Natorum natis, et qui nascentur ab illis, Novit enim quantis orientis gloria rebus Auspitio producta tuo se tollet in auras: Teque sibi totis (ut dignum est credere) votis Exoptat, poscitque suis tua lilia terris. Eya igitur iam sume manu rationis habenas, Et cursus animi late compesce vagantis. An nescis cui bella moves? quem tendis in hostem? Quem petis irarum impatiens victricibus armis? Non pudet ah dirum cognata in viscera ferrum Stringere, et innocuas damna in comunia gentes, In commune nephas stimulis urgere malignis? Quin potius, missis odiis, causisque malorum, Praevaleat pietatis amor, nexuque perenni Amborum placidas iungat concordia mentes, Quas nequeat fortuna sua turbare procella, Nec nova suspitio, nec caecus solvere livor. Tu quoque, qui victor superas expandis ad auras Victrices Aquilas Caesar, tua signa, per undas Occiduas, et regna novi tibi subdita mundi, Quicquid id est, tantas penitus quod mulceat iras, Cognato concede tuo non multa petenti, Mansuramque diu tandem componite pacem: Atque ambo comitante Deumque hominumque secundo Auspitio, pariterque animis, et viribus auctis Vertite in Eoos vexilla infesta tirannos, Et CHRISTI proferte fidem Christique sepulchrum Priscorum nobis exemplo reddite avorum. Pro dolor, ah pietas, Domini cunabula vestri Linquitis indecores genti tractanda prophanae At vos interea, quo vos agit ira, furorque Alter in alterius struitis noctesque diesque Perniciem, varias toto conamine fraudes. Nec tu Magne pater, triplici qui cincta corona Tempora sacra geris, cui claudere limina coeli Et reserare datur; nec tu sanctissime Pastor Destituas miseras tanto in discrimine gentes. Sed qua praereliquis, quibus ingens subiacet orbis Maiestate vales, populi tua iussa sequentis Infrenes ausus, insanaque comprime corda. Discordes tu iunge animos, et pectora Regum Evacuata odiis fraterno foedere necte. At tu sancte Leo, Veneti quo praeside gaudent Terrarum, coelique decus; qui cuncta tueris Littora, sollicita quae circuit Hadria cura; Quae maris Ionii, Quaeque impetus alluit Aegei, Regnaque Niliaco Cypri praetenta Canopo, Respice mille tuae crudelia vulnera gentis; Respice, quanta tuos circumstent barbara fines Agmina, et in nostros vertant iam signa penates. Barbaricis ne crede dolis, ne crede rebelli Thurcarum populo, sed te quoque viribus adde Occiduis, viresque tuas, age iungite dextras, Iungite conconrdes aeterno foedere mentes. Hactenus insanae cursus processerit irae, Hactenus alterno spumarint sanguine fontes, Et iam depositis placato pectore rixis Vertite in Ismarias tot mutua vulnera terras. Illic indomitum bellandi extinguite amorem, Atque illic vestras cum laude ostendite vires Immiti populo, natisque ad dira catervis Threciis. videat versis in prospera fatis Ipsa suam sobolem nostris Europa sub annis Insultantem Asiae: videat sub nomine vestro Ire Tryumphatos Rubro de littore Reges, Bactraque, et edomitum leges mutare Niphatem, Et totum victas orientem tradere palmas. Hesperiae, luctusque suos soletur amaros, Et sua Barbaricis compenset damna ruinis. AD AEMILIANUM SCHAENIUM PLACENTIUM.O vindex Latiae merito, qui dicere linguae Solus in Idaeis Aemiliane locis; Accipe, quae tristis inter fera murmura belli Pangimus, et raucas Martia signa tubas. Dumque alii varias versant sub pectore curas, Tu mecum haec hylari carmina fronte lege. Bella gerant fortes; nos lateamus inermes: sed at Sit tibi Corytium, sit mihi Parma nemus. Forsan et hic nostris aliquid succurret avenis, Quod superet gracili Classica rauca sono. DE SPECU CORYTIO SILVA. Ad Eundem de Nemore Corytio. Sylua Tertia Haec inter mediae glacialia tempora Brumae, Quum terras nix alta tegat, quum frigore pontus Algeat, et densa pulsentur grandine campi, Impulsu Aemiliane tuo, cum bella quiescunt Paulisper, Scythicisque iacet Mars fessus in antris, Semideos, Nymphasque canam, camposque virentes, Corytiumque Nemus. Vos o numina coeptis bona pia Aspirate meis, quibus haec inculta dicamus Carmina, sed gratam certe testantia mentem. Est, humiles inter quos pandit Isauria colles, Intonsosque Syros, Regio; quam desuper horrens Taurus, et ingenti se vertice tollit Amanus; Qua mediam niveo Tarson praeterfluit aequora praetermeat aequore Cydnus, honorato quem fundit ab amne Coaspes. Hic super impositus pelago sublimis, opacum Mons aperit, septumque cavis amfractibus Antrum: Corythium indigenae patrio cognomine dicunt: Quod circum laetas densum nemus efficit umbras, Et labuntur aquae, quo credere dignum est placidae placido Naturam artificem caecis spectacula terris Admiranda sui voluisse ostendere partus. Principio nanque angusti panduntur in ipso Vestibulo, et spinis aditus armantur acutis. Hinc via difficilis, hederaque implexa seguaci Ducit ad interiora loci: mox tramite recto Pandunt se campi ingentes, et latior orbis Luce perenne fruens, placidis quem flumina rivis Multa rigant, resonantque vagis per prata susuris: Et nemora, umbrosaeque virent circum undique sylvae. Illic Maedorum veteres refererentia lucos Citria procero se tollunt stipite in auras Aethereas, succique ferunt praestantis honorem: Punica nec passim desunt pendentia ramis Poma suis, duris habilis nec Fraxinus hastis: Illic et celsae (victorum praemia) palmae, Necnon pallentes insignia pacis olivae, Et Myrtus Veneri; et Phebo gratissima Laurus, Atque Abies dubiis pelagi iactanda procellis: Illic Cinama rara, et odori virgula Thuris, Et sudans gratum de cortice Myrrha liquorem, Et Costum, et molles quicquid legere Sabaei, Pendent, et rigidae praeruptis cautibus orni. Nec non Chaoniae civilia praemia quercus, Pendet ferales pompas visura Cupressus, Castaneaeque nuces atque autumnalia corna, Et nemoris latera ingenti munimine cingunt: At Phaetonteae sublimi fronte sorores Haerent flumineis avidae se mergere ripis, Veraque corticibus sudant electra, nec usquam Nobiliora ferunt, nusquam se vertice in auras Attollunt magis , aggeribus nisi forte superbis Fluviorum Ducis Eridani, quo fluctibus impar Immiscet Trebia exiguas maioribus undas, Et iacet in mediis Romana colonia campis; Non plebe ex humili deducta, sed ordine equestri Eloquio culti celebrata Placentia Tinchae, Quae tulit hoc nostro te, cui vix vidimus aevo Aemiliane parem; magno tibi tanta decori Est patria, et patriae magno tu tantus honori. At subiecta novis variata coloribus arva Et casia atque aliis vernant redolentibus herbis. Hic violae genus omne nitet; hic lilia cana Purpuraeae, niveaeque Rosae, mistique coloris Terra crocis adoperta latet, queis gloria prima Gestandas nuribus vestes tinxisse latinis. Haec passim variae per amena vireta volucres Dulcibus aethereas mulcent concentibus auras: Illic ante alias mutilo Philomela palato Deflet Itym; rubro stat iuxta pectore Progne Ipsa sui referens in corpore signa cruoris, Nec desunt nivei fluviali in margine Cigni Deficiente vagas formantes gutture voces; Quique natent nigri per frigida flumina Mergi, Et placidae Alciones ,et quas fert pontus Anates, Psytacus Aeois ales celeberrimus Indis, Et pictae Iunonis aves per gramina ludunt, Tum volucris, nostro quae nondum apparuit aevo, Illic clausa latet, longos ubi terminat annos Rursus, et e proprio renovatur pulvere Phaenix. Illic lanigerumque pecus, simaeque capellae, Cervorumque greges campis pascuntur apertis, Et Lepus, et timidae ludunt per roscida Damnae, Prata nec immites metuunt armenta Leones: Errant herbosos incustodita per agros Agmina laeta Boum, et praestanti corpore Tauri Insueti servire iugo, quos improbus inter Ludit Amor, quum defessus maioribus actis Regales thalamos, et magnas deserit urbes; Atque hinc inde volat, medicataque tela veneno Spargit, et indomitis succendit pectora flammis. Illi inter sese magna vi praelia miscent, Nec procul in medio victoris praemia campo Alba iuvenca manet. stat circumfusa, pavetque Caetera plebs, tanto et demum terrore soluta Insultat victo, et victoris iussa facessit. Victor honore tumens, praedaque potitus amata Sublimis graditur, quem tota armenta sequuntur, At victus stimulante Deo; stimulante pudore, In sylvas abit, et lucis se condit opacis. At vero inferius, ubi se rursus in arctum Cogit Sylva patens, et densior imminet aer, Mista strepunt rauco Mimalonia cimbala cornu Bassaridum pulsata manu, lituique tubaeque Sistraque,et horrisonis crepitantia tympana bombis: Illic pampineis frontem redimita corollis Cuncta corimbiferi versatur turba Lyaei, Et quatit implexos haederis per devia Thyrsos: Ebrius ante alios pando silenus asello Fertur, et incerto mutu ans pede lampada vibrat, Non intellectis implens clamoribus auras. Hinc deducta novos ostendit semita campos Lucis egens, atque angusto vix pervia calle: Quoque magis teritur, magis hoc formidinis affert. Nanque hic e medio fractae telluris hiatu Ingens se fluvius superas ostendit ad auras, Coeruleaeque undas et fluctus volvit amaros, Rursus et in primo sub terras mergitur ortu, Cum sterpitu et magno cursum comitante fragore, Vorticibusque fremens, et spumis turbidus atris, Nec quenquam licet audentem, maris obiice vasti Ulterius penetrare sinit, ubi cognita nulli Camporum spacia, et luci cernuntur opaci, Admiranda Deum, caecis arcana cavernis. Forsitan et vera est, quae fertur fama, superbos Terrigenas olim coelum affectasse Gigantes, Et bellum movisse Deis, et Pellion Ossae Imposuisse super, subiectoque Ossan Olimpo, Et iam syderibus captis per tecta Deorum Infandas sparsisse faces, et victa timore Numina sub variis se se occuluisse figuris, Tum plenum terrore Iovem vix fulmina dextra Tollere, vix tantam potuisse avertere cladem, Et tandem summa coeli super arce fugatum Nymborum fregisse fores, pluviasque nivesque Emisisse, feris laxasse et vincula ventis, Grandinibusque geluque atras sparsisse procellas, Fulguraque et fracta generata tonitrua nube, Saevaque sulphureis stridentia fulmina flammis: Tum demum affestos montes ad sydera, versis In preceps cecidisse iugis, saevosque Gigantas Fulminis afflatos flammis; hinc inde per orbem Disiectos, tantam late sparsisse ruinam: Quorum de numero membrorum mole, Typhaeum Et longe ante alios rabie et feritate priorem His demum cecidisse locis;vinctumque cathenisCrura manusque suae poenas persolvere culpae, Frustra indignantem, et terras cervice moventem, Dum miser Enceladus flagrantem concutit aethnam, Et premitur Siculi non sola mole Pachyni. At locus exterior placidis spirantibus auris Semper vere novo fruitur, non syderis aestu Icarii, Illyacae nec frigore laeditur urnae. Hic reor Elysios celebravit Graecia campos, Illustresque animas, et regna beata piorum. Alcinoi veteres sileat Phaeacia Sylvas; Nec mihi Massylo quis custodita Draconi Praedia divitibus iactet fulgentia pomis, Et toties biferi celebrata Rosaria Poesti: Nam neque in aeterno ( si phas est dicere) olympo Nobilior statio est, quamvis duodena per axem Signa micent variis animantum insignia formis, Et Phoebus, Phoebique soror stellaque minores Assiduo cunctas illustrent lumine partes. Illic immisti Satyris saltantibus errant Capripedes Fauni, et praecincti tempora pinu Panes, et agresti gaudens Sylvanus honore: Pars inter frutices arbustaque densa latentes Effusis struit insidias per gramina Nymphis, Pars se se aucupio exercent, ramisque repostos Arboreis laqueos, viscoque infecta tenaci Filla locant, pars flumineis piscantur in undis, Octipedes ve legunt muscosa per antra Paguros: Hos calamos inflare iuvat, hos dicere versus Alternos, dulcique diem subducere cantu; Hos saltu, celeriqui iuvat contendere cursu, Aut Lacedemoniae studio insudasse Palestrae, Tum Dryades, viridesque simul prata Napaeae Assiduas ducunt noctuque dieque choreas: Inter Amadryades, et Oreadas innuba castos Exercet Diana choros, seu Naiadas inter Candida flumineis aspergit corpora lymphis: Nunc canibus praemit illa feras, nunc retia tendit, Et laqueis cingit saltus venatibus aptos: Illic et doctae (Parnasia turba) Sorores Post habito veteris versantur vertice Cyrrhae, Atque alios fontes, alios fecere recessus, Unde novi capient graviora exordia vates. Hunc ego crediderim Ducibus post funera magnis Servari suprema locum: qui multa gerendo Fortiter, et nullos renuentes ferre labores Rem patriae coluere suae; nec regna, nec ullas Divitias pulchra prae libertate tulerunt: Atque his, qui vitam dignas egere per artes, Et qui iam bene de multis linquere merendo Clara suorum operum totum monumenta per orbem, Atque his, qui numeris vincto pede, quique soluto Plurima Mercurio vel Apolline digna locuti, Dum laudant alios, alienaque clara recensent Facta, sibi aeternam pariunt per saecula laudem; Quo iam transactae sapienter praemia vitae Accipiant, vivantque omnes sine fine per annos, Delitiasque iocosque inter ludosque perennes. Quos inter te, meque etiam, non ultima sedes Aemiliane manet: nam tu foelicibus usus Auspicis Venetae res prima ab origine gentis Orsus ad haec cultis narrasti tempora libris, Quae non indignum tanto te munere reddunt. Ast ego (si pia fata sinant) dum vita supersit, Nunquam carminibus desistam tollere clarum Huius et huius opus, mihi quae venientibus annis Corytias forsan tribuent post funera Sylvas. Sed tamen, hoc ut cunque cadat; Deus optimus orbis Conditor atque opifex, manuum miranda suarum Haec olim saeclis linquit monumenta futuris: IN FOEDUS ICTUM INTER PRINCIPES CHRISTIANOS, SYLVA. In foedus ictum inter Principes Christianos. Sylua secunda Solvite iam nostrae damnata silentia Musae: Sat precibus votisque datum: tacuere parumper Armorum sonitus, nec classica rauca, tubasque Audimus, nec iam saevos horrescimus enses; Iamque retroversis classis Rodopeia signis Terga dedit, notasque petit Athamantidos undas. Atque hinc auricomi victricia signa Leonis Stant erecta polo; et pedibus Iovis armiger uncis Aurata geminum caput exornante corona Pone subit, coeloque alacer dominatur aperto: Necnon et Senior, cui claudere ius datur uni Aethereasque aperire fores, sua signa, suasque His adiungit opes. Idem omnibus ardor, et idem Est animus, saevam Mahumeti excindere gentem, Et CHRISTI proferre fidem, qua magnus Hydaspes Fertur, et auriferis Ganges devolvitur undis Et qua stelliferi radices lambit Atlantis Oceanus, posuitque suas aras, Tyrrinthius Tyrrintius Et qua perpetuis nivibus riget ultima Thile Parrhasiae damnata ferae, quaque accipit ortus Nilus ab ignotis ducens cunabula terris: Fallere nec spes tanta potest, hinc fasque piumque Et sincera fides, et (quod super omnia pollet) Ultores scelerum superi et Rhamnusia virgo, Quae poscit meritas pro rupto foedere poenas, Inde nefas, inde impietas, rectique deumque Contemptus, tum mens tantae sibi conscia culpae. At quamvis mediis hinc atque hinc numina votis Aequa forent, regat sors molis habenas: tantasque tantęque Non tamen eventu rerum cessabitur aequo. Si quid enim experientia, si quid valet armorum rerum ualet In Marte ingenium, virtusque, animusque pericli Contemptor, nulliquie obnoxia corda pavori, Vinces Sancte senex, vinces Leo, tuque rebelles Disiicies late volucrum Regina catervas, Queis tantum furor, et rabies, pectus egenum sed at Virtutis, patrioque animus algentior Aebro. Horrendum fuerat, et formidabile nomen Barbaricum, multos ad nostra per annos: saecula tempora At nunc, si qua prius fuit huius gloria gentis, In ventos abiit, turpique est obruta labe. Vidimus Ismarii, viresque, omnemque Tyranni Virtutem, quum Pannonios penetravit in agros Mente furens, totum quo secum traxerat orbem. Quotquot ab Aurorae regionibus ad freta Rubri Aequoris, extremis quotquot numerantur ab Indis Usque ad Hyperboreos sinuoso tramite montes, Immanes populi; quotquot rigat Amphitrite, Syrtibus a geminis, et littoribus Nabatheis Ad Tanaim; rursusque alio se margine curvans, Donec in Hadriacas sua brachia porrigat undas, Convenere omnes: nec cernitur obruta tellus Sub pedibus, tantas nec quis numerare catervas Sufficeret, Lybicas potius numeraret arenas: Omnibus his animi immites, et pectora bello Prompta satis. sed enim rudis indigestaque turba Consilii, et rationis inops, non stringere ferrum, Non inferre gradum, nec scit pulchro ordine iusso Stare loco, premit et premitur, seque implicat ultro. Contra autem, magni clarum qui Caesaris agmen Cerneret humanae nihil illic artis inesse, Omnia sed superum manibus curata putaret. Illic Ausoniae bello delecta iuventus Ingentes animos, et fortia pectora pandens, Hispanique Duces, quos Martia gloria coelo Extulit, aeternumque dedit tolerantia nomen, Et Rheni gens clara armis, et vincere sueta, Sive mori nulli est victo cura ulla salutis, Omnes assueti bellis, fulgentibus omnes Septi armis stabant, quisque ad sua munia, iuncti, Ordine dispositi ductorum iussa tenentes. Flexit inops animi trepidas *.......... habenas Non ausus tentare novi discrimina Martis, Cuncta timens, solitosque aliis mutavit amictus, Ignotusque suis patrias aufugit in oras: Terga dedere suo vacuae ductore catervae; Et quo quem fortuna tulit, sine lege, sine armis Pallantesque vagique suas referuntur ad oras; Profuit hybernis fugientibus imbribus auctus Danubius, gelidaeque nives tenuere sequentes, Quos tum laudis amor longe ad maiora tulisset Facta, modum reliquis forsan factura periclis. Sed vetuit fortuna, Deusque, ut Caesar habere Posset, ubi innumeris se se exercere tryumphis; Tunc, ubi nulla data est optatae copia pugnae Protinus Hesperias vertit se victor ad oras Caesar, et Ismario statuit de Rege trophoeum Coelitibus, meritosque aris indixit honores. Parte alia impatiens irarum *....... in undis Eventum renovare parat, missisque repente Classibus innumeris incautos opprimit Affros, Atque hinc ingentes ubi erant Carthaginis arces Haud procul, antiquum sub proditione Tunetem Occupat, et patrio pulsum secedere regno Cogit, amicitiae praetenso nomine Regem, Et longa exilia, et longinquas quaerere sedes Non tulit hoc Caesar, subito sed comparat omnes, Quas habet in ditione rates, citusque relatu Eijicit infestos Lybicis de finibus hostes, Disiecitque mari classes, atque ignibus ausit, Multaque (quod longe ante alia est memorabile facta) Millia captorum, quos saeva compede vinctos Barbarus obscura clausos in rupe tenebat; Mollibus eversis quae carceris ostia duri Undique cingebant, superas eduxit ad auras: Et quot nec votis poterant sperare solutos, Muneribusque graves patrias dimisit ad urbes; Ipsumque extorrem parvo post tempore Regem Advocat, et scaeptrum laetanti reddit avitum. Non fuit Ismario toties tentasse Tyranno Fortunam sine laude satis; sed rursus in arma Fertur, et insano bellorum flagrat amore: Ac, veluti Herculeae reparatur bellua lernae, Maiores reparat terraque marique catervas: Obruit arva viris, et totum classibus aequor, Quot neque Threijcias Xerxes traduxit in oras, Per medium cum navit Athon, neque littore ab Indo Demens Leucadiae traxit Cleopatra ruinae. Miratur Triton, imis Neptunus in undis Extimuit sortita rapi sibi iura tridentis; Et celer Herculeas aufugit ad usque columnas. Iamque animo totum terrarum concipit orbem Barbarus, haud fidei memor, et rectumque piumque Spernit; et incautos neglecto foedere pacis Aggreditur Venetos, Phaeacumque obsidet arces, Et late ferro populatur et ignibus agros, Quodque potest genus omne mali Phaeacibus infert. At contra Veneti, quum se videre nephando Marte peti, toto extemplo conamine nixi Instruxere suas quotquot potuere Carinas. Illic Euganei convenit turba Timavi Vincere sueta mari, volucresque aequantia cursu Rostra liburna notos: necnon Mavortia pubes Illyriae manus aequoreis assueta tryumphis Illic Dictaeaeque rates, quibus omnis in armis Gloria, difficilique arcu, levibusque sagittis. Adiungit se se socium, cui credita mundi Cura, caputque datur triplici irradiare Tyara. Nec Caesar negat auxilium. Venere tenentes Scaeptra maris Ligures, necnon trinacria pubes, Et Melitaea Rhodos veterem mutata figuram: ueteres mutata penates, Tum, qui nubivago Balearica littora plumbo Nota colunt, herbasque legens Sardous amaras; Quosque Pyrenaeis Hispania misit ab oris, Quam Bethis, quam findit Anas, et maior Iberus, Et Tagus auriferis quam irrigat undis; nobis nobiles Qui sinuosa colunt Tyrrheni littora ponti, Qui Calabros montes habitantque Lacinia saxa Quosque Phalantęi mollis tenet ora Tarenti Oraque Gargani mediisque in fluctibus Ancon, Venerunt ad iussa alacres sub nomine magni Caesaris.Ismario cecidit spes fracta Tyranno, Extemplo rapit inde fugam, cursuque citato Navibus infandum amissis , sparsisque per aequor Threicias refugit formidine victus ad undas. At vos, quos sancto iunxerunt foedere Divi Tuque adeo Caesar, cui se fortuna perennem uolenti Dat sociam ,virtusque Ducem, cui terra fretumque Et conspirati famulantur ab aethere venti: Nanque tuis meritis hic, qui nos continet unus, Non satis orbis erat: alias tibi numina terras Atque alium tribuere orbem, quem coelifer Atlas Nescit, et a summo Phebus miratur olympo; Unde tibi pleno coelestis copia cornu Advehitur, magnumque argenti pondus et auri, Divitiaeque aliae, et quicquid natura creavit. Ite alacres, properate citi: nil vestra moretur Arma Deis ducibus: piumque vobiscum Fasque vobisque phasque Et pietatis amor, causę et melioris honestas Et tandem plenis veniet victoria velis. AD PONTIFICIAE CLASSIS PRAEFECTUM MARCUM GRIMANUM. PROTHEUSForte Parethoniae pertaesus pabula terrae, Qui pascit tumidum Neptunia monstra per aequor, Cunctarum cui rerum ingens sapientia Protheus, Ibat, agens prae se meliora ad pascua Phocas: Iamque mari emenso, mediis elatus ab undis Obvius, Ionio qua fit vagus Hadria ponto, Prospicit aereo nimbosa Ceraunia dorso; Atque hic armorum strepitus, et classica rauca Sensit, et insolito resonare celeumate fluctus. Obstupuit; rursusque caput de gurgite tollens Aspicit innumeras verrentes caerula classes, Cum plausu laetoque viam clamore secantes; Quas ubi terque quaterque oculis lustravit, ab imo Vaticinans tales effudit pectore voces. Si mihi, qui fuerat olim sub pectore sensus Perstat adhuc, si vera meus mihi pandit Apollo; Haec modo, Pheaciis quae plurima fertur ab oris Classis ad Illiricas spatiosa per aequora terras, Optatum capiet nullo discrimine portum. (luctus? Sed tibi quas lachrymas, quos fert gens Barbara Quam tibi letitiam? quos plausus, Incola clari Ascrivii, qui continua obsidione solutus Securos tandem poteris iam carpere somnos. Iam video volitare Novi sub moenia Castri Victrices Aquillas, et fulvi signa Leonis, Et patris, aethereas qui claudere ius habet arces, Iam video Euganeas per mille pericla subire Moenia ad ipsa rates ,depulsosque impete primo Linquere desertos hostes sine vindice muros, Et tantum gemina pavidos se claudere turri, Et tandem fessos post funera multa suorum Orantes veniam duplices protendere palmas E muris, et se suaque omnia tradere victos: Parte alia Classem spoliis Hostilibus auctam Ascrivii per amena sinus loca, verbere crebro Findere aquas, letisque ipsam cum plausibus urbem Ire salutatum, qua non praestantior ulla Tollitur Hadriaci sinuoso in littore ponti. Virtutumque virumque ferax, quibus Illiris ora Praecipuis longe ante alios se iactat alumnis: O salve urbs antiqua, Deum certissima cura, Quam nunc insolito superi dignantur honore. Nam neque praeteriti quondam videre parentes, Nec seri poterunt unquam vidisse nepotes, Quod tibi nunc spectare datur:da thura, precesque Coelitibus, meritisque Deum fer munera templis. En decus ille orbis, geminae cui cura Volucris Credita, quae duplici frontem insignita corona Caesaris nitet in signis expansa per auras, Cuius honoratum spatiosa per aequora nomen Quocumque auditum fuerit, praeconia mille, Mille trahit partas permulta pericula laudes. Nec minus et Veneti spes non extrema Senatus, Ipse sui faustum faciens sibi nominis omen, Cui commissa sacri sunt aurea frena Leonis; Totque alii Proceres, quos utraque clara tryumphis Protulit Hesperia, insignes seu munia pacis, Sive horrenda feri tractent discrimina Martis, Aequoreas ducent circum tua littora pompas, Et partum domito statuent ex hoste trophaeum. Quin longe ante alios pollens virtute, suisque Ad non vulgares meritis evectus honores Iuliaci Patriarcha fori; cui maximus orbis Pastor, in hoc referens terrarum carcere Christum. Ceu magis ante alios habili foelicia Petri Signa uni gestanda dedit: tua parva subibit Moenia, cui tantam promittunt numina laudem, Tot titulos, tantumque decus venientibus annis, Ut quascunque suis terras, quaeque aequora lustrans Phoebus oberrat equis, partae lux fulgida famae Impleat, et totum volitet diffusa per orbem. Tempus enim veniet (si qua est prudentia veri Vera mihi) quo corporea compage solutus, Qui nunc alta regit Magnae Capitolia Romae, Postquam Cumaeos, Pyliosque aequaverit annos, Mille gravis meritis superas ascendat ad arces. Cuius in eccessu votis communibus omnes Cardinei fratres coelesti a cardine dicti Te facient sacro dignum Grimanne Tyara. O te felicem, qui summo e culmine mundi Sub pedibus Grimanne tuis Regesque Ducesque Despicias, et cuncta tuo pendentia nutu. Foelices populos, foelicia saecula, quae te Suspicient Mundi sublimia frena regentem; Ducenturque tuae sacro moderamine virgae Non per harenosae deserta incommoda terrae, Sed per iter placidum, quo numquam pabula, numquam Deficiant vitrei per prata virentia fontes, Quo mollis tegat umbra gregem, non frigus adurat, Non calor infestet, donec pastore sub uno Unius auspiciis, uno claudatur ovili. Iam me deficiunt vires, et plurima laudum Restat adhuc nobis pars indiscussa tuarum: Et quanuis longe maiora, et plura supersint, Quam quae Phoebaeo percurrere concitus oestro Hic potuit; tamen haec laudum quotacunque tuarum Pars eat, et seros longum celebretur in annos. Talia dum memorat flammato pectore Protheus, Carminis illius captae dulcedine Phocae Herbarum immemores summo de gurgite dorsum Extulerant: virides capti dulcedine Divi Conveniunt, Phorcusque senex, iuvenisque Paloemon Cimodoce simul et Glaucus, Panopaeaque virgo, Et Triton pater, et Neptuni exercitus omnis, Et iunctos duxere choros; laetoque canenti Applausere sono: quum protinus humida noctis Umbra superveniens, cantumque diemque diremit. AD GEORGIUM / BIZANTIUM, / ASCRIVIUM.Haec tibi Dalmaticas inter Bizantice sylvas Propter aquas, mediae canimus sub tempore brumae. Tu mihi, Cecropii seu sacra inventa Solonis Mente agitas, seu nubiferae tibi cognita Cyrrhae Aonidum comitante choro per templa vagaris, Seu quodcunque moves, meritis en accipe pridem Carmina vota tuis, nec te has invisere sylvas Poeniteat si quando tuam maioribus actis Lenia defessam demittis ad ocia mentem. Te Lauri virides, Myrtique, humilesque Myricae, Te Satyri Dryadesque canent, quin omnia tollent Haec nemora, haec arbusta tuas ad sydera laudes. Interea iuvet haec, media quae noctis in umbra, Dum venti, fluctusque silent, volucresque ferasque Somnus habet, vitreae Bithynnius arbiter undaeMuscosa sub rupe sedens sine teste canebat Ipse sibi, quum vicina sub sepe laterent Naiades, plenosque nova dulcedine cantus Exciperent tacitae, viridesque ediscere colles Et nemora, et volucres, nec non iterare docerent. Ille canebat, uti vasto circumdata ponto Arbitrio sit terra Dei, cui desuper aether Imminet; et variis coelum spectabile signis Assidua tantam foveat vertigine molem; Utque per immensae vacuos telluris hiatus Infundat se se maris impetus, et cava subter Antra; vagus quum se tumidos attolit in aestus Oceanus, non multimodae sic sydere lunae Non alio cogente Deo, sed quod mare vastum Internus vigor, ut reliquum genus omne animantum, Intus alat, seque immensos infundat in artus; Et certis spaciis aestu respiret anhelo, Alternetque vices, et nunc se fluctibus arctet, Nunc tumeat, lateque patentes obruat agros; Utque hinc ima cavae se se per viscera terrae Insinuans gustus paulatim linquat amaros, Et nova per varias emittat flumina partes. Tum canit, ut Siculis senior Polyphoemus in oris Regnarit quondam, ternaque ut prole parentem Vix tandem Galataea suo dignata cubili Fecerit, utque novas sedes, nova quaerere regna Impulerint Lycii consulta oracula Phoebi Trinacrios iuvenes, patriasque relinquere terras. Quorum de numero, cultu, et pietate priorem Illirium longe auspiciis melioribus usum His demum venisse locis, belloque subactas Dixisse Illyricas proprio de nomine gentes,Et nostras rexisse diu foeliciter oras: Vtque sit in multas primi post funera Regis Divisum Imperium fraterno foedere, partes, Atque haec ut gelido loca subdita cuncta Leonti, Illyrii soboles primo Vermanus in aevo Rexerit, insignis iaculis venator, et arcu; Vtque suo nostros dici cognomine montes Iusserit, et leges dederit, ritusque novarit. Pone refert, ut Pierides in vallibus Ascrae Pascentem niveas puerum videre capellas Propter aquas, mollique oppressum lumina somno; Et super Aonios raptum per inania montes Gorgoneis lavere vadis; ut tempora lauro Cinctus, et argutas pertentans pollice chordas Dixerit haec illi divino carmine Phoebus. Fortunate puer, prima en munuscula Musae Hos tibi, non ulli quos attrivere priores Dant calamos, his tu calamis impone labellum; Inde refer, quo conveniat sub sydere terram Vertere, quid laetas faciat succrescere aristas; His tibi et Ascriviae gentis dicatur origo, Venturique tua clari de stirpe nepotes; Fortunate puer, latis pecus errat in arvis: Tu fontes inter sacros, et frigida Tempe Carpis adhuc placido somnum suadente susurro. His adiungit uti iam somno excussus ab alto Ascraeus puer insolitum sub pectore numen Senserit, et patriam sic solverit ora per urbem, Cura Deum Cives, alias dant numina sedes, atque alio vos fata vocant, monet autor Apollo Linquere Rus miserum patriae, terrasque remotas Illyriae penetrare iubet, ubi surgit in auras Vermanus pater, et glaciali fronte Leontes. Hic locus urbis erit, hic vestro e sanguine creti Cernentur meritis conscendere ad astra nepotes. Nec tacuit mox, ut patriis abscesserit oris A magnis sic iussa Deis Ascrea iuventus, Vtque peragratis variis regionibus orbis Venerit his tandem multo post tempore terris, Et laeto auspicio parvam fundaverit urbem, Ascriviumque suae de nomine dixerit Ascrae. Quam patrum immemores (mediis quae cincta scatebris Fluminibusque foret) Catharon dixere minores. Seque suumque genus recolens Bitinnius addit, Vt iam Bebriciis fuerit Regnator in oris, Et pulsus patrio post multa pericula regno Orbe pererrato nostris consederit arvis: Vtque hic magnorum fuerit pietate Deorum Versus in aeternas post ultima funera lymphas, Quae mea perpetuo resonant per rura susurro.Haec et plura suo residens Bithynnius antro, Rettulit, immemores quae non tenuere puellae, Et iam purpureo perfundens lumine coelum Prodierat canis rorans Aurora pruinis, Cum Deus, albenti praecinctus harundine crines, Conticuit, statimque suo se condidit alveo. CALIDORUS, ET ARGANTUS PASTORES. IN MORTE LUDOVICI PONTANI.Aspicis, ut saturae ludant per prata capellae, Nec dulcem Cythisum, aut Salices pascantur amaras, Arrectisque canes stent auribus omnia circum Tuta vides: tu nescio quid miserabile tristi Fronte foves, ducisque alto suspiria corde. Quin age, dum laetas haec populus efficit umbras, Et Zephyri movet aura nemus, tenuique susurro Praeteriens vitreis Bithynnius obstrepit undis; Cantando aestivi fugiamus taedia Solis. Sentiat Illiricus post saecula multa Leontes, Vermanusque pater, quod Menalus ante solebat Partheniusque audire sui Corydonis ab ore. Mirenturque suos, si qua est ea fama, nepotes, Hadriacum nemus Arcadicis obtendere Sylvis. Ar. Ergo ego flumineae florenti in margine ripae Sylvestri laetum carmen modulatur avena. At tu noster amor, tu nostrae gloria gentis, Immiti absumptus fato Pontane iacebis? Munera nec gelido dabimus suprema sepulchro? Non sum adeo veteris Calydore oblitus amici, Nec me adeo immemorem fecerunt gramina Lethis, Ut non spiret adhuc cineris mihi semper amati Gratus odor, teneatque meae claustra intima mentis, Quin potius Pontane tuos repetamus honores: Tertia namque subest, postquam te amisimus, aestas: Ter sine te pingues lacubus calcavimus uvas, Occidis ante diem, medioque abreptus in aevo Occidis heu nimium coelo confise maligno: Nam te, dum chari trans aequora vasta vocaret Fratris amor, propriae nulla est tibi cura salutis: Sed ruis ignotae in manifesta pericula terrae: Nescio quam Veneris Paphom, et vix cognita fama Cypria regna petis: non illic commoda terrae Temperies, non delitiae, celebrataque priscis Ocia carminibus, sed noxia sydera coeli, Et quae perpetuis male sint toleranda colonis: Tu tamen incautus dilecti fratris amore Raptus abis, fratremque tuis complexus in ulnis Et fratrem pariter, et dulces deseris auras: Exin nec laeti soles nec candida nobis Ulla dies fulsit, nec densas porrigit umbras, Nuda sed ammissis rarescit sylva capillis. Iam neque floret ager, neque iam redolentibus herbis Vernat humus, nec, ut ante, colunt haec prata Napeae: Quinetiam solitas tellus negat arida fruges Horrentesque rubos, et spiniferum Paliurum Pro molli viola, pro suavi nutrit acantho. Interitu Pontane tuo ingemuere Leones, Hircanasque ferunt flevisse in funere Tigres: Quin et lanigerum nullas pecus attigit herbas, Nec quadrupes turbavit aquas, et gramine sueto Abstinuere boves:tecum Pontane tulisti Gaudia, delitiasque omnes, tua funera fontes Et vitrei flevere lacus, his ipse notavi, His oculis, his ipse oculis, quum volveret atras Gurdus aquas, maiorque suo Bythinnius alveo Obrueret latos ipsis cum frugibus agros, Et secum nostros traheret sata laeta labores; Quinetiam celsi nemorosa per antra Leontis Vermanique alto fleverunt vertice nymphae. Ca. Hoc erat aerea, q... nuper ab arbore Turtur, Quae mediis pontane tibi consurgit in agris, nescio quid querulum gemeret: namque una superstes Una tuo nuper plausus enata sepulchro Laeta fronde viret, rapido non pervia soli. Turtur ad inferias, turtur nos ille vocabat, Ar. Inferias Pontane tibi cape munera Musae Parva meae, spargat violas, emittat acantos: Fundat humus varios, quos habet novus annus odores, Floret huic tumulo tellus, huic germinet arbos: Dignus erat cui vernet humus, cui germinet arbos, Pontanus, qui naturae nos abdita primum Edocuit, quae signa imbres, quae sydera ventos, Quidve ferat noctes hyeme aut aestate serenas, Cur tumeant fluctus, rursus cur unda residat, Qualis alat magnae vigor intus Tethyos undas, Unde suas habeant ortus vaga flumina, quo sit Avertenda modo praestigia, multaque nobis Docta sui monumenta dedit, sed pauca tenemus Ipse mihi memini quoties Calidore solebat Dicere, nocturnas conversus ad astra per umbras, Disce puer quid fata ferant, viden horida Martis Sydera, ut ensiferi Sydus secat Orionis? Falciferoque seni nymbosos copulet ignes Hoedus, et Icarium Phoebo supereminet astrum? Haec bellum, duramque famem morbosque minantur Affore, et innumeras terrarum signa ruinas. Foelices, qui nostra colent haec rura, nec ullos Armorum strepitus, non classica rauca timebunt. Vos inter sylvas, atque inter pascua nota Pascite oves pueri, celsas furor impius urbes Concutiat: vobis sint haec nemora avia curae. Ca. Non sic Orpheos mirata est Thracia cantus, Aut Aracyntheae cantantem Amphiona rupes, Ut tua Dalmaticae mirantur carmina sylvae. Cernis, ut omne nemus, motis sua gaudia ramis, Testetur? non te moriens Argante canentem Carmine vincat olor, sed iam nascentia rauci Sydera somny!fero Grylli stridore salutant. Surgamus, laetisque domum repetamus ab agris. FINIS Errata, si qua inter imprimendum occurrerunt, prudenti Lectori facile erit Corrigere, tu F. I. ubi pro tibi Et ubi incipiunt Sylvae, ibi erat incip. Liber Quartus.
THEOCRENUS IULII CAMILLI AD POTENTISS. REGEM FRANCISCUM.Iam primo Aurora ortus patefecerat orbi, Sydera sed nondum roseo praestrinxerat ore, Quae pulchre tremula in divino fonte natabant, Ludebantque simul florum simulacra per undas, Flores vernantis simulacra imitantia ripae: Cum ultra pastoris vires accensus Iolas Numine Pieridum muscoso e margine lusit. Sit precor haec semper species tibi; sit tua, quae nunc, Lympha repercussis fons o divine figuris Distincta ambabus, curratque argenteus humor, Et laetum tibi coelum sit, fulgentiaque astra Immineant, cum pura redit nox, cum alma revisit Te lux, et vario tellus decorata nitore Inducat semper cristallo dulce liquenti Mille tui ornatus thalami, altera sydera mundi, * Quae tu etiam resecta foetus splendentior illis. At Deus ille tuus, qui te imo e gurgite fundit; Nympharum dum * sub noctem lumina stellis, Clara ministrabunt, dumque addent ora colores Floribus accessu Zephyri crescentibus almo: Lumina stellarum in se, ut florum lumina servet. Nam quos excelsis refferunt huc ignibus ipsi, Et quot in terris possunt acquirere honores, Semidei, Deus ille tuus iam continet unus: Illos, ut dicas nutantis lampadas orbis, Hos ut purpurei gemmantia lumina veris; Ecce meam faciem, quae in te nunc picta renidet. Inter*.... quasque faces, et florea dona Agnosco hanc, agnosco luce oriente parumper. O utinam facies haec in me chara pererret, Chara diu, et Deus hic tuus et meus augeat hac se: O utinam propter placidum mea fistula murmur Septenis numerosa modis sonet arte magistra: Tuque tuo impellens animo divine susurro Fons docilis calamis praestes iam plenius auras: Sed iam sol cinctum radiis caput extulit alto, Cuncta Theocrene amplectens ardentibus alis. Nec tamen ornatus pepulit tibi lumine formas, Sed iubare exornat melius, et crinibus aureis, Quas semper retines liquidis purissimus undis, Orbe nitente licet violas, atque astra fugavit, Marginis, igniferique poli ornamenta minora. Quare age temperie calamis nunc murmure blando Adde Theocrene afflatis, ego carmina iungam. O, qui flammarum lustras splendente corona Omnia, lustrabisque diu, atque obstantia claris Nubila depelles radiis, quem versibus ales Excubitor multo denunciat ante canoris: Phoebe iterum in terris pastor, cui Gallica cuncta Pascua submittunt florentia lilia passim; Phoebe iterum in terris vates, et magne Poeta: Salve o pastorum, o vatum flos unice salve. Sunt fateor miranda tuis iam munera templis Votis pollicitus, nostrae libamina mentis: Sed precor extractis causas nunc temporis audi. Ut mage concepi te magnum pectore Phoebum, Tu mage conceptus iussisti pectora in amplum Cedere maiores, semper dignosque putare, qui tandem in speciem praeclari abiere Theatri: Sit licet arbuteum lento qui ex vimine textum: Quid facerem? qua mente gero tua grandis imago, Quae in me sola potest, semper divina iubebat Molliri ultra hominis sortem: sed forsitan ipse, Qui me extra es, longe damnabas tempora curae, Cunctantemque diu, ut semper maiora parantem. Hic rerum arcanis, numeroque opressus Iolas, Obticuit, vallesque simul tacuere quietae. IO. FRANCISCI MARIAE MOLSAE AD BENEDICTUM ACCOLTUM CAR. ELEGIAEcquid, sepositis dum te iuvat optime veris Hadriacis vitam ducere littoribus: Et Venetos spectas cives, ausamque superbis Stare urbem aeternum fluctibus arte notas; Impositam septem suspiras collibus arcem, Et quae te ereptum moenia celsa gemunt Illic vel potius doctas componi Athenas, Quae quondam toto iura dedere mari? Romanae aut relegens prisca exemplaria linguae, Iam magno confers cum Cicerone pedem? Quicquid agas Accolet, simul mens nostra vagatur, Observatque tuos, subsequiturque pedes: Et quo tu veheris, vehitur fidissima lembo, Nec te cum liquidas pernegat ire vias. Ipse mihi videor nunc te tua fata loquentem Audire: et casus nunc quoque flere tuos; Et meminisse, olim quam forti pectore diros Fulminis afflatus, contunderisque minas. Territus utque mari divino est Cimber ab ore, Sic te quaestorem extimuisse tuum. Nunc pendere iterum videor scribentis ab ore; Et bibula dulces imbibere aure modos: Quos circum exciti ludant Delphines in orbem, Et Phorci assultet curva per antra chorus: An mihi, subductis vitae rationibus, amens Accolti potero non meminisse mei? Cuius opem expertus toties melioribus annis, Fortunae potui temnere tela meae? Ah potius peream, tali quam crimine turpis Arguar, et firma non puter esse fide: Te nostrae referent vivaci carmine Musae, Ni me saeva nimis fata fuisse velint: Tertia nam misero iampridem ducitur aetas; Ex quo me morbi vis fera corripuit; Quam lectae nequeunt succis ve potentibus herbae Pellere; nec magico saga ministerio: Vecta nec ipsa ludis nuper foelicibus arbor Una tot humanis usibus apta iuvat; Decolor ille meus toto iam corpore sanguis Aruit; et solitus deserit ora nitor: Quae si forte modis spectes pallentia miris Esse alium, quam me, tu Benedicte putes: Quid referam somni ductas sine munere noctes; Fugerit utque omnis lumina fessa sopor? Et toties haustum frustra Cereale papaver Misceri, et medica quicquid ab arte solet? Saevit atrox morbi rabies, tenerisque medulllis Haeret, et exhaustis ossibus ossa vorat: Haud alia Alcidem confectum clade suberbum Oeteo memorant procubuisse iugo: Illi Nesseo vestis cumspersa veneno Usit dira humeris, intepuitque sinu. Forte Iovi patrias votum sacrarat ad aras, Extaque iam flammis impositurus erat: Abdita cum tabes miseros depascitur artus, Et premit indomitus fortia membra dolor. Qualis ad Apidanum choreis exercita Menas Errat; et in molli gramine fessa cadit: Oechaliae talis domitor, Iovis inclyta proles Concidit, et tristes dat sine mente sonos: Nunc ferus exoritur, saevo nunc freno dolori Laxat, et ipsa iecur vis generosa petit. Ah, quoties nullo cernens se robore fulctum, Atque lacertorum disperiisse toros, Ingemit; eque imo vellens suspiria corde Saepius haec secum tristia verba refert. Hae ne manus raptum alte, vinclisque petitum Tartareum quondam perdomuere canem? Et toties laeto sternendam viribus anguem Frangere Lernaeam non timuere suis? Brachia Centauros nostra haec pressere furentes, Pocula cum furens vertit in arma Pholus? Quae si forte humeris, heu, nunc spectentur ab istis, Fulcta olim nixu quis putet altra meo? Scilicet una Oenei vecors me me edita partu Perdit; et indigna perfida peste necat: Quique stati Nemees monstrum contra, atque Erimanti Pacavi trucibus vix loca tuta feris, Foeminea absumptus fraude, atque immanibus ausis Uror: et ipsa atro viscera felle madent. Talia commemorans, tantisque doloribus impar, Pallenti tristes ore ciet gemitus: Consilium donec magno capit Hercule dignum Stirpe sato, qua mox se probet, aetherea. Ipse Pyram properans Oetei in vertice montis Excitat; et maesta fronde coronat humum: Impositusque rogo rapido se destinat igni; Et tandem, coeli quae tulit astra, petit. Subdidit aversus flammam Paeantius Heros: Praemia cui fortis tela fuere Dei. Non tamen est moriens Ioles oblitus amorum, Tantum infixa animo cura, Deusque valent. IO. ANT. VULPII AD LUDOVICUM DULCIUM ELEGIADulci, qui mulces aestus, ventosqu furentes Aestuat Hadriaci cum magis unda maris: Qui trahis ad dulces calamos ex aequore vasto Caeruleosque Deos, squamigerumque pecus: Barbara corda domas qui arguto paectine, corda Barba Sythonia frigidiora nive; In Pholoen dulci vertas miracula cannae, Et stipulae vires experiare tuae. Sentiat illa meos ignes, incendia nostra Sentiat, alterna dispereatque face. Si tibi ab ingenti casu servaris amicum, Accedet titulis gloria magna tuis. Ipse tui interea memor hic altaria pono, Ex viridi nuper cespite structa tibi. Hostia multa cadet, quae pingues imbuat aras, Exprimet et casus parva tabella meos. Arbuteis libris te curva falce notabo, Ambiet et nomen verna corona tuum. Te ripae Lari, te concava saxa sonabunt, Alternisque tumens te Pluviana canet. Dii facite ut votis succedant omnia laeta, Ipsaque se facilem praestet amica mihi. FINIS